Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə97/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   93   94   95   96   97   98   99   100   ...   143

que Prædicatorem voluntarium alere: quidquid

de alio genere obligationis sit. Parochorum au-

tem sustentatio ex pacto obligat, & ita ex iustitiâ,

quemadmodum, & Parochi ex iustitiâ ad prædi-

cationem, & aliorum ministeriorum exercitium

obligantur. Circa hoc ergo nulla debet esse du-

bitatio, neque vano hoc prætextu substantiolis

suis miselli isti fraudari.

  21 Si verò ignoti sint ij, quibus facienda re-Quod si|ignotí sint|creditores.|Vbi senten-|tia affir-|mantium.

stitutio, post diligentiam, quæ verè talis dici pos-

sit, adhibitam, existimat præfatus Auctor Proposit.

2. posse per prædicationem debito satisfieri ex

doctrinâ D. Thomæ 2. 2. q. 69. art. 5. ad 3. vbi ait

quòd cùm omnino est ignotus is, cui debet fieri

restitutio, debet homo restituere secundùm quod

potest, scilicet dando in eleëmosynas pro salute

ipsius, siue sit mortuus siue sit viuus. Ex quâ S.

Doctoris, quæ & aliorum est communis doctri-

na, videtur colligi per prædicationem posse fieri

restitutionem, quia prædicatio quando ad igno-

rantes dirigitur, genus eleëmosynæ spiritualis est,

& ita inter opera misericordiæ spiritualia nume-

ratur instructio ignorantium: quæ quidem pro

salute eius offerri Deo potest, cui erat restitutio

facienda: si præsertim in eo oppido fiat, cuius

ille erat incola. Sic enim etiam ad propinquos

potest fructus peruenire. Sed certè D. Thomas

de spirituali eleëmosynâ non loquitur, sed de

corporali, quæ tamen in spirituale bonum domi-

ni ignoti redundat, vt patet ex illis verbis iam al-

latis. Scilicet dando in eleëmosynas pro salute ipsius.Doctrinam|D. Thomæ|pro illis non|facere.

Estque id iuxta communem doctrinam de quâ

nuper, iuxta quam restitutio in bonis spirituali-

bus non admittitur, quando corporalia suppe-

tunt: si autem debitor sit pauper, ea posse sibi

retinere, multorum sententia est, pro quâ videri

potest P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum, lib. 7.



cap. 22. num. 17. vbi eamdem approbat, addensPosse reti-|nere, qui|pauper est.

tamen de Consilio confessarij debere id fieri, vt

rectè fiat, quia nemo suæ paupertatis rectus iudex

esse potest. Sed certè nullus melior iudex esse

videtur, quàm qui in se ipso incommoda pau-

pertatis experitur, vt dicere meritò cum Ieremiâ

possit Tren. 3. v. 1. Ego vir videns paupertatem meam.

Hac ergo stante opinione, si is qui Indis debetNotanda|pro casu|proposito|doctrina.

pauper sit, non tenetur prædicatione debitum

compensare; quòd si necessitas illius vrgeat ob

ignorantiam illorum, quæ aliunde suppleri ne-

queat, id certè non ex iustitiâ, sed ex charitate

proueniet, & ita nihil refert ad negotium restitu-

tionis. Erit autem vtilis, & laudabilis ille re-

spectus in eo qui propter ipsum voluerit operari.

@@0@

@@1@268 Thesauri Indici Titulus VII. Cap. VI.

CAPVT VI.

In tributis exigendis qualiter grauari

Commendatariorum conscientiæ

possint.


22 VT Indi ad labores honestos, sibiq́ueDe tributis|non in pe-|cuniâ, sed|in speciali-|bus solui|solitis.

vtiles excitentur, legibus dispositum

est vt tributa non solùm in pecuniâ

soluant, sed in iis, quas vocant species, ex agri-

cultura scilicet & opere textrino; aliisq́ue iuxta

regionum diuersitatem: dum enim ad soluen-

dum tributum in iis se exercent, non solùm quæ

ad id suppetant, parant, sed & quæ vitæ sustenta-

tioni sufficiant. Ex huiusmodi ergo Commen-

datariis tributa soluuntur, non tamen omnibus

eodem modo; quibusdam enim specierum pre-

tium soluitur, iuxta taxam lege præfixam, quid-

quid sit de pretio currenti solutionis tempore.

Possunt ergo, si velint species designatas contri-

buere, aut earum pretium in pecuniâ, quia ad

alterutrum tantùm obligantur. Aliis beneficium

specierum conceditur (sic vsus loquendi habet)

quia in ipsâ commendæ concessione tale eis bene-

ficium confertur, vt possint tributarios suos ad

species tribuendas obligare. Quod beneficium

licet communiter conferri soleat, communiter

etiam Commendatarii eo non vtuntur, sed in

pecuniâ iuxta moderatum pretium integrum va-

lorem accipiunt, pacto cum Indis circa hoc inito,

in quod illi libenter concurrunt; quia verò pa-Prohibitæ|circa illa|pactiones,|& qualiter

ctiones, quas commendatarij cum tributariis suis

facere solent in ordine ad huiusmodi commuta-

tiones, minùs fauorabiles; immò & præiudicia-

les, illis esse solent, prohibitæ sunt per rescripta

Regia, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 1. cap. 20.



num. 82. & lib. 2. cap. 24. num. 102. & in Politicâ

lib. 3. cap. 26. pag. 432. §. Lo quarto. Quibus tamen

non obstantibus si pactiones istæ reuerà præiudi-

ciales non sint, & Indis ipsis annuentibus, &

propendentibus fiant, Protectoriq́ue eorumdem

auctoritate firmentur, non videntur improban-

dæ, quia proculdubio vtiles illis esse possunt, &

ita quando tales, minimè prohibitæ: iuxta regu-

lam satis vulgatam Iuris in sexto. Quod ob gratiam



alicuius conceditur, non est in eius dispendium retor-

quendum. Et ita video à Commendatariis timo-

ratæ conscientiæ practicari, vnde circa hoc non

est illis scrupulus iniiciendus.

  23 Est tamen omnino iniiciendus illis, im-Si vnaspe-|cies pro a-|lia exiga-|tur, pecca-|ri cum re-|stitutionis|obligatio-|ne.

mò, & spina in eorum cordibus, pro salute au-

tem eorumdem infigenda, qui cùm de speciebus

accipiendis agitur, vnam pro alia petunt; quia

sibi commodiorem æstimant. Quod quidem si

in re aliqua semel, aut iterùm accidat, nec vis ali-

qua pauidis eorum animis inferatur, tolerari po-

test, neque vt lethalis permutatio ista condem-

nari. Id autem frequenter fieri, sine reatu morta-

lis culpæ nequit; quia circa frequentiam hanc in-

uoluntarij Indi sunt, qui probè cognoscunt per-

mutationes tales sibi esse incommodas, vnde si

eisdem annuunt, ex timore id faciunt, qui nullos

reddit contractus, secundùm plures, & graues Do-

ctores, quos adducit Bonacina Tom. 2. disp. 3. de



contractibus quæst. 1. puncto 2. §. 3. n. 3. & P. Oñate<-P>@@

<-P>Tom. 1. disput. 3. sect. 13. quos, & sequitur; vel cer-Contractus|vbi metus,|non susti-|netur.

tè nullandos, vt cum aliis tenet ipse Bonacina



ibidem, & P. Fagundez lib. 1. de Iustitiâ, cap. 6. cum

multis. Ex quo fit in foro conscientiæ teneri

eum, qui metum incussit iniustum, ad restitutio-

nem damni sic irrogati, quia per iniuriam illatum

est, & ita per restitutionem debet inæqualitas ad

æqualitatem reuocari. Pro quo citatus Auctor

cum Nauarro, Syluestro, & PP. Sancio, Lessio,

Reginaldo, & Rebello num. 7. quibus adde Car-

dinalem Lugo disp. 22. de Iustitiâ, n. 138. P. Lui-

sium Turrianum Disput. 55. de Iustitia, dub. 11. P.

Gasparem Hurtadum Disp. 1. de contractibus, Diffic.

5. Vers. Et ob rationem, P. Bauny Lib. 1. de Contra-



ctibus, Tractat. 1. Quæst 9. Vers. Infertur primò. Vbi

alios adducit, & Bassæum V. Contractus num. 23.

non est ergo quod Commendatariis faueat inDoctrinam|circa re-|scissionem|contractûs|Commen-|datarijs. nō|fauere.

permutationibus istis quomodocumque libeat

opinari; & licet Auctores, qui validum contra-

ctum dicunt, rescindendum tamen; addant hoc

faciendum; si ita velit, qui metum passus est; vnde

dum voluntatem suam non aperit videntur, qui

metum incusserunt, iustè possidere: & ita dum

Indi rescissionem non petunt, Commendatarios

nihil vrgere, quo eorum grauari conscientiæ pos-

sint; licèt inquam hoc ita sit, nequit tamen ad ca-

sum præsentem accommodari; quia in Indis, vt re-

scissionem contractus non petant, perseuerat me-

tus, & ita non est eorum expectanda petitio.

  24 Addendum prætereà; quòd licet tolerariPro dam-|nificatione|semper obli-|gationem|dictam ex-|tare.

queat vt contractus non rescindatur, quòd tamen

damnificatio non sit recompensanda; etiam Indis

nihil petentibus; nullo potest pacto sustineri. Est

autem in permutationibus dictis semper damnifi-

catio aliqua, dum vnum pro alio exigitur: quod

enim datur, eo ipso quòd ab inuito extorquetur,

maioris valoris est: sicut enim merces vltroneæ

vilescunt, ita quæ vltroneitate nihil, aut parum ha-

bent; maioris pretij sunt, vt est communis Theo-

logorum, & Iurisperitorum doctrina, de quâ &

dictum alibi, & quidem cùm quis rogatur vendit,Rei inuito|extractæ|maius pre-|tium.

plus valoris habet res ab eo tradita: ergo cùm in-

uitus id dicendum potiùs, quia magis inuolunta-

rium est, vt cum communi docet P. Lessius Lib.

2. cap. 15. num. 8. Id autem quod de pretio circa

venditionem dicitur, etiam est in quolibet alio

contractu dicendum ob eamdem rationem: vnde

& in permutationibus de quibus loquimur.

  45 Potest etiam in eo CommendatariorumSpecies su-|pra valorẽ|medium nō|posse exigi.

conscientia grauari si non sint iis rebus, quas Indi

tribuunt, contenti, licèt mediocris valoris sint,

sed velint eas esse summæ æstimationis: neque

enim est lex, quæ talem æstimationem taxet, immò

neque taxare rationabiliter valeret; quia difficil-

limè id stare possit, quatenus illæ meliores, & me-

liores esse possunt, vnde semper in voluntate

Commendatariorum positum esset meliora, &

meliora exigere, & dum talia suo iudicio non da-

rentur, valoris defectũ pecuniâ supplendum con-

tendere, & sic miseros Commendatos tyrannicè

diuexare. Pro quo est communis IurisperitorumPecunia|qualibet|fieri posse|solutionem.

sententia, quos adducit Dom. Solorzanus Lib. 1.



cap. 20. num. 75. quibuscum & sentit Pharaonius

Tract. 1. sess. 30. casu 4. dicentium debitorem tribu-

torum, vel aliarum quantitatum, in monetâ quali-

bet vsuali soluere posse. Pro quo & est L. 6. Titul.

14. lib. 6. Recopilat. sicut ergo in monetæ contribu-<-P>

@@0@

@@1@Commendatariorum circa tributa obligationes. 269



<-P>tione non est obligatio ad meliorem, sed quali-

bet vsuali fieri solutio potest, ita & in speciebus

pariter dicendum propter eamdem rationem.

  26 Quid sterilibus annis faciendum & qua-Sterilitatis|tempore|species non|deberi, sicut|nec deci-|mas.

lis indulgenda remissio: dictum à nobis Titul. 1.

num. 178. & 179. & ea generalis doctrina ad ca-

sum præsentem applicanda: vbi de Commendatis

agimus. Ad species ergo quas per temporum in-

clementiam habere minimè potuerunt, tribuen-

das, vrgeri tutâ conscientiâ nequeunt. Sicut non

tenentur, ad decimas, qui copiam aliquam, ex quâ

illas deducerent, ob sterilitatem neutiquam ha-

buerunt: sicut autem de tributis, & collectis ad

decimas regulariter valet argumentum, vt probat

Euerardus loco 72. Pro quo & Doctores adducit

D. Solorzanus lib. 1. cap. 21. n. 1. ita potiori iure deAdecimis|ad tributa|argumen-|tum.

decimis ad tributa, quandoquidem decimæ minùs

odiosæ sunt, cùm Deo offerantur, non sic tributa,

quibus odiosius nihil; licèt iure aliàs debeantur.

Cùm ergo decimæ defectus non debeat com-<-P>@@

<-P>pensari pecuniâ, nec specierum debet, ne seruus

maior sit domino suo; si autem pactione consti-

tutum sit, vt totum tributum in pecuniâ soluatur,

& sic in anno sterili Commendatarius id quod inQuid si in|pecuniâ sol-|ui solitæ.

aliis accipiat, non videtur ad restitutionem obli-

gandus, quandoquidem erga tributarios Regis

tale quid agitur, vt constat ex dictis n. 179. citato

ex eo fundamento, quòd vnius anni sterilitas, al-

terius abundantiâ compensatur, & ideò pactio

præcessit vt scilicet communia essent damna, &

commoda Commendatariis, & Commendatis, &

hi cùm beneficiunt habeant specierum, & ex eo

commoda frequentia reportant, & satis videtur

exiguum, quod ex speciebus potest singulis capi-

tibus respondere. Et hæc pro Commendatariis

sit satis adnotasse, si illud tantùm in fine adda-

mus, quæ dicta de Commendatariis sunt ad

Pensionarios extendenda, pro quibus videndus

Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 3. & præsertim,

num. 26.

------------------------------------------------------------



TITVLVS VIII.

DE CAPITVLIS CIVITATVM, ET DIVERSIS

EORVM OFFICIALIBVS.



Vt non semel admonui, ad illa quæ pro Indijs specialia sunt, no-

stra est tractatio coarctanda; si enim generaliter libeat excurre-

re, opus interminabile moliremur. Inter plurima ergo, quæ de

Capitulis ciuitatum tractari possent, selectißima pro Indijs assu-

mendo, sit pro illis


CAPVT I.

Capitulares Ciuitatum, siue Re-

ctores, an pro electione Offi-

cialium accipere aliquid possint,

& quædam alia circa illud.




1 COmmunis quidem est dif-Pro electio-|ne officia|lium posse|pretium ac-|cipi ex vẽ-|ditione à|Rege facta|videtur|probari.

ficultas, sed ad Indicos Se-

natores, vulgò Regidores,

eatenus peculiariter spe-

ctare potest, quatenus in

illis hoc malum fortè fre-

quentius, ob terræ opulen-

tiam, & ambitionem quorumdam inibi arden-

tiùs æstuantem, qui vbi Rex longiùs abest, reguli

esse cuiusuis pretij oblatione contendunt. In

quâ quidem erunt fortè qui fieri posse affirment,

eò quòd hunc præ aliis eligere mera gratia est:

ergo potest pro eâ, pretium accipi, sicut & dari:

nemo enim gratis tenetur facere id, ad quod non

obligatur. Quòd si leges id prohibeant, non

videntur in conscientiâ obligare: quia ex nullo

capite id constat; & cùm Rex officia Rectorum<-P>@@

<-P>vendat, id verosimilius redditur; quia plus in-

decentiæ apparet in eo, quòd officia vendantur,

quàm in eo, quòd pro electione annualis Officia-

lis aliquid accipiatur. Ideò namque indecens

communiter asseritur venditio officiorum, quia

minùs apti eo pacto eliguntur, ad augmentum

pretij oculis venditoris intentis. Hoc. autem in

officiis perpetuis quantum habeat inconuenien-

tiæ statim apparet, cùm inconuenientia pariter

debeant perdurare. Cùm ergo Rex iis non ob-

stantibus ea vendat, circa minora inconuenientia

dispensare videtur, quæ in electione annui Offi-

cialis occurrere possunt, dum aliquid ab eligente

accipitur, qui pro electione suâ ampliora se me-

morat contulisse. Et hoc sanè satis verosimile

indicium est voluntatis Regis, vt nolit ea ad mor-

tale peccatum transgredientes obligari, quod de

illius eximiâ nequit præsumi erga subditos pieta-

te: iuxta dicta Titul. 2. n. 3.

  2 Et quod saltem non sit peccatum mortaleVt non sit|peccatum|mortale vt|conserat,|quorumdā|doctrina de|venditione|officij trās-|feribilis.

sed solum veniale; probari potest ex aliquorum

scriptorum sententiâ, qui dicunt non peccare

mortaliter eum, qui cùm habeat facultatem à Re-

ge transferendi officium in alium, pro eo pretium

accipit. Sic enim tenent Peña, Petrus Soto,

Orellana & alij Theologi apud Salonium Tomo

1. q. 63. art. 2. controu. 8. conclus. 4. & Petrum de<-P>

@@0@

@@1@270 Thesauri Indici Titulus VIII. Cap. I.

<-P>in Summa Tomo 2. Tract. 7. Cap. 1. Conclus. 25.

qui, & illam probabilem existimat: sicut & Ioan-

nes de la Cruz in Directorio. Part. 1. Præcepto

7. Quæst. 7. Artic. 2. Dub. 10. Conclus. 3. & vi-

detur probare Cardinalis Lugo Tom. 2. de Iusti-

tia Disput. 38. num. 79. Nam eadem ratio vide-

tur esse in eligente accepto pretio ob fundamen-

tum, quod adducit Ledesma, ex eo quòd habeat

licentiam ad transferendum officium, & ex acce-

ptatione pretij nullum Reipublicæ detrimentum

sequatur; cùm supponatur eum, in quem est fa-

cienda translatio, futurum idoneum; neque ipsi

electo damnum aliquod infertur, cùm nullum

habeat ius ad officium gratis habendum, & me-

liùs illi sit, illud pretio aliquo dato frui, quàm

penitus eo carere. Quæ quidem casui, de quo a-

gimus, possunt pariformiter applicari. Et de

duobus postremis constat: circa primum autem;

etsi qui pretio accepto eligit, non transferat of-

ficium; habet tamen absolutè facultatem eligen-

di, & valde materialiter videtur se habere, quod

ad suum officium eligat, vel ad aliud, cùm in pro-

hibenda lucrosa venditione idem in omnibus re-

spectus habeatur: nihilominus

  3 Dico primo: Senatores Vrbani peccantAssertio 1.|Negatiua|assertio sta-|tuitur.

mortaliter pretium accipientes pro officialium

electione, quæ fieri solet ad Reipublicæ admi-

nistrationem. Videtur clarum ex L. 8. Tit. 2. lib. 7.

nouæ Compilat. in qua sic dicitur: Mandamos que

ningun officio de veynte quatrias, Regimientos, Alcal-

dias, Alguacilazgos fieles executores, ô Iuraderias, no

se puedan vender, ni trocar, ni dar en pago, ni por otro

precio: al respeto de precio alguno ahora lo den las per-Pro qua|lex Hispa-|niæ.

sonas en quien se renunciaren o traspasaren, ò otras per-

sonas por ellos, directa, ni indirectamente: y lo mismo

sea en los votos, que se dieren en las elecciones, y pro-

uisiones para los tales officios, de Procuraciones de corte.

O, escribanias publicas de donde por Priuilegio, ô co-

stumbre se eligen por votos. Por manera que no inter-

uenga precio, ni respecto de precio, ni Soborno. Et in-

feriùs: Y la persona que lo compare, ô aquien se re-



nunciare, ô Comprare voto para lo auer, ô lo vbiere por

ruegode otras personas a su pedimiento, o por causa suya

directa, ô indirectamente, no pueda auer, ni aya el tal

officio, puesto, que nos le hagamos merced de el, por vir-

tud de la renunciacion. Sic lex; quæ quidem circaIllius gra-|uis obliga-|tio.

materiam versatur grauissimam, & si intentio

non obligandi grauiter in legislatore deesset,

nullius momenti redderetur; ex quibus obliga-

tionem sub mortali colligi diximus Titulo 2.

num. 3. & quidem pœnalis non est, cùm nullam

pœnam assignet, neque fundata in præsumptio-

ne, vt constat; neque vsu reiecta, quia illius ob-

seruantia viget in gremio præcipuo Senatorum:

ergo nullum est indicium, vt obligationis vim

illi detrahere debeamus.

  4 Solùm esse difficultas potest, quia in præ-Ex prohi-|bita inter|cessione|obiectio,|cum eius-|dem solu-|tione.

dictâ lege pariter prohibentur pretium accipi,

& intercessione tertiæ personæ moueri, & ita ad-

ditur: ô lo vbiere por ruego de otras personas à su pe-



dimiento. Et antea immediatè post adducta: Ni

ruego de otras personas por interceßion, ô causa del que

vbiere de serelegido. &c. Atqui propter intercessio-

nem eligere non videtur esse peccatum graue; vn-

de intercessiones frequentissimè occurrunt, idque

sine graui scrupulo; & satis durum esset interces-

sorum myriades de lethali reatu condemnare. Sed<-P>@@

<-P>certè hoc non videtur vrgere: nam lex non pro-

hibet intercessionum respectu omnimodis ope-

rari; sed ne intercessio vnica sit caussa electionis,

nullis aliis requisitis consideratis: sic enim ini-

quissima electio esset; etiam si aliàs benemeriti sit,

quia totum quod ad benemerita attinet, materia-

liter se habet: vnde si talis non esset, eodem mo-

do eligeretur; stante eadem formali ratione ope-

randi: idem enim inquantùm idem, semper est

natum facere idem. Quia verò lex humana actus

internos directè prohibere non potest; si quis re

ipsa propter intercessionem eligat; id tamen ex-

teriùs non significet, non facit contra legem; pec-

cabit tamen mortaliter contra legem naturalem,

iuxta quam tenetur eligere dignum, secundùm

quod dignus est; quod tamen non præstat, cùm

re ipsa propter intercessionem eligat, & ita digni-

tas materialiter tantùm se habeat. Sic ergo nihil

est in lege dictâ, ex quo obligatio tantùm leuis

possit coniectari. Et ita grauem agnoscunt

communiter Scriptores, & vti certum pro eorum

examine in confessione statuit Remigius, in Pra-



xi Praxi Parochorum fol. 302. num. 7. cum P. Les-

sio, Corduba & aliis. Et Cardinalis Lugo suprà.


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   93   94   95   96   97   98   99   100   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin