Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə115/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   143

Concilium Prouinciale posse statuta condere, in-

dubitatum est, vt ex pluribus Capitibus distinct.Posse sta-|tuta con-|dere, omnes|Episcopos|obligantia|demonstra-|tur.

8. constat. Item ex Cap. Graue nimis, de Præbendis



Cap. Sicut olim de accusationibus. Ex Concilio Tri-

dentino suprà Cap. 2. Tunc vltra. Statuta huius-

modi tenentur obseruare Episcopi vti à superio-

ri venientia potestate, iuxta Canonici iuris dis-

positionem. Quod in primis constat ex Cap. Epi-

scopus, citata distinct. 18. in quo sic habetur ex Con-Cap. Epi-|scopus 18.|distinct.

cilio Carthaginiensi 4. Cap. 16. Episcopus ad Syno-



dum ire non tardet, si non satis graui neceßitate inhi-

beatur: sic tamen vt in persona sua legatum mittat

suscepturus, (saluâ fidei veritate) quidquid Synodus<-P>@@

<-P>statuerit. Sic ibi: cùm ergo Episcopus non ad-

stans Concilio, quidquid statutum fuerit, susci-

pere teneatur: manifestum est Concilio inferio-

rem esse, à quo potest per statuta ab eodem obli-

gari.

  162 Vt autem textus alios communis iurisEx Conci-|lio Triden-|tino aperta|probatio.



omittam, iuuat maximè ex Concilio Tridentino

rem istam apertè demonstrare. In Cap. 2. citato

sic habetur. Episcopi, qui nulli Archiepiscopo subijciun-

tur, aliquem vicinum Metropolitanum semel eligant,

in cuius Synodo Prouinciali cum alijs interesse debeant,

& quæ ibi ordinata fuerint, obseruent, ac obseruari

faciant; in reliquis omnibus eorum exemptio, & priui-

legia salua, atque integra maneant. Hæc Conci-

lium, ex quibus liquet Episcopos Concilij subie-

ctos esse decretis; quandoquidem exempti ad il-

la tenentur. Pro quo & est declaratio Cardina-

lium sic se habens: Prætereà ad obseruationem De-Declaratio|Cardinal.

cretorum Concilij Prouincialis omnes esse obligatos, qui

Episcopali iurisdictioni subduntur, atque item exemptos

in casibus, in quibus à iure communi, & Concilij decre-

tis, specialiter Episcopis, aut Concilio Prouinciali in ip-

sos potestas tributa est: contra inobedientes autem iu-

ris remedijs esse procedendum. Sic Congregatio ex

recognitione Ioannis Gallamert. Iuxta editio-

nem Lugdunensem Anni 1631. Vbi dici nequit

potestatem Concilij ad omnes extendi, quatenus

illius decreta vim habent à proprio Episcopo.

Nam eo pacto res erat omnino indubitata, ne-

que declaratione indigens: & ita solùm pro Con-

cilij iurisdictione erga totam prouinciam, & sub-

ditos etiam exemptos, debuit declarari. Subdi-

tos namque exemptos debere parere Episcopo

in iis, in quibus exempti non sunt, omnino ex-

ploratum est: vbi & obseruandum quod dicitur,



Episcopis, aut Concilio Prouinciali. Est ergo diuersa

Episcoporum, & Concilij Prouincialis potestas,

& hæc ad multa se extendit, ad quæ Episcopo-

rum potestas nequit extendi. Quot item ex Cō-

cilio ostendi clarè potest, dum potestates istas

vt distinctas proponit, Seßione citata Cap. 18. vbi

de concursu ad Parochialia Beneficia loquitur,Concilij|verba.

& inter alia sic ait: Etsi Episcopo, aut Synodo Pro-



uinciali pro regionis more videbitur magis expedire,

per edictum publicum vocentur qui volent examinari:

sic ibi; est ergo diuersa potestas Concilij, & sin-

gulorum Episcoporum in ordine ad statuta.

  163 Pro quo & sunt aliæ Cardinalium de-

clarationes circa citatum Caput. 5. apud eum-

dem: quarum prima sic habet: non solùm EpiscopiDeclara-|tiones aliæ.



tenentur eligere (Metropolitanum, cuius Synodo

intersint) vt in hoc decreto; verum etiam prælati in-



feriores, qui hanc electionem liberam habent; licet eo-

rum Capitula contradicerent: quia Capitula tenentur

ad eamdem obseruantiam decretorum in Concilio Pro-

uinciali conditorum, sicut ipsi prælati eligentes. Se-

cunda ita est. Capitula etiam exempta tenentur ob-



seruare Decreta in Synodo Prouinciali facta. Ex qui-

bus dilucidè apparet iurisdictionem Concilij di-

uersam esse, quandoquidem Capitula ad obser-

uantiam Decretorum tenentur, & non ratione

immediatæ subiectionis ad Prælatos, quæ cùm

eorum pugnare nequit exemptione; & quia Prę-

lati ipsi pariter dicuntur subiecti. Tertia in hunc

modum procedit. Et notandum, quòd Episcopus



exemptus, qui Metropolitanum vicinum semel elegit, &

eius Metropolitanæ Synodo interfuit, non potest ab eo-<-P>

@@0@

@@1@De Concilij Prouincialis auctoritate. 321

<-P>dem Metropolitano compelli, nec cogi ad constitutiones

in ea Synodo editas obseruandas. Sic Congregatio cen-

suit, & hoc ratione exemptionis: nam Concilium lo-

quitur tantùm de interessentia, in reliquis verò ser-

uat exemptionem Metropolitanorum. Sic Congre-

gatio. Ex quibus fit Episcopos non exemptos

ad obseruantiam posse compelli, cùm non solùm

ad interessentiam teneantur.

  164 Videntur autem prima, & secunda de-Inter illas|compugnā-|tiam non|esse.

claratio inter se pugnare: illa enim ait Prælatos

exemptos ad obseruantiam decretorum teneri;

quod tamen hæc negat, redditâ ratione quia Cō-

cilium Tridentinum loquitur de interessentia, in

reliquis autem seruat exemptionem: quod pari-

ter de aliis videtur accipiendum. Sed certè non

sunt inter se pugnantes; vbi primò dicere aliquis

possit non pugnare; quia prior de prælatis infe-

rioribus loquitur, posterior de Episcopis, quibus

Concilium præter interessentiam, seruari in aliis

exemptionem imperat: de aliis autem nihil sta-

tuit. Sed perstat difficultas; quia Concilium ex-

pressè determinat Episcopos exemptos debere

ordinata seruare verbis illis: & quæ ibi ordinata

fuerint obseruent. Ergo quoad obseruantiam nul-

lo modo illis exemptio suffragatur. Habet ta-

men hoc aptam explicationem, per quam omnis

repugnantiæ vmbra remouetur. Tenentur Epi-

scopi ad obseruantiam dictam, quod negari ne-

quit, cùm ita sit mens Concilij perspecta; te-

nentur etiam diligenter curare vt obseruentur,Teneri|Episcopos|ad statuta,|sed non|posse com-|pelli, si ex-|empti sint.

quòd & à Concilio præceptum. Tenentur item

& inferiores alij Prælati: sed neque illi, neque

isti possunt ad obseruantiam cogi, & compelli,

Est ergo in Concilio Prouinciali vis directiua,

sed non coerciua, sicut alibi sæpè contingit, & in

materia præsenti occurrit simile in Cap. Graue ni-

mis, de Præbendis citato, in quo cùm potestas tri-

buatur Prouinciali Concilio ad corrigendos prę-

latos, qui indignos ad Beneficia eligunt vsque

ad suspensionem, circa Metropolitani delictumArchiepis-|copus qua-|liter coerce-|ri possit|sicut &|Episcopi|Prouincia-|les.

limitatio adhibetur, quòd scilicet nequeat illius

correctio vsque ad suspensionem tendere; non

quia inferior non sit, sed ob præstantiam digni-

tatis: inferiorem enim esse ex eo constat, quia ab

eo ad Concilium potest appellari. Pro quo Ab-

bas Hostiensis, & alij apud P. Sancium Lib. 8.



de Matrimonio Disputat. 17. num. 36. Quòd au-

tem correctio, immò & coactio in Concilio, sine

suspensione tamen, stare queat, constat ex Tri-

dentino: Seßione 23. Cap. 18. de Reformatione in

quo sic dicitur: quòd si Cathredalium, & aliarumConcilium|Trident.

Ecclesiarum Prælati in hac seminarij erectione, eiusque

conseruatione negligentes fuerint, ac suam portionem

soluere detrectauerint; Episcopum, Archiepiscopus; Ar-

chiepiscopum, & superiores Synodus Prouincialis acri-

ter corripere, & ad supra dicta cogere debeat. &c.

  165 Atque ex hoc, & iuribus aliis indica-Ratio va-|lida pro|Assertione.

tis, ac præsertim ex Cap. 5. Seßionis 24. Concilij

Tridentini, alia instrui ratio potest: nam Con-

cilium Prouinciale est superius singulis Episco-

pis in ordine ad correctionem grauium delicto-

rum, & alia, de quibus iura loquuntur, vnde eo-

rum quolibet resistente potest circa illius corre-

ctionem, quæ sibi benè visa fuerint statuere: er-

go & resistente etiam potest statutum aliquod le-

gale condere, quod ad prouinciæ bonum vide-

rit expedire. Consequentia constat: quia ex po-<-P>@@



<-P>testate dicta colligitur absoluta iurisdictio cum

independentiâ suffragio singulorum: ergo &

talis etiam erit in ordine ad statuta. Id quod vr-

geo; nam Concilia prouincialia ex præcipuâ. Ec-

clesiæ intentione ad commune bonum prouin-

ciarum ordinantur, & minùs principaliter ad E-

piscoporum correctionem. Vnde Concilium

Tridentinum Cap. 2. Seßionis 24. citato, fines,Concilia|Prouincia-|lia non|congregan-|tur præci-|puè ob cor-|rectionem,|sed ob fines|alios.

propter quos Prouincialia solent congregari

Concilia, proponens, sic ait: Prouincialia Concilia



pro moderandis moribus, corrigendis exceßibus, con-

trouersiis componendis, aliisquæ ex sacris Canonibus

permißis renouentur. Sic illud. Vbi de Prælato-

rum correctione nihil expressum, licet certum

sit ex sacris Canonibus, etiam ad eorum corre-

ctionem ordinari. Sed quia id minùs principaleConcilium|idem.

est, ideò non expressum, præcipuis aliis declara-

tis. Tunc vltra. Ergo in ordine ad principalem

finem, pro quo statuta esse possunt, nequit Con-

cilium à singulorum sententiâ pendere. Pater il-

latio: nam eâ ratione commune bonum facilè

posset impediri, vt est perspicuum: si enim vi-

ginti Episcopi circa rem aliquam conueniant, &

vnus resistat, nihil fiet: immò etsi plures.

  166 Vnde iam efficacissimè insto aduersæInstantia|effic acissi-|ma.

illius, ac singularis sententiæ fundamentum de-

struendo; scilicet ad statuta cōdenda in Concilio

Prouinciali omnium Episcoporum consensum

requiri, cuius oppositum tenent Doctores de

hoc agentes, & videri possunt specialiter Car-

dinalis Tuschus Tomo 2. Conclusione 554. & Ste-

phanus Quaranta. V. Concilium Prouinciale n. 29.



& 30. plures adducens vti certum statuentes in

Concilio Prouinciali ex maiori suffragiorum

numero concludi, sicut in aliis regulariter con-

tingit. Sententia enim illa quorumdam nescio

quorum, de quâ P. Sancius suprà asserentium in

Concilio Prouinciali solum Archiepiscopum ha-

bere suffragium decisionum, aboleta est, & im-P. Ioannes|Perez Mo-|nachus.

probabilis, licet vir doctus illius probabilitatem

fundare conetur, ipse communem sententiam

amplexus, quidquid enim nonnulli ex antiquio-

ribus dixerint, contrarium inuiolabili est praxi

firmatum. Quomodo autem Caput si Primas.

Contrarium non statuat, ex dicendis constabit.


§. VI.

Postrema resolutio, & solutæ obiectiones.



167 DIco secundò. Suppositâ communis, &Assertio 2.|Neque E-|piscopos, ne-|que Ar-|chiepisco-|pum posse|validè in|legibus|Concilij|Prouincia-|lis pro libi-|tu dispen-|sare.

fundatissimæ sententiæ veritate, ne-

que Episcopi, neque Archiepiscopus possunt

pro libitu in lege Concilij dispensare, & si dispen-

sent irrita est dispensatio: quia in lege superioris.

Pro quo specialiter videndi P. Suarez, Cap. 15. ci-

tato. P. Thomas Sancius n. 36. & 37. P. Palaus

Tomo 1. Tract. 3. Disp. 6. puncto 4. n. 10. & 11. Bo-

nacina Tom. 2. Disput. 1. Quæst. 2. Puncto 1. n. 14.

P. Salas Disputat. 8. de legibus Cap. 9. num. 48 P.

Layman Lib. 1. Tract. 4. Cap. 22. num. 4. & Cap.

7. §. 3. num. 8. D. Villaroel Parte 1. Quæst. 4.

Art. 2. Quin. 65. addit Archiepiscopum à Con-Secus si|caussa iusta|adsit

cilio posse excommunicari. Si autem iusta ratio

subsit, dispensare possunt, quia talis videtur Con-

cilij esse voluntas, pro quo P. Suarez suprà n. 7.<-P>




@@0@

@@1@322 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. XII.



<-P>P. Sancius num. 26. & alij communiter, licet id

neget etiam Archiepiscopo Dom. Villaroel num.

66. neque obiecta vrgent.

  168 Ad primum enim dicimus extare plu-Primum|ex obiectis|solutum.

res iuris Canonici decisiones pro auctoritate

Concilij, quarum aliquas adduximus; qui autem

opponuntur textus facilem habent solutionem;

& quod ex principio Distinctionis 18. profertur,

nimium probat, cùm ad illud omnes teneantur

respondere: constat enim Concilia Prouincialia

non solùm ad corrigendum, sed etiam ad consti-

tuendum cogi, cùm possint condere statuta vt es-

se indubitatum vidimus num. 161. Pro quo Ho-Dicta Cō-|cilia sta-|tuere posse|& definire.

norius secundus ita scribit de Concilio Nanetensi

à S. Hildeberto celebrato; ibique corrigenda cor-

rexit, & statuenda constituit. Sic ille; & est Epi-

stola 66. inter Epistolas S. Hildeberti. Tom. 12.

Bibliothecæ Patrum. Debent ergo omnes ex-

plicare quomodo stare queat, vt ad constituen-

dum nequeant congregari. Et dicendum videtur

non congregari ad constituendum, & definien-

dum, neque ad id vim habere, quod generaliter

omnes possit obligare, aut in particulari aliquos,

qui alicuius gradus, aut status sint; ad hoc enim

necessaria non sunt, cùm pro iis quæ ad generale

bonum Ecclesiæ, & specialium statuum in illa

conducunt, satis sit Pontificum prouidentiâ con-

sultum. Quòd autem statuere, & definire Con-

cilium Prouinciale possit, ex eadem distinctione

constat: tum in Cap. Episcopus adducto num. 161.Cap. Epi-|scopus. Et|Ca. Decer|nimus.

Tum ex Cap. Decernimus ibi: Quæ eodem anno in



Concilio acta sunt, vel definita esse noscuntur.

  169 Est autem à veritate alienum in eo Ca-

pite agi de Synodo diœcesanâ, cùm verba illiusIn Cap.|Decerni-|mus de Cō-|cilio Pro-|uinciali|agi demon-|stratur.

sint expressa, & sic habeant: Decernimus vt dum in



qualibet Prouincia Concilium agitatur. &c. à Pro-

uincia enim Prouinciale dicitur: quod & con-

textus ipse manifestat, cùm in eo dicatur conuo-

candos esse ab Episcopo omnes Abbates, Pres-

byteros & plebem, vt illis referat quæ in Conci-

lio acta, & definita sunt. Cùm enim Abbates ad

Synodum diœcesanam concurrant, & ex Clero

quamplures, non erat opus conuocari eos ad no-

titiam in diœcesanâ Synodo actorum ingeren-

dam. Agitur ergo de Concilio Prouinciali, à quo

cùm redit Episcopus, id debet intra sex menses

agere, quod ibidem à Concilio Toletano agen-

dum intimatur. Et ita intellexit Glossa: item ex

duobus Capitibus præcedentibus manifestè con-Synodum|diœcesanā|non censeri|Conciliũ.

stat diœcesanam Synodum non esse Concilium;

nam in priori, scilicet Propter Ecclesiasticas, prohi-

bentur Episcopi, qui Metropolitani non sunt,

Concilio facere: in sequenti autem Synodus con-

greganda præscribitur. Cùm ergo in finali cita-

to de Concilio in Prouinciâ habito decernitur,

compertissimum est ad diœcesanam Synodum

non esse referendum.

  170 Caput Concilia ex distinct. 17. eatenusCap. Con-|cilia 17.|dist. quid|sibi velit.

Concilia Prouincialia inualidare videtur, quate-

nus aliquid sibi contra Sedis Apostolicæ volun-

tatem vsurpant, & maiora negotia tractant, vt

ex sequentibus constat. Item debere illa ante pu-

blicationem Sedi Apostolicæ præsentari. Pro

quo est praxis, & declaratio Cardinalium circa

Caput 2. citatum Seßionis 24. sed circa illud estCon cilium|Prouincia-|le an vim

non leuis difficultas: nam Concilium Pro-

uinciale, eo ipso, quòd ligitimè congregatum<-P>@@

<-P>est, & eius statuta nihil absurdi continent, po-habeat Se-|di Aposto-|licæ non|præsenta-|tum.

test statim obligare, confirmatione Pontificis ad

id minimè requisitâ, vt ostendit P. Suarez Lib. 4.

de legibus. Cap. 6. num. 10. & probari potest ex

Synodo diœcesanâ, cuius statuta vt obligent con-

firmatione Pontificiâ non indigent, vt in citatâ

Cardinalium declaratione dicitur verbis illis:



Mittentes autem ad Sedem Apostolicam diœcesanas Sy-

nodos laudandi sunt. Laudandi inquam ob Sedis

Sanctæ reuerentiam, & quia vltra debitum præ-

stant. Est autem maior ratio in Concilio Pro-

uinciali, ob maiorem illius auctoritatem. Ad hæc

dico debitum dictum non esse tale, vt propter

defectum Consultationis vis obligandi sit statutis

Concilij deneganda, vt adducta conuincunt. Est

ergo debitum honestatis, in quo peccatum ali-

quod potest admisceri, si non illi fiat satis. Tum

ob reuerentiam debitam Apostolicæ Sedi, quam

in hoc exhibendam praxis communissima per-

suadet. Tum etiam quia bono communi non

penitus prouidetur: statuta enim dum à Pontifi-

ce confirmata non sunt; possunt facilè abrogari,

variis ad id titulis conquisitis, & saltem à Conci-

lio alio. Hinc P. Suarez citato loco ait ad maius

auctoritatis robur, & vt leges immutabiliores

sint, solere hæc Concilia confirmationem sua-

rum legum à Pontifice postulare.

  171 Ad Caput Nullus Primas. Dico inpri-Cap. Nul-|lus Pri-|mas ge-|nuinus in-|tellectus.

mis verba illius hæc esse: si quis Metropolitanus

Episcopus (nifi quod ad suam solummodo propriam

pertinet Parochiam) sine Consilio, & voluntate om-

nium Comprouincialium Episcoporum extra agere ali-

quid tentauerit, gradus sui periculo quidem subiacebit,

& quod egerit, irritum erit, & vacuum. Sic San-

ctus Calixtus Pontifex Epist. 2. Deinde respon-

deo ibi de Concilio non esse sermonem, sed ne

Metropolitanus circa Parochias suffraganeorum

si intromittat, illis inuitis; vnde omnium Consi-

lium & voluntas requiritur, si de omnium est

diuisiuè Parochiis aliquid disponendum. Vt dis-

ponatur ergo de Parochiâ vnius, non sufficit Cō-

silium, & consensus aliorum, etiam in Primate.

Quodquidem ex Cap. Archiepiscopus. Quæst. ea-



dem habetur perspicuum; sic enim habetur ibi.

Archiepiscopus nihil de Episcoporum caussis aut alijs

communibus, iuxta statuta Apostolorum, absque cun-

ctorum illorum agat Consilio, neque illi assumant, nisi

quantum ad suas pertinet Parochias, sine suo consensu

&c. Et explicationem istam adhibet Glossa sic

dicens: dicitur ergo quòd nullus Primas, vel Me-

tropolitanus debet se intromittere de specialibus nego-

tijs sui suffraganei, absque eius licentia, vel voluntate.

Sic Glossa, quam promptam, & facilem explica-Glossa.

tionem, si præfatus legisset Auctor, comperisset

sanè nullum in citato Capite fundamentum pro

singulari illa sententia reperiri.

  172 Ad rationem vltimam dico ex Conci-Rationi|positionis|contrariæ|fit satis,|quæ non|videtur|probabilis.

liorum Prouincialium institutione hoc haberi;

nam aliàs ferè essent pro communi bono inuti-

lia, quando ex vnius contrario iudicio possent

statuta conuenientissima prorsus impediri, de

quo num. 165. & vt demus ex ipsâ Conciliorum

institutione hoc non haberi; habetur tamen ex

dispositione iuris Canonici, cuius circa hoc tot

vidimus decisiones. Quæ omnia ita positionem

istam firmant, vt contraria minimè probabilis

videatur. In quo Iudicium P. Suarij libenter<-P>

@@0@

@@1@De nonnullis contractibus Clericorum & Religiosorum. 323



<-P>complector, qui omnino certam, & indubitatam

eam esse testatur, vt vidimus num. 161. Cùm enim

certa sit, opposita nequit esse probabilis; quod

enim certo opponitur, falsum debet reputari, &

quod falsum, nequit cum veritatis coniecturis

probabilibus apparere. Pro quâ hæc satis, ad alia

properantibus.


§. VII.

De nonnullis alijs Religiosorum, & Cle-

ricorum contractibus.



173 SOlent apud illos pharmacopolia videri,Circa|pharmaco-|polia.


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin