Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə45/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   41   42   43   44   45   46   47   48   ...   143

nas Ecclesiasticas, segunque los derechos communes dispo-

nen, y los sanctos Padres, que los ordenaron, y no mas, ni

allende no embargante qualesquier comißiones, ô poderes,

que lessean, ô son dados, &c. Non ergo licebit virtu-

te priuilegiorum, ad ea quæ, eò quòd notoria

non sint, indaginem requirunt, jurisdictionem

prorogare. Non inquam obstat: nam conse-

quentia est illegitima, & potiùs opposita est de-

ducenda. Si enim quia sancti Patres, summi in-

quam Pontifices, qui ius canonicum condide-

runt, Conseruatores pro manifestis iniuriis, etiam

contra laicos, concedunt, illorum est dispositio-

nibus obediendum: ergo etiam eorumdem pri-

uilegiis, quæ similem habent auctoritatem, &

ab eâdem originem habent potestate. Præter-Quæ Socie-|tas habet,|in Regio|Consilio re-|gistrata.

quàm quòd hoc non est jurisdictionem sæcula-

rem perturbare; non enim perturbat, qui suo,

aut sibi legitimè delegato iure vtitur, & quod

omnem dubitationem submouet, priuilegia So-

cietatis, quorum communicationem Religiones

plures habent, & præsertim Mendicantes, in

Regio Indiarum Consilio registrata sunt, &

juxta ea sæpiùs conseruatores electi, qui non

tantùm in notoriis iniuriis, sed etiam in iis, quæ

judicialem requirebant indaginem, processe-

runt.Dubia quæ-|stio circa|Conserua-|tores pro|debitis.

  63 Quod autem ex legibus citatis infert P. Fra-

gosus suprà pag. 470. n. 27. scilicet Regulares non

posse conuenire debitores coram suis conserua-

toribus, quod, & ipse antecedenter probauerat,

dubiæ quæstionis est, an scilicet priuilegia eorum

se ad id extendant, an non? & quidem, quòd

non se extendant, ex citatâ lege deduci nequit:

quia aliud est commissio, & facultas etiam ampla

in formâ communi: aliud iuxta specialia priuile-

gia. Si ergo illa dentur, non sunt à lege vllatenus

improbata. Quia quemadmodùmnon improban-

tur, quæ vltra notorias iniurias se extendunt, ita

neque illa, quæ ad debitores extendi possunt, ex

amplitudine Apostolicæ potestatis. Aliunde ergo

est positio illa comprobanda. Contra quam sen-

tit Fr. Emmanuel suprà Artic. 12. satis id luculen-

ter ostendens cum aliis bonæ notæ scriptoribus,

vt non possit non illa satis probabilis iudicari.<-P>@@

<-P>Quia tamen res, vt dixi, dubiæ quæstionis est, in

casu contingenti poterunt Auditores Regii, quod

maluerint pronuntiare. Et hoc non obstante

Constitutione Gregorii XV. quia illa non tollit

quò minùs Religiosi actores esse possint pro ma-

nifestis iniuriis, pro quo videri potest Cardinal.

Lugo suprà num. 5. quia & notoriam iniuriam

possunt inferre debitores. Et Lauretus de Francis

in Controuersiis pag. 116. adducens Cardinalium

Declarationem.




§. III.

Assertio sexta de verbalibus nocumentis.



64 DIco sextò. Probabilissimum est proAssertio 6.|pro iniuriis|verbalibus|vt queant|eligi & ap-|probari|Conserua-|tores.

iniuriis verbalibus posse conserua-

tores nominari. Pro quo videndus

Dom. Solorzanus citato Cap. 26. num. 116. &



seqq. & in Politicâ pag. 737. §. Pero estos, & seqq.

Vnde & consequenter probabilissimum est Audi-

tores Regios ad eos approbandos teneri, nisi cir-

cumstantiæ occurrant, quæ inconuenientia gra-

uia in tali nominatione conuincant. Pro iniuriis

quidem & damnis, Religiosis Conseruatores ius,

& priuilegia concedunt. Et quod ad iniurias

spectat tam est clarum, quàm quod clarissimum.

Quoad damna etiam id benè ostendit Fr. Emma-

nuel citato Artic. 12. & habetur expressè in Bullâ

citatâ Gregorii XIII. pro Societate verbis illis:Priuilegiũ|Societatis.

Quoquo modo indebitè molestari, vel eisdem grauamina,

damna, aut iniurias irrogari. Vbi & illa. Per quæ

ipsi, eorumque res, & bona à noxijs justitiæ ministerio

præseruarentur. Atqui in verbis & nocumentum,

& damnum, & iniuria copulantur, ergo pro illis

possunt conseruatores judices deputari. Minor

est manifesta, circa quam nedum paginæ, sed libri

possent impleri.

  65 Scriptura quidem variis in locis linguæLinguæ|damna.

damna commemorat, vt non immeritò Diuus Isi-

dorus Pelusiota sic admoneat Lib. 2. Epistol. 158.



Id agite vt linguam sexcentis frænis comprimatis. ProD. Isidorus|Pelusiota.

quo & Diuus Valerianus Homiliâ 5. Ita scribit:



Hoc habet lingua malitiosa commercium, vt lites ferat,

odia moueat, mortes acquirat; ita in hoc loco SalomoneD. Valeria-|nus.

dicente: Lingua multos conturbauit pacem habentes,

ciuitates destruxit, & domos effodit. Falluntur profectò,

qui putant nihil esse ferro fortius, nihil veneno violen-

tius; quamuis autem ista in perficiendis mortibus ha-

beant peculiare naturæ beneficium; cedunt tamen in

contentione verborum. Nihil enim est tam noxium,

aut malitiosum, quod non viribus suis minus sit, si se

incitata semel lingua commouerit. Hæc ille: & alia;

citans tamquam Salomonis locum Ecclesiastici 28.

Cùm tamen liber ille Iesum Siracidem habeat au-

ctorem, eâ fortassè de causâ, quia ex Salomonis

sententiis coagmentatus, vt aduertit P. Cornelius

in Prolegomenis ad illum. Cap. 2. §. secunda, quia.

Vnde & alii Patres eum vti Salomonis citare

soliti, vt videri apud eumdem potest. Locus au-

tem integrè proponendus sic habet: Susurro &Eccli. 28.|v. 15. 16. 17|21. & 22.

bilinguis maledictus; multos enim turbauit pacem ha-

bentes. Lingua tertia multos commouit, & dispersit

illos de gente in gentem, ciuitates muratas diuitum de-

struxit & domos magnatorum effodit. v. 15. 16. & 17.

Vbi & addendum quod sequitur, Vers. 21. & 22.



Flagelli plaga liuorem facit; plaga autem linguæ commi-<-P>

@@0@

@@1@Auditores circa pœnam commißi vt peccare queant. 119

<-P>nuet ossa. Multi ceciderunt in ore gladij, sed nonsic,

quasi qui interierunt per linguam suam. Hinc illa Diui

Nili sententia in Capitibus Paræneticis Cap. 2.D. Nilus.



Satiùs est temerè mittere lapidem, quàm verbum. Quis

ergo neget à lingua ingentia & nocumenta &

damna prouenire.

  66 Quod autem ad iniuriam spectat certoAqua &|iniuriæ no-|tabiles.

est certius eam in verbis frequentiùs, quàm in re-

bus deprehendi. Vnde Theologi omnes resti-

tutionis obligationem agnoscunt, quando alicu-

ius fama verbis est alterius denigrata. Immò in-

iuria specialiter de verbali dicitur, teste Vlpiano

L. 1. D. de iniurijs & famos. libell. Et ita communi

vsu acceptum: vt pro contumeliâ sumatur,

quod & dictum ab Vlpiano. Pro illis ergo me-

ritò Conseruatores adhibentur, & ab Auditori-

bus rem justè expendentibus approbandi: estVnde eui-|dens discur-|sus pro casu|præsenti.

enim euidens huiusmodi demonstratio. Pro no-

toriis iniuriis possunt Conseruatores deputari: in

verbis possunt esse magnæ, & notabiles iniuriæ:

ergo pro illis possunt Conseruatores judices de-

putari. Et hæc in Indiis præsertim attendenda;

in quibus maximè oportet, vt Religiosi curam

habeant de bono nomine; cùm de conuersione

infidelium, & promotione fidei agere debeant;

cui etsi positiuè non incumbant, debent tamen

impedimento non esse, quo minùs regnum Chri-

sti merito & numero, juxta Ecclesiæ preces, au-

geatur. Nec plura hoc loco de Conseruatoribus,

cùm plura dici possent, sed quæ conscientiæ ne-

gotium non ita concernere videantur, de quibus

consuli etiam potest Dom. Villaroel Parte 1. pa-



cificæ gubernationis, Quæst. 6. Artic. 13. vbi Dom.

Solorzano conformia proponit. Et Domin.

Reyna de Perfecto Prælato, Tomo 1. Libr. 2. Tra-

ctat. 2. Cap. 8.


CAPVT X.

Circa inquisitionem de commissis mer-

cium prohibitarum, vulgo, de con-

trauando, qualiter delinquere Indici

possint Auditores.



§. I.

Pro resolutione Assertio duplex.



67 EX Sinâ, Philippinis, & Nouâ-Hispa-

niâ merces quædam per leges Indi-

cas prohibentur, eò quòd earum in

Prouincias alias aduectio communi vtilitati obsi-

stere judicetur. Huic ergo inquisitioni quidam

Auditorum assistit, quæ seuera satis esse solet,

mercium clancularia exportatione aduectarum

amissione. In qua tamen suæ solent sordes aua-

ritiæ familiares admisceri, quæ si judices ipsos

attingant, sunt dubio procul turpiores. Pro

quibus

  Dico Primò. Auditor circa prædicta inqui-Assertio 1.|peccare|grauiter|conniuen-|do.



rens grauiter peccat, si à sua obligatione dege-

nerans, ita dissimulet, vt prohibitæ merces in

Prouincias istas inducantur. Id constat; quia

leges prohibentes justæ debent judicari, & maxi-

mè ab iis, quibus specialis earum custodia à Rege,<-P>@@

<-P>& qui suo nomine jus dicunt, iniungitur. Vi-

deantur dicta num. 57. & cùm aliàs communis in

eo vertatur vtilitas in re momenti non parui, ex

eo fit sine graui non posse crimine violari. EtLegem re-|spectu eorũ|non esse|pœnalem.

quidem doctrina illa de lege pœnali, quæ à mul-

tis traditur, non scilicet obligare in conscientiâ,

hîc applicari nequit; quia tantùm in illos cadere

potest, qui merces aduehunt, & earum commis-

sione satis puniti censentur, vt non vltra damna-

tionis æternæ supplicio videantur subiiciendi,

juxta dicta Titul. 2. cap. 9. non verò in Iudices, qui

non ex vi legis directè, sed ratione officii ad ea-

rum obseruantiam obligantur. Videatur etiam

P. Suarius de legibus Lib. 5. Cap. 11. num. 6. P.

Fragosus Tom. 1. pag. 942. num. 72. & pag. 945.

num. 80. & P. Thomas Sancius Tom. 1. Consiliorum

lib. 2. Cap. vnico dub. 9. num. 5.

  68 Dico secundò, Auditor in casu prædi-Assertio 2.|ad restitu-|tionem te|neri ijs, qui-|bus pœna|erat appli-|canda.

cto dissimulans, tenetur ad restitutionem facien-

dam iis, quibus merces tales erant applicandæ,

juxta legum dispositionem: sic citati, ex quibus

P. Sancius magis juxta terminos quæstionis lo-

quitur §. Ad tertium. Sicut & P. Rebellus Lib. 1.

de Restitutione Quæst. 16. num. 2. cum Gabriele, &

Soto, P. Molina Disputat. 739. num. 5. qui & alios

affert, & iis addendus Nauarra Lib. 3. Cap. 4. num.

141. & est expressa decisio L. Properandum §. Sin



autem alterutra. Et §. Sancimus C. de Iudic. Vbi qui

peccant in omittendo, tenentur ad interesse in

totum. Ratio est, quia ex officio tenentur ad

impediendum juxta nuper dicta: qui autem im-

pedire ex officio tenetur, & non impedit, ad re-

stitutionem obligatur, cùm peccatum eius sit

contra justitiam commutatiuam; neque enim

contra distributiuam est, neque contra legalem, &

vindicatiuam, vt constat.

  Dices teneri quidem ex justitia commutatiuâ,Nec tantũ|ad partem|salarij.

sed tantùm ad partem salarii, non verò ad pœnam,

Regiæ Cameræ aut denuntiatori applicandam.

Verùm hoc non vrget; nam tenetur pro damno:

atqui damnum non est proprium, sed aliorum;

aliàs numquam ratione damni ex officii pessimâ

administratione secuti alia obligatio restitutionis

consurgeret, nisi quæ ad partem salarii perti-

neret.


  69 Quæ instantia est quidem vrgentissi-Sententiam|contrariā|qui teneāt.

ma: nihilominùs sunt, qui censeant judicem

non condemnantem ad mercium talium amis-

sionem, & sic fiscum, aliosque tali emolu-

mento fraudantem, ad restitutionem non ob-

ligari: quia talis judex non constituitur pri-

mariò ad locupletandum fiscum, sed ad legum

obseruantiam procurandam, ob illarum vtilita-

tem. Sic cum aliis Pharaonius in Append. Tract. 2.

Sess. 10. Casu 4. Bonacina Tomo 2. Disput. de Resti-

tutione Quæst. 2. Puncto 11. num. 11. Diana Parte

3. Tractat. 5. Resolut. 52. & Tract. 6. Resolut. 35.

§. Tertiò Iudex. Escobar del Corro Tractat. de Vtro-

que foro. Articulo 4. num. 75. Thomas Hurtadus

Tractat. vltimo Resolut. 12. P. Azor Parte 1. Libr. 5.

Cap. 8. quæst. 5. in fine P. Tannerus 2. 2. Disputat. 4.

Quæst. 6. num. 81. & P. Gaspar Hurtadus Disputat.

5. de Iustitia, & Iure, difficult. 10. §. Vnde debitor.

P. Becanus de Legibus Cap. 7. quæst. 9. num. 4. Quo-

rum sententia ob grauium scriptorum sic tenen-

tium auctoritatem non potest penitus reprobari:

illius tamen fundamentum non videtur solidum,<-P>

@@0@

@@1@120 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. X.



<-P>jam scilicet adductum, de fine principali legis, qui

non est Fisci aut alterius, de cuius interesse agi-

tur, locupletatio. Quia negari nequit quin judexEorum non|esse solidum|fundamen-|tum.

ad omne id constituatur, pro quo illius est dili-

gentia necessaria, & ad legis totale complemen-

tum spectat. Vnde euidens est constitui, vt legem

faciat impleri, exequendo pœnam, quando de

illius ipsi violatione constiterit; & si ad locuple-

tandum Fiscum, aut alios, qui inde emolumen-

tum habere possunt, saltem minùs principaliter,

sine eo enim vim non haberet lex; ergo ex eo,

quòd finis minùs principalis sit, non tollitur re-

stituendi obligatio. Consequentia patet: nam

licèt minùs principalis sit, est tamen absolutè talis:

ergo & parit absolutam obligationem. Antece-

dens constat ex dictis; vnde videtur euidens

consequentia: pro quâ vrgeo. Nam lex talis duo

præcipit, & non inferri merces, & pœnæ manere

obnoxios secùs facientes: & vtriusque cura ju-

dicibus demandatur, & ita ex officio ad vtrum-

que tenentur; quia circa vtrumque versatur lex.

Atqui pro eâ parte, quà pœnam spectat, interesse

Fisci, aut aliorum agitur; ergo dum non exe-

quuntur, ad restitutionem obligantur. Illatio est

clara: nam ea ratione ad obligationem restitu-

tionis vrget lex, cùm finis eius principalis est

commodum, & interesse eam statuentis. Si quidQuæ di-|uersitas sit|ex ratione|finis minùs|principalis.

ergo diuersitas illa finis principalis, & non prin-

cipalis euincit, id tantùm est, vt eius obseruatio-

nem non curans, ad quam ex officio tenetur,

non ex principali fine, sed ex minùs principali, ad

restitutionem teneatur, ex suppositione scilicet,

vt in iis contingit, qui damni minùs principales

causæ sunt, & solùm tenentur restituere ex suppo-

sitione, quòd alii obligationi huiusmodi desint,

vt est in materiâ de restitutione notissimum.

Videatur P. Molina, benè etiam sed aliter vr-

gens.


  70 Dici potest: ex eo, quòd emolumen-Talem esse|Principis|volunta-|tem.

tum, quod ex pœna sequitur, sit finis minùs prin-

cipalis, vel quasi consequens principalem; suffi-

cienter colligi voluntatem Principis non esse ad

restitutionem obligare. Sed certè responsio ista

minimè potest subsistere, quæ ex dictis potest

efficaciter confutari: nam Princeps statuens le-

gem, vult manifestè habere id, quod amittendum

præcipit, & ad cuius executionem judicem de-

signat: ergo & consequenter vult non pati

damnum amissionis eius, ad quod habet ius, si

fuerit deprehensum; nec quemquam sibi in hu-

ius emolumenti acquisitione esse contrarium:

ergo & damnum ex violatione talis legis conse-

cutum sibi reparari. Antecedens est clarum, &

consequentia non minùs: nam hac ratione cu-

stos vineæ aut segetis tenetur ad restitutionem

damni ex eius dissimulatione prouenientis; quia

est quid consequens ad voluntatem, quâ custo-

diri res suas vult, pro quo & stipendium præstat,

vt damnum ex infideli custodia resultans repa-

retur. Et certè, qui custodem apponit, ex prima-

ria intentione non vult damnis locupletari, sed

res suas sibi custodiri: aliud autem secundarium

est; sed quia exui officii subsequitur, absoluta

obligatio subest, non secùs acsi id ad primarium

finem pertineret.

  71 Benè verum est, P. Molinæ stare limi-Quando a-|liter possit

tationem posse, qui ait prædictam doctrinam<-P>@@

<-P>procedere, nisi Iudici, aut Officiali alteri con-de illa præ-|sumi.

stet, aut absque dubio præsumatur, munus non

cum tanto onere esse sibi iniunctum, vt teneatur

eas pœnas cum onere exequi, aut nisi verosimili-

ter præsumat illum, qui id munus sibi iniunxit,

contentum fore, vt in euentibus, in quibus dissi-

mulat, eas non exequatur; in dubio autem circa

dicta tenetur inquirere, & se voluntati eius ac-

commodare restitutionis obligatione. QuibusSufficere|probabilem|præsumptio-|nem.

addi potest non esse necessarium, vt absque du-

bio id sibi constet, si dubium non merè tale sit,

sed probabilitati adnexum: quod tunc accidet,

cùm experientia constet, non cum eo rigore cir-

ca dissimulantes procedi, sed Principem aliâ eos

solitum animaduersione percellere. In casu au-Sed non in|casu, de|quo agitur.

tem nostro nihil tale intercedere existimo; quia

cum nullo dissimulante ita benignè actum est, eò

quòd dissimulationes tales non soleant plenè

probari, nec sit, qui audeat contra judices huius-

modi supremos insurgere, nisi fortè in Syndica-

tu, quando jam ob lapsum temporis difficiles sunt

redditæ probationes. Vide Pharaonium Tract. 2.



Sess. 2. Casu 17.


§. II.

Duæ aliæ Assertiones & Doctrina

multiplex.



72 DIco Tertiò: si Iudici, de quo loqui-Assertio 3.|si detur ali-|quid pro|dissimula-|tione, quæ|obligatio|inde resul-|tat.

mur, aliquid pro dissimulatione de-

tur, circa graue peccatum, quod committit acci-

piens, dubium esse nequit juxta dicta; circa

obligationem autem restitutionis; si rationem

muneris habeat, procedit doctrina tradita Titul.



præcedenti. Cap. 4. & hoc ipso. Cap. 2. Si verò

rationem solutionis veræ, quamuis palliatæ ob

violatam officii legem, est nouus titulus, ut non

teneatur ad restitutionem juxta eorum senten-

tiam, qui dicunt acceptum à Iudice ob iniustam

sententiam non esse obnoxium restitutioni,

quam inter alios tenent Bonacina Tomo 1. Dispu-Pro iniusta|sententia|posse ali-|quid recipi|aliquorum|sententia.

tat. 1. de Restitutione Quæst. 3. Puncto 3. num. 8. P.

Molina Disputat. 94. §. Contraria sententia. P. Les-

sius Libr. 2. Cap. 14. num. 54. & 55. P. Fragosus

Tomo 1. pag. 416. In principio. Quorum ratio

est: onus quod supra se Iudex assumit esse pre-

tio æstimabile, grande siquidem est, cùm fortu-

nas suas, honorem, & officium amissionis expo-

nat periculo. Neque obstat actionis turpitudo,

nam datum pro actione turpi, licitè potest retine-

ri, vt est communissima sententia: pro quâ Au-

ctores congerit Diana Parte 1. Tractat. 16. Resol.Quorum|auaritia|damnata.

38. quibus & addi plures alii possent. Sed

licèt prædicti ab onere restitutionis liberari pro-

babiliter possint; illis tamen auaritiæ laqueis ir-

retitis, & in desideria non solùm inutilia, sed exi-

tialia ruentibus, quæ mergunt homines in interi-

tum, iuxta Doctrinam Apostoli 1. Tim. 6. v. 9. di-

cere non immeritò quispiam poterit: Pecunia ve-

stra vobis sit in perditionem.

  73 Dico quartò. Auditores Indici neque-Assertio 4.|non posse|partẽ con-|demnatio-|nis sibi ap-|plicare.

unt sibi applicare tertiam partem ex condemna-

tionibus commissorum; quam antiquiores leges

concedebant, quandoquidem id nouioribus ve-

titum inuenitur, de quibus D. Solorzanus Lib. 4.



Cap. 3. num. 56. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 3. pag. 172.<-P>

@@0@

@@1@Auditores circa pœnas commißi vt peccare queant. 121

<-P>§. Solo quiero & seqq. Vbi sub dubio ait nouiores

leges, aut reuocatorias esse veterum, aut cum

earum obliuione dispositas. Ex quo immeritòDifficultas|circa obli-|gationem|in conscien-|tia ob leges|priores con-|trarium|statuentes.


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   41   42   43   44   45   46   47   48   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin