Quod tamen secus accidere, debet prudenter æ-
stimari; quandoquidem Reges nostri non solùm
iustissimi, sed liberalissimi esse solent: & quando
pactio inita est, negotium istud est diligenter ex-
pensum, vt nullum iniustitiæ periculum timeri
possit, etiamsi nihil vlteriùs redderetur. Pro quo
sunt Iuris regulæ in 6. 27. & 85. Scienti, & con-Cap. Sciẽ-|ti, & Cap.|Contra-|ctus.
sentienti non fit iniuria. Et, Contractus ex conuen-
tione legem accipere dignoscuntur. Præterquàm quòd
Princeps potest rebus pretium competens assi-
gnare, aut lege, aut arbitrio, vt est recepta do-
ctrina: ergo laboribus Conquisitorum potue-
runt Reges Catholici assignare illud, quod reipsâ
contulerunt; & ita est iustum reputandum.
52 Dico quintò, etiamsi ConquisitoresIdem osten-|ditur, etiā-|si merces|pacta non|sit.
sub pactâ mercede non laborauerint, sed speran-
tes se à Regibus Catholicis iustè remunerandos;
si id detur quod tunc iustum visum est, non te-
nentur successores ex iustitiæ rigore quidquam
ampliùs impartiri. Constat ex dictis pro Asser-
tione præcedenti: quod enim à Christianissi-
mis Regibus est proportionabile iudicatum, tale
debet ab aliis reputari. Si enim iustum stipen-
dium militis illud est, quod Christiani Reges, ty-
rannico se minimè more gerentes, eisdem assi-
gnant; cur non etiam reputari iustum debet il-
lud, quod Conquisitoribus, qui nihil aliud, quàm
speciale militiæ genus exerceant, à Regibus est
Catholicis constitutum?
53 Vbi illud ex P. Lessio lib. 2. cap. 24. n. 24.Ex circũ-|stantijs cre-|scit stipen-|dium, &|quales pro|Conquisi-|toribus.
opportunè cadit; ait enim iustum stipendium
spectatis omnibus circumstantiis attendendum.
Etsi enim functio aliqua multos labores coniun-
ctos habeat: tamen si honores, & emolumen-
ta alia ei adnexa sint, stipendium poterit esse
paruum: nam honor, & adiuncta commoda,
sunt veluti pars stipendii. Sic ille in rem nostram:
Nam Conquisitores eximiè honorati sunt à Ca-
tholicis Regibus, nobilitatis, & Equestris gradûs
titulis: habuerunt etiam emolumenta maxima,
dum auro atque argento plenas prouincias sub-
egerunt, aliisque pretiosis fructibus locupletes.
Quòd si minùs prouidi hac in parte fuêre, sibi
imputent, & non Regiæ defectui largitatis.
54. Neque ex eo quòd ingentis pretii sint,Merces nō|ex repartâ,|sed ex labo-|ris qualita-|te pensan-|da.
quæ Catholicis Regibus conquisita sunt, merces
venit computanda, sed iuxta laboris qualitatem
& proportionem. Pro quo elegans est Senecæ
doctrina lib. 6. de beneficiis cap. 14. in quo ita scribit;
Illos ex toto præteribo, quorum mercenarium beneficiumSeneca.
est, quod qui dat, non computat cui, sed quanti datu-
rus sit, quod vndique in se conuersum est. Vendit mihi
aliquis frumentum; Viuere non possum, nisi emero;
sed non debeo vitam, quia emi. Nec quàm necessa-
rium fuerit æstimo, sine quo victurus non fui; sed
quàm gratuitum, quod non habuißem, nisi emißem,
in quo inuehendo mercator non cogitauit quantùm
auxilij allaturus esset mihi, sed quantùm haberi sibi
quod emi non debeo. Hæc ille. Iuxta quæ, quòd<-P>@@
<-P>Conquisitores multa & magna Catholicis Regi-
bus suo labore contulerint, non debet ita atten-Quod Con-|quisitori-|bus appli-|catur.
di, vt laboris pretium debeat iuxta illius magni-
tudinem æstimari, sed iuxta illius quantitatem,
quandoquidem rem volunt iuxta iustitiæ rigo-
rem agi. Quemadmodum militi pugnanti in Re-
giâ classe contra Anglos, conantes thesauros In-
dicos in Hispaniam transmissos diripere, & bo-
no quidem euentu, non debetur ingens aliquod
stipendium thesauris dictis proportionatum, sed
idem quod pugnantis similiter pro qualibet alia
caussa. Quòd si Conquisitores dicant se eum, cuiObiectio|quædam|depulsa.
labores impendebant suos, etiam attendisse, &
non id tantùm quod ab eo dandum; inde iustitiæ
titulus nequit allegari; quia solius est gratitudi-
nis, vt ex verbis Senecæ compertissimum habe-
tur. Si illud etiam addamus, generale esse &
connaturale vasallis Regiis, & maximè Hispanis,
Regum suorum gloriam & amplificationem re-
gnorum, consequenterq́ue eorumdem obse-
quium, affectare.
55 Dico sextò, etsi ex rigore justitiæ nonQuod ge-|nus obliga-|tionis erga|illos.
teneantur Reges nostri Conquisitores ampliùs
munerari; ex justitiâ tamen latè sumptâ, prout
gratitudinem complectitur, aut prouidentialem
seu architectonicam, & ex decentiâ maximâ, de-
bent illos, si ad miserandam fortunam deuoluti
fuerint, eiusdem remedio subleuare. Hoc lucu-
lenter ostendit Dom. Solorzanus citato cap. 30. n.
21. & seqq. & cap. 10. n. 78. & 79. & in Politicâ
lib. 3. cap. 11. in fine, &c. 30. & quidem vt ex Cas-Cassiodor.
siodoro vidimus nu. 47. justitia remuneratiua ad
ipsos se equos ostendit, & tanta justitiæ vis est, vt
nec illis tardiùs detur laboris pretium, qui sentire non
poterant denegatum. Quomodo ergo illa non se
ad benemeritos cum insigni prærogatiuâ & ex-
cellentiâ meritorum, extendat, qui denegatum
præmium sentire possunt, & sensum lachrymis &
gemitibus declarare?
56 At dices Conquisitorum iam nullumIn posteris|remunera-|tio conti-|nuanda.
superesse, ad quem possit remuneratio perueni-
re. Verùm etsi illi non sint, sunt tamen nati na-
torum, & qui nascentur ab illis: in quibus opor-
tet parentum merita compensari. Beneficium
equidem collatum filio ad patrem spectat, quod
iste pluris æstimare solet, quàm si ad propriam
illius personam deueniret: pro quo Seneca lib.Seneca.
5. de beneficijs cap. 19. vbi sic loquentem inducit:
Etiamnùm, cùm filium tuum seruaui, ad genua pro-In quibus|parentes re-|muneratio-|nẽ æstima-|re plus so-|liti.
cumbis, dijs vota soluis, tamquàm ipse seruatus. Illæ
voces exeunt tibi: nihil interest mea, an meseruaueris:
duos seruasti; immò me magis. Hæc ille: iuxta quæ
parentum remuneratio est, quæ erga filios exer-
cetur; qui licèt patrem amiserint, naturæ prin-
cipium, in alterius patris curam venire debent,
qui eorum amoliatur incommoda, & opportu-
nis subuentionibus tueatur. Et talis profectòPrinceps|parentis lo-|co succedit.|Cassiodor.
Christianus Princeps, & Christianorum maxi-
mus, de quo agimus: cui veriùs, quod Theodo-
rici nomine à Cassiodoro dictum, venit adaptan-
dum. Sic enim lib. 4. 42. scribit ille: Benè princi-
palis clementia suscipit, quos pietas paterna destituit:
quia sub parente publico, genitoris minimè sentiri debet
amißio. Ad nos siquidem recurrit infantia destituta,
quibus vniuersorum hominum proficiunt incrementa.
Sic ille, qui de senatorum filiis loquebatur. Cu-
ius adnotanda ratio, quòd scilicet vniuersorum<-P>
@@0@
@@1@Præmia Conquisitorum propria cum alijs in Hispania, &c. 15
<-P>hominum incrementa, ad profectum Principum
spectant. Id quod in causâ præsenti videtur præ-
cipuum locum habere, quando de remuneratio-
ne eorum agimus, quorum laboribus incremen-
ta Regibus nostris ingentia profecerunt, dum
noui mundi facti domini, & immensis locuple-
tati diuitiis, ac diuersarum gentium subiectione
amplissimè decorati. Neque de his opus est ad-
didisse complura: qui enim benemeritos se
sciunt, suam agent causam; & Regia pietas sem-
per est ad talium voces exprompta, si è proximo
audiantur. Quod tamen non licet omnibus: vn-
de oportet vt Indiarum Gubernatoribus cura
ista seriò & sæpiùs inculcetur. Ex dictis autem
constat non esse audiendum Fr. Ioannem deFr. Ioan.|Silua be-|nemeritis|infensus ex-|ploditur.
Silua in Animaduersionibus ad Regem nostrum
Philippum Tertium pro gubernatione Indiarum
Fol. 32. pag. 1. vbi contendit neque Conquisito-
ribus, neque eorum successoribus remuneratio-
nem deberi, ob crudelitatem ipsorum, & Con-
quistæ qualitatem. De labore enim vtiliter im-
penso constat, & quod inhumanum in conquistâ
asseritur, nulli in speciali, de cuius meritis aliàs
constat, poterit imputari.
CAPVT VI.
An præmia, quæ videntur Conquisito-
rum propria, tutâ conscientiâ possint
aliis, in Hispania præsertim degenti-
bus, applicari.
57 COnquisitorum quidem propria præ-Conquisi-|torum pro-|pria præ-|mia sunt|Commen-|dæ.
mia videntur Indorum Commendę,
de quibus latissimè, & eruditione
omnigenâ disserit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib.
2. & in Politica lib. 3. Illæ enim Conquisitoribus
concessæ, in quibusdam Indorum populis feu-
dali ritu, cum quibusdam scilicet obsequii perso-
nalis oneribus, vocante Rege, aut qui eius nomi-
ne præest; vt sic ab Indis tributa accipiant, quæ
Regi pendunt, ii, qui non sunt Commendatariis
assignati. Non sunt autem perpetuæ; sed ad
duas, tres vel ad summum quatuor vitas; pro
quo rationes non leues subesse, dubitari nequit;
cùm res hæc attentissimâ consideratione fuerit
ventilata. Vitarum ergo prædictarum aduenien-
te fine, Commendæ vacant, & Regiæ Coronæ
incorporantur. Solent autem Reges nostri, quæ
est illorum magnificentia, Commendas huius-
modi, cùm vacant, conferre aliis, præmissâ gratiâ
successionis in generali devacaturis, quæ dum in
speciali vacant, suum sortiuntur effectum, & mul-
toties in regionibus Indiarum existentibus con-
feruntur, ac non rarò Magnatibus & Dynastis
Hispaniæ, qui administratores substituunt, vt
honoris & oneris habeant societatem. De his
ergo difficultas ista procedit: circa quam
58 Dico primò, Reges nostri absque reatuAssertio 1.|Commen-|das posse à|Rege pro li-|bito conce-|di.
mortalis culpæ possunt Commendas dictas con-
ferre quibuslibet, seruatis aliàs legibus iustæ do-
nationis, quæ sunt omni donationi communes.
Hoc probo: nam Commendæ istæ vacantes
possunt Coronæ incorporari: ergo & de earum
redditibus liberales fieri donationes, quæ multo-
ties Regiam decent dignitatem: vel antidotales,<-P>@@
<-P>vt sæpiùs accidit, ob respectum aliquem gratitudi-
nis, vel pietatis causâ: quod etiam non rarò con-
stat euenire.
59 Dico secundò. Commendarum tradi-
tio ex accidenti potest esse damnabilis: quandoAssertio 2.|non licere,|quādo gra-|ues regni|necessitates|occurrunt.
scilicet pingues hi redditus diuitibus dominis tri-
buuntur, sicut hisce temporibus, aut similibus
aliis bello infestis, propter quæ opus est vasallos
gabellis & impositionibus aggrauare, ab ipsis
etiam Ecclesiis contributiones eisdem molestissi-
mas exigendo. Vt enim docent Aponte, Valen-
zuela, Rouius, Matuta, Papia, Amaya, & Rastel-
lus, quos adducit & sequitur Diana Parte 6. tract.Diana.
6. Resolut. 4. quando regnum est valdè tributis
oneratum, debet Rex noua non exigere donati-
ua, nec tributa imponere, sed suspendere ac mi-
nuere gratias & pensiones personis particularibus
concessas. Videatur citatus Auctor rem neruosè
expendens, & P. Fagundez in Præcepta Decalo-P. Fagun-|dez.
gi Tomo 1. lib. 4. cap. 15. vbi in huiusmodi neces-
sitatibus donata à Regibus affirmat posse &
debere repeti. Ergo donare, dum illæ instant,
& ita largiter, res videtur contraria penitus æ-
quitati.
60 Dico tertiò. Ex eo quòd CommendasAssertio 3.|Commen-|das posse in|Hispaniâ|conferri.
Reges nostri in Hispaniâ degentibus conferant,
non videntur lethaliter peccare. Sequitur ex di-
ctis, & quia si aliquid obstaret, id maximè esset,
non posse scilicet Commendatarios oneribus sa-
tisfacere Commendarum. Quod certè non vrget:
nam Reges nostri Commendas tribuentes, pos-
sunt earum onera vt libuerit tollere, aut saltem
minorare, cùm sint earum absoluti domini, &
illas concedentes talibus, concedunt pariter vt
per alios possint administrari, & sic per eosdem
oneribus satisfacere.
61 Contra quam resolutionem videnturQuæ con-|tra illam|videantur|militare.
facere quæ adducit Dom. Solorzanus lib. 2. cap. 2.
n. 61. & sequentib. & in Politicâ lib. 3. cap. 3. pag.
264. stylum huiusmodi reprobando: nam etsi
maximè benemeriti sint ii, quibus Commendæ
conferuntur; cùm tamen hæc merita in Indiis
non fuerint acquisita, non debent facilè in illis
cum præiudicio aliorum præmiari, qui in ipsis
& pro ipsis suum sanguinem profuderunt, &
præmium aliud nullum præter Commendas istas
præstolantur, & quia principatus & regna eisdem
modis & artibus conseruari debent, quibus quæ-
sita sunt: Indiarum autem regna Commenda-
rum illecebris adquisita & enutrita sunt, & ita
illis sublatis, atque à progenie Conquisitorum in
alios transmissis, ne pessum eant, & in peius ruant
vereri possumus. Quæ omnia eruditè exornant,
& satis equidem conuenientiam styli antiquioris
ostendunt, non tamen obligationem grauem in
conscientiæ foro conuincunt. Nam quod ad
præmia Conquisitorum spectat, Cap. præced. dis-
cussimus. Pro securitate autem Indiarum aliter
res disponi possunt. Et experientiâ compertum
habetur, in periculis parùm subsidij Commenda-
striorum conferre præsentiam & vnum strenuum
militem multis eorum præualere, vt non inficier
aliquos, qui Nonune auos referant, animis, manibus-
q́ue parentes.
@@0@
@@1@16 Thesauri Indici Titulus I. Cap. VII.
CAPVT VII.
An debeant Reges Catholici Ecclesia-
sticos Benemeritos ob eum titulum
in Beneficiorum præsentationibus
ante erre.
62 DIco primò. Si Beneficia simplicia
sint, licitè possunt præfati, cæterisAssertio 1.|Benemeri-|tos in Be-|neficiis|simplicibus|præferen-|dos.
etiam non paribus, anteferri. Id
probo ex doctrina Mag. Bannez 2. 2. quæst. 63.
artic. 2. Dub. 3. ad 4. Ioan. Gutierrez Canon. 99.
Libr. 2. Cap. 11. num 29. Zerolæ. verb. Beneficia
ad 8. Thomæ Hurtadi Tract. 12. num. 1331. P.
Vazquez infrà Dub. 5. P. Discastilli etiam infran.
103. & seqq. P. Palai infrà item num. 4. P. LessijVide etiam|Gregorium|Lopez in|L. 13.|Tit. 15.|Parti. 1.|Gloss 1.|& 3.
Libr. 2. Cap. 34. num. 69. & aliorum apud ipsos;
iuxta quos Clerici Ecclesiæ, & diœcesis, in quâ
est beneficium, meritò aliis, etiam dignioribus
aliàs, præferuntur, quia plerumque solent esse vti-
liores & fideliores, quàm extranei: magis enim ei affi-
ciuntur, magisque omnia norunt, cùm sint in eâ edu-
cati, firmiúsque resident. Quæ sunt verba P. Lessij.P. Lessius.
Atqui hæc in casu nostro militant: Benemeriti
enim sunt Conquisitorum filij, & ita erga eccle-
sias illorum labore fundatas magis afficiuntur,
vnde & vtiliores & fideliores sunt ipsis, habent-
que residentiam firmiorem. Ex quo habetur non
solùm extra regnum natis, sed etiam intra reg-
num præferendos.
63 Item iuxta D. Thomam adductum num.
40. meliori absolutè & sapientiori potest qui mi-Ob quali-|tatem dictā|fieri alia-|rum com-|pensatio-|nem.
nùs est sanctus sciensque, præferri, si id magis
conferat ad bonum commune, propter poten-
tiam vel industriam sæcularem, aut aliquid hu-
iusmodi. Sic 2. 2. q. 66. artic. 2. Vnde est regu-
la apud Mastrillum de Magistratu Lib. 2. Cap. 1.
num. 67. quam Scriptores alij frequenter vsur-
pant, & præ aliis Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 15.
num. 59. quòd ille est dignior, qui aptior, et-
iamsi in eo plures non emineant, quæ in aliis
visuntur, qualitates. Atqui aptior in casu nostro
is est, de quo loquimur, quia ad bonum com-
mune spectat vt Benemeriti beneficiis hono-
rentur: sic enim amor erga Regem & regnum,
à quo non parùm conseruatio pendet, valdè æ-
stimabili nutrimento confouetur; sic nobiles co-
gnatæ feminæ iuuari possunt vt castè in matri-
monio, aut religiosè in monasteriis viuant, qua-
rum multities pudicitia ob inopiam naufragatur.
Pro quo lib. 4. Tit. 3. l. 1. Recop. ibi: Casan perientas,
& alia etiam considerari circa idem possunt, ac
multa videri apud Dom. Solorzanum Lib. 3. Cap.
19. & in Politicâ. Lib. 4. Cap. 19. & apud Dom.
D. Petrum de Reyna post hæc scripta visum,
etiam Ecclesiæ Habanensis Episcopum Tomo 2.
de perfecto Prælato Lib. 1. Tract. 2. Cap. 11. Quæ
de beneficiis Curatis idem dicendum persua-
dent. Positâ autem æqualitate libera est prorsus
electio.
64 Dico secundò. In præsentatione ad Be-Assertio 2.|Idem sta-|tuens in|Curatis.
neficia Curata Benemeriti sunt, ceteris etiam
non paribus, aliis præferendi à Rege. Assertio
hæc supponit receptam valde doctrinam de obli-
gatione Patrum ad eligendum digniorem, quam
generaliter tenent Doctores plures, quos addu-<-P>@@
<-P>cunt & sequuntur P. Thomas Sancius Lib. 2. Con-
siliorum. Cap. 1. Dub. 5. P. Lessius suprà. num. 62.
P. Turrianus. 2. 2. Tomo 2. Disput. 22. Dub. 1.
P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disp. 3. Quæst. 12.
& de Curatis specialiter Nauarra Lib. 2. de Resti-
stitut. Cap. 2. num. 150. Ioannes Gutierrez suprà
num. 26. Diana Parte 2. Tract. 15. Resol. 40. qui
alios adducunt, & multò plures Thomas Hurta-
dus suprà num. 1512. qui de Patronis agit num.
1569. & 1630. & quidem de simplicibus etiam
loquendo, aliquod saltem veniale in electione
minùs digni esse peccatum tenent communiter
Scriptores. Vnde Nauarræ sententiam id ne-
gantis vt singularem notant P. Lessius suprà n.
68. & P. Sancius. Videatur ille suprà num. 150.
Ex quo fit circa Curata nullam posse dubitatio-
nem extare.
65 Probatur autem generaliter & facilè. Quia
pręferendo minus dignum aliquod damnum Ec-In postposi-|tione dig-|nioris ali-|quod sem-|per esse pec-|catum.
clesiæ irrogatur, dum magis apto ministro pri-
uatur, ex quo necessarium est vt aliquam iactu-
ram patiatur. Violatur etiam distributiua iusti-
tia, quæ proportionem meritorum attendit, &
ita iniuria aliqualis infertur digniori: ergo ali-
quod peccatum in prouisione huiusmodi repe-
ritur: peccatum enim iuxta Scripturæ loquendi
modum iniustitia dicitur: vnde vbi specialiter
contra iustitiam proceditur, illius malitia iuxta
specialem magis rationem apparet.
66 Iam verò doctrinam dictam casui, deBenemeri-|tis applica-|ta doctri-|na.
quo loquimur, applicando, constat ex dictis
circa præcedentem Assertionem Benemeriti præ-
rogatiuam ad dignitatem conferre; & ita clarè
sequitur quòd adiuncta meritis æqualibus faciat
digniorem: ergo sine aliquali culpâ non stat il-
lum in prouisione Beneficij posthaberi.
67 Quia verò Iura & Doctores videnturAn Diœce-|sani præ-|ferendi.
clamare Diœcesanos esse præferendos exteris, vt
videri potest Cap. Nullus & Cap. Obitum, 61. dist.
& Cap. Metropolitano & Cap. Sacrorum 63. dist.
ac sæpè alibi. Pro quo & stant leges Hispaniæ,
quas adducit Dom. Solorzanus suprà num. 14.
quibus aliæ addi possunt; dubitari potest an in
concursu sint Benemeriti præferendi. Et videtur
quidem sic dicendum, ceteris paribus, quia qua-
litas dicta sublimioris rationis est, & in commu-
ne bonum magis conducens, cùm alia ad bonum
magis speciale conducat, iuxta dicta num. 63.An etiam|alij.
Pro quo & facit qualitatem diœcesanatûs, vbi
de Parochiis Indorum agitur, facilè posse per a-
lias superari; vnde non semper videtur strictè
seruanda & ita in legibus Recopilationis omitti-
tur, & solùm pro tribus Episcopatibus intima-
tur l. 21. Tit. 3. Lib. 1. quæ l. 13. Tit. 15. Par-
Dostları ilə paylaş: |