cto eorum, quæ vendunt, pretio compensare.
93 Prætereà, sententia est D. Antonini, An-Tertium|ex alia itẽ|circa leuẽ|& impru-|dentem em-|ptorem.
geli, Conradi, & Syluestri, quos adducit Nauarra
Lib. 3. Cap. 2. num. 30. eum qui ex leuitate mentis,
seu imprudentia emptoris rem pluris vendit, cō-
mittere iniustitiam, id quod etiam alij communi-
ter tenent. Medina autem apud eumdem, con-
trarium sentit, & probat: sibi enim imputet stul-
tus emptor. Cùm autem Nauarra ipse commu-
nem amplectatur sententiam, sic concludit: sed
prior sententia videtur verior, si latitudo iusti pretij ex-
cedatur. Hæc ille: quibus satis ostendit dictam
sententiam esse probabilem, cùm suam, & com-
munem tantùm dicat veriorem: & ita intellexit
P. Bauny Lib. 1. de contractibus quæst. 12. vers. An au-
tem. Quod & indicat Bonacina suprà num. 23.
Vers. Tertiò, Quando. Vbi cùm sententiam commu-
nem proponat, sic concludit: Quidquid aliqui sen-
tiant in contrarium. Sunt ergo contrarium sentien-
tes, in quorum sententia nihil notandũ deprehen-
ditur, nisi quòd communi, & veriori refragetur.
Quis autem non videat eamdem esse rationem,
quando quis spontaneus emit penuriæ tempore?
immò maior videtur esse ratio, quia in hoc veriùs
comprobatur, quod inter regulas iuris habetur;
videlicet scienti, & volenti non fieri iniuriam:
qui enim ex imprudentia emit, non videtur esse
sciens, & volens, cùm genus ignorantiæ sit im-
prudentia.
94 Item in venditione sub hastâ illud cense-Quartum|ex vendi-|tione sub|hasta.
tur pretium justum, quod extorqueri potest,
etiamsi aliàs res secundùm se considerata minùs
multò valeat, de quo diximus aliàs, Titul. 4. num.
43. & Titul. 5. num. 16. & videri etiam potest
Bonacina suprà num. 21. vers. Ex quo patet: vbi plu-
res Auctores adducit. Ergo similiter dici potest
tempore penuriæ. Consequentia ostenditur:
nam quod ibi facit licitantium fauor, potest hîc
facere generalis necessitas, quæ non habet legem;
& ita omnes Doctores conueniunt, quando talis
est, pretia rerum accrescere. Et licet communiter
dicatur in subhastatione id esse licitum quia sic
emens omnino voluntariè emit, & sciens, ac pru-
dens talem tribuit excessum, vnde & donatio prę-
sumitur, cùm neque ignorantia, nec vis, nec
fraus, neque necessitas cogat: in casu etiam no-
stro idem dici potest: & quod ad ignorantiam,
vim, & fraudem spectat, manifestum est; quoad
necessitatem verò est ratio facta: quia necessitas,
de quâ loquimur, pretium auget. Et prætereà
stare potest, vt is, qui in subhastatione emit, ex
necessitate emat, illi necessitati simili, quę in mer-
cibus tempore penuriæ occurrit; nec proptereà
Doctores, qui licitum talem venditionis mo-<-P>@@
<-P>dum affirmant, illum in tali casu illicitum pro-
nuntiarunt. Et certè, qui ita emunt contra lici-
tantes, & sic desiderium rem comparandi ferui-
dum declarantes, satis eo ostendunt rem sibi ne-
cessariam esse, & ita frequentiùs accidit.
95 Quod si solus titulus necessitatis obstareEx necessi-|tate non|videri vr-|gentem ra-|tionem.
dicitur, vt non liceat in penuria rerum, quod in
subhastatione: ex eo manifestè sequitur res illas,
quæ non necessitati, sed voluptati, aut vanitati
seruiunt; posse à Mercatoribus vendi eo pretio,
quod potuerint extorquere. Poterunt ergo deli-
cata lintea; vt byssum, Ruanum, Cofresium, Ca-
meracum, vulgo Cambray. Purpuram, pannum
Anglicum, sericas telas, quibus delicatiores vtun-
tur, Puntas Flandricas, ambarum, muscum, alga-
liam, mappas Alemanicas, tibialia rarioris texturæ,
theristra subtilissima, flammeola, & his similia
dicto modo vendere. Si autem hoc admittatur,
ex eo ad alia fieri argumentum potest, quia diffi-
cile est gradum necessitatis attingere, & cùm pe-
nuria circa prædicta eorum pretium auxerit, con-
sequenter videtur dicendum, pretium aliorum
propter eamdem rationem augendum.
96 Tandem P. Bauny suprà Assertione tertiâ,Postremum|ex senten-|tia Patris|Bauny &|aliorũ circa|fraudẽ in-|tra latitu-|dinem iusti|pretij, &|eiusdẽ Au-|ctoris circa|casum præ-|sentem.
cùm sic statuat: Debet proinde debitor emptori dece-
pto restituere excessum pretij, in quo se læsum queri iustè
ille potest. & ratione à nobis adductâ, & commu-
ni probet, ita subdit: Quia tamen contraria senten-
tia est probabilis propter Auctores, qui illam sibi defen-
dendam existimant, etsi iuxta eam persuadendum non
sit pœnitenti, ne restituat; dici tamen potest sufficere, si
hic ex animo cum proximo acturum se in posterùm sin-
cerè, ac sine fraude spondeat: quia operari ex sententia
probabili in fauorem sui pœnitentis fas esse, tam ipsa
ratio, quæ cuique naturæ est insita, quàm Theologorum
Schola ingens Doctorum, ac numerosa non vltimarum
partium turba docet: sed multorum est hominum doctri-
nâ, & virtute præstantium opinio, fraudem, quæ intra
iusti pretij limites vendendo admittitur, eò quòd hæc
charitati dumtaxat aduersetur, justitiæ neutiquam,
neceßitatem restituendi non parere: hæc ergo, etsi
consuli debeat, non tamen imponi. Hæc ille: iuxta
quæ satis apparet quantò id potiùs in nostro sit
casu dicendum, vbi nulla fraus interuenit, sed ven-
ditor id apertè petit, quod iustum putat, & em-
ptor sciens & volens emit; sciens planè penuriam
inducere caritatem. Quod ampliùs vrgebit, si
addamus leges negantes actionem emptoribus
intra medietatem justi pretij, securos in conscien-
tia reddere venditores, quod latissimè probat D.
Escobar à Corro Tractatu de vtroque foro. Art. 5.
in casu percelebri post. num. 364. Vbi & multos pro
co Auctores adducit, vt non debeamus P. Bauny
doctrinam admirari.
97 Videtur autem prædicti Auctoris con-In illius|philosophā-|di modo|quid imple-|xum.
clusio non esse ad rem; quia Assertio tertia, suprà
quam ea doctrina cadit non fuerat pro fraude in
tra latitudinem justi pretij, sed generaliter de ex-
cessu pretij, in quo læsio esse potest; non ergo
aptè & ad rem pro illa concluditur, quando de
altera est sermo. Ad quod responderi in primis
potest, quidquid de eo sit, ad nos non spectare
defensionem; sed an consequentia in dictis, aut
modo dicendi sit, ipsi viderint, qui dum scripta
euulgant, ea omnium censuræ committunt. Sed
in præsenti dici potest, licèt Auctor dictus non
sic manifestè deduxerit, ex quadam sententia pro<-P>
@@0@
@@1@304 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. IX.
<-P>aliâ argumentum instruere. Sunt enim qui di-
cant quòd quando deceptio est intra latitudinem
iusti pretij, non est contra justitiam, sed contra
fidelitatem, vt videri potest apud P. Molinam
Disput. 351. cuius oppositum tenet ipse, sicut &
P. Filliucius Tractat. 35. num. 72. Bonacina suprà,
vers. Respondeo non posse, nu. 6. & alij. Iuxta quam
sententiam ait consulendum esse pœnitenti, sed
onus illi reluctanti non imponendum, quia con-
traria est probabilis. Sed ego adhuc hæreo non
inueniens multos illos doctrinâ, & virture præ-
stantes ita sentientes, quando vnum tantummo-
do suppresso nomine refert P. Molina: quidquidQuid tan-|dem circa|probabili-|tatem.
de hoc sit; sententia, de quâ agimus, probabilis
visa est viro docto, & erudito: ergo non erit
damnandus qui iuxta illam in fauorem pœniten-
tium judicauit. Hanc illis salutis aperiamus viam,
ne latam illam, & spatiosam, per quam filij perdi-
tionis ambulant, amplectuntur. Non tamen sine
animaduersione prætereundum, quod citatus
Auctor habet in principio dictæ quæstionis, vbi
ita scribit: Proponi potest hæc quæstio tam de emptorisAuctoris e-|iusdem di-|cta quædā|lucidata.
imprudentiâ, quàm de vendentis malitia, cùm scilicet
dolo, fraudeque ementem venditor circumuenit; quod
facere eum posse intra, vel vltra justi pretij dimidium
Scriptores tradunt. Sic ille; qui statim apponit ex-
emplum, vt si res valet tantùm decem aureis, de-
ceptio erit vltra dimidium justi pretij, si quinde-
cim & medius exigatur, intra dimidium si duode-
cim tantùm. Hoc ergo fieri posse ex scriptorum
sententiâ proponit, ac si id communi eorum sit
assensu firmatum; cùm tamen contrarium sta-
tim asserat: non ergo ita accipiendum vt verba
præseferre videntur, sed ita vt sensus sit; quosdam
esse scriptores sic asserentes; aliàs immeritò sic
statim adderet: & de vtraque hac deceptione quæri-
tur, an sit mortalis, & ex ea nascatur restituendi obli-
gatio. Et immeritò etiam statim esse illicitum
affirmaret. Quod quidem animaduertisse opor-
tet, quia ex vno aliquando boni Auctoris verbo
inaduertenter posito, solet occasio absurdæ opi-
nionis assumi. Sed iam ad alia.
CAPVT IX.
De lucro Cessante, & quomodo in con-
tractibus Indicis illius sit habenda
ratio.
98 DE lucro cessante frequens apudRatione|lucri cessā-|tis posse a-|liquid vl-|tra sortem|accipi sen-|tentiam esse|practicè|certam.
Auctores mentio de contractibus
agentes, ex quibus præ aliis fusè,
grauiter & accuratè P. Molina Disput. 314. &
duabus seqq. & Disputat. 355. & ex nouioribus
Cardinalis Lugo Disput. 25. à num. 86. solidè &
ingeniosè, vt sua sit laus etiam aliis, qui post eum
scripserunt ex Societate nostrâ, aut quorum scri-
pta jam anteà, in lucem tamen posteà prodie-
runt. Iuxta quos, & alios pro certâ statuenda est
sententia, affirmans licitum esse cariùs vendere &
aliquid vltra sortem exigere ratione lucri cessan-
tis. Pro certâ quidem: non tantum speculatiuè
loquendo contraria probabilis non sit, quam
tenuerunt multi, quos ex aliis congerit citatus<-P>@@
<-P>Cardinalis Lugo num. 87. sed quia affirmatiua ita
est vsu recepta, vt de illâ nequeat practicè dubi-
tari, sed quasi aliæ, quæ omnino sunt certæ circa
contractus, amplecti; & ita eam tenent quot-
quot his temporibus scribunt, & multis retrò an-
nis scripta pervulgarunt. Videantur plures apud
eumdem, num. citat. Vers. Secunda sententia, & P.
Becanus Quæst. 4. de vsurâ. P. Turrianus 2. 2. Tom.
2. Disput. 61. Dub. 2. P. Palaus Disput. 4. de Iustitiâ,
Punct. 5. P. Fagundez Lib. 5. de eadem, Cap. 31. P.
Dicastillus Lib. 2. Tractat. 10. Disputat. 2. Dub. 4.
Malderus Pag. 446.
99 Habet autem sententia ista indubitabileFundamè-|tum illius|in Iure Ca-|nonico.
fundamentum in iure Canonico propter duo-
rum Pontificum decisiones, scilicet Alexandri
Tertij in Cap. In ciuitate de vsuris. & Gregorij
Noni, in Cap. Nauiganti, eodem titulo. Prior enim
declarat non esse contractum vsurarium, si quis
merces, quas vendit, & vltra quinque libras non
valent, pro sex vendat, soluendis eo tempore,
quo talem sunt valorem habituræ. Nisi dubiumCap. In|ciuitate,|de vsuris,|expenditur.
sit res illas plus, minusúe solutionis tempore valituras.
Quæ sunt verba Pontificis. Iuxta quæ si sex acci-
pi possunt pro valentibus quinque tempore cele-
brati contractus, eò quòd plus valituras speratur,
manifestum est titulo cessantis lucri id fieri posse;
quia si quinque tantùm darentur tempore solu-
tionis, venditor lucrum libræ vnius amitteret; &
quidem Pontifex ad augmentum illud pretij satis
esse ait, si dubium sit plus minusúe solutionis tem-
pore valituras. Vnde si valde probabilis spes sit,
id erit certius: videtur autem difficile, quod ob
solum dubium sit tantumdem soluendum, quan-
tùm si probabilis, ac certitudini æquiualens esset
spes; quia ratio videtur esse diuersa, & ita Docto-Spes quan-|ti æstimen-|da, & quòd|plus quàm|dubium.
res communiter tradunt minoris esse æstiman-
dum dubium, quàm spem, in quo non videtur esse
dubium posse, quando spes verosimile habet
fundamentum. Immò etiam tunc, quia omni-
moda certitudo non est, aliquid videtur de lucro
detrahendum: quia spes non æquiualet possessio-
ni, & ita in L. Minus 205. de regulis iuris, sic dici-
tur: Minus est actionem libere, quàm rem. Pro quo
P. Molina Disput. 316. Vers. Hinc iam patet. Ni-
si spes, vt dixi, adeò certa sit, vt æquiualeat
pœnitus possessioni; tunc enim communis, &
receptissima sententia est tantumdem valere,
juxta ea, quæ habet P. Lessius Lib. 2. cap. 21.
Dub. 8. licèt opposita sententia sit satis proba-
bilis.
100 Dici ergo potest Pontificem tan-Sensus ver-|borũ Pon-|tificis in|citato Ca-|pite decla-|ratus.
tùm velle excessum illum pretij æstimandum
secundùm rationem dubij, in quo plus, &
minus valoris solet attendi, vnde dictio illa,
Plus minusúe, est ita in vsu, vt applicari possit etiam
cùm locus non est in ordine ad minus, si tamen
sit in ordine ad plus, quia in ipso, quod plus est,
potest esse minus, quod tamen non curatur, sed
solus excessus, ratione cuius dictio talis vsurpa-
tur. Itaque cùm Pontifex ait: Nisi dubium sit res
illas plus, minusúe valituras; idem est acsi dice-
ret: Plus valituras. In ipso autem excessu valo-
ris esse plus, & minus potest, licèt esse nequeat
in necessario excessu sex ad quinque: si ergo
dubium esset an merces valituræ essent sex li-
bras, aut minùs, non possent pro sex libris<-P>
@@0@
@@1@De lucro cessante, & quid pro Indiis speciale. 305
<-P>vendi, quia pretium sex librarum esset incertum,
& ita minùs valerent iuxta dicta. Debet ergo du-
bium esse circa valorem vltra sex: tunc enim
merito sex peti possunt, cùm tamen non sit du-
bium minus quàm quinque valituras; si enim
esset, peti non possent, quia tunc lucrum esset
incertum, & etiam damnum ex minori valore;
vnde vnum alio compensatur. Sic ergo breuiùs
& faciliùs dici potest, Plus minusúe valituras. Sic
esse accipiendum vt sensus sit, plus, minusúe,
quàm sex libras, non plus, minusúe, quam quin-
que; sic enim decisio rationi consonat, & com-
muni Doctorum sensui non contradicit: licet
reuerà modus loquendi Pontificis aliud videatur
indicare.
101 Sed est vlteriùs difficultas alia non leuisAugmen-|tum pretij|an habere|possit, qui|merces non|erat serua-|turus.
circa eamdem decisionem; an scilicet ita illa cur-
rat, vt augmentum pretij dictum habere Merca-
tor possit; etiamsi paratus esset merces statim
vendere, & reuerà vendidisset huic sex libras
promittenti, si quinque traderet de præsenti, aut
alteri cuicumque. An verò intelligenda sit pro eo
tantùm casu, quo venditor merces erat vsque ad
tempus solutioni assignatum seruaturus. In quo
affirmat Caietanus 2. 2. quæst. 78. art. 2. ad 7. pro-Caietani|sententia|affirmans|reijcitur|vti contra-|ria Ponti-|ficiæ deci-|sioni, in|Cap Na-|uiganti|eod. tit.
bans, quia in hoc æqualitas pretij seruatur in con-
tractu venditionis, qui tunc consummatur, cùm
fit solutio: atqui solutio fit tempore, quo res
plus valet, ergo pretium tunc currens est atten-
dendum. Nec aduersari existimat decisionem.
Cap. Nauiganti: in quo sic habetur: Ratione hu-
ius dubij (scilicet circa pretium tempore solutio-
nis) excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum,
vel alias merces vendit, vt amplius, quàm nunc va-
leant, in certo termino recipiat pro eisdem: si tamen ea
tempore contractus non fuerat venditurus. Ait e-
nim casum esse diuersum, & Glossas vtriusque
capitis perperàm eumdem reputare. Sed contra
illum præter Glossas est communis sensus Scri-
ptorum, & videri præsertim potest P. Molina
Disputat. 355. vers. Dubium est, vsque ad finem:
vbi solidas, & vrgentes rationes adducit. Ego il-
lud solùm expendo, quod videtur apertè con-
uincere. Nam si proptereà ampliori pretio res
vendi potest dilatâ solutione, quia quando solui-
tur tunc consummatur contractus, ergo quoties
non soluitur, non est consummatus contractus,
& ita siue res seruanda sit, siue non, ad tempus est
solutionis attendẽdum. Atqui hoc stare non posse
est manifestum ex adducta decisione. Cap. Naui-
ganti, si tamen ea tempore contractus non fuerat ven-
diturus. Ergo si venditurus, tunc consummatur
contractus, & ita non est ad solutionis tempus
attendendum. Iuxta Caietani ergo sententiam
non alium sensum habent Pontificis verba, si ta-
men ea in tempore contractus non fuerat venditu-
rus; ac si diceret, etiamsi tempore contractus ea fue-
rat venditurus. Quæ est omnino opposita pro-
positio, sed quam citatus auctor amplectitur,
iuxta quem hæc est vera: Plus accipi potest tempore
solutionis, quam res valebat tempore traditionis; etiamsi
venditor illam in tempore contractus non fuerat ven-
diturus. Et ipsa Pontificis verba satis clarè indi-Contractus|venditionis|quando|consum-|matur.
cant tunc contractum perfici, quando res tra-
ditur, vocat enim illud tempus contractus; si
tamen ea in tempore contractus. &c. Cùm tamen
nullo modo dici possit tempore solutionis con-<-P>@@
<-P>trahere, vt est indubitatum; quia tunc non con-
trahitur obligatio, licet illi satisfiat: est autem
contractus vltro citroque obligatio. Ex quo apparet
sententiam dictam solido esse fundamento desti-
tutam.
102 Ex cap. autem Nauiganti iam citatoVtriusque|citati Ca-|pitis eam-|dem esse|doctrinam.
idem, quod ex Cap. In ciuitate probatur quoad
licitum pretij augmentum ex lucri cessatione:
ideò enim plus accipi potest, quàm res de præ-
senti valeat; quia si id tantùm acciperetur, quod
valeat, tunc venditor lucrum illud amitteret,
quod erat tempore solutionis habiturus. Vnde
non vrget ratio, quæ pro oppositâ sententiâ ad-
ducitur; scilicet id, quod non est, vendi non
posse; & ita neque lucrum, quod cessare dicitur;
quia illud nondum erat. Si enim hæc ratio vim
haberet, sequeretur decisiones Pontificum addu-
ctas esse contra iustitiam, quia lucrum illud pro-
pter quod, plus accipi potest, non est cùm res
venditur. Quod autem spes lucri vendi possit, ex-
plorata res est apud scriptores, pro quo videri
potest Ioannes de Medina Cod. de Restitutione
Quæst. 12. vbi quòd non tantùm spes, sed etiam
res non extantes possint vendi, & P. Amicus
Disputat. 20. de Iustitia. num. 114. & 119. vi-
dendus tot. Sect. 8. Quòd autem D. Thomas non
aduersetur bene ostendit P. Molina Disput. 315.
in fine, vbi congruam adhibet explicationem,
sicut & alij.
103 Quia verò in Indiis casus dictus con-Circa pra-|xim Mer-|catorum in|Indijs diffi-|cultas ca-|riùs credi-|tò venden-|tium.
tingere potest, quòd scilicet vendens dilatâ solu-
tione plus exigat, frequentiùs quàm alibi, quia
Mercatores copiam mercium aliis aliunde ve-
nientibus vendunt, eò quòd merces quamplures
emant, & inter alios distrahant certas earum me-
morias, quas vocant, aut collectiones: viden-
dum quid circa illos debeat consuli, aut quid
probabiliter procedendo tolerari. Sic ergo ven-
dentes, aut creditò penitus, aut partim creditò,
partim præsenti pecuniâ vendunt; cariùs tamen,
lucri cessantis intuitu. Vbi tamen difficile est il-
lud, quòd merces dictas non essent vendituri cer-
tò, cùm eas vendunt, si talis venditor non ades-
set. Quando ergo vendunt, non cessat certum
lucrum, sæpiùs enim contingit, vt memoriæ ta-
les diu in apothecis inclusè teneantur. Accedit
non esse certum, neque probabilem haberi mul-
toties coniecturam de maiori valore, quem sint
tempore solutionis habituræ. Iuxta hæc ergo
non currit decisio Cap. In ciuitate, etiam secundùm
fauorabilem sententiam Caietani. Neque deci-
sio Cap. Nauiganti. quia non constat merces istas
asseruandas in tempus, quo plus erant valituræ.
Quomodo ergo potest modus iste contractatio-
nis adeò vsitatæ saluari?
104 Ad quæ dico inprimis certum videri,Illius re-|solutio.
si tales memoriæ non erant certò seruandæ, non
posse pretium ita augeri, vt tale sit, quale tempo-
re solutionis, sed quia non erat certum etiam ven-
dendas alteri esse, contingens tamen; si ex eo
Dostları ilə paylaş: |