tam.
tur. Nec verum est abusum ex electione lucra-
perpetua. Ex opinione autem illâ de renuntia-
displicere, dum eam non prohibet. Circa ele-
gumentum. Neque est eadem ratio de electione,
priuatam inclinatur. Item qui vendit, iudex non
nullo alio, id, quod suum est vendente.
<-P>tionem, secundùm valde probabilem sententiam,nem resti-|tutionis,|cum pecu-|liari &|notanda|explicatio-|ne.
quam cum multis tenet P. Sancius. suprà n. 29.
& 30. Cardinalis Lugo n. 77. & seqq. P. Frago-
sus suprà pag. 416. num. 41. vbi alios adducit.
Quando scilicet id, quod datur; ex mera libera-
litate tribuitur, licet leges municipales prohi-
beant, quia non impediunt dominij translatio-
nem. Quam limitationem cùm alij etiam adii-
ciant, oportet illam, vt expedita decisio ista ma-
neat; explicari. Omnis certè, qui vt officium
obtineat aliquid confert, credendus est liberali-
ter offerre, etiamsi inuitus conferat, quatenus
gratius illi esset, si officium merè gratis offerre-
tur. Quod patet ex eo, quòd officium ita habe-
re velit, vt illius acceptio legitima sit, nec sit illi
restituendi illud obligatio. Cùm ergo, si libera-
liter non tribuat, quod pro suffragio electoris
tribuit, acceptio officij nulla sit, vt ex verbis le-
gis constat adductio num. 3. No pueda auer, ni
aya el tal officio; dicendum est, ita dare velle, vt
datio liberalis censenda sit. Quòd quidem si non
ita debeat intelligi, quod Auctores sententiæ
propositæ affirmant, minimè consonum esse po-
test. Nemo enim electori ita liberaliter tribuit, vt
electione non stante esset aliquatenus tributurus.
Tribuit ergo ad obtinendam electionem; &
quomodo dici potest liberaliter tribuere? Certè
nisi ad explicationem traditam non habeatur re-
cursus: non video quomodo possit sustineri. Tri-
buit ergo liberaliter quatenus & si officium non
obtineat, non sit datum, repetiturus: vel quia
suffragium emere non intendit, sed gratum se
pro eodem exhibere. Vnde si tantùm promisit,
& officium assecutus est ante impletam promis-
sionem, ad nihil tenetur ex iustitiâ, sicut & non
adepto: licet autem qui tribuit ob electionem
obtinendam non habeat expressè omnes dictos
respectus, cùm tamen ita velit tribuere, vt electio
ex eo non reddatur nulla, credendus est iuxta il-
los confusè conceptos operari.
7 Sidieas: legem prohibentem subornatio-Obiectioni|ex legis|vrgentia|factum sa-|tis.
nes, eas etiam, vt à nobis sunt explicatæ, prohi-
bere, & consequenter electionem propter eas fa-
ctam, esse nullam: nam etiam sub prædictis re-
spectibus eadem habent inconuenientia, & cùm
ad modum interiorem operandi spectent, ad fo-
rum externum & humanas leges non spectant.
Est quidem valida instantia, & propter quam op-
posita sententia videtur similior vero, vnde &
eam grauissimi Doctores complectuntur, vt vi-
deri potest apud P. Sancium, suprà num. 28. Nos
autem vt eam quam vt valde probabilem ob Au-
ctorum eam sequentium multitudinem, & gra-
uitatem proposuimus, iuxta modum aliquem ve-
rosimilem explicemus, prædicto modo philoso-
phati sumus: & ad instantiam dicimus, illam qui-
dem esse vrgentissimam; sed nihilominus domi-
nij translationem non prohiberi, quando datum
liberale est sub respectibus explicatis, qui merè
interni non sunt, quando iuxta illos debet, quod
tribuitur, regulari, vt scilicet impleatur, aut non
impleatur promissio, & quod datum est, repeta-
tur. Quæ explicatio si adhuc non penitus vi-
deatur satisfacere, quærant aliam sententiæ hu-
juscemodi sectatores. Pro cuius probatione ex-
plicatio dicta sufficiat, dum tantùm intendimus
eius probabilitatem ostendere, ne Senatorum<-P>@@
<-P>conscientias minimè ad restitutionem procliues
videamus remediis facilioribus defraudare. Ex-
optandum equidem asylum coram supremo Iu-
dice reis probabilis opinio, quando præsertim de
molestissimo agitur restitutionis onere, cui pas-
sim hominum agmina miseranda succumbunt.
CAPVT II.
De electione Alcaldiorum & qualiter
in illa soleant delinquere Senatores,
vbi & de iuramenti obligatione.
8 ALcadij apud nostrates dicuntur, quiAlcaldij|iidem qui|Ædiles|Romanis.
Romanis Ædilibus videntur respon-
dere, de quibus Tullius lib. 3. de legi-
bus sic ex lege 12. Tabularum suntoque Ædiles cu-
ratores vrbis, annonæ, ludorumque solemnium, ol-
lisque, (idem, quod illis) ad honoris amplioris gra-Tullius.
dum is primus ascensus esto. Illorum vsus in Indiis,
sed cum potestate ampliori; sunt enim iudicesEorum in|Indijs vsus.
ordinarij, etiam vbi Regales Audientiæ sunt, &
& Togati iudices criminum, ac Prouinciæ: &
quandoque etiam vbi & simul Prætores, exiguo
profectò fructu; si tamen aliquo, inconuenien-
tibus ex eorum electione, & administratione mi-
nimè compensando. Sunt ergo illi ad solatium
potiùs ciuitatum, quàm ad considerabilem vtili-
tatem huc vsque conseruati, vt scilicet ciuibus ho-
norifica aliqua officia suppetant, ne gubernatio
tota extraneis deferatur: & duo solent annuatim
eligi, nec modicis frequenter turbis, nisi vbi
Proregis auctoritas iis potest obuiare. Et quod
ad electionem attinet, quatenus non sine subor-
nationibus esse solet, iam dictum à nobis, nunc
circa alia non nihil oportet adiiciamus.
9 Dico primò. Qui factiones nutriunt, vndeAssertio 1.|Circa eo-|rum ele-|ctionem|factiones|esse letha-|les.
oriuntur turbæ, & inimicitiæ inter ciues; occa-
sione electionum, grauissimè peccant, sicut &
supremi Gubernatores, qui hæc scientes non stu-
dent efficaciter factiones huiusmodi dissoluere,
etiam relegatione eorum, qui vix aliter conquie-
scent. Res est plana, & pro eâ Regiæ extant sche-
dulæ, de quibus Dom. Solorzanus lib. 4. cap. 1.
num. 14. & 15. & in Politica lib. 5. cap. 1. pag.
749. in fine. Et inter alias peculiaris extat, in
quâ iubet Phillippus Tertius sacrosanctæ memo-
riæ Rex, vt officia Decurionum, seu Vrbicorum
Senatorum inquietis Decurionibus adimantur,
& alia circa electionem per sortes faciendam inSortibus|fieri posse.
vrnam missas, quæ tamen non vbique sunt re-
cepta. Esse autem illam licitam, quando de ele-
ctione ad officia sæcularia agitur; communis est
resolutio, pro quâ Auctores congerit P. Tho-
mas Sancius lib. 2. Decalogi Cap. 38. num. 37. &
38. de quo etiam Diana num. sequenti allegan-Vnde illæ|licitæ.
dus, & ratio est quia sortes hoc modo nihil aliud
includunt, quàm humanum quemdam contra-
ctum, quo ex communi consensu habentium ius
ad aliquid id inter ipsos sorte diuiditur, vt illius
sit, cui sors obtigerit. Videtur autem ratio dicta
in casu præsenti cessare; quia sortes non exer-
centur ex communi sensu, sed ex Regis imperio.
Nihilominus potest illa sustineri; quia licet ex
imperio Regis id fiat, Respublica tamen ius om-<-P>
@0@
@@1@272 Thesauri Indici Titulus VIII. Cap. II.
<-P>ne suum in ordine ad electiones in Regem tran-
stulit, vt id circa illas disponat, quod commodius
arbitrabitur, lubente ergo illo vt hoc modo fiant;
communis circa illum consenfus est, & ita nul-
lius iniuria, vnde possit electio reprobari. Si au-
tem quispiam velit tunc non esse consensum, ex
quo habeatur iuris singulorum cessio, vt videtur
officium, cui sors obtigerit; dici potest illum non
esse necessarium; vt sortes licitæ sint; quia vel
stare possunt ex communi consensu, vel ex Su-
perioris imperio, & ita potest in definitione sor-
tium diuisoriarum apponi.
10 Dico secundò. In electionibus prædictisAssertio 2.|Peccari|grauiter|ineptorum|designatio-|ne.
peccari grauiter solet propter ineptorum designa-
tionem, quia vel iuuenes parum cordati, & mo-
ribus improbatis, aut senes ad vigilias, & actio-
nes alias, quæ expeditos exigunt, prorsus inuali-
di, aut lucrum ex illa facturi hesterni incolæ, &
ita ignoti, sicut & Reipublicæ status ignari, vel
aliter incapaces eliguntur. Et electores tales
prorsus esse damnabiles res est adeò perspicua,
vt non egeat probatione; & magis profectò
damnabiles in vrbanis Senatoribus, quàm si à
superiori potestate descenderent. Illi enim tam-
quam Reipublicæ immediati curatores, in quos
illa curam omnem sui ipsius transtulit, qui &
membra illius præcipua, specialissimâ obligatio-
ne tenentur, ad prouidendum ipsi optimos iudi-
ces, ex quibus eiusdem bonum magna ex parte,
immò & potiori, dependet. Et circa hoc qui-
dem nequeunt se electores isti ea opinione tueri,
quæ in electionibus ad sæcularia officia non esse
obligationem ad digniores eligendos affirmat:
non enim modò de dignis & dignioribus sermo
est, sed de indignis, in quorum electione omnes
graue peccatum recognoscunt. Quod licet adeò
exploratum sit; oportet tamen inculcari; quia
plures circa hoc miserè errant cum magno Rei-
publicæ dispendio, vnde siue ignorantia, siue in-
curia, aut incogitantia debet frequentiùs incusari.
Si præsertim addamus teneri illos ad restitutio-Et cum re-|stitutionis|obligatio-|ne.
nem omnium damnorum, quæ ex prauâ fuerint
electione secuta. Quod quidem videtur indubi-
tabile, & vt tale illud docent Doctores, quos ad-
ducit Diana Parte 2. Tract. 2. Miscellaneo. Resolut.
67. In qua quidem de obligatione agit circa di-
gniorum electionem, & ex multis Auctoribus
probat Senatores ad illam teneri cum onere re-
stitutiones: quamuis alij apud eumdem contra-
rium teneant. In quâ quidem controuersiâ vtModus fa-|cilis ad|conscientiæ|leuamen|in electione
benigniùs cum Senatoribus agamus, vt medium
saltem teneant, eosdem possumus admonere. Non
equidem digniores eligant, sed neque indignos:
erimus ergo dignorum electione contenti: cùm
præsertim inter homines sæculares non sit ita fa-
cilè excessum dignitatis explorare. Et ita quoli-
bet sibi bene viso, non ex passione, sed bono zelo
agentibus, se obligationi suæ satisfecisse; subla-
tis conscientiæ remorsibus, per me licet arbi-
trentur.
Addendum in fine cum Diana, sic nonnullis
immutatis. Scripsi ad instantiam. N. Faxit Deus vtDianæ vo-|tum, quod|& Autho-|ris.
sint profutura, si non ad electionem dignioris, saltem
ad abominationem eius, quâ indigni ad Reipublicæ re-
gimen prouehuntur.
11 Dico tertiò, Pro Indorum ad ciuitatemAssertio 3.|De Iud. ce
aliquam Hispanorum pertinentium gubernatio-<-P>@@
<-P>ne, solet alicubi cum Alcaldiis iudex specialis eli-peculiari|Indorum.
gi, qui dicitur iudex Naturalium seu Indigena-
rum. In cuius electione ratio in primis haben-
da Indorum, vt scilicet talis illis tradatur Iudex,
qui eorum possit bonum spirituale, & politicum
promouere. Quod dum non attenditur, grauis
in electione culpa admiscetur. Et vt, quæ de illo
dici possunt, breuiter complectamur: talis præ-
fectura Indis debet esse prorsus innoxia: vnde ad
propria commoda ministeriis Indorum vti ne-
queunt magis, quàm si Hispani essent, vt de
Commendatariis dicebamus. Si secus faciant,
præter grauia in eo peccata reperta; restitutionis
oneri subiacebunt.
12 Dico quartò: circa prædictas electio-Assertio 4.|Circa iu-|ramentum|Senatorũ,|præsertim|in electio-|nibus.
nes, & alias, juramentum ita obligat; quod de
fideliter agendo officio; ac præsertim dum de
electionibus agitur, solent præstare Senatores, vt
si indignos eligant, rei sint violati iuramenti: si
autem dignos, licet non digniores, non ita; sic
Diana cum aliis suprà Dicto Quarto. Fundamen-
tum est idem quod de Prætoribus agentes, Tit. 6.
Cap. 1. iuxta receptissimam doctrinam stabiliui-
mus: Iuramentum scilicet non addere nouam
obligationem extensiuè, sed eâ suppositâ, iuxta
ipsam obligare. Cùm ergo Senatores ad electio-
nem dignorum, reiectis indignis, grauiter vrgean-
tur: sacrilegi erunt indignos eligentes: & cùm
aliàs non obligentur secundùm probabilem opi-
nionem ad electionem digniorum, saltem sub
mortali eos omittere graue sacrilegium non e-
rit; immò neque leue, si recto animo proceda-
tur iuxta num. 10. si quis autem manifestè depre-In dignio-|ris omissio-|ne vt pec-|cari con-|tingat.
hendat maiorem alicuius dignitatem, & propter
humanum aliquem respectum minùs dignum e-
ligat, nullo modo videtur excusari posse à pecca-
to veniali graui, quandoquidem & digniori ali-
qualem iniuriam irrogat, qui vti melior Reipu-
blicæ pars maius habet ius ad honorifica munera,
& insuper causa est aliquorum damnorum, quæ
Reipublicæ obuenire possunt, aut saltem minus
bonæ administrationis, quæ vix intelligi potest
quomodo stare sine damnis multis possit, quan-
do, vt alia desint, ipsa boni diminutio damnum
est, eius præsertim comparatione, qui ad bonum
procurandum obligatur.
CAPVT III.
Alcaldiorum obligationes in conscien-
tiæ foro specialius explicatæ.
13 PRima eorum personales mores con-Scandalũ|in illis cir-|cumstan-|tia spe-|ciem mu-|tans.
cernit, ne scilicet turpibus amoribus
implicati, ineptos se ad aliorum cor-
rectionem reddant. Sint ergo casti, vel saltem
cauti, quamuis difficile valde sit vt turpis possit
conuersationis successiuus tractus occultari. Scā-
dalum certè in illis grauius peccatum est, nec tan-
tùm aggrauans circumstantia, sed mutans spe-
ciem ob specialem officij qualitatem; oriter enim
non solùm ex violatâ communi lege charitatis,
aut virtutis specialis, contra quam est scandalum,
secundùm diuersas opiniones; sed ex eo quòd
contra officij propriam institutionem agitur, ad<-P>
@@0@
@@1@Alcaldiorum obligationes in conscientiæ foro. 273
<-P>commune bonum, & prauitatum correctionem
destinati. Vnde communiter Doctores circum-
stantiam hanc, vt specialem, & ita in confessione
aperiendam contestantur: estque prima respectu
aliarum, quæ vulgari carmine designantur, scili-
cet Quis. Et ita tenent in speciali, quos adducit
P. Fagundez Lib. 4. in præcepta Ecclesiæ Cap. 4.
num. 5. licet ipse non esse circumstantiam, quæ
speciem mutet, affirmet, confitendam tamen
iuxta suam opinionem de obligatione confiten-
di circumstantias aggrauantes de qua Cap. 2. sed
certè rationem adductam specialis obligationis
ratione officij non tangit, sicut neque alij non
pauci, vnde pariter loquuntur de Prælato, & vi-
ro graui, quorum praua exempla specialiùs indu-
cunt ad præiudicialem imitationem; cùm tamen
certum sit diuersæ rationis esse obligationem, quę
est in Prælato, ac iudice, ab eâ quæ in viro gra-
ui est.
14 Et de furto quidem loquendo, quod Iu-
Furtum|in iudice|non esse|circum-|stantiam|notabiliter|aggrauan|tem, pro-|babilis|sententia.
dex Reipublicæ faciat, sunt qui censeant non es-
se circumstantiam notabiliter aggrauantem, quia
est obligationis transgressio eiusdem speciei, sci-
licet in genere iustitiæ; ex iustitiâ enim tenetur
quis non furari, & ex iustitiâ etiam tenetur iu-
dex ciuium bona custodire; multiplicatio autem
obligationum in eodem genere non aggrauat
notabiliter, vnde neque violatio ex eo notabili-
ter aggrauatur, sicut in faciente plures scripturas
de eadem re, & promissionem infringente. Sic
citatus Auctor suprà Cap. 3. num. 2. cum Henrico
& Palacio. Apud eumdem tamen ibidem. Ioan-
nes de Medina, & Bartholomæus de Medina;
circũstantiam notabiliter aggrauantem esse cen-
sent, & necessariò in confessione aperiendam.
Addunt tamen priores id intelligendum secluso
scandalo & quidem cùm sententiæ istæ bonos
Auctores habeant, licebit illas in praxi amplecti,
& id quod de furto dictum est ad luxuriam trās-Quæ ad|luxuriam|potest trās|ferri.
ferre. Tenetur enim quis in eo genere prauum
exemplum non præbere, ita vt ex eo alij ad simi-
lia non sint verosimiliter inducendi: quæ obli-
gatio in iudice quidem est, sed ei similis, quæ in
viro alio graui; non enim esse maior potest; nisi
quatenus magis ex eo moueri possunt, qui vi-
derint, aut scierint; atqui hoc non solùm in Iu-
dice sed in alio grādis auctoritatis contingere po-
test; quòd si dicas plus mouere exemplum iudi-
cis, quia cùm ipse in eo genere apertè delinquat,
non poterit alios similiter peccantes corrigere, &
sic luxuriæ regnum propagabitur: id non vide-
tur vrgere, quia totum illud reducitur ad amplio-
rem peccandi licentiam, quæ circumstantia non
mutat speciem, quia magis, & minus non variant
illam iuxta receptissimum axioma. Licebit ergo,
vt dixi, commodâ hac adhibitâ explicatione sen-
tentias dictas amplecti.Sed prior|sententia|præfertur,|& robo-|ratur.
15 Nihilominus quod asserui prius, vali-
dissimo fundamento innititur, cui non plenè fit
satis per adducta: Ratione enim officij specialis
obligatio est, vt negare potest nemo; quia ea non
oritur ex communi lege charitatis, nec specialis
virtutis Castitatis, vt etiam est planum, quia illæ
rationes sunt communes omnibus: ergo ex spe-
ciali titulo officij: atqui obligatio talis non est
leuis, cùm circa materiam grauissimam versetur,
& ex quâ salus populorum pendet; ergo est gra-<-P>@@
<-P>uis, & ita illius obligationis transgressio erit mor-
talis. Vnusquisque ergo in suo sensu abundet:
& sit probabile, quod Doctores citati conten-
dunt, mihi contrarium solidiori videtur ratione
fundatum & quidem Sancti Patres grauissimè in-
uehuntur in eos, qui in dignitate positi, licentiùs
peccant, eorum specialem malitiam perpenden-
tes, quia ex officio ad rectè agendum astringun-
tur. Quæ sanè ponderationes, admonitiones, &SS. Patres|in judices|scandala|perpetran-|tes acriter|inuehun-|tur.
increpationes nullius essent roboris, quando-
quidem rectores populorum ad nihil speciale,
quod obligationem sub mortali inducat, & ape-
riri in confessione debeat, sunt adstricti. Talis il-
la Diui Isidori Lib. 2. officiorum. Cap. 5. sic lo-
cuti; quia fronte subditos arguere poterit, cùm illi
statim poßit correptus ingerere: ante docente quæ re-D. Isidorus.
cta sunt? quapropter qui negligit recta facere, ne-
gligat recta docere. Sic ille: vnde est memorabilis
illa Diui Gregorij Magni sententia: Pastoralis cu-
Dostları ilə paylaş: