Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə9/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   5   6   7   8   9   10   11   12   ...   143


ti. 1. generalis habetur. Cùm enim de conuer-

sione illorum agatur, ille eligendus, qui aptior

absolutè sit, iuxta qualitates Cap. 3. explicatas.

In quo, quæ ex domiciliari incolatu sumitur, pa-

rum videtur conducere. Cùm enim prouisiones

pro Ecclesiis Parœcialibus sint, in quibus Diœ-

cesani nec nati nec nutriti, respectu earum, qui

Benemeriti sunt, nihil minùs videntur habere,

& ita cessat ratio, quam communiter Doctores

adducunt, & de quâ num. 62. Vnde praxis Indi-

corum Episcoporum inualuit Ministros ido-

neos, vndecumque venerint, admittentium. Et

Regiæ schedulæ idem supponunt, dum statuunt<-P>

@@0@

@@1@Benemeriti Indiarum in Ecclesijs quomodo præferendi. 17

<-P>vt Diœcesani Indiarum aliis ceteris paribus, præ-

ferantur apud D. Solorij cit. Cap. 19. n. 25. Vnde

etiam ex Hispanià passim videmus mitti Præ-

bendarios & in Indiis non attentâ Diœcesi desi-

gnari.

  68 Dico tertiò. Stante doctrinâ prædictâ,



qualitatem inquam Benemeriti ad maiorem dig-Assertio 3.|sine graui|culpa non|stare Be-|nemeritum|posthaberi.

nitatem conferre, excessus videtur esse notabilis,

& ita in quocumque alium præferente, id sine

reatu grauis culpæ non stare. Diximus quidem



Assertione 1. inæqualitatem ratione naturalitatis

constitui, vt naturales debeant præferri, si alij

sint, qui in qualitatibus ceteris non parum exce-

dunt; hac enim solâ de caussâ notabiliter exce-

duntur, quia scilicet naturales sunt: Ergo ex-

cessus talis non est exigui momenti. Hoc autem

in Benemeritis pariter procedere ibidem osten-

sum: Pro quo & efficaciter depugnat Illustris-

simus Ioannes Zapata in Disceptatione de Iustitia

distributiua Parte 2. Cap. 15. num. 20. 21. & 25.

in casûs præsentis specie loquens, & solum ar-

ticulum necessitatis aut magnæ vtilitatis exci-

piens.


  69 Quòd autem sic prouidentes, vt dignio-Grauiter|peccari in|præteritio-|ne dignio-|ris ex Tri-|dentino|ostenditur.

res posthabeant, grauiter peccent, quicumque

illi sint, ex doctrina Concilij Tridentini manife-

stè deducitur: Seßione enim 24. Cap. 1. de Refor-



matione sic habet: Omnes verò & singulos, qui ad

promotionem præficiendorum quodcumque ius quacum-

que ratione, à Sede Apostolicâ habent, aut alioquin

operam suam præstant, nihil in iis pro præsenti tem-

porum ratione innouando; hortatur & monet (Syno-

dus) vt inprimis meminerint nihil se ad Dei gloriam



& populorum salutem vtilius posse facere, quàm si

bonos Pastores, & Ecclesiæ gubernandæ idoneos promo-

ueri studeant: eosque alienis peccatis communicantes

mortaliter peccare, nisi quos digniores, & Ecclesiæ ma-

gis vtiles ipsi iudicauerint; non quidem precibus, vel

humano affectu, aut ambientium suggestionibus, sed

eorum exigentibus mericis præfici diligenter curaue-

rint. Hæc Concilium; quæ quidem omnes, vt

ex verborum eiusdem constat tenore, constrin-

gunt & ex adductâ ab eôdem irrefragabili ra-

tione: quia ij, qui minùs dignos eligunt, alienis

peccatis communicant, ideoque mortaliter pec-

cant. Rogo namq́ue, an Principes minùs dignosQuod in|Principi-|bus ettam|vrget.

promouentes alienis peccatis communicent? Si

enim non communicant; neque alij quidem, qui

ad eorum promotionem quacumque ratione o-

peram suam præstant. Et vlteriùs inquiro, an

Principes priuilegium habeant aliquod, vt alie-

nis peccatis communicantes, non tamen mora-

liter peccent? Nihil certè tale in eorum persua-

sione regnabit; cùm sic sit illud proculdubio

iuxta veritatis lucem clarissimam asserendum po-

tius, maiorem in illis esse obligationem quàm

in aliis sortis inferioris; quia forma populorum

esse debent, & suo exemplo in re momenti tanti

aliis prælucere.

  70 Nec dicas in Capite præfato Concilij deNec solùm|in præsen-|tationibus|ad Episco-|patus, sed|in Curatis|aliis.

solis Episcopis esse sermonem. Nam, vt hoc ve-

rum sit, ratio tamen à Concilio adducta omnes

comprehendit prouisiones, ne aliter prouidentes

alienis peccatis communicent, & consequenter

caussa sint notabilium in Ecclesiâ iacturarum.

Rogo enim, an communicare peccatis Parochi,

aut quæ ex eius minori idonetate se quuntur,<-P>@@

<-P>stare sine mortali peccato possit? Si enim id ad-

mittatur; ergo & communicare peccatis Episco-

pi & aliis ouium, similiter stare poterit: quia non

magis influit vnum promouẽs, quàm alium. Nec

maior subditorum copia reddi pro ratione diffe-

rentiæ potest: id enim probat maius futurum

peccatum, non tamen aliud futurum tantùm ve-

niale: sicut scandalizans vnum, non ideò mor-

taliter non peccat, quia scandalizans plures pec-

cat mortaliter, quod & in aliis est obuium gene-

ribus peccatorum. Neque ex eo quòd Conci-Præposte-|ra Concilij|explicatio|rei$unclearecta.

lium peccatorum communicationem affirmet,

inferri verosimiliter potest tantùm agere de in-

dignorum promotione, ex quâ sequi illa pos-

sunt; quod secus accidit in promotione digni,

benè quidem administraturi, sed non ita vtiliter

vt alius, in quo aptitudo maior prospectatur:

Qui dicendi modus improbabilis visus P. Dica-Ioannes|Poncius|infrà. n.|73.

stillo Lib. 2. Tract. 2. Disp. 8. num. 92. moderno

placuit Auctori: contra eum enim est commu-

nis intelligentia Doctorum circa citatum Conci-

lij locum. Tum etiam verba ipsa eiusdem, Quos



digniores, & Ecclesiæ magis vtiles, vbi comparatio

cum dignis & vtilibus fit. Prætereà, Doctissimi

illi Concilij Patres iuxta receptissimum loquen-

di modum apud Doctores Theologos & Iuri-

stas, sunt affati; apud quos, cùm de materiâ præ-

senti sermo est, comparatio digniorum cum mi-

nùs dignis in sensu proprio procedit, vt minùs

digni neutiquam penitus indigni censeantur.

Quod autem de communicatione peccatorum

additum ideò fuit, quia frequenter ita accidit,

& iuxta frequẽter accidentia est regulariter iudi-

candum. Hæc ergo explicatio penitus refellenda.

  71 Potest autem positio nostra vlteriùs vr-

geri ex eo quòd tradunt Abulensis, Sotus, Sa-De electio-|ne dignio-|ris est præ-|ceptum|naturale.

lon, & alij, quos adducit & sequitur P. Thomas

Sancius suprà Dub. 2. num. 28. & benè ostendit

Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia Disput. 35. n.

18. præceptum scilicet eligendi digniorem esse

de iure diuino & naturali: id enim exposcit vt

bona communia distribuantur melioribus, sicut

& præmia meritorum: & vt dispensans illa, fide-

litatem seruet præficiendo Ecclesiæ & Reipubli-

cæ ministrum digniorem. Pro quo obseruo mo-

dum loquendi Concilij: neque enim præceptum

sub mortali imponit, & iubendi aut præcipiendi

verbo vtitur, sed hortatur & monet: & tamen

peccatum mortale futurum esse ait in eius, quod

hortatur & monet, transgressione: manifestè

ostendens diuinum esse præceptum, & illud se

tantùm declarare. Cùm ergo tale sit, omnes li-

gat; neque Principes, ad quos Ecclesiarum pro-

uisiones spectant, aliquo se possunt priuilegio

defensare.

  72 Ex quo pariter infertur numquam id es-In omni|casu obli-|gat.

se licitum, quia numquam licet alienis commu-

nicare peccatis, aut præceptum diuinum vel na-

turale transgredi, in quibus nulla admittitur dis-

pensatio. Quidquid nonnulli censeant, Princi-

pum libertati aliquantulùm indulgentes. Contra

quos sic P. Lessius suprà num. 64. Qui præsentant,



vel eligunt, vel Beneficia liberè conferunt, grauiterP. Lessius.

peccant, si digniores prætermittant, siue sit Papa, siue

Episcopus, siue Princeps sæcularis; non enim sunt do-

mini Beneficiorum, sed æconomi; vnde tamquam æco-

nomi tenentur rem domini sui, quantùm commodè<-P>

@@0@

@@1@18 Thesauri Indici Titulus I. Cap. VII.

<-P>possunt, promouere. Sic ille. Pro quo & est Rotæ

Decisio apud Dianam Parte 11. pag. 593. &

598. vbi & secus factum annullatur. Tenet et-

iam de Rege loquens Dom. Zapata suprà Cap.

14. num. 19. contra quemdam qui ex eo argue-

bat quòd Tridentinum non agat de Regio pa-

tronatu; quod tamen esse falsum adducta conuin-Dom. Za-|pata.

cunt. Qui item Cap. 6. ita scribit: Verißima est,



& inter Doctores S. Theologiæ supremos, è quibus nul-

lus vel nutu ipso ausus est alienum insinuare, quòd Be-

neficium seu Episcopatum digno conferre, dignio re

posthabito, est mortale peccatum. Sic ille, addens id

intelligendum quando excessus est notabilis eui-

denter (quod & P. Dicastillus similiter asserit

suprà num. 84.) & circa id non esse anxiè labo-

randum. Plurimos pro Assertione Auctores cō-

gerit, pro quâ & videndus Parte 1. Cap. 12. num.

21. & seqq.

  73 Circa quæ Diana Resolut. 40. citatâ itaProbabile|esse contra-|rium qui|censeant.

scribit: Si hæc opinio esset vera, magnum pondus



haberent Pontifices & Reges. Sed mihi probabilis vi-

detur etiam contraria sententia, quam ex Neotericis

sustinet Reginaldus Tomo 2. Lib. 30. Tract. 3. Cap. 14.Diana.

num. 197. vbi sic asserit: Qui ius habent conferendi

Beneficia per prouisionem liberam, vt Papa, ac non-P. Regi-|naldus.

numquàm etiam Princeps ex priuilegio, vel consensu

tacito Ecclesiæ, non tenentur eligere digniores, nisi in

promptu sint, sed sufficit eligere dignos; alioquin e-

nim semper tenerentur digniorem quærere, quod à Pa-

pâ, vel Regibus exigere durum est. Sic ille: quod P.

Bauny suprà ait non videri à vero alienum, quam-

uis oppositum vt in praxi tutius amplectatur.

  74 Sed certè Dianæ suis possumus verbisDianæ suis|verbis re-|spondetur.

respondere, qui Tractatu eodem Resolut. 67. pro-

bans in electionibus Officialium, quæ à Senatu

fiunt in ciuitatibus, debere eligi digniores, &

opponens durum id videri, sic respondet: Du-



rus est hic sermo; durus quidem, sed verus, & commu-

nis inter Doctores. Deinde vt à sententiâ tantope-Quòd dura|videatur|obligatio|nihil ob-|stat, quia|tales Prin-|cipum.

rè fundatâ recedatur, debile satis fundamentum

est, quòd videatur durum id à Papâ & Regibus

exigere: multa enim dura dignitati sunt eorum

annexa, à quibus salus subditorum pendet, & ea

debent necessariò deuorare. Et quia circa dura

eorum versatur obligatio, ideò durißimum iudi-

cium his, qui præsunt, fiet. Sap. 6. vers. 6. Præter-

quam quòd minimè durum hoc videri debet,Sap. 6.|v. 6.

cùm facilè possint Principes ministris suis curam

istam indicere, vt satis idoneos quærant, & sibi

proponant post diligentem informationem Ec-

clesiis præficiendos.

  75 Prætereà, P. Reginaldus sententiam con-P. Regi-|naldus sen-|tia à com-|muni non|diuersa.

trariam absolutè non sustinet, vt Diana eidem

imponit: cùm clarè docet teneri Principes elige-

re digniores, si in promptu sint, vt communiter

accidit; funt enim in promptu, vel quia præ-

sentes, aut non longè positi: quòd si remotissimi,

vt in Indiis, eorum notitia cum informationibus

de eorum idoneitate captatur. Illis autem oc-Modus fa-|cilis Regi-|bus nostris|ostenditur.

currentibus, non est obligatio in conscientiâ

quærendi alios, quia ex tali conquisitione pro-

uisio Ecclesiarum nimiùm differretur; cui dam-

no debet per prouisionem celerem obuiari, quia

Ecclesiis est periculosa vacatio. Cap. Qui poßit, de

Electione in 6. Et per hoc viam facilem Regibus

nostris ostendimus, vt sine anxietate conscientiæ

in negotio possint considerationis tantæ proce-

dere.
@@


  76 Præterquam quòd sententia asserens, Pa-Patronum|laicum non|teneri ad|dignioris|præsenta-|tionem|qui teneāt.

tronum Laicum non teneri sub mortali dignio-

rem præsentare, non contemnendos Auctores

habet. Sic enim tenet cum aliis Diana suprà &

Resolut. 37. & Parte 3. Tract. 5. Resolut. 110. vbi

plures congerit. Et Parte 4. Tract. 4. Resolut. 170.

defendit præsentationem digni omisso digniore,

factam à Senatu Panormitano pro Parochiâ qua-

dam, vti licitam in conscientiæ foro. Pedraza in

Summa præcitat. 7. §. 36. Dom. Machadus Ele-

ctus Episcopus Popaianensis, & morte curis

scrupulosis exemptus. Tomo 1. pag. 672. num. 5.

P. Henriquez in Manusscriptis apud P. Tho-

mam Sancium Dub. 5. citato, id affirmans quando

Patroni habent ius præsentandi, quia construxe-

runt & dotârunt Ecclesias de propriis bonis, &

non ex solâ Pontificiâ concessione: quod est

cernere in Ecclesis Indiarum, cui omnino con-

sonat P. Vasquez Opusculo de Beneficiis Cap. 2. Dub.

4. P. Dicastillus suprà num. 101. & generaliùs

Eligius Bassæus verb. Beneficium 6. numer. 3.

vbi Dianæ, & P. Reginaldi doctrinam am-

plectitur, de quâ nuper. P. Layman Lib. 4. Tract.

2. Cap. 15. num. 7. P. Palaus Tomo 2. Tract. 13. Disp.

2. Puncto 7. num. 6. P. Bauny suprà, dum non

à vero alienam affirmat esse Dianæ doctrinam,

quidquid de tutiori praxi, vt diximus, arbitretur.

Et nouissimè Ioannes Poncius in cursu Theologico

Disput. 59. Quæst. 1. generaliter tenet digni ele-

ctionem licere, digniore posthabito, dummo-

dò damna ex electione tali minimè timeantur,

vt alios omittam. Nostra ergo sententia solidèQuomodo|Principes|prædictâ|debeant|vti senten-|tiâ.

roborata præcedit, vt Principes debeant contra-

riam praxim habere suspectam: sed probabilem

aliam exhibemus, vt si quandoque in eo genere

aliquid libeat, sciant posse illud non violatis a-

pertè iustitiæ præscriptis exercere. Vt autem vi-

tetur etiam veniale peccatum, quod neque ali-

qui ex citatis Auctoribus videntur agnoscere, li-Dom. Za-|pata.

cet nō ita perspicuè loquantur; finis aliquis potest

honestus attendi, vt non sit sola pro ratione vo-

luntas, sed ratio potiùs pro voluntate. Iuxta

quod etiam loquitur Dom. Zapata suprà Cap. 7.

& 17. num. 11. dicens non esse peccatum mor-

tale aliquoties dignis dare, dummodò frequen-

ter ratio maioris dignitatis habeatur. Et quòd

Beneficia simplicia non sunt minoris momenti,

quia electi habent suffragium in ordine ad gu-

bernationem, vt Canonici, & Præbendarij: vbi

de Indiis specialiùs loquitur, videndus etiam

Parte 1. Cap. 4. num. 18. cui tamen aduersatur

Thomas Hurtadus dicens dignitates inferioris

classis, vt Canonicatus &c. posse minùs dignis

conferri. Vide suprà num. 65. & de obligatione

sub mortali circa alia loquitur, & specialiùs de

Curatis. Sed Dom. Zapatæ sententiam tenet P.

Dicastillus suprà numer. 97. Licet Pharcionius

Tract. 1. seßione 8. Casu. 12. nullam respectu sim-

plicium inter ipsa faciat exceptionem.

  Quia verò circa Beneficia Curata specialis est

modus prouisionis in Indiis, in quibus Regij pa-

tronatûs functiones Proreges & Præsides exe-

quuntur, de illis inferiùs disserendum: prædicta

enim resolutio de Rege Catholico procedit, qui

ad Episcopatus per se præsentat, & aliquando

etiam solitus ad nonnulla Curata Beneficia simi-

liter præsentare.


@@0@

@@1@Notitia rerum Indicarum in Rege Catholico necessaria. 19

CAPVT VIII.

An Rex Catholicus specialiter instru-

ctus esse debeat circa res Indicas, &

ea quæ in ipsis geruntur, graui con-

scientiæ obligatione.




77 AFfirmatiuè respondeo, & ratio estDiscursu|claro osten-|ditur obli-|gatio Regis|Catholici|ad haben-|dam noti-|tiam rerdũ|Indicarũ.

clara. Quia vnusquisque tenetur ea-

rum rerum notitiam habere, quæ

ad rectè administrandum officium, quo fungitur,

necessaria est, vt communis sensus Doctorum

firmat, pro quo videri potest P. Thomas Sancius



Tomo 1. Consiliorum lib. 2. cap. 1. dub. 36. num. 6. &

Illustrissimus Zapata Parte 1. Disceptationis de Iusti-



tia distributiua cap. 9. quod pro Indiis ait specialiter

vrgere num. 18. Atqui Rex Catholicus omnium

præstantissimo inter humanos officio fungitur:

ergo debet scire, quæ ad illius rectam admini-

strationem requiruntur. Atqui in administratio-

ne regnorum locum habent, & quidem satis no-

bilem, Indiæ: ergo quæ ad eas spectant scire

debet sub graui conscientiæ obligatione. Omnia

sunt adeò perspicua, vt suâ se luce manifestent.

Et ita in specie casus nostri tenet Fr. Ioannes de

Silua in Animaduersionibus pro Rege ipso fol.

54. pag. 1.

  78 Nec jam de notitiâ illâ rerum sublimioriIn Regibus|litterarum|laudabilis.

loquimur, quæ se ad studium litterarum extendit,

qualem in Theodahado Amalascuncha Regina

regni consors prædicauit Cassiodori verbis lib.Cassiodor.

10. 3. sic locuta: Acceßit historiæ desiderabilis eru-

ditio litterarum, quæ naturam laudabilem eximiè red-

dit ornatam. Ibi prudens inuenit, vnde sapientior fiat:

ibi bellator reperit, vnde animi virtute roboretur: inde

Princeps accipit, quemadmodum populos sub æqualitate

componat. Nec aliqua in mundo potest esse fortuna,

quam litterarum non augeat gloriosa notitia. Sic

ille.


  79 De aliâ nobis sermo est, quæ ad artemNon omnis|necessaria,|sed quæ ad|artẽ regen-|di spectat.|Psal. 2.|v 10.

regendi spectat, vt sciat Princeps populos sibi

commissos imperio regere, bono communi con-

sulens, quod ex eius maximè prouidentiâ deri-

uatur. Pro quo Psal. 2. v. 10. sic vates Rex: Et

nunc Reges intelligite: erudimini qui judicatis terram.

Vbi Ioannes Campensis ita vertit: Idcircò RegesCampensis.



quæso sapite, & disciplinam recipite, ô judices terræ!

Vult ergo illos esse sapientes: atque vt tales sint,

eruditionem, & disciplinam libenter excipere:

& ea certè sapientia, quæ ad rectam administra-

tionem muneris sibi commissi conducit. Vnde

sequitur: Seruite Domino in timore, &c. SeruiuntDei adne-|ctenda ti-|more ob|formidan-|dum exa-|men.

enim Reges Domino in timore, dum non suam,

sed communem causam agunt, intelligentes de

omnibus sibi concreditis reddendam esse ratio-

nem, & quis ad hæc non timeat? Quis non ju-

diciale illud Interrogatorium seuerissimi omnium

Iudicis extimescat? Quando ad examen ii, qui

aliorum fuerunt judices, vocabuntur. Ideò Sa-

piens, post alia inculcanda Regibus, sic Sapient.

6. v. 10. eosdem adhortatur: Ad vos ergo Reges

sunt hi sermones mei, vt discatis fapientiam, & nonSapient.|6. v. 10.

excidatis: qui enim custodierint justa justè, justifica-

buntur: & qui didicerint ista, inuenient quid respon-

deant. Quid inquam respondeant ad finale illud<-P>@@

<-P>Interrogatorium, tremore artuum omnium for-

midandum.

  80 Et hæc quidem communia Regibus om-Circa In-|dias quo-|modo id|speciale ob|earum di-|stantiam.

nibus sunt, & Catholico erga omnia sua regna

ac multiplices congruunt principatus. Sunt au-

tem pro Indiis necessariò refricanda, quia illa-

rum distantia in causâ esse potest vt res earum aut

ignorentur penitus, aut minùs attentè disponan-

tur. Quâ consideratione homines quidam, in

quorum persona loquitur Eliphaz, existimarunt

Deum res humanas non curare, vtpote ab illis

longissimo discretum interuallo. Iob 22. v. 14. &Iob 22.|v. 14. & 15.

15. vbi sic ille: Et dicit: Quid enim nouit Deus? &

quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec

nostra considerat, & circa cardines cœli perambulat.

Circa quæ P. Gaspar Sancius terque quaterque

venerandus interpres ita scribit: Immò puto huncInde non-|nullos Deo|mundi cu-|ram valdè|tenuem ad|scripsisse.


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   5   6   7   8   9   10   11   12   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin