vire. Ex quo fit id quod additur ex ea parte nō
& idem est de unitate naturæ. Neque in eo
lijs condemnato, & SS. Patrum exacta decla-
ratione compertum habetur.
maximus. Non ergo est ad rem effatum illud,
assertores.
ciliorum, & SS. Patrum enervari: V. g. Huma-
asseruit, nullo modo contra SS. Patrum do-
ctrinam asserturum. Quod ergo illa negetur,
liri.
est quàm quod maximè manifestum. Et Di-
ta Synodus, & alia adducta à P. Suario Tomo
1. in 3. p. Disputat. 7. Sect. 3. ex quibus con-
vincitur veritatem esse de fide. Et consequen-
ut constat. Ex quo penitus eliditur intricata
non fieret homo Deus. Unde falsò dicitur Pa-
tres, quod ad hoc spectat examinare noluisse.
re potuit. Neque aliud opportunius excogitari
dam velit citatus Scriptor. Ubi quidem est du-
quàm illustratur.
@@0@
@@1@286 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>tiam amplectitur, & probat. Primò auctoritatesed aliqua|in eo no-|tantur:|Primum|ejus argu-|mentum|inefficax.
Conciliorum & SS. Patrum, qui communiter
contra Nestorium probant humanitatem Chri-
sti non habuisse proprium suppositum, ac pro-
inde propriam subsistentiam constitutivam
suppositi, quia fuit unio substantialis: si autem
esset completa propria subsistentia, esset unio
omnino accidentalis: nam quidquid advenit
enti perfectè completo, qualis esset natura
suppositata, advenit per accidens, & totum
inde resultans, non est unum per se, sed unum
per accidens. Sic ille arguit; ubi quod ad au-
ctoritatem spectat est quidem meritò addu-
ctum, sed infirmatur sanè per id, quod addi-
tur, & est instantia in casu § præcedentis ab
Auctore admissi in responsione ad Primum: Nam
creata natura ab una Persona assumpta est com-
pleta per unionem substantialem, & perfectiori
modo, quàm per propriam subsistentiam, &
tamen assumi ab alijs divinis Personis potest:
non ergo completio obstat unioni substan-
tiali, quando negotium supernaturale agi-
tur. Unde est illatio illa in SS. Patrum aucto-
ritate fundata, quæ quidem auctoritas aliter
applicanda.
824. Secundò arguit: Quia natura creataSecundum|item.
& propria personalitas habent intimam & ne-
cessariam connexionem, in quantùm persona-
litas est primarius ejus actus dimanans per sim-
plicem resultantiam: unde remanens cum ipsa
non potest non assumi assumpta natura: sicut
quia natura divina habet necessariam conne-
xionem cum persona Verbi, ideò secundariò
fuit unita cum humanitate Christi, cum qua
primariô fuit unita persona Verbi. Sic Auctor,
nonnulla addens, ut vim argumenti tueatur;
quæ quidem est valde exigua, nisi quatenus
concludit, quòd si personalitas creata posset
esse in natura assumpta, Deus non privasset
humanitatem Christi propria personalitate,
cùm sit perfectio valde intima ipsius, & Deus
assumpsit naturam humanam completam &
perfectam quantùm possibile fuit: quod qui-
dem est verissimum: primum autem illud fa-
cillimè diluitur simplici negatione, quidquid
enim de personalitatis intima affectione &
emanatione dicatur, illa quidem inassumpti-
bilis est, quia est ultimus terminus constituens
incommunicabilitatem, ut est communis Phi-
losophorum ac Theologorum sensus. Non er-
go insistendum argumentorum cumulo, sed
illorum robur, etsi pauca illa sint, etsi unum
tantummodò, conquirendum. Neque id, quod
de Verbo dicebatur, alicujus momenti est,
quia natura dum secundariò unitur nihil con-
tra formalem ipsius rationem agitur, sicut fie-
ret in personalitatis assumptione, ob rationem
dictam. Est autem non parvi facienda tanti
viri auctoritas circa præcipuum assertum, licet
fortè non desit, qui secus sentiat ob affecta-
tam rigidorum Thomistarum sequelam in eo
convenientium, ut numerum quidem augeat,
nihil tamen momenti considerabilis, nisi styli
brevitas augeatur. Laudo tamen iterùm, via
quidem trita, sed secura, dum alteri sit, ut par
est, benignior, procedentem. Nec dimittendus
ille, sed per faventia advocandus, dum quærit.
@@
§. II.
Circa specialem modum existendi SS. Trini-
tatis in Christi Humanitate.
825. FIrmatus ille cum communi sententiaCirca mo-|dum exi-|stentiæ in|Christi hu-|manitate|quid sentiat|citatus|Auctor. &|de eius ra-|tionibus.
Problem. 6. obsistente Magistro Alva-
rez ex primarijs luminaribus Thomistarum,
Patrum inquam Dominicanorum, qui eo se
volunt titulo specialiter prædicari, cùm tamen
ut aliàs dixi, suam etiam Thomisticam Scho-
lam Societatis Jesu gymnasia numerosa con-
stituant. Patre ergo Alvarez Illustrissimo pa-
riter Archipræsule derelicto, P. Philippus à
SS. Trinitate, & nonnullis alijs, Societatis est
communem sententiam amplexus Disputat. 4.
Dubio 3. quam & doctè probat, doctrina ad
Eucharistiam extensa, sicut & à Nobis præsti-
tum. Illud autem videtur difficile in probatio-
ne assumptum, quòd scilicet divinæ Personæ
simul sint ratione mutuæ relationis: correla-
tiva enim sunt simul, & unum oppositorum
relativè est in altero secundùm intellectum.
Quod quidem est verissimum, sed ad realem
& physicam inexistentiam, de qua est sermo,
derivatum, minimè deserviens intento, nisi
addatur oppositionem quidem relationum di-
vinarum propter excellentiam suam id habere,
ut ipsa oppositio modum illum inexistentiæ
exigat, ut hoc pacto unitati divinarum Perso-
nalitatum quantùm fieri possit, in ipso etiam
oppositionis genere consulatur. Quod quidem
dici convenienter potest, licet ad præfati theo-
rematis probationem inconcussa sint principia
conquirenda. Addit pręfatus Scriptor rationem
aliam ex origine desumptam, quia Verbum ma-
net in dicente, sicut & amor in amante: ergo
ubicumque est una divina Persona, ibi etiam
sunt aliæ per concomitantiam. Sed verò ratio
dicta non admodùm videtur caussam istam pro-
movere; nam ratione præfata convincitur qui-
dem Verbum esse in dicente, & amorem in
amante: nihil autem circa specialem existen-
tiam elicitur, cùm præfata ad circuminsessio-
nem spectent, de quo à Nobis dictum Sect. 22.
Problem. 7.
826. Addit insuper quòd licet per impossi-Circa effa-|tum aliud|doctrina|multiplex.
bile divinæ Personæ non essent in omnibus
rebus ratione immensitatis, adhuc essent in
humanitate Christi, ubi est speciali modo ac
titulo unionis hypostaticæ persona Filij. Quod
est quidem verum; sed ex eo nullus alius exi-
stendi modus colligitur, quàm merè præsen-
tialis, quem revera habent divinæ personæ,
cum speciali unione Filij: illum enim omnes
tenentur concedere. Si enim non esset aliàs
præsens, id deficeret, quod habetur ratione
immensitatis: ergo eo posito, id tantùm inest,
quod ratione immensitatis haberetur respectu
Patris & Spiritus sācti: Filio enim ratione unio-
nis modus alius specialiter conveniret. Oportet
ergo id ampliùs explicare, quod à Nobis in
Problemate præstitum, & ab Auctore deinceps
ratione operationis etiam nervosè præstatur.
Ubi speciale illud, quod secunda Persona est<-P>
@@0@
@@1@§. II. SS. Trinitas in Christi humanitate &c. 287
<-P>duplici titulo speciali in humanitate: & ut ter-
minans hypostaticè, quod est proprium ipsi,
cùm in hoc nulla sit actio, & ut uniens seip-
sam, quæ actio unitiva est communis, sicut ea,
quæ versatur circa justos, sed excellentior, cùm
in illis speciali etiam modo Deus existat juxta
dicta suprà §. 11. Licet in eo aliqua videatur
esse diversitas, quòd ratione gratiæ sit quidem
speciali modo Deus in justis, non tamen divinæ
Personæ formaliter, quia ad illas specialis re-
spectus non est, cùm non habeant aliundè pe-
culiarem cum justo connexionem, qualis est
in Christo ratione unitæ naturæ.
827. Itaque sunt quidem divinæ PersonæPræsentia|iniustis an|dicat respe-|ctum ali-|quem ad|Trinitatem.
speciali modo in justis, quia speciali modo est
in illis Deus, unde & esse illæ dicuntur: sed
modus ille etsi trahat secum divinas Personas,
id quidem fit ratione naturæ, cujus gratia est
participatio. Divinæ siquidem Personæ præ-
sentes sunt secundùm realem præsentiam om-
nibus creaturis, & quod habetur per gratiam
id præ se fert speciale, ut præsentia illa subli-
mior sit, sed sine intrinseca illarum ut talium
affectione aliquid ad mysterium spectans con-
tinente. Ex quo apparet diversitas existentiæ
in humanitate Christi. Unde in illarum missio-
ne nihil ex parte realis effectus habetur, quod
omnibus physicè non respondeat, licet revera
una mittatur Persona & non alia, sic enim
immittuntur, ut & qui mittit, eam, quam mit-
tit, comitetur. Unde & illud Christi: Qui meIoan. 8.|v. 26.
misit, mecum est. Joan. 8. v. 26. Quod & dicere
Spiritus sanctus potest. Potest autem id, quod
est de præsentia in rebus ampliùs declarari ex
eo quòd personalitates sunt relationes, & re-
lationes non existunt per distinctam præsen-
tiam, cùm sufficiat præsentia subjecti, secun-
dùm communem sententiam, quod suo modo
potest divinis applicari; si etiam dicamus idem
haberi quatenus sunt actus notionales. Et hic
videtur verosimilis explicandi modus, quamvis
dici etiam possit ratione gratiæ sanctificantis
& similium donorum haberi respectum ad Tri-
nitatem, quia gratia est radix visionis beatifi-
cæ ad ipsam formaliter terminatæ, sicut & suo
modo fides & spes. Unde sicut ratione unionis
hypostaticæ deducitur specialis præsentia di-
vinarum Personarum, ita & respectu gratiæ:
quatenus importat unionem, licet accidenta-
lem.
828. Dictum à Nobis in Problemate, etiamCirca Eu-|charistiam.
in Eucharistia peculiarem modum præsentiæ
habere totam Trinitatem, id quod citatus Scri-
ptor affirmat dicens id accidere per concomi-
tantiam secundariam: & quod sic dicitur esse,
non dicitur sacrificari & manducari, quia non
pertinet ad corpus & sanguinem, quæ sacrifi-
cantur & manducantur, benè tamen dicuntur
sacrificari, quæ sunt per primariam concomi-
tantiam, quamvis mediatè: omnia enim
quæ pertinent ad humanitatem Christi vel hy-
postaticam cũ ea unionem, illā primariò comi-
tantur, sive mediatè, ut Divinitas, sive imme-
diatè ut persona Filij. Sic ille, ubi id speciale
quod ad manducationem spectat; cùm tamen
circa modum specialem ab eo distinctum, quem
divinæ Personæ habent in humanitate Christi,<-P>@@
<-P>nihil addatur, quod tamen à Nobis præstitum
in Appendice Sect. 30. Problemate 4. ubi & circa
manducationem cum Auctore sentimus, qui
circa id non meminit esse aliquos oppositum
arbitrantes, Patrem scilicet & Spiritum sanctũ
māducari. Et quod non dicendi sint sacrificari,
ex eo constat, quia quod sacrificatur, aliquo-
modo esse desinit in Dei honorẽ, quod Patri &
Spiritui sancto nequit cōvenienter aptari. Pro
manducatione autem ratio est exacta reddita,
quam non præ se fert concomitantia secunda-
ria; hujus enim ratio reddenda est, cur scilicet
ea, quæ ad concomitantiam secundariam per-
tinent, non dicantur manducari.
829. Quod autem addit de mediata, licetDivinitas|primariò|unita, & ita|non de me-|diata conco-|mitantia.
primaria, concomitantia, de Divinitate locu-
tus, non est admittendum, juxta dicta §. 1. pro
quo & videnda, quæ diximus nu. 1110. & in
Amphitheatro n. 774. ubi aliqua ex D. Leone
data, quæ & citato §. inserta, sed id non in-
commodat, cùm ex ijs sint, quæ non semel aut
decies, sed millies repetita placebunt. Ubi &
præstat D. Cyrillum Alexandrinum, primarium
Ephesini Concilij lumen, loquentem audijsse in
Libro ad Evoptium contra Theodoretum in Decla-D. Cyrillus|Alexan.
ratione Anathematismi 2. ubi sic scribit
: Igitur,
cùm Nestorius ubique nativitatem Verbi Dei secun-
dùm carnem constanter neget, & solarum nobis di-
gnitatum subintroducat unitatem, hominemque
Deo junctum filij appellatione cohonestatum asse-
rat, necessariò nos cum illis dictis pugnantes unio-
nem secundùm subsistentiam factam esse dicimus,
nihil aliud dicendo, Secundùm subsistentiam, signi-
ficare volentes quàm hoc solùm, quòd Verbi natura,
hoc est subsistentia, quæ est ipsum Verbum, humanæ
naturæ verè unitum sit. Sic ille, subsistentiæ
nomine pro natura usus, ijs temporibus, in qui-
bus ejus significatio non erat, ut est jam aliter
usurpatum, unde hypostasi respondebat, ut ibi-
dem habetur, sic enim illud, Secundùm subsi-
stentiam, respondebat illi Καθ' $θνψλεαρποςσσασιν. Est
autem videre in præfatis verbis unionem in
natura factam, & quia idem illa cum Ver-
bo, & hoc & illam pariter unita. Iuxta quod
& procedit Anathematismus tertius, de quo
idem in alia declaratione, quam Concilium
omnium eorum in eodem Concilio prolato-
rum, petierat latiorem, sic enim ille: Si quisIdem.
in uno Christo subsistentias post factam illa-
rum unionem dividit, conjunctione tantùm il-
las, quæ sit secundùm dignitatem, vel authori-
tatem, & non magis coitione secundùm natu-
ram unionem connectans, anathema sit. Si
hæc non perspicua, quænam possemus per-
spicua reputare? Eodem autem modo lo-
quuntur & alia Concilia & Patres, de quo
cit. nu. 1110.
@@0@
@@1@288 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
§. III.
Circa unam Personam plures naturas assu-
mentem.
830. SUpposito casu proculdubio possibili,P. Bonæ-|Spei ut ob-|stat asserto.|Idem.
de quo Problem. 4. dictum ibidem
unum tantùm dicendum hominem cum D.
Thoma, (de quo & nu. 344. 502. & seqq.) &
multis alijs, nonnullis refragantibus, quibus ac-
cedit ex parte P. Bonæ-Spei Disput. 6. Dub. 6.
ubi ait: in casu dicto futuros duos homines, sicut
è converso in assumptione unius naturæ à plu-
ribus Personis, si id intelligatur de subsisten-
tia divina: si verò de creata, in primo casu
erunt duo homines & duæ personæ, in secundo
verò unus homo & una persona. Probat, quiaEjus fun-|damentum.
concreta multiplicantur per solam multiplica-
tionem rectorum, quidquid de obliquis sit,
quia propositiones verificantur ratione so-
lius identitatis inter prædicati & subjecti recta:
Atqui homo utpotè concretum expressum per
nomen naturæ dicit in recto naturam, uti &
creata persona: Persona verò divina subsisten-
tiam: Ergo &c. Confirmatur, quia alioqui
concreta multiplicarentur per multiplicatio-
nem obliqui, quo casu essent tres dij: quia
nomen Deus dicit personalitatem in obliquo,
quæ est trina. Item esset una Persona, quia
nomen Personæ dicit naturam in obliquo:
Ergo &c. Sic ille, occupatus non parùm circa
Dom. Caramuelis responsiones. Pro discrimi-
ne autem illo in divinis, & in purè creatis agit
initio Dubij, ubi ait in divinis suppositum di-
cere suppositalitatem in recto, naturam in ob-
liquo, secus in creatis, quod manifestè consta-
re affirmat in his propositionibus, homo discur-
rit, homo constat anima & corpore, quæ sunt ve-
ræ ratione identitatis in recto. Et idem esse ait
in nomine Deus, ut constat in his propositio-
nibus: Deus est unus in natura, & trinus in per-
sonis:
Deus est communicabilis, quæ sunt veræ
ratione identitatis, hoc sensu: Natura divina est
una in natura, & trina in personis, quatenus tres
personalitates illi conjunguntur. Natura divina est
communicabilis.
831. Sed hæc quidem non urgent; pro quoInfirmum|ostenditur.
statuendum quæstionem de assumptione in
unitatem personæ respectu personæ creatæ in
nullius venturam mentem, si mysterinm Tri-
nitatis & Incarnationis divinitus non inno-
tuissent. Illis autem notis inde circa ea, quæ
cogitari verosimiliter possunt mysteria illa con-
cernentia, modum esse loquendi regulandum,
ne dum contrarius tenetur, ex eo veritas illo-
rum aliquatenus infirmetur. Sunt autem quæ-
stiones propositæ tantùm de modo loquendi.
Cùm ergo tres Personæ ratione unius naturæ
unus Deus sint; consequenter, si tres divinæ
Dostları ilə paylaş: