ratione objecti intelligibilis, quia unitur ibi
divina essentia loco speciei, redditq́ue intelle-
ctum intimè formatum ipsa divinitate in ratio-
ne objecti intelligibilis, ubi præsentiam hanc
& unionem Dei ad animam realem esse dubi-
tari non potest. Sic ille circa statum gloriæ,
in quo unio est perfecta, non quia substantia-
lis, sed ratione status perfecti facta cum mor-
tali comparatione, in quo unio ad consumma-
tionem quidem tendit, sed non est consumma-
ta. Neque est cur hæreamus in eo, quod asseri-
tur divinam essentiam uniri loco speciei, quia
Deus vices speciei non supplet, cùm sit per se-
ipsum præsentissimus, sicut neque in creatis
necessaria est species, quando præsens ob-
jectum est, quo eventu neque etiam dicitur
objectum locum speciei subire, de quo dictum
Tomo 1. n. 227. 643. & seqq. Non inquam hæ-
rendum, quia ad modum loquendi videtur per-
tinere, & illa in D. Thoma non leve habet
fundamentum 1. p. q. 12. arti. 2. & 4. & quod
ad rem attinet, cùm adeò favorabile sit, non
sunt importunæ contra illud quæstiunculæ
suscitandæ.
812. Pergit, & ut specialem præsentiamDe statu|morali.
evincat, atque illam cum D. Thomæ doctrina
componat, qui varijs in locis eam cognitioni
per fidem & amori tribuit, eo quod habeatur
Deus, & frui illo tamquàm habito liceat; id-
q́ue explicat dicens nu. 10. quod supposito in-
timo contactu & existentia Dei intra animam,
novo modo efficitur Deus præsens mediante
gratia ut objectum experimentaliter cognosci-
bile & fruibile intra animam, sicut si anima
nostra, quam intimè nobis præsentem habe-
mus, ut radicem & principium omnium ope-
rationum, reddatur etiam nobis præsens, &
manifestata ut objectum, non quomodocum-
que cognitum, & objectivè attactum, sed ut
objectum nobis intimum, & quod est radix
nostri esse, nostræq́ue operationis, & sic co-
gnoscitur quodam experimentali tactu &<-P>@@
<-P>cognitione. Sicut etiam substantia Angeli du-
pliciter suo intellectu, & ut subjectum seu ra-
dix illius, cui intellectus inhæret, sicut omnia
accidentia & proprietates, quæ uniuntur sub-
stantiæ, & ab ea dimanant; & ut objectum
quatenus informat intellectum vice speciei, &
sic est in intellectu quasi objectum cognitum,
& amatum, non quomodocumque, sed ut co-
gnitum & amatum intra, & per quamdam in-
timam experientiam sui, sicut id, quod est ra-
dix & principium sui intrinsecum. Quòd au-
tem id stare cum fide obscura possit, constare
ait, quia Deus non solùm cognoscitur per fi-
dem, sicut contingit in peccatoribus & justis
communiter, sed etiam per donum sapientiæ,
quasi per gustum & experientiam quamdam
internam, sicut ab omnibus existentibus in
gratia, ut docet S. Thomas 1. 2. q. 45. arti. 4.
& 5. & hæc sapientia habetur ex quadam unio-
ne & connaturalitate ad divina, id est, ex qua-
dam intima experientia divinorum, sicut deD. Diony-|sius.
Ierotheo dixit D. Dionysius Cap. 2. de divin.
nominib. quòd erat perfectus in divinis, non tan-
tùm dicens, sed & patiens divina. Sic doctus
Scriptor positionem eamdem ampliùs prose-
cutus.
813. Ubi quidem difficile apparebit mul-Quid in eo|difficile.
tis præsentiam Dei peculiarem in omnibus
justis ad experimentalem contactum revocari,
& quod in uno Ierotheo, aut quibusdam simi-
libus, inventum est, ad justos omnes extendi.
Circa quod Auctor contrarium aliquid videtur
tradidisse. Cùm enim, ut vidimus, dixisset
Deum non solùm cognosci per fidem, sicut
communiter contingit in peccatoribus & ju-
stis, subdidit quod de dono sapientiæ datum,
scilicet quasi per gustum & experientiam quam-
dam internam, sicut ab omnibus existentibus in gra-
tia. Atqui justi omnes in gratia existunt, &
tamen gustum prædictum non omnibus attri-
buit, sed communem fidei cognitionem, sicut
& peccatoribus, cùm tamen aliàs omnibus in
gratia existentibus asserat convenire ratione
doni sapientiæ, & Divus quidem Dionysius de
Altissima S. Ierothei contemplatione locutus,
de qua, & gradu illo patiendi divina, in quo
eum Sancti complures imitati loquentes my-
stici Scriptores, singulare aliquid cognoscunt,
& supra communem justorum conditionem,
unde pro divinæ præsentiæ omnibus justis
communis exemplo non videtur posse conve-
nienter advocari. Sed audienda plenior divini
Scriptoris sententia, ut & clariùs reddatur as-
sertum, sic enim ibi: Partim etiam divinioreD. Dionys.|Areopag.
quadam inspiratione hausit ista, non discendo ve-
rùm etiam divina patiendo assecutus, nec non eo-
rum (si dictu fas sit) compaßione ad illam, quæ
doceri nequit, fidem mysticam atque unionem in-
formatus. Sic ille. Fuit ergo in D. Jerotheo su-
blimis & rara cognitio, talisq́ue ut Divum &
Divinum Dionysium potuerit habere discipu-
lum, & mysticæ Theologiæ formare Magi-
strum, pro quo doctus Pater Fr. Andreas de
Guadalupe in Theologia mystica Tract. 1. Cap. 10.
Vers. Consonat. ut stet inde pro cognitione om-
nibus justis communi non posse convenienter
adduci, immò neque pro alia etiam magnorum<-P>
@@0@
@@1@§. XII. Circa Assertionem divinarum Personar. 283
<-P>Theologorum, de quibus ibi D. Dionysius. Et
ad hæc quidem neque donum sapientiæ per-
tingit, quod cum donis alijs gratiam justifi-
cantem subsequitur. Unde D. Thomas citatoD. Thomas.
arti. 5. in Corpore ita scribit: Quidam enim tan-
tùm sortiuntur de recto judicio, tam in contempla-Donum sa-|pientiæ ut|commune|justis.
tione divinorum, quàm etiam in ordinatione rerum
humanarum secundùm divinas regulas, quantùm
est necessarium ad salutem, unde dicitur. 1. Ioan. 2.
Vnctio docebit vos de omnibus. Quidam autem al-
tiori gradu perficiunt sapientiæ donum, & quan-
tùm ad contemplationem divinorum &c. & iste
gradus sapientiæ non est communis omnibus haben-
tibus gratiam gratum facientem, sed magis perti-
net, ad gratias gratis datas, quas Spiritus sanctus
distribuit prout vult. Sic Doctor sanctus. Iuxta
quod doctrina illa de experimentali contactu,
pro qua & exemplũ D. Ierothei inductum, ad
donum sapientiæ omnibus justis commune non
spectat; cùm tamen omnibus peculiaris ratione
inhabitantis Spiritus, sicut & aliarum divina-
rum personarum præsentia conveniat.
814. Non ergo necessarium videtur proVnde firma|petenda|probatio.
statuenda illa ad modum prædictum philoso-
phandi confugere, & in eo explicando ea fun-
damenta congerere, ex quibus illa creditu red-
datur difficilis, dum experientia certa proponi-
tur, ubi contraria potiùs suffragatur. Neque
necessaria illa est, ubi negotium fidei agitur, &
non quod palpemus manibus, aut sensuum
aliorum ministerio, aut verò etiam intellectus
aperto lumine contrectemus. Est ergo Deus
modo peculiari in justis ratione existentiæ su-
pernaturalis à Nobis in Problemate explicatæ,
pro qua experimentalis contactus necessarius
non est, sicut neque experimentalis cognitio
ipsius gratiæ, cujus existentia nequit sine re-
velatione cognosci: sic in rebus etiam natura-
libus accidit, multa enim intra nos habemus,
circa quæ experimentalem notitiam non exer-
cemus, sicuti habituum, specierum, potentia-
rum &c. Neque D. Thomæ auctoritatibus ex
Sententiarijs petitis multùm insistendum, ex
libris autem contra Gentes, quidquid adduci
potest non urget, dum præsentiæ sensum acti-
bus cognitionis & amoris tribuit, quod esse
quidem difficile citatus Auctor agnoscit; ex-
plicari enim potest commodè si dicatur actus
prædictos esse præsentiæ proprios; quatenus à
gratia profluunt, & ita præsentiam præsuppo-
nunt. Id quod etiam de actibus illis dicendum,
quos præfatus Scriptor exequitur, per illos
enim Deus præsens non fit, sed jam præsens
experimentali tactu degustatur.
815. P. Philippus à Sanctis. Trinitate Disput.Philippus à|SS. Trini-|tateut fa-|veat. Sicut|& Diva|Teresia.
12. Dub. 4. præfatam sententiam quoad rea-
lem & peculiarem præsentiam amplectitur,
pro qua D. Teresiæ verba adducit ex Mansione
7. Cap. 1. ubi ita scribit latina translatione:
Omnes tres personæ hîc se illi familiares reddunt,
cum ipsa communicant, ei loquuntur, & hæc verba,
quæ Dominum dixisse Evangelium testatur, se sci-
licet, ac Patrem, & Spiritum sanctum ad animam,
quæ ipsum diligeret, ac mandata ejus servaret, ven-
turum, atque apud ipsum mansionem facturum, eam
reipsa intelligere faciunt &c. Quotidie autem ma-
gis ac magis anima hoc obstupescit, quòd sanctas<-P>@@
<-P>hasce Personas numquàm exinde à se abesse aut re-
cedere sibi persuadeat, sed evidentißimè videat eo
modo, quo dictum est, in intimo animæ suæ pene-
trali, in recessu quodam admodùm profundo (quod
quomodo sit explicare nequit, eo quòd scientiam ac
doctrinam non habet) divinum hoc contubernium
sibi adesse, ipsumque in se sentiat. Sic Diva Pa-
rens. Ubi quidem non est ita accipiendum
quod ait, ut id à Domino sit promissum dili-
gentibus & mandata observantibus, quod ex-
periebatur ipsa; sed tantùm quod ad realem
præsentiam attinet. Quod quidem ita expe-
riri, ut de se illa testatur, cùm præsertim evi-
dentissimam notitiam contestetur, in quo &
perfectio esse potuit intensiva doni per ordi-
nem ad ipsam, ut docet Cardinalis Cajetanus,
& extensiva juxta eumdẽ, ob aliorum magiste-
riũ, quod ad gratias gratis datas, juxta Doctoris
Angelici doctrinam, potuit pertinere. Quod
& circa D. Ierotheum potest etiam affirmari.
Et quod ad evidentiam spectat dubitari potest
an ad donum aliquod ex septem possit pertine-
re, eo quod illa in fide fundentur, unde & sunt
qui negant ea, quæ pro mortali dantur statuCum donis|quomodo|claritas re-|pugnans|fidei.
in beatifico remanere, propter rationem di-
ctam, unde & consequenter videntur dicturi
omnem illis claritatem repugnare. Immò Sco-
tum donum intellectus & scientiæ à fide non
distinguere, & potuisse etiam verosimiliter sa-
pientiam eidem adscribere, & non illam cum
spe confundere, affirmat P. Suarez Tomo 1. de
Gratia Lib. 2. Cap. 117. nu. 13. & generaliter
ejus sententiam, quæ & aliorum est, non esse
inverosimilem apertè significat nu. 14. dum
ait multò verosimilius esse nullum ex donis
cum fide confundere, quia in Christo illa sunt
juxta Isaiæ 11. celeberrimum vaticinium. Et
requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sa-
pientiæ &c. Iuxta quæ verosimiliùs etiam dici
potest prædicta dona indifferentia esse, ut in
fide, aut lumine alio superiore fundentur: &
sicut gratia, cujus proprietates sunt, indiffe-
rens est ut cum fide, aut cum lumine excel-
lentiori nectatur, ita etiam dona. Unde non im-
plicat quod in statu viæ claritas aliqua, fide nō
remota, superveniat, circa mysteria aliqua, quod
tamen in Christo non est admittendum, quia
licet aliquo modo viator, erat tamen perfectis-
simus comprehensor. In Diva autem Teresia
sine ullo inconveniente, immò cum aucta-
rio gloriosi ornamenti admittitur, & prædi-
catur.
816. Probat etiam præfatus Scriptor asser-Circa non-|nulla alia|ex citato|Scriptore.
tionem suam argumento ab alijs etiam propo-
sito de amore amicitiæ in justis, quod ad præ-
sentiam amici, aliter non satiandus anhelat,
additq́ue hypothesim à Mag. Joanne à S. Tho-
ma negatam, ut vidimus nu. 790. Sed posset
quidem bonis cum Auctoribus admitti. EtCirca hypo-|thesim non|existentis|Dei in ani-|ma per im-|mensitatem.
quidem citatus Magister ex eo hypothesim
negat, quia totam rationem peculiaris præ-
sentiæ reducit ad objectivum essendi modum
supervenientem reali, & hunc necessariò sup-
ponentem. Fatetur autem nu. 15. missionem
Personarum & existentiam specialem Dei in
anima non esse formaliter per contactum im-
mensitatis, sed illum præsupponere. Tunc sic.<-P>
@@0@
@@1@284 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>Ergo etiamsi non supponeret, ratione intimæ
unionis, quam secum affert præsentia talis, in
anima essent divinæ Personæ, quandoquidem
contactus ille non est formaliter ratione im-
mensitatis. Deinde in præsentia ut modò ex-
plicata est existentia animæ à Deo productæ
hoc speciali loco, in quo est Deus, superaddito
modo illo assistentiæ peculiaris. Tunc ultrà.
Ergo si Deus non esset eo in loco ratione im-
mensitatis, stare posset ut ratione unionis il-
lius specialis traheretur totum, quod modò ha-
betur, & inciperet esse in anima, eo modo, quo
esse asseritur, & ita ut influens pariter esse in
illam. Itaque supponere necessariò dicitur:
ergo si id, quod supponitur, pariter adventat,
stabit legitimè hypothesis. Quod aliundè ex-
plicari potest, ex dictis scilicet Tomo 1. n. 277.
& seqq. ubi probatum cum gravissimis Scrip-
toribus ex operatione Dei secundùm quòd
operatio tantùm est; non posse ejus præsentiam
in ijs circa quæ operatur, efficaciter conjecta-
ri. Iuxta quod formari hypothesis poterit, sup-
ponendo scilicet creationem animæ, sine exi-
stentia tamen Dei in illa. Tunc ergo meritò
dici potest, si gratiæ accedat infusio, ex vi il-
lius futurum Deum in ipsa.
817. Ubi observandum est quod citatus ha-Mag. Ioan-|nes à S.|Thoma ut|statuat tan-|tum præ-|sentiam ob-|jectivam.
bet Scriptor nuper citato loco, ubi ita scribit:
Dicitur autem esse nobiscum tamquàm amicus, &
persona convivens & familiaris nobis, non quia de-
sinat per hoc esse radix, & principium vitæ nostræ,
sed quia manifestatur ut persona distincta: immò
& tota distinctio Personarum manifestatur ut nos
comitans, & aßistens, & cohabitans: nec enim
ita nobis dat esse sicut forma, & sicut anima,
sed sicut agens & persona distincta; & sic ma-
nifestatur nobis ut Persona convivens & aßistens
nobis, licet maneat etiam intimè aßistens, ut in-
fluens nobis totum esse. Hæc ille. Iuxta quæ ma-
nifestum est præsentiam dictam non esse tan-
tùm objectivam, neque enim utcumque ma-
nifestantur divinæ personæ, sed ut conviven-
tes, comitantes, cohabitantes, & intimè assi-
stentes, quod plusquàm objectivam pręsentiam
importat, licet non formalem, ut dicitur. Un-
de quod subdit inferiùs difficile valde est, dum
sic ait: Mißio ergo Personæ divinæ ad inhabitan-Idem.
dum est, & etiam ad vivificandum, & ut vivamus
ex Deo, non ut ex forma, sed ut ex agente & in-
fluente vitam æternam, & sic conjunctio ista spe-
cialis permißionem & gratiam non potest præscin-
dere à contactu operationis & immensitatis, sed su-
pra ipsam addere objectivam manifestationem: quod
nullo meliori exemplo explicari videtur quàm ani-
mæ nostræ prout informantis & objectivè cognitæ.
Sic ille. Est quidem valdè difficile, quia coha-
bitatio plus est quàm objectiva manifestatio;
& cohabitatio quidem ad solam existentiam
ratione immensitatis referri nequit, quia super-
naturalis est, cùm sit ad vivificandum per in-
fluxum in vitam æternam: supponitur ergo
illa ad manifestationem, unde & sine manife-
statione stare potest, ut stat revera in baptizatis
ante usum rationis. Iuxta quæ locum habere
potest hypothesis dicta, quia pręsentia non im-
portat formaliter manifestationem, & personæ
divinæ modum existendi habent ab eo, qui per<-P>@@
<-P>immensitatem continet: unde & legitimè
affirmari potest, quod circa hypothesim dictam
tot graves Scriptores affirmant.
CIRCA
APPENDICEM
SUPERIORIS TRACTATIONIS.
Pro mysterio Incarnationis.
§. I.
Circa assumptionem unius creatæ naturæ à
tribus divinis Personis.
818. ESse id possibile probatum Problem. 3.Sententiæ|propositæ ut|videatur D.|Anselmus|obstare.
quod & tenet P. Bonæ-Spei Disp. 6.
Dub. 4. ubi nonnulla habet, circa quæ conside-
ratio brevis adhibenda. Miratur n. 40. P. Theo-
phylum Raynaudum Lib. 2. de Christo nu. 132.
circa D. Anselmi auctoritatem sic scripsisse:
Ceterùm, ut ingenuè dicam, præstat modestè An-
selmum deserere, quàm frivola interpretatione elu-
dere. Sic ille: qui dum interpretationem frivo-P. Raynau-|dus ut re-|spondeat.
lam explodendam judicat, eam notat, quam
Auctor exhibet primo loco: sic enim interpo-
nit post verbum Interpretatione cum parenthesi
(putà statim illata) Ait ergo subaudiendum,
In unitatem personæ hoc sensu: Impoßibile est DeoP. Bonæ-|spei incon-|gruæ re-|sponsiones.
secundùm unam quamlibet personam incarnato,
illum secundùm aliam quoque personam incarnari
in unitatem ejusdem personæ. Sed quidem P.
Raynaudus meritò potuit hujusmodi interpre-
tationem frivolam reputare. Nam hæreticus,
contra quem D. Anselmus agebat, omnes di-
vinas personas incarnatas fuisse contendebat,
& nullo modo unam personam secundùm
aliam in unitatem ejusdem personæ, quod &
philosophiæ adversatur, & minimè ejus erat
conveniens instituto. Meritò ergo potuit P.
Raynaudus eo, quo est locutus, profari modo,
si revera interpretatio illa in ejus venit men-
tem, quod secus accidit. Subdit expositionem
aliam, & sibi quidem verosimiliorem; ex hy-
pothesi inquam unius dumtaxat unionis hypo-
staticæ ad aliquam tantùm Dei personalitatem
in particulari terminatam impossibilem esse
unionem aliarum: nam hæreticus contra quem
agit in eo non errabat, quod vellet plures Per-
sonas posse eamdem assumere humanitatem,
sed quod vellet eam assumpsisse, eo quòd una,
cui essentia divina identificarentur, eam as-
sumpsisset, unde multoties dicit, Vna persona in-
carnata, id est, tantùm posita unione cum illa,
impossibile est alias incarnari. Sic ille respon-
det, & stare quidem posset ipsius responsio, si
revera ita esset ut stante unius Personæ incar-
natione, alia non posset eamdem assumere:
atqui oppositum ipse tenet, ut videri potest n.
44. & seqq. Ergo non est impossibile. Stet
ergo P. Raynaudum non incongruè quod vi-
dimus protulisse. Neque Nos multùm ab<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa tres Personas assumentes &c. 285
<-P>ejus sensu abfuimus, licet responsionem
non penitus inverosimilem conati simus ad-
hibere.
819. Difficilius aliquid habet nu. 48. dumDifficilis|doctrina|ejusdem.
ita scribit; Vnde etiam consequenter dic ex dua-
bus personis in esse personæ completis posse
fieri unum per se in persona, si ita spectentur.
Primò ut mutuæ personalitates sibi invicem
non adveniant, sed naturis, in quibus sunt, se-
cundùm se. Secundò ut cum illis naturis tantùm
componant, & non personalitates cum seipsis
unum in persona. Idem est de duabus naturis in
esse naturæ completis: ex illis enim fieri po-
test unum per se in natura, si ita spectentur, ut
mutuæ formæ sibi invicem non adveniant, sed
mutuis materijs, in quibus sunt, secundùm se,
& cum ista tantùm componant, & non formæ
cum seipsis unum in natura. Neque hic quid-
quam cum Nestorio dicimus, quia volebat duas
personalitates in Christo fuisse, & non tan-
tùm nobiscum, eas absolutè in Christo esse po-
tuisse. Neque etiam quidquam cum Eutyche,
quia volebat, ut quidam asserunt, ex duabus
naturis, ut in esse naturæ completis fieri unumEfficaciter|convulsa.
per se in natura, quod hîc negamus. Difficilius in-
quam illud: nam quomodocumque explicatur
modus ille adveniendi, non videtur quomodo
stare possit unitas illa in persona & in natura,
quòd scilicet unum in persona & unum in na-
tura sint, etiamsi persona nō adveniat personę,
neq; forma formæ, cum mutua illo inexplicato
respectu. Personalitatem non posse advenire
personalitati, neque formam formæ, ut unum
per se componant, explorata est philosophia,
si quidquam est in illa firmum & incōcussum;
unde quod circa hoc dicitur, nihil novitatis ha-
Dostları ilə paylaş: |