natum est; cùm tamen proportionatum esse de-
beat iuxta communem Theologorum, Canoni-
starumque doctrinam, vt videri potest apud Dia-
nam Parte 5. Tractat. 12. Resolut. 10. vbi complu-
res adducit, & apud P. Suarium suprà, Disput. 54.
Sect. 3. qui num. 6. ex definitione Innocentij Ter-
tij in Cap. Cùm eo, de pœnitentiis & remiss.
benè ostendit superfluas, & ita inualidas esse In-
dulgentias indiscretas, & irrationabiles, quæ lar-
giùs conceduntur, quàm caussa postulet, etiamsi
pia sit. Cùm ergo in casu nostro, si ad commune
bonum inspiciamus, eadem caussa sit; si autem
ad opus præstitum, maius ieiunium sit, cum quo
& concurrunt preces; superflua erit Indulgentia
visitationi concessa, si plenaria sit, cùm non sit
plenaria, quæ pro ieiunij labore conceditur.
299 In quo quidem ita sentientes non suntQuæ non|est à pieta-|te aliena|iudicanda.
vti minùs pij vllatenus arguendi, quia vera pietas
est fideles ita instruere, vt Indulgentiarum intuitu
in operibus pietatis non torpescant, & in ipsis
lucrandis Indulgentiis, eas vt potuerint repeten-
tes: sic enim non magnâ, neque molestâ repe-
titione fiet, quod plenariis potest Indulgen-
tiis obtineri. Quid enim interest me opiniones
laxiores circa Indulgentias sequi, si coram
Deo illæ non sunt veræ? In aliis quidem re-Probabili-|tas opinio-|num nihil|pro Indul-|gentijs con-|fert.
bus vtilis esse fauorabilis opinio potest, quia
coram Deo obligatione aliquâ liberat, vt re-
stitutionis, ieiunij, &c. etiam si reipsa vera non
sit: quod secùs accidit in præsenti: licèt enim
mille Doctores dicant Indulgentiam posse hoc
aut illo modo obtineri, vel esse plenariam, & ad
hos aut illos extendi: si reipsa ita non est, bene-
ficium tale minimè, qui lucrari conatus fuerit,
comparabit. Vide Dianam suprà, Resol. 32. apud
quem Parte 10. Tractat. 11. Resolut. 34. contra-
rium sentiunt, quibusdam profectò piis magis,
quàm solidis coniecturis, & quibus positio pro-
posita neutiquam insinuatur, cùm & opinio
dicta satis dubia sit. Cui & fauet P. Amicus Tom.
8. Disput. 20. num. 214. Et quidem cùm possit
quis sumptâ Bullâ Indulgentiam plenariam semel
in vitâ, & semel pro morte consequi; eâ obtentâ
satis illi esse possunt Indulgentiæ stationum, etiāsi<-P>
@@0@
@@1@236 Thesauri Indici Titulus V. Appendix Cap. XXVIII.
<-P>plenariæ non sint; cùm negari nequeat quin sint
magnæ, & ita pro succedentibus lapsibus suffi-
cientes. Quod & pariter de Indulgentiis Reli-
giosorum dicendum: quibus quando habitum
Religionis suscipiunt, professionem faciunt, &
in Festo principali sui Ordinis, Indulgentiæ ple-
nariæ conceduntur. Possunt ergo quæ pro sta-
tionum diebus sunt, abundè eis sufficere pro quo-
tidianis erratis, & etiam si quid, (quod absit)
non ordinarium perpetrarint. Si prætereà illius
obtentio repetatur: pro quâ
300 Dico secundò. Indulgentia altarium,Posse toties|quoties ob-|tineri, iux|ta probabi-|lem senten-|tiam.
& idem est de Indulgentiâ simili Religiosorum,
roties quoties potest diebus assignatis obtineri,
iuxta multorum probabilem opinionem, quam
tenent Nugnus, Fr. Emmanuel, Villalobos, quos
adducit & sequitur Diana Parte 1. Tractat. 11.
Resol. 104. vide etiam Dianam Parte 5. Tractat. 1.
Resol. 45. P. Escobar Tractat. 1. Examine 17. cap. 4.
Vers. Possuntne. Angelus & Rosella apud P. Sua-
rium infrà. Nauarrus Tractatu de Indulgentijs No-
tabili 32. num. 46. & 47. Trullench §. 6. dub. 3.
P. Mendus Disput. 6. cap. 5. vbi præter alios adducit
Nauarrum in eodem loco, quo pro contrariâ sen-
tentiâ eum citat Diana, & quidem Vers. Per ea,
num. 47. id non obscurè significat, quidquid dixe-
rit Notabili 15. Et prætereà P. Henriquez, P.
Layman, P. Suarium, Cardinalem Lugo. SedAuctores|pro suâ sen-|tentiâ ma-|lè à P. Mẽ-|do citatos|ostenditur.
mirum est Auctores istos ita incuriosè perlectos,
vt pro hac afferantur sententia, cùm apertè tuean-
tur aduersam. P. Henriquez Lib. 7. Cap. 10. num.
2. vbi citatur, tantùm ait ad maiorem certitudi-
nem & efficaciam posse consequi eodem die:
non ergo absolutè, sed vt per vnam diligentiam,
quod fortè in aliâ defuit, suppleatur. Possunt er-
go diligentiæ repeti: quod & admonet Iulius
Lauorius suprà num. 129. sed non obtineri In-
dulgentiæ. Nam poterat esse opinio affirmans,
si simel adhibitæ Indulgentiam lucrandi gratiâ
diligentiæ insufficientes fuerunt, non posse vlte-
riores efficaciter adhiberi. Cardinalis Lugo citatâ
Disput. 27. n. 95. loquitur quando pro obtinen-
dâ Indulgentiâ non est designatus dies: quando
autem designatus est, vt in casu nostro, contra-
rium tenet, num. seqq. cum P. Suario Disputat. 57.
sect. 1. num. 7. vbi eum citat P. Mendus, qui &
idem confirmat num. 8. Cuius etiam doctrinam
manifestè amplectitur P. Laymam citato fimiliter
loco, scilicet Lib. 5. Tract. 7. Cap. 8. num. 8. Tenet
etiam Bonacina Tomo 1. Disput. 6. quæ est de In-
dulgentiis, Quæst. 1. Puncto 5. num. 32. vbi præter
citatos aliquos adducit D. Thomam, Cordubam,
Cardinalem Toletum, P. Sà, P. Reginaldum, P.
Filliucium, Graffium, & alios. Quod etiam docet
P. Quintana in Appendice, Tractat. 6. Dub. 6. num. 5.
& Iulius Lauorius pag. 205. num. 128. complu-
res adducens qui de Indulgentiâ cum prædictâ
temporis determinatione loquuntur, iuxta dicta
ex Card. Lugo, & P. Suario.
301 Iuxta quam opinandi diuersitatem illudQuid circa|praxim cō-|ueniens vi-|deatur.
tutissimè dici potest, quod ex P. Henriquez nu-
per à nobis positum & expositum, diligentias
posse quoties placuerit diebus assignatis adhiberi,
quo fiet vt vel toties lucrentur, si fortè opinio
prior vera est, vel si diligentiæ aliquis defectus
obrepserit, per alteram supplebitur, & sic In-
dulgentiæ fructus colligetur. Quod si opus præ-<-P>@@
<-P>fatum etiam exactè præstitum forsitan Indulgen-
tiæ proportionatum non est, repetitum poterit
debitam proportionem habere. Quæ doctrina
ei est conformis, quam habet P. Suarius suprà, Di-
sputat. 54. Sect. 3. num. 9. vbi ait quando Indulgen-Notanda|doctrina.
tia non habet proportionem cum opere, eo non
obstante aliquem effectum habere, proportiona-
tum quidem operi: id quod ex mente conce-
dentis videtur apertè colligi: si enim concedere
ita vult, vt plus quàm possit concedat, manifestum
est circa minus eiusdem intentionem dirigi, iuxta
vulgatam regulam juris in 6. quod in eo, quod
plus est, id, quod est minus, continetur. Et do-
ctrinam illam ita esse certam, vt in eâ omnes con-
ueniant, docet idem Pater num. 2. Potest ergo
operis iniuncti repetitio vtilissimè frequentari.
302 Dico tertiò. Quid nomine EcclesiæNomine|Ecclesiæ O-|ratorium|etiam ve-|nire qui|censeant.
intelligatur non est penitus exploratum, cùm
de visitatione agitur; & Oratorium priuatum
sufficere tenet Trullench § 6. Dub. 2. cum P.
Henriquez suprà, num. 1. L. B. inde inferens no-
bilem visitando quinquies Oratorium suum ab
Episcopo approbatum, posse Indulgentiam Cru-
ciatæ lucrari: vbi nobilis ideò expressus, quia
illis solent Oratoria concedi: cùm tamen in om-
nibus eadem ratio sit, qui eamdem fuerint gratiam
assecuti. Quod & tenent Fr. Emmanuel §. 8.
Additionum, num. 1. Diana Parte 5. Tractat. 12.
Resolut. 43. & Parte 9. Tractat. 2. Resolut. 31. Hie-
ronymus Garcia Tractatu 3. Difficult. 8. Dub. 1.
Puncto 2. num. 21. Ludouicus à Cruce, Leander,
Machadus, P. $unclearardi apud ipsum postremo, P. Quin-
tana in Appendice, Tractat. 6. Dub. 2 num. 2. & 3.
P. Mendus Disput. 20. cap. 5. P. Escobar Cap 4.
citato. Ver. Visitatio. Qui, sicut & alii ita sentien-
tes, approbationem Episcopi necessariam esse
affirmant. Ex eorum tamen rationibus colligiPro Orato-|rijs Regu-|larium non|est appro-|batio Epi-|scopi neces-|saria,
potest quid sit de Oratoriis Regularium sentien-
dum, pro quibus Episcopi approbatio non re-
quiritur: quia enim diuino cultui dedicata sunt,
& priuilegio immunitatis gaudent, etiamsi extra
Conuentus sint, vt in Grangiis, iuxta ea, quæ
habet Diana Parte 9. Tractat. 1. Resolut. 33. viden-
tur etiam ad lucrandas Indulgentias sufficere,
sunt namque Ecclesiæ pro dictis effectibus: ergo
& pro isto; quia Ecclesia quæ dici talis potest ad
aliquos effectus, etiam & ad omnes, pro quibus
tantùm Ecclesiæ ratio postulatur. Quando ergo
approbatio Episcopi desideratur, vt Oratorium
ad prædictos effectus valere possit, ideò est, quia
auctoritatem habet ad similem deputationem,
non præcisè, quia Episcopus est, vnde & Eccle-
sia Regularium ab Episcopo non benedicta, ad
effectus dictos apta est: sed quia in Episcopali
auctoritate, etiam auctoritas dicta continetur.
Cùm ergo Oratoria Regularium similem ha-
beant consignationem, ad eosdem effectus
præualebunt. Et hoc quidem videtur satis vero-
simile; licèt generaliter loquendo non careat
difficultate.
303 Et quidem si in domo Religiosâ solùmAmplior|circa Ora-|toria decla-|ratio, præ-|sertim Reli-|giosa.
Oratorium sit, non videtur rationabiliter nega-
ri posse ad effectum Indulgentiæ sufficere, quia
illud pro Ecclesiâ reputatur, cùm in ipso & Mis-
sæ sacrificium celebretur, & Ecclesiastica mini-
steria exerceantur. Id quod etiam videtur in
Bullâ ipsâ expressum, dum in eâ sic dicitur: Quin-<-P>
@@0@
@@1@De Regiis prouentibus ex Bulla Cruciata. Vbi de Religiosis. 237
<-P>que Ecclesias, seu altaria, seu in illorum defectum, quin-
quies vnum altare deuotè visitauerint. Cùm ergo de-
fectus Ecclesiæ, & quinque altarium sit, benè po-
terunt Religiosi Indulgentias Cruciatæ in Ora-
torio lucrari. In concessione autem similis In-
dulgentiæ pro ipsis, id non habetur, quia quin-
que altarium visitatio non exigitur, sed solius Ec-
clesiæ, Ecclesias suas deuotè visitauerint: cumque O-
ratorium tunc eorum Ecclesia sit, aliam enim
non habent, videtur certum sufficere illud ad ef-
fectum lucrandi Indulgentias. Quod etiam de
sæcularibus videtur asserendum, quia tunc sine
improprietate dicuntur Regularium Ecclesiam
visitare. Et hoc quidem etiamsi in oppido sint, inNotanda|diuersitas|inter Ora-|torium so-|lum, &|cum Ec-|clesia con-|currens.
quo Ecclesia, aut Ecclesiæ adsint, propter dictam
rationem. Si autem Regulares Ecclesiam habeāt
ab Oratorio seu Capellâ diuersam, tunc alia vide-
tur esse ratio, quia Oratorium absolutè nomen
Ecclesiæ non habet. Vnde si quis dicat: Vado in
Ecclesiam, aut, Venio ex Ecclesia, non intelligitur ad
Oratorium vadere, aut ex eo venire. Ex com-
muni autem loquendi modo desumenda est le-
gum, & quarumcumque aliarum dispositionum
intelligentia, vt dictum. n. 224. & est communis
Scriptorum obseruatio. Pro quo videnda quæ
habet P. Thomas Sancius Lib. 6. de Matrimonio
Disput. 23. num. 3. vbi quòd vsus loquendi pro-
prietati est verborum præferendus. Hinc est vt
quando Iubilæum publicatur pro visitantibus
Ecclesias Regularium, non videantur illud lucra-
ri Oratoria eorum visitantes. Pro quo videnda
quæ habet P. Sancius suprà Lib. 7. Disput. 8. n. 13.
Videtur autem pro Regularibus ipsis eadem esse
ratio: & hoc etiamsi in Capellâ aliquâ sit SS. Sa-
cramenti Tabernaculum; quia ratione eius, etsi
Sanctitas crescat, non tamen in communi vsu ap-
pellatur Ecclesia, vnde, etsi oppositum probabi-
le sit, quia tamen incertum, securitati est in re
tanti momenti consulendum. Pro illa autem est
vlterius præsidium ex Bullâ Leonis X. pro E-Vlterius|pro Ora-|torij suffi-|cientiâ|præsidium.
questri Ordine S. Iacobi, in qua ad lucrandas In-
dulgentias Stationum Romæ tantùm exigitur vt
duo aut tria altaria etiam in Oratoriis aut Ca-
pellis visitentur. Licetenim Bulla talis reuocata
videatur, vt dictum. num. 257. accepta tamen
Bulla Cruciatæ illius vsus licebit, non obstante
reuocatione Indulgentiarum Pauli V. quia Bul-
læ clausula verificatur.
304 Dico quartò. Circa modum visitationisAssertio 4.
Ecclesię & aliarũ cōmunis est quęstio Religiosis
& sæcularibus, qualis scilicet accessus; qui motus,
& precũ numerus earumq; cōditio quænam, vo-
calesne sint necessariæ, an mentales sufficiant: de
quibus citati Auctores, & alij de Indulgentiis tra-Ex Choro|posse al-|taria vi-|sitari. Cir-|ca quod|dubium|peculiare.
ctātes. Et vt speciale aliquid addamus, certum est
Moniales ex Choro posse altaria etiam distantia
ad effectum Indulgentiæ visitare: vnde pro viris
idem videtur dicendum, cùm constet distantiam
prædictam non obstare. Cōtingit autem multo-
ties in Ecclesiis Monialium quinque esse altaria,
sed quæ non possint omnia ab eisdem conspici:
vnde oritur difficultas, an ea, quæ videri nequeũt,
perinde habenda sint acsi nō essent, & ita repeti-
tione eiusdem altaris vtendum. Quod aliunde vi-
detur difficile: quia cùm non verificetur deesse
quinque altaria, non potest repetitio vnius & e-
iusdem suffragari. Et hoc vltimum apud me plus<-P>@@
<-P>ponderis habet, ac proinde existimo posse Mo-
niales quinque altaria etiam à se non visa visita-
re, conuersione aliquâ ad locum, in quo sunt:
quia quod non videtur, etiam visitari dicitur ra-
tione continentis: & ita SS. Eucharistiæ Sacra-
mentum visitari, quamuis in suo inclusum Ta-
bernaculo. Conspecto ergo Capellæ ingressu,
in quo altare est, dici etiam potest altare visitari,
quia aliquomodo conspicitur. Et quia certum est
Moniales posse lucrari Cruciatæ Indulgentias,
nec tamen declaratum à Pontifice est, ratione
impossibilitatis adeundi Capellas, cum ipsis dis-
pensari vt modo præfato visitent; sed quia reuerà
videtur cum proprietate visitatio stare: ideò di-
cendum pro viris etiam Religiosis eumdem visi-
tationis modum esse sufficientem. Non enim est
visitatio ad inquirendum quid in altari sit, vt cùm
ab Episcopo visitatur, sed ad fundendas preces
coram illo: pro quo parùm refert, quòd longè
sit aut propè, & quòd videatur, aut non videatur,Mentalem|accessum|non suffi-|cere.
dummodo aliqualis interueniat accessus, & non
purè mentalis sit, vt benè Cardinalis Lugo suprà
num. 98. quod est attentiùs obseruandum.
305 Et vt aliquid commune circa preces di-Quam-|cumque|orationem|etiam mẽ-|talem suf-|ficere.
cam, ij qui certum earum numerum assignant, vt
semel, bis, aut ter Orationem Dominicam, & sa-
lutationem Angelicam, valde mihi videntur vo-
luntariè loqui. Vnde enim illud colligant, cùm
in concessionis formâ tale nihil exigatur, sed vt
deuotè pro præscriptis orent? Sufficit ergo quæ-
eumque oratio etiam mentalis, vt ait Cardinalis
Lugo suprà. num. 111. cum Nauarro Notabili.
32. citato. num. 48. Pro quo & alios adducit Dia-
na Parte 9. Tract. 1. Resolut. 30. Addit tamen Car-
dinalis tutius esse aliquid admiscere de oratione
vocali: ergo tutum non addi. Equidem si quis
loquendi vsum amittat, vt multis accidit paraly-
ticis, lucrari nihilominus Indulgentias poterit;Sed cum|morâ com-|petenti.
ergo absolutè non est vocalis oratio necessaria;
quia nulla pro talibus exceptio facta, & ita se-
cundùm concessionis formam obligatio tantùm
regulatur. Debet autem oratio non esse ita de-
properata, vt visitatio dici nequeat, sed transitus;
ad eum modum, quo dicunt Doctores, quando
Indulgentia potest toties quoties eodem die ob-
tineri, non sufficere ad id continuatum ingres-
sum & egressum, quia omnes illi pro vnâ visita-
tione reputantur. Pro quo videri P. Suarez po-
test Disp. 57. citatâ. Sect. 1. n. 7. Cardinalis Lu-
go suprà. numer. 95. Bonacina Disputat. 6. citata.
Quæstion. 1. Puncto. 5. num. 42. Debet ergo visi-
tatio aliquali fieri pausatione, vt & reipsa vide-
tur satis persuadere: quia scilicet de re summi
momenti agitur, & ita non debet leuiusculè per-
agi, & sic rogari Deus, vt nullus Principum,
aut inferioris notæ homo in re momenti qualis-
cumque rogatur. De quibus hæc satis.
306 Quia verò quod ad Oratorium atti-Infirmi vt|possint al-|taria visi-|tare.
net, satis probabile est, poterunt infir ni Cruciatæ
Indulgentias in suis lucrari lectis, si valetudina-
rium sit pariter Oratorium Superiorum auctori-
tate constitutum, & etiam speciales Indulgentias
Regularibus concessas: visitari enim altaria pos-
sunt aliquali ad ipsa conuersione, & vbi altaris
visitatio necessaria non est, sed Ecclesiæ, aliquid
exteriùs præstandum, quod visitationis rationem
habere possit, & non sola mentalis conuersio: vt<-P>
@@0@
@@1@238 Thesauri Indici Titulus V. Appendix. Cap. XXVIII.
<-P>inclinatio circa imagines, cum precum emissione.
Id quod etiam fieri poterit, si cubiculum orato-
rio proximum sit, vnde audiri Missa possit: sicut
enim sic audiens sufficienter satisfacit præcepto,
si fortè illo tenetur, & ita sufficientem modum
præsentiæ habet pro Missæ auditione: ita & pro
visitatione, vt de priuilegiis taceam pro infirmis
concessis vt lucrari Indulgentias possint, de qui-
bus Religiosi sua Compendia consulant. InPeculiaris|concessio|pro Socie-|tate.
Compendio quidem Societatis. V. Indulgentiæ.
§. 2. Sic habetur: & generaliter quando aliquâ ne-
ceßitate vel infirmitate essent præpediti, vel in itinere
constituti, ita quòd Ecclesias pro consequendis Indulgen-
tiis, vel aliis gratiis Societati s$unclearconceßis adire non pos-
sunt, illas consequentur dicendo dumtaxat illud, quod in
Ecclesia dicturi erant. Habetur in Summario Priuile-
giorum S. Iustinæ, in priuilegiis impressis fol. 121.
pag. 2. Sic ibi. Quod P. Henriquez Lib. 7. Cap. 19.
num. 3. vt generale proponit. Id igitur quod de
visitatione dictum est, ad maiorem impediti sa-
tisfactionem deseruire potest. Licet dubitari et-Specialis|difficulta-|tis enoda-|tio.
iam possit, & quidem non immeritò, an dictum
priuilegium locum habeat quando in valetudi-
nario, aut prope illud, extat altare & Oratorium:
cùm enim ad visitationem modo dicto facien-
dam impediti non sint, non videntur ab eadem
excusari. Illud certum, non esse necessarium ad
maiorem certitudinem vnam & aliam diligentiam
adhibere, sed visitationem sufficere emissione pre-
cum iniuncta: sic enim eadem fit oratio, quæ in
Ecclesiâ deberet fieri, & ita priuilegij forma pro-
posita cum visitationis supererogatione seruatur.
Quòd si visitatio nullius commodi sit, eò quòd
illa debeat in Ecclesiâ fieri, iuxta opinionem di-
ctam, preces ad effectum obtentionis sufficient
ratione priuilegij, quia vtile per inutile non vitia-
tur, vt est Iuris notissima regula. Et licet Indul-
gentiæ à Paulo V. sublatæ sint, numero præfato
relicto, priuilegium tamen dictum Indulgentia
non est, sed facultas specialis ad eas, quæ obtineri
possunt, quæcumque illæ sint, ab impeditis com-
parandas, vt in simili obseruat P. Quintana in
Appendice Tract. 4. Dub. 13. num. 3.
DIFFICVLTAS IV.
Circa Gratias, quid sine Bulla Cruciatæ
possint Regulares.
307 QVid Gratiæ nomine in Bullâ intelliga-Gratiarũ|amplior|explicatio.
tur, dictum. numer. 280. & suspendi
omnes à Pontifice concessas durante Bullæ pu-
blicatione, ex ipsius suspensionis tenore constat,
qui in Bullâ habetur, siue similes siue dissimiles
sint iis, quæ in Bulla conceduntur. Neque est
profectò facile, quæ illæ sint, designare, quando-
quidem & similes & dissimiles suspenduntur. Sed
iuxta datam explicationem negotium istud expe-
dientes, constat eas, quæ Superioribus Ordinum
Mendicantium erga suos Fratres tantùm conce-
duntur, non suspendi, vt ex tenore Bullæ per-
spectũ habetur, & ita quidquid in ordine ad ab-
solutiones, dispensationes, votorum commuta-
tiones, & similia, Superiores possunt cum Fra-
tribus tantùm, suo in robore perseuerat: licet id
non fiat semper à Superioribus, sed ab aliis, pro<-P>@@
Dostları ilə paylaş: |