rogant, eò quòd si pecunia illis anticipata deficiat,
non poterunt in labore suo progredi. Quando
autem vltroneæ merces sunt, & rogantur empto-
res, vilescunt merces pro tertiâ parte, vt superiùs
dictum, immo & pro medietate: pro quo Aucto-
res adducit Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 53.
49 Tertiò: quia Mercatores se exponuntTertia ex|periculo|solutionis,|iuxta re-|ceptam do-|ctrinam.
periculo amittendi pretium, eo quòd Minerarij
rarò stent promissis. Quando autem periculum
tale est, potest aliquid de pretio detrahi, vt est
communis opinio, de qua dictum suprà num. 12.
& pro quâ Auctores congerit Diana nuper ad-
ductus Resolut. 57. quantùm autem debeat tale
periculum æstimari, ex circumstantiis pendet, vt
meritò hoc locum habeat, quod P. Lessius n. 47.<-P>@@
<-P>adductus in fine dubitationis asseruit, sic locutus:
verùm vtrum lucrum sit moderatum, an non excedens,P. Lessius.
non est Doctorum determinare, sed proborum virorum
in arte illa peritorum. Hoc tantùm affirmo, hunc con-
tractum ex formâ suâ iniquum non esse. Sic ille.
50 Quartò. Quia in contractu, in quo ali-Quarta ob|maius lu-|crũ. Quod|non admit-|titur.
qua ex præfatis occurrunt, contingit maius lu-
crum, vt in eo, de quo P. Lessius num. 58. in quo
Mercatores 36. in centum intra vnum annum lu-
crantur: quem citatus Auctor probat, vt nuper
ex eo posuimus. Rarò autem continget ad eam
summam conscendere, vt experientiâ constat;
pro quo ẽa quæ diximus in fine citati Capitis 10.
consulenda: praxis enim illa satis ostendit quàm
sit iste contractus dubiæ fidei, vt numquàm to-
tum id Mercatori reddatur, de quo præcessit pa-
ctum. Dantur ergo quatuor cùm debeantur de-
cem, & aliquando plura; & quandoque vix ali-
quid Mercator assequitur, & suo quidem merito.
Quis enim non renuat, si modicum illi pruden-
tiæ fuccurrat, talibus se fallaciis implicari.
51 Iuxta hæc ergo probabilitas dicti con-Probabili-|tati con-|tractus di-|cti obiecta|non obsta-|re.
tractûs apparet; contra quam non vrgent addu-
cta: iam enim vidimus pretium ex circumstantiis
explicatis iustum videri, & licet lucrum cessans
non sit æquale, si vtrumque simpliciter confera-
tur: benè tamen qualitatibus eorum attentis.
Nam lucrum decem moraliter certum tanti æsti-
matur, quanti lucrum incertum viginti, & fortè
etiam ampliùs; quando præsertim experientia
talem incertitudinem comprobauit; & insuper
circumstantiæ concurrunt aliæ, vt in contractu
lucrum excrescere possit pretij imminutione; quia
rogatur emptor, & alia, quæ diximus. Quod au-Lucrum|cessans|quomodo|debeat in|pactum|deduci.
tem de lucro cessante, non deducto in pactum, di-
cebatur, verum est, vt non debeat in particulari
solui, quando solutio sine culpâ differtur, aut pe-
cuniam mutuans nihil de illo meminit. Quando
autem illo inspecto pretium taxatur, & venditor
plane consentit; alia est ratio; in ipsà enim pre-
tij taxatione respectus ad lucrum cessans habe-
tur. Quamuis dici etiam possit in hoc contractu
non attendi ad lucrum cessans, sed ad alia; ex
quibus pretium cum prædicta tertiæ partis detra-
ctione taxatur. Licet generaliter loquendo do-
ctrina illa de improportione pretij per compa-
rationem ad lucrum optima sit, ad intelligendum
scilicet excessum iuxta modum explicatum: quodNotanda|doctrina.
valde diuersum est à respectu lucri in taxatione
pretij; à respectu inquam lucri, quod Mercator
talis reipsa erit habiturus. Licet enim quis Mer-
cator non sit, nec de lucris cogitet; si pecuniam
eodem modo tribuat, simili modo poterit con-
trahere, eodem inquam pretio, quia & rogatus
emit, & periculo se exponit; quod & in aliis con-
tractibus accidit, eodem enim pretio emere pos-
sunt, qui Mercatores non sunt, licèt in ordine ad
venditionem priuilegium aliquod Mercatoribus
plures Doctores attribuant, vt cariùs scilicet eme-
re ratione officij possint.
Circa venditionem aliis factam; præter
Regem, disquisitio.
52 QVando Mercatoribus venditur, quiOccultè|vendentes|& ementes
Regi vendunt modo dicto Titulo 5.<-P>
@@0@
@@1@De contractu argenti viui. 295
<-P>num. 84. licitum esse contractum, eò quòd exgrauiter|peccare|probatur.
parte Regis pactio non impleatur, verosimile sa-
tis est ex dictis ibidem num. 81. Difficultas tamen
est: quando occultè vendunt alijs, nam cùm illis
venditur, in Regias tandem apothecas infertur,
vnde Rex nullum patitur detrimentum, neque
bonum publicum, ad quod legibus istis attendi-
tur. Cùm autem occultè distrahitur, aliter eue-
nit, priuatur enim Rex emolumentis magnis: ex
argento enim, quod beneficio hydrargyri col-
ligitur, jura Regia non soluuntur, & præcipuè
quinta pars; sicut neque ex hydrargyro ipso,
ex quo quintum deberi constat ex dictis Titulô
citato num. 80. & quidem contractum inter Re-
gem, & Minerarios intercedere, cui stari vtrim-
que debeat, dictum citatis locis. Vt autem Mer-
catores ab eo onere sint exempti, dum ex parte
Regis non adimpletur exactè promissio, non
sunt laxandæ penitus habenæ, sed quantùm satis
est, vt illi satisfacere suo officio possint, sine Re-
gis & boni publici detrimento. Atqui ad hoc
sufficit venditio Regi facta, sic enim pretium le-
gitimum accipiunt: ergo transgressio contra-
ctûs non debet ad distractionem quamlibet, cùm
detrimentis dictis propagari, quibus accedit,
occultis istis emptoribus grauissimas esse pœnas
impositas, & ita videntur grauiter peccare, non
solùm illi, sed in peccato participes, quibus pœ-Leges pœ-|nales quā-|do grauiter|obligent.
næ item imponuntur amissionis bonorum, &
mortis. Quando autem pœnæ tales sunt, pecca-
re grauiter transgressores communiter tenent
scriptores. Hinc asserunt Cardinalis Lugo Disp.
31. num. 6. P. Molina Disp. 521. vers. Quod attinet.
P. Fragosus Tomo 1. pag. 247. num. 295. & alij.
peccatum lethale esse mensas ludi exponere, at-
tentâ acerbitate pœnarum, si illæ non vsu sint
receptæ. In casu autem nostro, licèt quoad mor-
tem numquàm sint executioni mandatæ, quoad
confiscationem autem bonorum, quæ apud
reos inueniuntur, quando metallum apprehendi-
tur, obseruari solent: vnde non videntur à reatu
culpæ lethalis excusandi.
53 Nihilominùs sunt qui excusent, viam adOppositum|quæ videā-|tur verosi-|mile osten-|dere.
id verosimilem conquirentes, ne tot homines re-
medio destitutos relinquant, quos difficillimum
fuerit ab eo contractandi genere, quo sibi, & fa-
miliæ de necessariis consulunt, reuocare: & fun-
damentum excusationis est iam insinuatum, Re-
gem scilicet pactioni non stare, etsi illi hoc mo-
do ea, quæ ad opificium illud necessaria sunt, non
quærant, minimè in eo processuros: neque sat
est Mercatoribus vendere modo explicato; vt me-
tallum in Regias inferatur apothecas, quia illi non
adeò copiosè emunt, vt pro necessariis sufficiant,
nundinationibus aliis intenti. Sunt etiam qui
maius pretium offerant, & non per menstruas
exhibitiones, sed vnica, eaq́ue numerosa. Licèt
autem magna sit pœnarum acerbitas, rarò tamen
ad earumdem excusationẽ deuenitur. Et ita quod
de pœnis exponentium mensas ludo dictum est,
eas scilicet non obligare sub mortali, quia non
sunt vsu receptæ, præsenti etiam casui venit appli-
candum. Verum quidem est aliquando circa ali-
quem minùs cautum seueriùs agi, ne leges istæ
penitus videantur abrogatæ; sed id rarò accidit,
& ita non videtur sufficiens judicium obligationis
sub mortali. Pœna quidem mortis, triremium,<-P>@@
<-P>perpetui carceris, aut confiscationis bonorum
omnium, numquàm imponenda, quæ ad terro-
rem tantùm videtur ordinata. Amissio autemPœna gra-|uis nō sem-|per indiciũ|obligatio-|nis.
metalli ipsius, & aliorum bonorum, quæ simul
exportentur, non adeò grauis est, vt propter in-
signe lucrum, ex contractu tali non possit aliquis
se periculo incursionis exponere. Sic enim peri-
culosæ nauigationes, militia, & artes aliæ cum pe-
riculo, non quidem omnino certo, sed aliquali, eò
quòd non semper, aut ferè semper, sed aliquando
fatale aliquid accidat, exercentur: non ergo con-
tra charitatem propriam est, quâ se quisque dili-
gere debet, præfato se periculo exponere; seclusâ
obligatione legis: quæ aliàs non videtur esse sub
mortali, quandoquidem vsus illius benignitatem
declarauit.
54 Quod autem de Regis detrimento dice-Ex Regijs|detrimentis|nihil euin-|ci.
batur, eius est ministris imputandum, dum con-
tractui non statur. Commune autem bonum
non videtur ex eo præiudicium pati, cùm potiùs
videatur augeri: cum metalli distractio pro ar-
gento colligendo sit in diuersis mineralibus, cu-
ius prouentus, vnâ aut aliâ viâ in Regis, ac regni
opulentiam cedunt, vnde Rex non debet penitus
inuitus, sicut nec læsus, æstimari. Ad eum mo-
dum, quo de diuinâ voluntate loquitur D. Tho-Diuinæ|prouidẽtiæ|exemplo.
mas 1. part. quæst. 19. art. 6. in corpore, quæ sem-
per impletur, etiam cùm mala sibi displicentia
fiunt; ita enim loquitur: Quod recedere violetur à
diuina voluntate secundùm vnum ordinem, relabitur
in ipsam secundùm alium. Sicut peccator, qui quantùmD. Thom.
est in se, recedit à diuinâ voluntate peccando, incidit in
ordinem diuinæ voluntatis, dum per eius justitiam pu-
nitur. Sic ille: licèt autem transgressor legis dictæ
non relabatur in Regiam voluntatem per iusti-
tiam, relabitur tamen, dum illi militat, regni o-
pulentiam promouendo. Potest ergo sententia
ista vt probabilis sustineri, dum res istæ aliter non
disponuntur.
Circa pretium difficultas.
55 ESt illud lege præscriptum, & cùm indi-
uisibile sit, non videtur posse variari
iuxta communem sententiam. Nihilominùs res
aliter se habet; licèt enim Regi iuxta pretium
constitutum vendant, aliis tamen vt possunt Me-
tallarij tradunt ordinario pretij incremento. In
quo quidem non maior videtur esse difficultas,
quàm in Barris argenteis, de quibus dictum num.
27. Rex autem pretium determinans pro se tan-
tùm legem statuit, magnâ adhibitâ moderatione:
vnde nihil de pretio vulgari curauit, prohibitâ
contractatione: non enim ad eum spectat pre-
tia rebus prohibitis assignare. Illa ergo secun-
dùm communem æstimationem statuenda sunt,
sicut & de argenteis pinnis dictum n. 11.
56 Dixi Metallarios vendere vt possunt,Metalla-|rios vende-|re posse vt|volent, sed|intra lati-|tudinẽ iusti|pretij.
quod intra latitudinem iusti pretij intelligendum,
iuxta communem sententiam. Quamquàm in
hoc non sit illis peculiaris scrupulus iniiciendus:
difficilè enim explicari potest quantitas valoris,
vnde vnicuique bonâ fide agenti relinquitur:
neque obstat dictis, quod habet P. Lessius Lib. 2.
Cap. 2. num. 14. scilicet si pretium legitimum sit
minus, vulgare maius, non esse licitum exigere
vulgare, sed solum legitimum: quia hoc censen-<-P>
@@0@
@@1@296 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. V.
<-P>dum est verum rei pretium à Magistratu defini-
tum, ne excedatur. Iuxta illum ergo videtur di-
cendum pretij vulgaris taxationem falso iudicio
inniti, & ita non curandum, sed standum iudicio
Magistratûs, qui sapientium consilio adhibito,Circa pre-|tium legi-|timum &|vulgare|obseruatio|peculiaris.
& semotis affectibus iudicauit. Sic enim hoc ac-
cipiendum est: nam si magistratus sine consilio
pretia imponere pergat, nihil faciet, & poterit il-
lius sententia repudiari. Est tamen illud diffici-
le: quia aliàs non esset simul pretium vulgare
& legitimum: cuius contrarium supponitur à
præfato Auctore; quia pretium vulgare iuxta da-
tam explicationem pretium non est, cùm non in-
nitatur veritati. Quòd autem verum pretium sit
constat ex præcedenti resolutione eiusdem Patris
num. 13. vbi ait, quod si pretium legitimum ma-
ius sit quàm vulgare, ordinariè non est licitum
exigere pretium legitimum; quia ordinariè pre-
tium taxatur in gratiam emptorum, vt non exce-
datur; non autem vt infrà non descendatur, si
circumstantiæ varientur, & communis æstimatio
minoris faciat. Iuxta quam doctrinam pretium
vulgare est verum pretium, & de illo consequen-
ter loquitur in secundâ assertione: non ergo
Magistratûs taxatio ita punctum veritatis attingit
vt pretium vulgare debeat penitus falsum repu-
tari. Aliàs resolutio prior stare non poterit, iu-
xta quam pretio legitimo vulgare anteponendum
affirmatur. Posito ergo pretio legitimo, non ideò
vulgare cessat, sed impeditur: vnde si legitimum
cesset, statim vulgare succurrit, quod idem fue-
rat ante legitimi positionem, quia communis æ-
stimatio semper est eadem. Vnde si quis ignorans
pretium legitimum, iuxta vulgare contrahat, non
est ad restituendum obligatus. Immò etiam si
non ignoret, idem dicendum graues scriptores
affirmant, ex quibus P. Molina Disput. 364. Vers.
Conueniunt Doctores, & Disput. 365. Vers. Ex his,
& ex quinque. P. Rebellus eius doctrinam addu-
cens, vt quæ magnam probabilitatem habeat Part.
2. lib. 9. quæst. 2. n. 14. & alij.
57 Quidquid autem de hoc sit in rebus alijs,Quid pro|casu præ-|senti spe-|ciale.
in casu nostro non videtur vrgere illa P. Lessij
doctrina, aliorumque, quia illorum ratio non
habet locum: pretium siquidem taxatur à lege
in gratiam emptorum, quorum ita vtilitati consu-
litur, quod equidem ita euenit in argento viuo,
quatenus in gratiam Regis pretium illius deter-
minatum est, licèt reipsa maius sit; quia vt tale
sit respectu Regis aliqua considerantur, propter
quę conueniens ea moderatio fuit. Quemadmo-
dum pragmatica tritici solet esse diuersa respectu
exterorum, & indigenarum, de quo scriptores in
materiâ de Contractibus, & pro quo P. MolinaExteris ca-|riùs vendi|posse.
Disput. 346. P. Lessius suprà num. 30. P. Thomas
Sancius Tomo 1. Consiliorum, Lib. 1. Cap. 7. Dub. 4.
num. 6. & Dub. 5. num. 10. Cardinalis Lugo Disp.
26. num. 62. & alij. Atqui emptoribus nullam
gratiam facere voluit, quandoquidem emptionem
illam exosam habet; & ita pretium vulgare, &
non legitimum cessaret, vulgare esset multò ma-
ius, vnde etiam stante illo potest & hoc locum
habere, quamuis communem sententiam de obli-
gatione pretij legitimi aliàs teneamus.
@@
De obligatione alia ex Contractu prædicto
resultante.
58 CVm Minerariis argenti viui Indi ad la-Praxis Me-|tallariorũ,|vnde diffi-|cultas.
boriosum illud opificium tradantur,
obligatio illis imponitur, vt quotannis vndecim
quintalia, seu centilabras pro singulis capitibus
reddant à Rege iuxta taxam dictam emenda.
Quia verò labor eorum ad plura præualet, vendi-
tiones illæ anticipatæ fiunt; quarum non semper
sunt fortunati successus. Multoties siquidem la-
bor spei non respondet, & ita non habent, quo
possint Regi pariter, & emptoribus satisfacere;
cùm tamen instent isti, & sibi debitum reddi con-
tendant. Quia verò reddi non est possibile in
specie, vrgent dandum sibi tantum pecuniæ, quan-
tum sufficiat ad emendam quantitatem eamdem,
quæ tunc quidem, non secundùm legale pretium,
sed secundùm vulgare est mensuranda, quia non
inuenient, qui velit pro legali vendere, & ita qua-
lecumq; vulgare sit, iuxta illud dicunt satisfactio-
nem faciendam, vt seruentur indemnes: cùm
communis doctrina sit eum, qui est in morâ sol-
uendi, ad reparationem damni teneri creditori,
cuius est caussa. Sic accidit vt Metallarij vel non
soluant, & sic conscientiæ grauamen incurrant;
vel soluant quidem, ne creditum amittant, hinc
inde conquirentes & se nouis oneribus prægra-
uantes, & emptores lucrum immane repor-
tent, centum scilicet pro centum. Circa quod
operæ pretium erit pro iustitiâ aperiendâ labo-
remus.
59 Et in primis si Metallarius verosimiliterQuid pro|illa in casu|vno tenen-|dum.
sibi persuasit non futuram sibi tantam metalli
copiam, vt & Regi, & emptoribus satisfacere
possit, ad recompensationem integram tenetur,
si constet emptorem ab alio empturum, qui con-
tractum adimpleret. Tunc siquidem dolo malo
caussa damni est, aut lucri cessantis, non secùs,
ac si volentem contrahere cum aliquo, eum per
fraudem à contractu, ex quo certum esset lucrum
habiturus, reuocaret. In quo dubium esse nequit,
quia hoc pacto iustitia commutatiua manifestè
violatur, & violatio talis per restitutionem debet
ad æqualitatem reuocari. Et ita hæc est commu-Regula pro|obligatione|restitutio-|nis.
nis regula à Doctoribus de restitutione agentibus
assignata. Pro quâ videri possunt P. Lessius Lib.
2. Cap. 12. Dubit. 18. Bonacina de restitutione Disp.
1. quæst. 2. Punct. 12. & plures apud ipsum. P. Mo-
lina disp. 340. vers. Quamuis sine re.
60 Non tamen ita ex integro obligatio re-Moderatio|adhibita|cum doctri-|na de impe-|diente ali-|quem ne|bonum ali-|quod con-|sequatur,|& qualiter|spes æsti-|manda.
stitutionis est, vt debeat restitui, quidquid hîc &
nunc necessarium est ad metalli quantitatem e-
mendam. Et ratio est; quia non erat certum, si
cum alio contraheret, eum fidem contractûs ser-
uaturum. Sicut enim hic, cum quo contraxit,
stare contractui non potuit, posset & alter, & li-
cet verosimilius esset alterum non defuturum
contractui, id tamen omnimodam certitudinem
non habuit, & in hoc præsertim genere frequen-
tes casus occurrunt, quibus spes solet successus
desiderati frustrari. Vnde circa hoc prudentis
consilium adhibendum, & pro hoc stat commu-
nis scriptorum sensus, videriq́ue citati possunt.
Prior quidem num. 123. vbi ait fraude impedien-<-P>
@@0@
@@1@De contractu argenti viui. 297
<-P>nem teneri ad restitutionem, quanti iudicio pru-
dentis ea spes sic impedito valebat. Posterior
autem numer. 1. vers. Verumtamen est. ita scribit:
verumtamen est in hac restitutione faciendâ habendam
esse rationem circumstantiarum: vt videlicet attenda-
tur bonum à quo alter fuit impeditus: non fuisse bo-
num in re, sed in spe, dependens à mutabili voluntate
collatoris: bonum autem in spe minus, valet, quam in
re. Sic ille, pro se adducens P. Molinam. P. Vas-
quez & communem aliorum sensum.
61 Quando autem Metallarius bonâ fideSi bona|adsit fides,|ad compen-|sationem|non teneri,|qui contra-|ctui non|stetit.
contraxit, sed spei non successit euentus, teneri
in conscientiâ ad compensationem damni, aut lu-
cri cessantis, probabiliter potest negari, iuxta di-
cta Titulo præcedenti. num. 34. circa Depositarium,
non scilicet teneri nisi ex mortali culpâ. Docto-
res autem sic tenentes generaliter loquuntur de
damno ex contractibus prouenienti, quorum ea-
dem est ratio. Pro quo sunt etiam plures, quos
adducit & sequitur Diana Parte 1. Tract. 8. Reso-
lut. 43. & Parte 2. Tract. 15. Resolut. 49. id gene-
raliter asserentes de moroso inculpabiliter debi-
tore. Pro quo & videri potest P. Amicus Disput.
20. de Iustitia num. 93. Item obligatio compensa-
tionis aut oritur ex contractus ipsius naturâ; aut
ex speciali contrahentium conuentione, vel ex
lege aliquâ positiuâ. Non primum, quia con-
tractus emptionis, & venditionis sine tali obliga-
tione stare potest; vt constat, cùm consistat tan-
tùm in commutatione mercis, & pretij, quod
reddendum iustitia cogit, si venditor contractum
nequeat adimplere. Nec secundum, quia de tali
conuentione non constat; & vt constaret, dubi-
tari posset, an obligaret, si pro tali obligatione
pretium aliquod non fuerit constitutum. QuodCùm obli-|gatio super-|additur|contractui,|pretium|etiam adij-|ciendum.
sic probo; nam cùm obligatio specialis superad-
ditur contractui, nouum est etiam pretium adii-
ciendum, vt est communis doctrina; pro quâ
Cardinalis Lugo Disput. 26. numer. 180. Neque
Dostları ilə paylaş: |