Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə116/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   112   113   114   115   116   117   118   119   ...   143

in quibus secularibus pharmaca ex re-

bus Indicis confecta, & ex Europâ adducta ven-

duntur. Pro quibus

  Dico primò. Si Clerici, & Religiosi extraAssertio 1.

proprias domus genus hoc negotiationis exer-

ceant; idem est de illo dicendum, ac de ceteris, de

quibus suprà.

  Dico secundò, officinam aromatariam ha-Assertio 2.

bere Clericus potest, si ipse eius artis peritus sit,

& medicinalia non emat, vt immutata diuendat.

Est iuxta dicta, quia est fructus industriæ, & idem

est de Religiosis.

  Dico tertiò, officina dicta nequit haberi inAssertio 3.

propatulo, ita vt porta in callem exeat, constat:

quia id sine scandalo stare nequit, videtur enim

illud esse præcipuum aromata vendentis officium,

aliorum more, qui publicas habent tabernas, si-

cut de pane cocto ex proprio frumento, qui ven-De pane|cocto.

di domi nequit, benè tamen per alios, ex P. Pel-

lizario, & Lezana affirmat Diana Parte 11. tract.

6. Resolut. 41.

  174 Dico quartò, vbi sine scandalo id stareAssertio 4.

potest; vendi possunt non solùm confecta, à præ-

dictis talis artis peritis, sed etiam alia immutata,

quæ empta sunt vt necessaria proprio vsui, & su-

perfuerunt: non verò si ad lucrandum empta

sunt directè, licèt cum aliis vsui proprio necessa-

riis. Probatur ex dictis duobus prioribus para-

graphis, & videndus præsertim Cardinalis Lugo



Disput. 26. n. 32. & P. Fagundez Lib. 5. de Iustitiâ,

cap. 12. num. 2.

  Dico quintò, non licet ex Europâ ingentemAssertio 5.|& specia|liter notan|da.

copiam medicamentorum exportare, vt parte eo-

rum vendita, sumptus, quos Ecclesiastici, ea ad

proprium vsum emendo possent facere, supplean-

tur. Hoc videtur clarum; quia est negotiatio di-

recte ad lucrandum instituta: satis enim magnum

lucrum est sumptus in medicamentis emendis e-

uitasse, in eo enim sic agens fit locupletior. Sicut

de illo dicitur, qui bonâ fide aliquid alienum

consumpsit, teneri scilicet ad restituendum illud,

in quo factus est locupletior; non ex eo quòd

plus aliquid acquisierit semper, sed quia id habet,

quod non fuisset habiturus, eò quòd sumptus fa-

cti ab ipso fuissent. Vt si ex alieno victum quo-

tidianum facit, sumptus faciendos in eo habet

modò, & ita ratione illorum dicitur locupletior.

Ad quem modum se habet illa pharmacopolij in-

dustria: nihil enim per copiosum eorum vsum

minùs habet sic emens, & distrahens, cùm tamen

in illis magnos fuisset facturus sumptus, & ita ex

negotiatione ista factus est locupletior: &<-P>@@



<-P>quemadmodum si quis prædicta, aut alia emeret,

& venderet, vt ex iis, quæ sibi necessaria essent ad

sustentationem compararet, friuola esset euasio,

si diceret ex eo facultates suas non accrescere, sed

sustentationis commoditatem haberi; eodem pa-

riter modo in casu, de quo loquimur, est judican-

dum; quia sicut in priori magnum accrescit lu-

crum, dum sumptus sustentationis euitantur,

& facultatum nulla diminutio fit, ita & in alios

sumptus curationis familiæ, qui esse ingentes so-

lent.

  275 Pro resolutionibus dictis deseruiunt,De Bullâ|Vrbani|VIII. circa|quæstuosas|artes.



quæ habet P. Pellizarius Tom. 1. Tractat. 6. Cap. 10.

Quæst. 13. vbi adducit Bullam Vrbani VIII. quâ

quæstuosas omnes artes Religiosis prohibuit,

sed eam pro Româ tantum voluit obligare. Ex

quo habemus quæstuosas artes generaliter non

esse prohibitas. Sed neque Romæ Bulla prædi-

cta vim habuit, quia reuocata est multorum po-

tentiorum precibus, qui pharmacopolia Religio-

sorum valde conuenientia judicarunt, tollenda

planè vi præfatæ Constitutionis. Addit autem

citatus Pater licere illa, quia in ipsis res artificio

mutatæ venduntur. Ex quo sequitur id, quod

Assertione quintâ probauimus, non licere in-

quam, officinas dictas, quando ea, quæ emuntur

immutata venduntur, nisi juxta Assertionis quar-

tæ moderationem.

  176 Sunt etiam in Indiis, qui conficiendæ

calcis, & laterum coquendorum fornaces habeāt,

pro quo Æthiopicorum mancipiorum ministe-

rio vtuntur, & pro illis

  Dico sextò: licent fornaces prædictæ proAssertio 6.|circa calcis|& laterum|officinas,|pro ædificijs|proprijs.

ædificiis Ecclesiasticorum eas habentium, etsi

contingat aliqua vendi, quæ non sunt pro illis

necessaria. Sic P. Pellizarius suprà Quæst. 14. Ex

quo Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 41. & ra-

tio ex prædictis est obuia: quia ibi negotiatio

propria non est, neque aliquid, quod per Epi-

keiam veniat similiter comprehensum, vt Au-

ctores loquuntur de quibusdam superiùs explica-

tis; & præsertim P. Molina Disput. 342. §. Se-

cundum est. Et quidem ædificare Religiosis licet,

& ad hoc ministerio propriorum mancipiorum

vti: ergo & calcem, ac lateres conficere, ex qui-

bus ædificium assurgit. Quòd autem ea, quæ su-

persunt, vendi possint, ex eo probatur, quia si

hoc in iis, quæ immutata venduntur, licitum est,

quando cum necessariis emuntur, & non ex di-

rectâ lucri intentione, multò potiùs licebit, vbi

solius industriæ fructus distrahuntur.

  177 Dico septimò, etiamsi fornaces dictæAssertio 7.|pro alienis|etiam vti|ministerio|mancipio-|rum.

non construantur pro ædificiis propriis Ecclesia-

sticorum; sed in eorum terris ad quæstum ex eis-

dem faciendum, & mancipiorum ministerio, non

videtur in eo quidquam Canonicâ lege prohibi-

tum. Id probo ratione nuper adductâ; quia in

eo negotiatio propria non est, cùm non sit em-

ptio, & venditio rerum sine earum mutatione:

neque impropria & quæ per Epikeiam prohibi-

ta censeatur; quia id nullibi expressum. Ex si-

milibus autem arguit nequit, quia nullum est,

quod adæquet, & potiùs ex illis potest Assertio

comprobari. Venam ferri emi non posse, vt ex

illa ferrum per ministros conductos extrahatur,Ex vena|ferri argu-|mentum.

docent aliqui apud P. Molinam suprà §. Syluester,

quibus ipse videtur consentire, si vena nudè suma-<-P>

@@0@

@@1@324 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.

<-P>tur: non tamen id illicitum reputant, si per Mo-

nachos ferrum conficiatur. Ratio autem discri-

minis sumi potest ex Cardinali Lugo suprà num.

34. quia cùm administri conducti sunt, eorum

operæ emuntur, vt posteà vendantur: quod ta-

men in Monachorum operis non apparet. Ex

quo argui potest pro casu nostro, in quo non

emuntur laborantium operæ, cùm sint manci-

pia; & licet mancipia ipsa empta sint, eorum ta-

men operę proximè non emuntur, & mancipia

pro multis seruire possunt, in quibus eorum ope-

ræ non venduntur. Et per accidens est, quòd

labori prædicto applicentur. Idem est si emanturEt confe-|ctione vini|ex vuis|emptis.

vuæ, vt per Monachos conficiatur vinum, de

quo Cardinalis Lugo num. 34. citato, & P. Mo-

lina, §. Secundum est, aliique; & verò cùm dicant

non licere, cùm id fit per famulos conductos, de

non conductis aliter videntur sentire. Item emi

posse iumenta vt locẽtur, tenet citatus Cardinalis

loco eodem, de quo & suprà n. 152. ergo & man-

cipia, vt ex eorum labore aliquid vendendum eli-

ciatur; non enim maior in vno, quàm in alio,

indecentia apparet, & fortè maior est in locatio-Ac iumẽ-|torum em-|ptione vt|locentur.

ne, & respectu mancipiorum esse potest. Qui-

bus addi potest praxis proborum, & sapientium,

quæ sine scandalo, immò cum ingenti Reipublicę

commodo sustinetur. Iuxta quæ non videtur ne-Quid de|collecta|niue.

gotiatio prohibita, si nix ad vendendum colliga-

tur, licèt aliter sentiat Rota apud Dianam Part. 11.



Pag. 609. probabiliter locuta.

  178 Dico octauò. Idem licet, etiamsi adAssertio 8.|idem sta-|tuens, si|operarij cō-|ducantur.

operas prædictas conductitij aliqui adhibeantur.

Quod probo in primis, quia ibi in rigore non est

emptio & venditio, operæ enim non propriè

venduntur, quia contractus locationis ab omni-

bus vt diuersus à contractu emptionis, & vendi-

tionis ponitur. Deinde si pauciores illi sint com-

paratione mancipiorum, non videtur esse prohi-

bitionis ratio, quia veluti adiutores mancipiorum

adhibentur, quorum operæ præsertim attendun-

tur; si autem aut plures, aut omnes conductitij

sint, succurrit alia satis recepta doctrina, de quâ

num. 33. 147. & 155. Ecclesiasticos scilicet posse

per alios negotiari, quod de propria negotiatione

Auctores affirmant: ergo & impropria poterit

per alios exerceri, & ita per famulos conductitios,

licèt illis Clericus assistat, aut Religiosus aliquis

præficiatur. In quo quidem non seruandæ limi-

tationes omnes illæ, quæ pro negotiatione sunt

appositæ; quia cùm ea, de quâ loquimur, nego-

tiatio propria non sit, neque de illa est cum præ-

dicto rigore pronuntiandum. Quod in Religio-

sis specialiùs currit, qui ob negotiationem huius-Quid in|Religiosis|speciale.

modi minimè à ministeriis Ecclesiasticis abstra-

huntur, quando vni, aut alteri cura committi-

tur: hinc autem aliquantulum distrahi ob com-

mune bonum, damnabile non est, quia & Præ-

lati, & Procuratores multas patiuntur distra-

ctiones, quas communis boni respectus sancti-

ficat, quia sine illis minimè posset Religiosa con-

sistere disciplina.

  179 Dico nonò: licent etiam EcclesiasticisAssertio 9.|circa figu-|linas.

figulinę pro omnibus vasorum generibus, sicut in

Indiis aliquorum vsu receptum, in ordine scilicet

ad necessaria pro ipsis, & etiam ad vendendum.

Quod quidem rationes pro aliis, de quibus nuper,

adductæ conuincunt, & quidem in hoc plus est<-P>@@

<-P>artis, quàm in aliis, vnde & minus negotiationis in

ipsis, & generaliter loquendo, cùm ReligiosorumPro Reli-|giosis circa|dicta obser-|uanda do-|ctrina.

necessitates vrgentes sint, difficilè damnandi sunt,

qui per quæstuosas artes sine scandalo, & notabili

distractione illis student remedium adhibere; ne

si necessaria desint, relaxatio irreparabilis subse-

quatur. Vbi & Bonacinæ discursus suffragaturBonacinæ.

tom. 2. disp. 3. de contract. q. 1. Puncto 5. n. 19. §. Tertia

sententia. vbi ait: quòd cùm negotiatio ex se indif-

ferens sit, non efficitur culpabilis nisi ob prohibi-

tionem; cùm autem nullibi inueniatur prohibi-Qualis in-|decentia|in negotia-|tione.

tum negotiari per alios, non debet id vti illici-

tum condemnari: & addit talem indecentiam,

si qua est, non esse moralem, sed ciuilem, qualis

est illa, quam Princeps, aut alius eximiæ vir di-

gnitatis per alios negotiando incurreret. Sic ille

philosophatur; quæ quidem ad quæstuosas artes

applicandum: vt cùm ex se indifferentes sint,

neque aliàs inueniantur prohibitæ, non debent

vt illicitæ traduci, & quod de indecentiâ ab eodẽ

dictum, pariter accommodandum: neque timeri

scandalum potest, vbi ex occupatione tali nullus

ad peccandum prouocatur: sicut neque mini-

steriorum in ordine ad bonum spirituale fidelium

vlla iactura dignoscitur: futura certè, si necessa-

ria deessent, quæ ita Religiosis tribuenda sunt,

sicut à Concilio est Tridentino dispositum: Ses-Vt prouidẽ-|dum illis à|Prælatis.

sione 25. Cap. 2. de Regularibus, verbis illis: Mo-

bilium verò vsum ita superiores permittunt; vt eorum

suppellex statui paupertatis, quam profeßi sunt, conue-Concilium|Trident.

niat; nihilq́ue superflui in eâ sit, nihil etiam, quod neces-

sarium eis denegetur. Sic Concilium.


§. VIII.

De contractu Æthiopicorum manci-

piorum.



180 COntractus iste licet in Indiis frequens,Æthiopico-|rum seruo-|rum nimis|periculosũ|conscientijs|esse contra-|ctum.

communis est tamen etiam Europæis,

vt vix aliquid speciale occurrat pro Indiis disqui-

rendum, & circa modum eos furtiuè introducen-

di de fraudatione jurium Regiorum, & ministro-

rum subornatione dictum à nobis Titulo 5. num.

143. Modo id tantum adiecerim, rem hanc adeò

esse Christianis conscientiis periculosam, vt si

ad regulas iustitiæ aptari debeat, vix aliquid oc-

currat, quo possit plena securitas in huiusmodi

contractu reperiri. Pro quo libet ea, quæ P.

Thomas Sancius, qui quæstionem magis ex pro-

fesso versauit. Post P. Molinam Disp. 34. & 35.

cuius & asserta proponenda sicut & P. Rebelli



Lib. 1. quæst. 10. sect. 1. & 2. & P. Fragossi Tomo 3.

Disp. 22. §. 2. & 3. sufficiat in medium protulisse.

  Ille ergo Tomo 1. Consiliorum, Lib. 1. Cap. 1.P. Sancij|circa illum|Pronuntia-|ta.



Dub. 4. post aliquot iacta fundamenta iuxta mo-

ralia principia communiter recepta, hæc subiicit

pronuntiata.

  Primum, contractationem istam, quâ Æ-Primum.

thiopes è suis regnis adducuntur, esse iniustam, &

cum obligatione restituendi libertatem; quia tituli

seruitutis communiter loquendo sunt iniusti, li-

cet respectu aliquorum contingat titulum iustum

extare. Cùm enim qui sint tales ignoretur, non

debent iniustè capti, qui multò plures sunt, suâ

libertate priuari.

@@0@

@@1@De contractu Æthiopicorum mancipiorum. 325


  181 Secundum, si Mercatores contractantesSecundum.

exactissimè examinarent titulos, & deprehende-

rent esse iustos, licita esset contractatio. Hoc

tamen esse moraliter impossibile; & diligentiam,

quam adhibere communiter dicuntur, omnino

superficialem esse pro comperto habetur; & ita

nihil iuuat in proposito.

  Tertium; Mercatores qui in magno numeroTertium.

emunt ab aliis, qui ex Æthiopiâ miseros istos

adducunt, peccare mortaliter, & ad restitutio-

nem teneri, nisi factâ diligentiâ de iusto titulo

captiuitatis constet.

  Quartum: idem esse, quando vnus, aut alterQuartum.

emitur à Mercatoribus, qui eos ex Æthiopia ad-

ducunt, propter eamdem rationem. Post vnam,

autem, aut alteram venditionem factam, non te-

neri ad talem diligentiam, quia iam non est pos-

sibile cognosci, quonam titulo captus sit, & ita

diligentia esset superuacua.

  182 Quintum, Ementem vnum, vel alterumQuintum.

bonâ fide, licet superueniat posteà dubium an

fuerit iustè captus, non teneri manumittere, si

facta diligentia nequeat veritas deprehendi, quia

in dubio melior est conditio possidentis.

  Sextum, eum, qui mala fide emit, aut cumSextum.

dubio de titulo captiuitatis, peccare mortaliter,

& si non possit deponere dubium rationibus pro-

babilibus, teneri manumittere, quia possessio

cum mala fide nihil iuuat, quando est alius, qui

potius ius habeat, scilicet ipse Æthiops, qui ha-

bet ius naturale, & possessionem suæ libertatis.

Addit hoc intelligi, nisi is, à quo emit, habuerit

bonam fidem; tunc enim cùm in eius succedat

ius, non tenetur manumittere. Tandem PalacijPalacij|sententia.

sententiam reiicit asserentis, postquam tales pu-

blicè vendendi exponuntur, non esse obligatio-

nem vlterioris inquisitionis circa iustum captiui-

tatis titulum. Sic Doctor ille; ex quibus tamen

nihil elici posse, quod faueat, si inter se compo-

nantur, & id quod communiter accidit, atten-

datur, facilè potest ostendi.

  183 Et primum quidem, ac secundum aper-Pronuntia-|ta dicta|non videri|sibi cohæ-|rere, neque|ad iustifi-|candum|contractũ|sufficere.|Vbi circa|quatuor|priora.

tissimè huiusmodi contractationi repugnant. Et

vt primum stare debeat, necessarium est affirma-

re id, quod in secundo de adhibito diligenti exa-

mine dicitur, locum non habere. Nam si locum

habet, & ita debet præsumi; ergo immeritò con-

tractatio condemnatur, quandoquidem præsum-

ptio talis eam potest iustificare. Non igitur com-

muniter loquendo tale intercedit examen, & ita

neque communiter contractatio licet, vnde re

ipsa Prima assertio nō est à secundâ diuersa, quia

prima conditionalem illam de diligenti examine

non excludit. Tertium item apertè contradicit:

sicut etiam Quartum in priori eius parte. Limi-

tationem autem minimè esse fauorabilem ex eo

patet, quia affirmat iam non posse diligentiam

adhiberi; ergo restituẽda est libertas. Patet ex pri-

mo, & secundo: quia contractatio iniusta dici-

tur, & cum onere restitutionis: ex eo quòd ij,

qui adducuntur, communiter loquendo, ius li-

bertatis retinent; qui autem ab adducentibus e-

munt, maiorem facere diligentiam nequeunt &

ita neque emere; ergo post vnam, & alteram ven-

ditionem id est dicendum, quod in prima; quan-

doquidem vitiosa est origo, & vt talis cognita.

Præterquam quòd manifestum est ementes ab<-P>@@

<-P>iis, qui ex Æthiopiâ adducunt copiosam hanc

mercem, de inquisitione tituli non curare, &

multò minùs sequentes emptores, ergo ne-

queunt, qui emuntu$unclear securâ conscientiâ possi-

deri.

  184 Ex quo sequitur, neque quintum stareCirca|quintum,|vbi circa|bonam fi-|dem in|possessione|doctrina.



posse, in quo & illi fauet P. Molina Disput. 35.

in fine, & Dissutat. 36. Quando enim post bo-

nam fidem sequitur dubium, licet nulla adhi-

beri diligentia possit, quâ veritas exploretur,

possessio stat pro libertate, quia debet iuxta com-

muniter accidentia iudicari; atqui, vt diximus, &

probat dictus Pater, communiter titulus seruitu-

tis est iniustus; ergo debet iudicari iuxta illud.

Quemadmodum si quis rem aliquam bonâ fide

emerit, & posteà sciat venditam esse ab eo, de quo

probabilissimè præsumitur eam surripuisse, vt si

sit seruus, & res pretiosa sit, aut alius similis, tunc

retineri nequit, etiamsi factâ diligentiâ nequeat

dominus certus deprehendi; quod quidem iuxta

tertium fundamentum est Auctoris eiusdem n. 3.

vbi cum multis ait; quoties quis bonâ fide aliquid

possidere cœpit, si deinceps iudicet æquali pro-

babilitate ad vtramque partem, rem non esse

suam, si factâ sufficienti diligentiâ non potest vin-

cere dubium, posse eam retinere, quia in pari du-

bio melior est conditio possidentis. Atqui in ca-

su nostro non est æqualis probabilitas ad vtram-

que partem, sed moralis certitudo de iniusto ti-

tulo, aut talis certè probabilitas, quæ dubium

ferè vincat; ergo nequit seruum possidere.

  185 Vnde neque sextum stare potest quoadCirca|Sextum.

eius limitationem, in qua est fauorabile; quia e-

mens malâ fide, nequit illam deponere ex bona

fide alterius, quæ ex ignorantia procedebat, &

in eo cessat; ideò enim malâ fide emit, quia sibi

persuasit iniustum esse seruitutis titulum; atqui

hoc certum est, iuxta nuper dicta; ergo nequit

malam fidem deponere, cum qua possidet. Quẽ-

admodum si sciret rem aliquam esse furtiuam, ab

alio tamen bonâ fide possideri, & eam emeret,

non posset tali bona alterius fide se tueri, sed re-

stituere absque dubio teneretur. Et verò Sexta

conclusio in casu procedit, quo quis emat cum

dubio; an qui venditur iustè, vel iniustè fuerit ca-

ptus: quæ quidem non videtur aliis consonare,

quibus contractatio ista absolutè iniusta pronun-

tiatur, non ob dubium, sed ob moralem certitu-

dinem. Sed sit illud de dubio verum, semper

profectò tale dubium est, quia numquam potest

veritas deprehendi: ergo neque mala poterit de-

poni fides, cùm apertè constet primam possessio-

nem à Mercatoribus ementium cum dubio fuisse,

vel esse debuisse, vnde vlteriores possessores ne-

queunt ad possessionis titulum prouocare.

  186 Quod autem addit in fine circa senten-Ex impu-|gnata à|præfato|Auctore|Palatij|sententia,|vrgetur.

tiam Palacij, ea, quæ à nobis sunt dicta, confir-

mat; ait enim minùs benè illum asseruisse emp-

torem Æthiopum, postquàm ad nos adducti sũt,

& publicè venduntur, non teneri ad ampliorem

inquisitionem, sed posse opinari licitè vendi, quod

ex eo sic improbat: quia, (vt probaui) est fama

communis in oppositum. Tantùm ille. Cùm ergo

fama communis in oppositum sit, & de nullo in

particulari maior haberi certitudo possit, quàm

ea, quæ de omnibus communiter habetur, vt ex-

perientiâ constat: fit ex eo de nullius iusto titulo<-P>

@@0@


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   112   113   114   115   116   117   118   119   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin