Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə93/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   89   90   91   92   93   94   95   96   ...   143

di id, ad quod obligatus sub mortali non est, non

peccat mortaliter. Sic P. Lessius Lib. 2. Cap. 42.

num. 42. vers. Si primo modo. Probatur ex dictis.

num. 4. quia cùm lex non obliget, non est obli-

gatio iurandi, nisi iuxta illius qualitatem: vnde

est communis Scriptorum doctrina iuramentum

sequi naturam contractûs, cui adiicitur, de quo

P. Sancius suprà Lib. 6. Disput. 11. num. 3. apud

quem Doctores P. Vincentius Tancredi de Reli-



gione Tract. 4. Lib. 2. Disput. 14. Quæst. 1. & Disp.

15. num. 5. & 6. cum Caietano, Soto, Gutierrez,

& PP. Suario, Sancio, Palao, & Lessio. Et etiam

cùm de Statutis agitur, iuramentum circa illa

prout in vsu sunt dirigitur: de quo P. Azor su-

prà. Cap. 8. Quæst. 8. & est communissima reso-

lutio. Secus si talia sint, vt secluso iuramento sub

mortali obligent. Pro quo P. Fagundez Tomo 1.

in Decalogum. Lib. 2. Cap. 23. n. 7. & 8. P. Pa-

laus Tomo 3. Disput. 2. de Iuramento. Puncto 6. §. 5.

num. 7. & ante eos Gutierrez de Iuramento pro-

mißi Cap. 37. & 38. & per hæc quidem quæstio-

ni præsenti videtur satisfactum, circa quam fu-

sissimi aliqui; cùm tamen ex principiis apud Scri-

ptores siue vt certis, siue vt probabilibus, receptis,

possit non admodum operosè resolui. Pro am-

pliori autem explicatione sit iam




CAPVT II.

Explicantur in particulari ea, ad quæ

Indicorum Prætorum iuramentum

extenditur.


7 DIximus extendi ad ea, quæ grauem in-

iustitiam continent, & nocumenta

possunt non leuia Indis inferre, quæ

in speciali oportet percurramus.


@@0@

@@1@256 Thesauri Indici Titulus VI. Cap. II.


  Primò ergo grauis iniustitia est, quando vi-Violatio|iuramenti|in vini|venditio-|ne.

num Indis venditur taxâ à Prætoribus designatâ

pro libitu, quæ excessiua planè est, vnde illi mi-

nori pretio emere illud possent, si eisdem emptio

permitteretur. Traditur ergo Caciquio vnũ vini

quadrantal reddituro pro eo decem, aut duode-

cim octi regales: quæ summa cùm exorbitans

sit, ex eo iustificari dicitur, quòd vinum minu-

tatim diuendatur: cùm tamen non semper ven-

dendi eo modo opportunitas adsit; vnde & ne-

cessè est vt Caciquius de suo soluat, lautissimè

bibiturus. In his quidem, cùm contractus em-

ptionis & venditionis interueniat, & manifesta

iniustitia sit, contra iuramentum delinquitur. In

quo & damnum aliud est, ebrietatis scilicet; &

per vinum, quod est Indorum natiuæ constitu-

tioni nociuum. Vnde sunt qui censeant absolutè

esse peccatum mortale illud ipsis vendi. Pro quo

Dom. Reyna in Perfecto Prælato Tomo 2. Lib. 4.

Tit. 1. Cap. 4. & pro eodem diuersæ extant Pro-

regum Prouisiones; atque Edicta Prælatorum.

  8 Secundò. Idem est cernere in textrinis,Et in Tex-|trinis.

quas suis compendiis Prætores instituunt, & in

eis pueros & puellas cum aliis grandioris ætatis

laborare compellunt, satis exiguo diurni laboris

stipendio. Vbi bellissima est eorum excusatio,

sic videlicet Indos socordi ingenio, & ad otium

procliui vtiliter, vitatis otiositatis incommo-

dis occupari: quasi incommodorum talium de-

uitatio vni debeat Prætoris commodo militare:

cùm magis rationi consonum sit, ad eorum vti-

litatem laborem adhibitum referri, & communia

ipsorum onera hoc pacto leuiora reddi, ornari

Ecclesias, & foueri opera pietatis.

  9 Tertiò. Dum colendis addicuntur agris,Circa a-|grorum|culturam.

vt copiosis messibus Prętores quęstuosas nundi-

nationes exerceant, vnde & inuitis onus agrico-

lationis iniungitur, stipendio laboris permodi-

co, & suo aliàs dispendio, dum terrulas suas non

vacat colere, vt necessaria vitæ prouideant: aut

certè cariùs illis constat, dum necessè habent a-

lias conducere, aut laborem cum ingenti mole-

stiâ geminare: si & hoc fortè semper licet, cùm

longiùs à propriis laribus ad prædicta distractis,

non vacat agellos suos propriâ aut alienâ manu,

diurna aut nocturna versari. Hîc etiam, cùm de

contractibus agatur, & Indorum damna adeò

perspecta sint, nihil eorum sine iuramenti mul-

tiplici violatione consistit. Licet enim dici pos-

sit cum Indis non exerceri contractus, id mini-

mè releuat compulsores, cùm perspicuum sit eo-

rum laborem eò tendere vt contractus ex labo-

rum fructibus exerceantur.

  10 Quartò, Cùm Indi ad valles sub aduer-In missione|ad valles|insalubres.

so sibi cælo constitutas, mittuntur, vt vinum, Co-

cam, herbam Paraquariam, aut quidpiam aliud

inde extrahant, cum vitæ periculo manifesto. Et

in hoc quidem, cùm periculum tale sit, stipen-

dium maius solito esse deberet, iuxta id quod

ratio penitus comperta demonstrat: cùm tamen

nihil minùs quàm id mittentium cura prouideat.

Hic ergo iniustitia inhumanitati Christianis pe-

ctoribus indignæ coniuncta.

  11 Quintò: Quando siue in his siue in il-In conti-|nua ab|oppidis ab|sentia In-

lis negotiorum ministeriis ferè continuis Indi di-

stenti, in suis oppidis vix pedem aliquando figere

permittuntur. Ex quo fit, matrimonij vsum im-<-P>@@



<-P>pediri, & præter alia damna hinc emergentia, il-dorum. Et|quæ inde|damna.

lud certè, quod Regibus Catholicis, & Christia-

næ omni reipublicæ admodum præiudiciale di-

gnoscitur, dum Indi deficiunt generationibus

imminutis, & ita etiam, qui Mineruas exerceant,

vnde diuitiæ extrahuntur ad infidelium, & hære-

ticorum potentiam retundendam. Indis enim su-

blatis, actum est de Indiis, illorum enim laborem

qui suppleant inueniendi nulli, vt est luce claris-

simâ manifestius.

  12 Sextò: cùm Indis traduntur aliqua adIn peculia-|ri artificio|ad lucrum|ex poculo|familiari.

familiaria sibi pocula conficienda vt Mayzium,

vel quid simile, & ab eisdem pretium sic facti re-

quiritur, iuxta mensuræ pretium ordinarium, vt

ipsis & faciendi & vendendi imponatur onus, &

commodum Prætoris, aut Prætorissæ sit quod in

idem recidit; siue illi vendant, siue non; vt ven-

ditionis defectus quis debeat imputari; qui pro-

fectò, si non vendant, bibent, quod pro eodem

ad lucrum sic iubentium reputatur: qui sic phi-

losophantur: si tu ex tuo Maysio mensuram hu-

jus poculi facias, tanti vendes: fac ergo ex meo,

& tantumdem redde: & vbi laboris pretium? Red-

dent certè; sed & de hoc dubito, quia ad negan-

dum illud aliquale poterit auaritiæ commentum

suffragari.

  13 Septimò: Quando laborantibus Indis a-In vendi-|tione ve-|stuarij cir-|ca opera-|rios.

liqua ad vestuarium spectantia venduntur, sed

pretio non iusto, in quo aliud iniustitiæ admisce-

tur genus; quòd scilicet laborum merces hoc pa-

cto soluitur, illis frequentiùs inuitis, qui vt mer-

cedem recuperent, quacumque sunt rerum hu-

iusmodi acceptione contenti, quas viliùs ven-

dunt, aut vsui non necessario, neque satis accom-

modato conformant. Itaque vulgatum illud a-

pud nos; Mali debitoris vel in paleis accipien-

dam solutionem; hic verissimum comprobatur.

  14 Octauò: cum magni arietum greges,In condu-|ctionibus|gregum &|armento-|rum.

aut boum armenta à Prætoribus empta in ciuita-

tes ministerio Indorum remittuntur, vt in illis

magno remittentium lucro vendantur. Sic enim

Indis grauia parantur incommoda absentiæ lon-

gæ, peregrini cœli, fraudatæ mercedis; cùm in

rebus aliis fructuosiùs possent laborare. Et si e-

nim dici possit totum hoc in publicam vtilitatem

cedere, dum carnes prædictorum animalium in

vrbibus abundè suppetunt; id certè excusationi

non est, quia talis prouisio ab aliis fieri potest, qui

voluntarios Indos conducant. Vnde Prætores in

huiusmodi remissionibus solicitè cauent ne præ-

dicta ad eos pertinere supremis gubernatoribus

innotescat, aut denuntiator sit; nam eo pro com-

perto habito & iuridicè probato, oleum sunt &

operam perdituri. Non ergo communis boni

caussam agunt, sed suam ipsorum tantùm, vnde

non præmium, sed pœnam iustissimam prome-

rentur legis & Sacramenti violatores.

  15 Nonò: Quando in pascendis IndicorumIn arietum|Indicorum|pastione.

arietum gregibus detinentur, vbi nec doctrinam

edoceri, Missam audire, aut more Christiano-

rum viuere promptum est, quia in desertis id agi-

tur ab hominum communione remotis: quod

tamen ad mercimonia spectat, quæ ministerio a-

nimalium exercentur, vel erga animalia eadem,

dum venduntur, & sic etiam contractus vendi-

tionis interuenit, ad quem ferè quidquid de con-

tractibus Lege cautum est, & iuramento firmari<-P>

@@0@

@@1@De obligatione restitutionis in Prætoribus. 257

<-P>iubetur, constat reuocari: non ergo hic doctrinâ

scriptorum quamplurium se tueri Prætores pos-Doctrin am|de negotia-|tione non|suffragari.

sunt, qui de negotiatione Clericis prohibitâ a-

gentes, dicunt non esse talem, cùm qui animalia

emit, & meliora facta diuendit, cùm negotiatio

tunc solum accidat, cùm res, nullâ in ipsis factâ

mutatione, venduntur. Prætoribus siquidem non

sola negotiatio, sed contractus etiam prohiben-

tur, & ij præsertim, qui Indis præiudicari possunt,

ad quorum bonum lex, & iuramentum indictum

ordinatur.

  16 Tandem vendere aliqua Indis in Mine-In vendi-|tione calli-|da, contrà|eorum li-|bertatem.

ris, aut aliis molestis operibus laborantibus dilatâ

solutione, eo tamen intuitu, vt cùm soluere ne-

queant, in labore persistere compellantur: immo-

rituri planè in eâ, quia numquam soluendo futuri.

Sic alia esse possunt his similia auaritiæ genimina.

Enumerari enim non potest quantis modis cupiditas

sæuiat, vt ait Diuus Valerianus homiliâ 20. vbi &D. Vale-|rianus.

illud ad præsens institutum: Fertur homo vndis voto



quadruplicandæ pecuniæ, portatur aurum, vt reportetur

cum falsitate periurium. Sic ille: vt periurij in Præ-

toribus Indicis perfrequentis caussam genuinamAuaritiæ|sauitia, &|portenta.

agnoscamus: cupiditatem, inquam, immodicam,

dum quadruplicanda pecunia contenditur, quæ

pro officij forsan adeptione suffragata est; aut ea

quæ ad contractus exponitur, & non quadrupli-

cari tantùm solet, sed exorbitantiùs augeri. Sed

væ illis, quibus pecunia, non in qualemcumque

damnationem futura, vt illa de quâ D. Petrus Act.

8. v. 20. sed in quadruplicatam, & quadruplica-

tâ maiorem, at Deus Pater misericordiarum est.

Sic credo: sed horum interitus non esse talis so-

let, vt de eorum salute solidum spei fundamen-

tum habeamus ob restitutionis raritatem, de

quâ esto


CAPVT III.

Qualis restitutionis obligatio ex præce-

dentibus capitibus oriatur.




17 CErtissima iuris regula illa est; peccatumRestitutio-|nis regula|irrefraga-|bilis.

non dimittitur, nisi restituatur ablatum;

quarta in sexto, cuius rationem D. Thomas lucu-

lenter reddit, 3. parte, q. 68. art. 5. ad 3. ex eo quòd,

restituere malè ablata proximis, & satisfacere de iniu-D. Thom.

rijs illatis, est cessare à peccando: quia hoc ipsum quod

est detinere aliena, & proximum læsum non placareCur sine|restitutione|dimitti ne-|queat pec-|catum.

est peccatum. Iuxta hæc ergo regula prædicta de-

currit, in palatiis, foris, compitis, domibus, &

conclauibus ipsis, grandioribus debebat apud In-

dias characteribus exarari. Sed modò cum Præ-

toribus agimus è quorum cordibus, vbi præfatam

regulam Auctor naturæ conscripsit, eam diabo-

lus conatur abradere conatu præ aliis speciali, vt

videntes non videant, & audientes non intelli-

gant, & sic nihil de sanitatis beneficio consequan-

tur. Sciant ergo, si salutis animæ curam non pœ-

nitus abiecerunt, restituendum ab eis, quod iniu-

stè constiterit vsurpatum; sicut & resarcienda pa-

riter damna, quæ miseris indigenis, & fortè aliis,

vt frequenter accidit, intulerunt: sciant equidem,

ita ut se scire opere ipso significent: quod pau-

corum erit, quorum tetigerit Deus corda; vt

scriptura loquitur. Sciant & qui officia ita auidè<-P>@@

<-P>arripiunt, vt pondus exhorreant, cui si humeros

supposuerint, cum gemitibus est perpetuis susti-

nendum. Vt ergo circa prædicta capita, quod

est communi Doctorum sensu firmatum, pro-

feramus, eodem procedentes ordine. Circa

Primum


  18 Dico primò: ex prædictâ vini venditio-Assertio 1.|circa resti-|tutionẽ pro|vini ven-|ditione fa-|ciendam.

ne obligatio restitutionis insurgit, juxta valorem

justum regulanda, nec supremum, neque infi-

mum, sed medium. Quia verò restitutio fieri ex-

actè nequit, cùm emptores ignorentur in parti-

culari: ea est circa hoc adhibenda regula, quam

scriptores tradunt, vt scilicet communitati resti-

tuatur id, quod communitati deberi constat, pro

quo modus conueniens exquirendus. Sic ex Ca-

ietano, P. Molinâ, & P. Lessio tradit Diana Parte

11. Tractat. 6. Resol. 48. qui diuidenda inter om-

nes dicunt: non tamen in hoc casu id conue-

nienter fieri potest, quod faciendum à Taberna-

riis Doctores tradunt, vt scilicet læsionem passis

supereffluentem mensuram tribuant vsque ad ve-

rosimilem proportionem. Pro quo P. Molina



Disput. 745. num. 4. & alij, quos adducit Diana

Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 46. neque enim noua

taberna instituenda est, aut vinum Indis abundan-

tius tribuendum. Melius ergo fiet aliis alimento-

rum generibus ipsorum genio accommodatis, si-

ue eorum hospitalibus, Ecclesiis, Communitati-

bus, aut aliis piis operibus, iuxta ea, quæ tradit

Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. n. 117. & Fer-

dinandus Zurita in Enchiridio Indico, quæst. 7. Pro-



posit. 2. vbi ait expendi posse in alendo Prædicato-

re. Quia verò restitutio hæc non potest nisi in-Composi-|tione vti|posse.

certis personis fieri, & circa quantitatem singulis

debitam incertitudo extat omnimoda, videri ali-

cui posset locum esse compositioni iuxta doctri-

nam aliquorum, quos doctissimorum nomine

citat Nauarra Lib. 4. Cap. 2. n. 69. pro quo & do-

ctum Magistrum Dominicanum adducit Diana



suprà, qui & non esse improbabile existimat: quia

stante eâ incertitudine, potest restitutio fieri pau-

peribus: quod cùm accidit, locus est compositio-

ni, vt communiter scribentes asserunt.

  19 Est autem pro fundandâ probabilitate,Ex Bullæ|tenore de-|ducitur.

Bullæ ipsius compositionis auctoritas, in quâ sic

dicitur: & est casus 18. Item, si alguno ha vendido

vino aguado porpuro, ô medido confalsa medida: ô vbiere

vendido otra cosa alguna con menores pesos ô medidas,

ô vendido vna cosa por otra, ô mezelado, ô pesado, ô mal

medido, no sabiendo à quien se vbiere vendido, se pueda

componer. Sic Bulla iuxta Commissarij explicatio-

nem: vnde ita tenet expressè P. Mendus Disput.

34. Cap. 20. nam licet dicatur id tantùm procede-

re, quando ignorantur emptores; verè censen-

tur ignorari, cùm tantùm in communi eorum

habetur notitia: non poterat siquidem Com-

missarius ignorare tabernarium vendentem in

oppido aliquo probè scire oppidanis se debere

quibus vendi consueuit: ea autem scientia igno-

rantia reputatur, ob confusionem, quæ etiam per

præcones, & cedulones vocatis, non posset tolli;

& etiamsi posset, ad id non teneri benè adnotat

P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. num. 32. Benè verumQuæ obli-|gatio quæ-|rendi cro-|ditores.

est in oppidis Indorum id esse facilius ob eorum

paruitatem: sed adhuc incertitudo relinquitur,

vt, licèt faciendam illis restitutionem sit mihi cer-

tum sine compositionis subsidio; oppositum ta-<-P>

@@0@

@@1@258 Thesauri Indici Titulus VI. Cap. III.

<-P>men iudicem non esse vt improbabile reproban-

dum. Ideò autem viam hanc exonerandis con-Doctrinæ|ratio red-|dita.

scientiis apertam relinquo, quia restitutio est dif-

ficillima, postquàm aliena substantia conuersa est

in carnem & sanguinem. Sit ergo ita grauatis

compositionis perfugium, ne pereant, dum nul-

lum restat aliud ad spem salutis concipiendam.

Caciquiis verò quia certi in damnificatione sunt,

aliqua facienda restitutio, iis attentis, quæ illius

quantitatem possunt verosimiliter indicare, docti

alicuius Confessarij consultatione præmissâ. Cir-

ca secundum iam

  20 Dico secundò obligationem esse com-Assertio 2.|circa labo-|rantes in|textrinis.

pertam, vnde merces labori iusta soluenda. Ne-

que locus compositioni, quia explorari facilè pos-

sunt, qui in officinis prædictis laborarunt. Quod

si incertum esset, illius beneficio vti liceret. Sed

laborantibus, non Caciquiis tradendum, quod

deberi constiterit: immò neque parentibus, aut

maritis, quia nihil ad eorum manus ex tali sub-

uentione perueniet. Addo non tantùm com-

munem soluendam esse mercedem, sed plus ali-

quid; vltronei siquidem operarij non sunt, sed

inuiti, & clausurâ oppressi, vnde maius debetur

laboris pretium, iuxta communem doctrinam:

de quo & dictum Titul. 1. num. 137. Iam circa

tertium

  21 Dico tertiò. Rationem esse claram obAssertio 3.|circa §. 9.



fraudatam etiam mercedem: & prætereà ob de-

trimenta rei domesticæ, quæ prudenter æstiman-

da pro compensatione faciendâ, neque enim ad

vnguem possunt computari. Circa quartum

  Dico quartò non posse dubitari. Vbi & obli-Assertio 4.|circa §. 10.

gatio esse potest grauissima, si Indi ad prædicta

compulsi, in regionibus illis moriantur, & vxores,

ac filios, atque aliquando parentes etiam relin-Ex caussa|mortis quæ|obligatio|restitutio-|nis.

quant miserabiliter indigentes. Qui enim horum

caussæ sunt, obligationes homicidarum subeunt,

de quibus passim Doctores, & valdè accuratè

post alios Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iustitiâ, disp.

11. Sect. 4. De quibus etiam post illum P. Bu-

senbaum in Medullâ Theolog. moral. lib. 3. Tractat. 5.



de Septimo Præcepto, cap. 2. Artic. 3. & Portel Tomo

2. Casu 54. Certè vt cum omni rigore non de-

beat iste homicida censeri; æquiualenter tamen

talis est in ordine ad prædictum effectum. Sicut

enim, vt arguit P. Vasquez Tractat. de Restitut.

§. 3. Dub. 7. qui per vim, vel fraudem impedit

volentem mihi legatum relinquere, vel aliud be-

neficium conferre, ex iustitiâ tenetur totum il-

lud damnum compensare, vt communiter Do-

ctores affirmant: ita & homicida, cùm per vio-

lentam actionem impediat ne alij habeant, quod

ex debito aut liberalitate occisi erant habituri,

debet ex iustitiâ damnum integrè compensare.

Quam rationem ille iudicat euidentem; sicut &

P. Mæratius Tractatu de Iustitiâ, Disput. 26. Sect. 3.

& 4. Thomas Hurtadus Tractat. num. 232. &

P. Turrianus 2. 2. Tomo 2. Disput. 28. Dub. 3. n. 15.

& manifestum est in omnibus locum habere, qui

iniustæ mortis causa sunt. Licèt enim illa non ple-

nè probetur Card. Lugo quoad omnes ab occi-

so pendentes; sicut nec P. Becano Tractatu de



Iure & Iustitiâ, Quæst. 14. de Restitutione num. 6.

in ordine tamen ad prædictos eamdem comple-

ctitur, ex quo, & etiam Trullench idem tenet P.

Busenbaum suprà num. 11. & ita iuxta illum &<-P>@@



<-P>alios, obligationem restitutionis, qui caussa est

mortis, incurrit: non quia specialis caussa circa

modum, sed ex damnificatione; vnde quomo-

cumque accidat, tale onus incumbit. Pro quo P.

Molina Disp. 83. & alij adducti à citato Cardinali

n. 29. Iam circa quintum

  22 Dico quintò: non videtur esse obliga-Assertio 5.|circa §. 11.

tionem restitutionis, quia impeditio prædicta, ex

quâ Indorum diminutio, est caussa valde remotaEx caussa|remota dā-|ni non sub-|esse obliga-|tionem re-|stitutionis.

damnorum, de quibus ibi. Quando autem caussæ

tales sunt, non videtur restitutionis obligatio sub-



Dostları ilə paylaş:
1   ...   89   90   91   92   93   94   95   96   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə