Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə83/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   79   80   81   82   83   84   85   86   ...   143
tar en otras obras de piedad, los votos, ayunos, y quales

quiera otros preceptos: quinque tamen ordinariò

excipiuntur. Non videtur autem certum prædi-De illius|vigore præ-|senti dubi-|tatur.

ctam Bullam modò vim suam retinere, quia ex eo

fieret Religiosis non esse Cruciatam necessariam;

quia omnia ferè in illâ concessa, vigore dictæ Bul-

læ licent, etiam quoad electionem Confessarij,

qui absoluat à reseruatis etiam Sedi Apostolicæ,

nonnullis demptis. Communicatio enim ad om-

nes ferè Religiones extenditur. Vnde & Bulla

Cruciata de Equestribus Ordinibus mentionem

specialem facit. Videantur dicta num. 257. &

clausula illa Bullæ eiusdem: Excepto las concedi-



das à los superiores de las Ordines Mendicantes para

consus Frayles, de quâ etiam num. 274. præter illas

gratiæ aliæ omnes reuocantur; quia verò proba-

bile est idem esse de Ordinibus dicendum, qui

priuilegium communicationis cum Mendicanti-

bus habent, videant Iacobitæ an ex illis sint, &

tunc suâ Bullâ, nisi S. Cruciatæ Tribunal obstite-

rit, perfruantur. Vide num. 286. & seqq.


§. III.

An vsus Bullæ quoad jeiunia, & alia pos-

sit à Prælatis limitari.



266 DIco primò. Generaliter loquendo idAssertio 1.|superiores|non posse|vsum Cru-|ciatæ limi-|tare.

fieri nequit; quia si par in parem non

habet potestatem, multò id potiùs de inferiore

dicendum, vt est omnium comperta doctrina

vnde si Commissarius etiam subdelegatus tale

quid nouerit, Prælatum huiusmodi poterit dignâ

animaduersione ferire. De quo P. Mendus Disp.

4. n. 21. Quidquid cum Villalobos dicat Diana



Parte 1. tract. 11. Resol. 99.

  Dico secundò. Ratione alicuius priuilegij po-Assertio 2.|posse ex pri-|uilegio.

test facultas prohibitionis haberi. Id clarum; quia

cùm totum Cruciatæ negotium à Pontificis vo-

luntate dependeat, potest illud pro libitu dispen-

sare.


  267 Dico tertiò. Nulla extare in PrælatisAssertio 3.|neque tale|priuilegiũ|dar iposse,|ex supposi-|tione con-|cessionis|Cruciatæ.

potestas potest, ratione cuius valeat Bullæ vsus

impediri, neque à Pontifice concedi suppositâ

facultate illam accipiendi, vt modò, conceditur.

Quod probo: nam aliàs Pontifex sibi esset con-

trarius, dum quod vnâ concedit viâ, aliâ impediri

permittit. Esset etiam contractus claudicans ex

parte illius, dum eleëmosynam petit & accipit ab

eo, qui sub spe concessionis attribuit; & eam

quam promittit gratiam, non plenè largitur,

quandoquidem ad eam impediendam aliunde

tribuit facultatem. Si dicas promittere, sed cum

subordinatione conuenienti erga Prælatos, quod

ipsi recipientes agnoscunt, & ita iniuriam illis

non fieri, quæ scienti & volenti non fit, vt est<-P>@@

<-P>vulgaris iuris regula. Contrà est; quia id nequit

admitti: accipientes enim Bullam non ita intelli-

gunt, sed potiùs oppositum, & in Bullâ limitatio

talis non est: neque esset qui illam sumeret, si tale

sibi quidquam persuaderet.

  268 Dico quartò. Si à Pontifice conceda-Assertio 4.|sine graui|peccato li-|mitari non|posse, etiam|posito priui-|legio.

tur facultas limitandi gratias Bullæ, peccabit gra-

uiter Prælatus, qui id sine graui caussâ faciet:

Probatur; quia valde irrationabile est vt benefi-

cio Principis defraudetur quis, pro quo præsertim

pactum præcessit, ex inordinatâ inferioris cuiusli-

bet voluntate. Id quod respectu Pontificis ma-

ximè locum habet, negotium agentis salutis a-

nimarum. Vnde circa hoc dicendum, quod

circa Bullæ sumptionem diximus num. 255. vsum

scilicet esse licitum, non obstante prohibitione,

quia nullius illa roboris est.

  Dico quintò. Aliqua sunt, circa quæ non po-Assertio 5.|In quibus|ratio esse|congrua li-|mitationis|nequeat.

test rationabilis caussa prohibitionis inueniri.

Hoc patet in Indulgentiis per Bullam concessis.

Quæ enim ratio adduci queat ad eas prohiben-

das, ex quibus eximium adeò lucrum animarum

resultat, & ex quibus nihil sequi potest, quod

aliquatenus possit Regulari obseruantiæ contra-

ire? Et ex hac regula sunt alia mensuranda: si

enim Regulari disciplinę non aduersentur, eorum

nequit vsus prohiberi.

  269 Dico sextò. Circa ouorum & lactici-Assertio 6.|quæ obliga-|tio Prælatis|sit, circa|cibos sexa-|genarijs|prouidẽdos.|quando il-|los vllo mo-|do nequeũt|prohibere.

niorum priuilegium potest prohibitio versari,

non directè, sed per accidens, siue per substra-

ctionem materiæ, quatenus Prælatus non tene-

tur specialia alimenta priuilegio gaudentibus

prouidere, cùm ad communem tantùm victum

pro iis, qui ægroti non sunt, videatur obligatus.

Quod quidem intelligendum est quando domus

bonis caret ad huiusmodi ciborum differentias,

aut sine alio notabili incommodo id fieri nequit.

Si autem non ita egeat, & incommodum non est

notabile, debet priuilegio gaudentibus conde-

scendere, idque sub mortali; quia Pontifex illis

priuilegium concedit, quo vti queant secundùm

obseruantiam regularem, ita vt non debeant pro

comparandis ouis & lacticiniis pecunias quære-

re, & eas Prælatis offerre, aut ipsi emere, & pa-

randa curare domi, vel apud sæculares: quæ qui-

dem Religiosam non decent grauitatem. Res

autem hæc non debet iudicari leuis, cùm circa id

versetur quod sub mortali prohibetur, iuxta re-

ceptam, communique vsu firmatam sententiam;

& licet prohibitio sub veniali tantùm obliget;

non ideò Prælati obligatio leuis censenda est;

quia eo ipso quòd talis sit, maius ius est sexagena-

riis ad vsum talem, & ita maior est obligatio eis-

dem prouidendi.

  270 Dico septimò. Quod ad factum atti-Assertio 7.|specialis|facultas ad|limitandũ|Cruciatā|à Gregor.|XIII. con-|cessa Socie-|tati.

net, Gregorius XIII. in Bullâ Ann. 1575. die 3.



Maij, quæ incipit: Decet Romanum, & varia conti-

net indulta pro Societate nostrâ, sic post alia lo-

quitur: Ne quis autem Apostolicorum indultorum

prætextu regularem ac exemplarem instituti prædictæ

Societatis disciplinam, quam modis omnibus retineri &

conseruari volumus, dissoluere aut relaxare præsumat,

non esse, nec fore vnquam mentis nostræ, aut Sedis

Apostolicæ, vt personæ Societatis absque expreßâ supe-

riorum eiusdem Societatis licentiâ, vtantur facultatibus,

quæ in Iubilæis, Bullis Cruciatæ, Confeßionalibus, aut

alijs quibuslibet Apostolicis indultis, siue Communita-<-P>

@@0@

@@1@228 Thesauri in Indici Titulus V. Cap. XXVIII.

<-P>siue priuatis personis, siue piis locis, aut quomodo-

cumque aliter hactenus concessæ sunt, aut in posterùm

concedentur, etiamsi in illis expressè indulgeatur, vt

omnes Regulares, etiam Mendicantes, huiusmodi facul-

tatibus vti possint. Sic ille. Ex quo videtur aper-Quid pro-|hibere|possint il-|lius Supe-|riores.

tè sequi posse Superiorem Societatis Bullæ vsum

prohibere tantùm in his, quæ regularem disci-

plinam videntur relaxare, secus in aliis, de qui-

bus dictum Assertione 5. ad quæ etiam spectat,

quod Assertione præecedenti diximus: vsus enim

ouorum & lacticiniorum in Sexagenariis nequa-

quam Religiosam disciplinam dissoluit aut rela-

xat, sed valde illi conformis est, cùm ad charita-

tem Superiorum spectet Senum curam specialem

gerere, quod diuinis & humanis legibus admo-

nemur. Et videri pro eo potest Dom. Solorza-

nus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 5. numer. 60. & sic alia,

quæ in Bullâ Cruciatæ occurrunt, præter ele-

ctionem Confessarij, de quâ infrà.

  271 Pro ampliori autem Indulti præfa-Declara-|tio eiusdem|Pontificis|circa suum|Indultum

ti declaratione extat eiusdem Pontificis Oracu-

lum, de quo in Compendio Societatis. V. Gratiarum



vsus. §. 2. vbi sic dicitur: Declarauit prætereà posse

Superiorem, dum huiusmodi licentiam concedit, limi-

tare eam ad vsum vnius, aut alterius facultatis, &

prohibere vsum reliquarum, etiam eadem Bullâ aut

Indulto contentarum. Sic illic. Sed cùm Oraculum

hoc viuæ vocis fuerit, poterit illi reuocatio ge-

neralis Oraculorum obstare; nihilo minus sine

illo stat, quod in eodem expressè continetur.

Nam ipse in Bullâ citatâ affirmat nullius gratiæSine eâ|stare pri-|uilegium|eiusdem|posse.

vsum in Societate licere, si Religiosæ obseruan-

tiæ aduersari queat, sine expressâ licentiâ Supe-

riorum: ergo possunt illi, quas aduersari rati

fuerint, prohibere, & aliarum vsum liberum re-

linquere, quia ex qua parte non aduersatur, non

est cur nequeat vsus non licere. Neque enim

priuilegium adinstar sententiæ est, quæ nequitQuod potest|ex parte|admitti, &|ex parte|recusari.

pro parte admitti, & pro parte respui, per Tex-

tus & Doctores, quos adducit Dom. Solorza-

nus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 22. num. 19. Sed cùm sit

gratia, admitti sanè pro eâ parte potest, & pro

aliâ non probari, quia gratia esse desinit, & one-

ris habet rationem. Vnde Pontifices multi Bul-

lam concedentes, & decernentes Regularibus

eam esse communem, electionem Confessarij

non esse licitam sine Superiorum facultate quoad

reseruata pronuntiarunt: profitentes planè posse

gratiam in ordine ad quædam admitti, & in or-

dine ad alia recusari: ergo etiam non extante O-

raculo prædicto, id, quod intendimus, stabit.

  272 An autem Ordines alij simile aliquodPræfato|priuilegio|Religiones|gaudere,|quod reuo-|catum non|est.

priuilegium habeant, ipsi viderint; præfato e-

quidem gaudere poterunt Mendicantes, & alij,

qui gratiam communicationis habent. Neque

suspicandum est priuilegium dictum à Pontifici-

bus Gregorij successoribus, qui Bullam conces-

serunt, esse reuocatum, dum tale quid ab ipsis

non inueniatur expressum, & ipse Gregorius

non fore Sedis Apostolicæ intentionem talem a-

pertè fateatur. Licet enim ille successoribus ma-

nus ligare non potuerit, quominùs circa hoc

pro arbitrio disponere valeant: dum tamen con-

trariam dispositionem non proferunt, standum

est priori tanti Pontificis decisioni: aliàs verba

illa nullius essent effectus, & inutiliter prorsus

adiecta, quod constat dici non posse nisi ab eo,<-P>@@

<-P>qui reuerentiam Apostolicis statutis debitam pe-

nitus ignorarit. Ex quo fit neque à Commissa-Neque à|Commissa-|rio potest|reuocari.

rio posse tale indultum suspendi, quia ad hoc

conceditur, vt non possit impediri, cùm verse-

tur circa Bullam ipsam. Et ab eiusdem Grego-

rij Commissario planum est non potuisse suspẽ-

di: atqui omnes alij aliorum Pontificum non

maiori circa hoc gaudent potestate, quando qui-

dem non alia est eorumdem Pontificum mens,

ex verbis Gregorij constat, dum id non expri-

munt: ergo neque suspendi ab illis potest. Præ-

terquam quòd gratiæ à Commissario suspensæ

reualidantur acceptione Bullæ: ergo ea à Reli-

giosis sumpta, Prælatorum potestas vim suam

resumit: & certè si Prælatus Bullam sumat, id

erit apertius. Cùm aliàs ex ipsius Bullæ tenore

constet non suspendi gratias & facultates Supe-

rioribus Ordinum Mendicantium concessas in

ordine ad suos Fratres: ex quibus vnam hanc,

de quâ loquimur, esse liquet. Et pro suspensio-

ne dictâ sit iam


§. IV.

Bulla an sit Religiosis necessaria ad In-

dulgentias lucrandas & gratiarum

aliarum fruitionem.



273 IN primis certum est Bullam necessariamDe quibus|certum|Indulgen-|tiis.

esse ad earum Indulgentiarum lucrum,

& gratiarum vsum, quæ per Bullam ipsam con-

ceduntur: idque ex Bullæ ipsius textu habetur

manifestum, dum in ea dicitur: Y por por quantoBullæ te-|nor.

vos. N. distes la Limosna, que auemos casada y decla-

rado, y recebistes esta dicha Bulla escrito en ella vuestro

nombre, declaramos, que aueis conseguido, y se os

conceden las dichas Indulgentias, gracias, y faculta-

des &c. Quod quidem circa Religiosos ita intel-

ligendum est, vt si aliàs gratiam aliquam simi-

lẽ habeant, quæ ad sæculares non spectet, de quo

inferiùs, Bulla pro eius vsu non sit ipsis necessa-

ria. Sic enim Religiosi visitantes Ecclesias suas,

& in eis pro exaltatione S. Matris Ecclesiæ oran-

tes, pro extirpatione hæresum, Principum Chri-

stianorum concordiâ, ac salute Pontificis, in die-

bus Stationum, Indulgentias omnes lucrantur,

quæ Romæ intra & extra muros possunt obtine-

ri: concessione Pauli V. qui Indulgentias Reli-

giosorum ad certum censuit numerum reducen-

das. Per Bullam autem similis concessio habe-

tur, & conceditur visitantibus quinque Eccle-

sias, aut quinque altaria in vnâ, aut pluribus, &

pro concordiâ Christianorum Principum, ac vi-

ctoriâ contra infideles orantibus. Vide tamen



infrà. num. 282.

  274 Deinde. Verba Pontificum præmitten-Facultas|suspendendi|gratias|Commis-|sario con-|cessa|Tenor sus-|pensionis.

da sunt, ex quibus fauor Religiosis in hac parte

exhibitus possit intelligi, & circa illorum teno-

rem dubia quædam occurrentia pariter expediri.

Sic ergo aiunt illi, Item Prædicto Commissario, &



Receptori generali datur facultas, vt suspendere poßit

dicto anno durante, omnes similes & dißimiles Indul-

gentias, & facultates ab eisdem, & Sede Apostolicâ,

vel eius auctoritate, quibusuis Ecclesiis, Monasteriis,

Hospitalibus, piis locis, Vniuersitatibus, Confraterni-

tatibus, & singularibus personis &c. concessas. Ita<-P>

@@0@

@@1@De Regiis prouentibus ex Cruciata, vbi de Religiosis. 229

<-P>vt neque interim publicari poßint, neque publicatæ

cuiuis hominum communiter, vel diuisim suffragentur:

exceptis tamer. conceßis Ordinum Mendicantium Su-

perioribus quoad eorum Fratres tantùm. Item. Dicto

Commissario etiam conceditur facultas, vt ipse per

se, vel alium; seu alios, quando, & quoties sibi vide-

bitur, Indulgentias, & alias gratias per eum suspensas,

in fauorem illorum, qui præsentium gratiarum in hanc

caussam pro Religionis defensione concessarum partici-

pes effecti fuerint, reualidare absque aliquo præmio

poßit. Sic Pontifices; iuxta quorum concessio-Gratiarũ|reualidatio|quomodo|fiat.

nem Commissarius, cùm publicatur Bulla, du-

rante prædicationis tempore, prædicta omnia

suspendit, & Bullæ solâ acceptione reualidat, vt

illis vti particulares personæ possint: alia autem

quæ personalia non sunt, eatenus currere permit-

tit, quatenus eisdem fruituri Bullam habeant,

vt Iubilæa, stationes, & similia, pro quorum re-

ualidatione nihil accipitur, iuxta Pontificiam de-

terminationem: licet Notariis stipendium ali-Notariis|quod datur|scrupulo-|siùs atten-|dendum.

quod dari soleat ab iis, qui reualidationis testi-

monium accipiunt, quamuis multoties necessa-

rium non sit, & vna Commissarij Rubrica suffi-

ciat, & fortè neque istâ opus sit. Vnde animad-

uertendum, cauendumque, ne in negotio hoc,

in quo locum esse quæstui Pontifices nolunt,

immò & ab eo abhorrent, aliquid huiusmodi

misceatur. Scio nonnumquàm Iubilæa aliqua non

publicari, ne sumptus fiat semper onerosus in

eo, quod gratuitum esse decernit benignitas lar-

gientis. Quomodo autem licere possit, osten-

dit P. Quintanadueñas in Appendice Tract. 2. Dub.

5. In suspensione autem dictâ eamdem exceptio-

nem Mendicantium Ordinum Commissarius ad-

hibet, quam Pontifices præmiserunt & ita circa

illam difficultates quædam dissoluendæ, si fortè

pro iis possit lux sufficiens inueniri.


DIFFICVLTAS I.

Quid nomine Indulgentiarum, Gratia-

rum, & facultatum intelligatur in

prædicta exceptione pro Ordinibus Men-

dicantibus.


Ubi de forma absolutionis per Bullam.


275 INdulgentiæ notio satis perspicua est exIndulgen-|tia quid.

communi & recepto vocis vsu; est enim

remissio pœnæ peccatis debitæ, extra Sacramen-

tum per applicationem thesauri Ecclesiæ, satis-

factionum, inquam Christi quæ infiniti valoris

est, & Sanctorum, quas quidem obtulerunt ipsi,

sed pro eorum peccatis superabundantes fue-

runt; vnde ex mensurâ ita coagitatâ & superef-

fluente multum est relictum, quod in acceptatio-

ne Dei thesaurizatum prodesse aliis potest, quo-

rum defectus eorum compensatione suppletur.

Vide bonam explicationem apud Trullench Lib.

1. §. 1. Dub. 14. ex bonis Auctoribus deductam,

& præ aliis ex P. Suario Tomo 4. in 3. Disput. 49.Difficultas|ex eo quòd|dicatur|extra Sa-|cramentũ|concedi.



Sect. 1. Vbi illud quod dicitur Extra Sacramentũ,

difficultatem videtur habere. Nam licet commu-

niter ita fiat, non tamen omnino necessarium

apparet: quia concedi Indulgentia plenaria po-<-P>@@



<-P>test confitenti sua peccata: quamuis enim hoc

fieri generaliter nequeat, aliàs vsus pœnitentia-

rum Sacramentalium penitus tolleretur, in quo

grauissimum esset animarum detrimentum, tum

ob earum vtilitatem, tum ob peccandi licentiam,

quę inde resultaret. Quod tamen aliquando con-

cedatur, vt in horâ mortis, propter rationem a-

liquam specialem, non videtur repugnare: im-

mò in vsu habetur pro Religiosis morti proxi-

mis, & aliis imagines aut grana benedicta haben-

tibus. Vbi licet dici possit Indulgentiam tunc

non esse virtute Sacramenti, sed Confessarium

eius virtute eam pœnam remittere, quæ iuxta

institutionem Christi Sacramento respondet: à

Pontifice autem simul fieri applicationem ex

thesauro Ecclesiæ: id non videtur satisfacere;

quia nec videtur repugnare vt à Pontifice conce-

datur Sacerdoti potestas plenariè absoluendi, aut

etiam non plenariè: in quo euentu virtute abso-

lutionis Sacramentalis fit remissio ex intentione

ipsius, vnde Indulgentia etiam Sacramentalis est.

  276 Ad hoc dici potest concessionem In-Expedita|illa, cum|notanda|doctrina.

dulgentiæ dictæ non repugnare, & verbis ab-

solutionis posse concedi: nihilominùs extra

Sacramentum dici, quatenus non fit virtute

Sacramenti, sed illi contingenter adiungitur:

absolutio enim talis pœnitentis, iuxta disposi-

tionem eius omnino eadem stare posset, & verè

staret, etiamsi nulla existeret Indulgentia. Quòd

autem ex intentione eius extendatur ad plenio-

rem pœnæ remissionem, contingens est, quia eis-

dem verbis potest applicare, quod ex thesauro

Ecclesiæ Pontifex applicandum relinquit, & ab-

solutionis nomine significari potest in forma cō-

suetâ, licet illa ad peccata, & non ad pœnas ex-

pressè dirigatur. Vide P. Suarium Tomo 4. cit.



Disp. 10. Sect. 2. num. 7. P. Henriquez Libr. 4.

Cap. 11. num. 3. & Remigium pag. 283. Col. 2.

Sicut dicunt plures etiam ex Confessarij inten-

tione extendi posse ad excommunicationem,

quod & frequenter accidit, dum quis excommu-

nicati confessionem audit, & oblitus eius ab-

soluit à peccatis: tunc enim ex intentione

præcedenti absoluendi, ad excommunicationem

forma absolutionis extenditur: quia vult hîc &

nunc verè absoluere à peccatis, & consequenter

impedimentum absolutionis tollere, quod ex-

communicatio apponit, & vt demus posse abso-

lutionem à peccatis stare, manente excommu-

nicatione, vt aliqui censent; est tamen illud illi-

citum; & qui absoluit, excommunicationis obli-

tus, nihil facere intendit, quod ex se licitum non

sit. Pro quo benè arguit Cardinalis Lugo Disp.

16. de Pœnitentia num. 624.

  277 Et hoc modo intelligenda est formaForma ab-|solutionis|Bullæ quo-|modo in-|telligenda.

absolutionis, quæ in Bullâ apponitur: remissio

enim pœnæ intra eamdem includitur, cuius sum-

ma est: Absoluo te ab omnibus censuris, etiam Sedi

Apostolicæ reseruatis, & ab omnibus peccatis, & con-

cedo tibi Indulgentiam plenariam, & remißionem ple-

nam omnium peccatorum tuorum, & pœnarum, quas

propter illa in Purgatorio pati obligatus eras, in nomine


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   79   80   81   82   83   84   85   86   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin