alicuius lucri iactura redditur dubia, iuxta du-
bium debet augmentum pretij moderari; spei e-
nim habenda ratio est, vt num. 100. diximus, pro
quo & videndus P. Molina ibidem adductus. EtSpes non|certa etiā|æstimabilis,
Cardinalis Lugo. num. 95. vbi & P. Salas addu-
cit, iuxta quos spes non certa est pretio æ-
stimabilis. Iuxta quæ etiam locum habere potest<-P>
@@0@
@@1@306 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. IX.
<-P>decisio. Cap. In ciuitate. vbi de dubio valoris, si ita
contrahitur, & Caietani sententia, quæ proba-
bilitate penitus non caret, potest sustineri: si au-
tem lucri iactura nulla sit, quia nec spes amplio-
ris pretij in posterum futuri, ex eo titulo iustifi-
cari venditio nequit, vnde, aut quærendus alius,
aut si desit, non admittendus contractus; & ordi-
nariè esse solet periculum solutionis, qui suffi-
ciens est, vt aliàs diximus, & inferiùs dicemus. Cap.
10. Etsi non sint defuturi, qui Caramuelis am-
plectantur doctrinam, dicentis num. 755. pecu-
niam numeratam plus valere quàm numeran-
dam, & ita Mercatores viliori pretio vendere
paratâ pecuniâ posse, quàm parandâ. De quo
aliàs.
Circa lucrum cessans in mutuo difficultas.
105 IN capitibus citatis non sunt de mutuoIn mutuo|locum ha-|bere respe-|ctum lucri|cessantis.
locuti Pontifices, in ordine ad lucrum
cessans, sed de venditione; vnde dubitari potest
an liceat in illo aliquid accipere ratione cessantis
lucri, & sunt qui negent; ij videlicet, qui ab-
solutè negant in contractu quolibet, in quo dif-
fertur solutio, & in speciali illi, quos adducit
P. Molina Disput. 315. vers. Innocentius, qui ta-
men cum multis aliis contrarium tenet, pro quo
etiam videri potest Cardinalis Lugo Disput. 25. n.
87. P. Bauny lib. 2. de Contractibus Tract. 6. q. 84.
apud quem alij, P. Gaspar Hurtadus, Disput. 3. de
Contractibus difficult. 9. Cap. 10. Caramuel n. 750.
quam plures congerens. Et multò plures. P. O-
ñate Disputat. 107. num. 37. qui circa conditio-
nes pro eo necessarias solidè & diligenter excur-
rit. Liceat Auctorem laudasse domesticum; li-
cet laus eius consu matissimo in opere satis eluce-
scat. Pro quo est etiam praxis receptissima, &
ratio clara: quia mutuum esse tantùm exigit, vtRatio pro|eo aperta.
ratione illius nihil exigatur; atqui hoc serua-
tur in casu, de quo loquimur, quia pro mu-
tuo absolutè nihil exigitur: ergo nihil fit contra
illius rationem; cessatio autem lucri onus spe-
ciale est, quod mutuum ex se non dicit, neque
mutuans tenetur illud gratis subire, quia est pre-
tio æstimabile, & nulla lex obligat, nisi in casu
necessitatis non communis, ad illud; immò si
onus tale mutuantem premeret, id enim est con-
tra rationem, mutui vniuersaliter acceptam. Mu-
tuum enim per Dei prouidentiam, & humanæ
naturæ reciprocam affectionem inductum est in-
ter homines, vt vnus, alium in necessitatibus com-
munibus amicabiliter adiuuaret; vnde lex ista nul-
lum debuit grauamen adiicere, quo homines à
benefaciendo retardarentur. Vnde sciens alium
mutuo indigere, non tenetur ad exportandam
pecuniam, aut rem aliam in eius domum, sed sat
est petenti dare, quia onus illud exportationis,
præsertim suis expensis faciendæ, difficillimam
redderet subuentionem. Ergo similiter, non est
obligatio subeundi iacturam lucri, quia si ita es-
set, valde molesta, & ita etiam difficilis mutuatio
redderetur. Vix enim homines adduci possunt
ad mutuandum, etiam eâ sublatâ obligatione,
iuxta praxim communissimæ opinionis: quid er-
go esset si tale sibi onus subeundum persuade-
rent?
@@
106 Hoc ergo fundamento præiacto, &Difficultas|speci alis|pro Indijs|respectu|eorum, qui|non habent|pecunias|expositas|negotiatio-|ni. Et ta-|lem non|esse datio-|nem ad|damnum.
communibus circa illud ac fauorabilibus senten-
tiis suppositis, pro quibus citati consulendi, vt
circa Indias aliquid specialibus dicam, video in
foro vsitatissimum contractum huiusmodi, qui
dicitur Dar à daño, dare ad damnum. Vbi licet
damnum dicatur, non est equidem damnum e-
mergens, de quo posteà, sed mutuum cum præ-
mio ob lucrum cessans, quia in eo proportio
habetur ad lucrum, quod quis esset per ne-
gotiationem habiturus: quod communiter, vt
suprà dixi, septem aut octo non excedit. Sed illud
difficile, quoòd sic dantes negotiationi non va-
cant, nisi illi, quæ in huiusmodi mutuationibus
exercetur, quia videlicet si isti mutuum sine præ-
mio lucri cessantis datur, amittetur lucrum, quod
ex mutuo alteri dato esset sic tribuens habiturus.
Per hoc autem non iustificari contractum istum,
ex eo constat; quia in tantùm admittitur præ-
mium ob lucrum cessans, in quantùm per nego-
tiationem posset tale lucrum haberi: atqui mu-
tuum dare non est negotiari, sicut nec benefi-
cium conferre: ergo ratione vnius mutui non
dati alteri, nequit in mutuo alio lucri cessantis
præmium reportari. Qui discursus est iuxta com-
munem doctrinam, admittentium pro lucro ces-
sante posse præmium accipi. Prætereà, sumptâ
mutuatione respectu huius, & illius, atque om-
nium, quibus fieri potest, sine respectu ad ali-
quam aliam negotiationem, ex eâ quis lucrum
recipit. Ergo absolutè mutuum est caussa lucri;
quod tamen nullâ ratione potest admitti. Item.
Hæc præstatio mutui dicitur licita accepto præ-
mio lucri, quia per aliam præstationem lucri
præmium haberi poterat. Tunc vltra. Illa alia
præstatio esset licita; quia amitteretur lucrum re-
spectu huius; ergo absolutè loquendo per hanc
potest lucri præmium accipi, sine respectu ad a-
liam. Patet illatio. Nam propterea in mutuo po-
test præmium lucri cessantis sumi, quia cessat
quod per negotiationem haberi poterat, vnde
negotiatio sine respectu ad negotiationem aliam
ex se lucri præmium habere potest: sic se habet
mutuatio ista respectu alterius; ergo erit per se
lucratiua. Tandem: tota collectio mutuatio-
num, quæ ab hoc fieri possunt, nullum extra
se lucrum respicit, & omnes sunt eiusdem ratio-
nis, ergo sicut collectio nullum respicit lucrum,
ita neque mutuationes in particulari, quia non
habent aliam rationem particulariter sumptæ ac
in communi: vnde hoc videtur penitus indubi-
tatum.
107 Peccant ergo grauiter & cum restitu-Vnde pra-|xis sic dan-|tium iusti-|ficari possit.
tionis onere, qui ex hoc tantùm titulo lucrantur
in mutuo; quia vsurarius contractus est; pro quo
videri potest P. Lessius in Resolutionibus post-
humis verb. Mutuis Casu. 1. sed quia multi in hoc
genere contractationis sunt, in quo sine con-
scientiæ remorsu procedunt, & multi eos secu-
ros reddunt; essetque valde peri ulosum velle
hunc lucri conquirendi modum abrogare; quæ-
rendum an ille alium deposcit sustineri & vide-
tur quidem ex eo quòd non est penitus alienus à
propria negotiatione. Qui enim pecunias ha-
bet, licet Mercator non sit, desiderat eas sibi esse
proficuas capitali integro; aliàs breui ad pericu-
lum indigentiæ reducendus. Sic ergo desiderans,<-P>
@@0@
@@1@De lucro cessante in mutuo. 307
<-P>& in eo genere non expertus, videt Mercatori-
bus pecunias à Mercatoribus aliis dari cum
præmio aliquo, & ipse etiam offert nihil cupiens
iniustum, sed faciliorem eum lucrandi modum
existimans. Quòd si non inueniret sic volentem
accipere ad damnum, vt dicitur, alium modum lu-
crandi quæreret, licet nullum in speciali apud se
excogitauerit; dum necessitas non occurrit. In
hoc ergo non videtur conscientiæ interuenire
grauamen; & probari potest ex eo quod tam-
quam probabile admittit P. Lessius Lib. 2. Cap. 20.Obseruan-|da doctri-|na.
num. 95. iunctis præcedentibus probationibus,
ex explicationibus à num. 90. & absolutè appro-
bat Cardinalis Lugo num. 94. quòd scilicet si
pecuniam quis destinauerit negotiationi, non ab-
solutè, sed dumtaxat sub conditione, vt si dicat
Vellem negotiari, nisi multi mutuum peterent; possit
tunc præmium lucri cessantis peti, quia reuerà
lucrum cessat ex negotiatione, quæ mutuatariis
deficientibus quæreretur. Id quod tenere etiam
viros alios doctissimos affirmat P. Lessius. Et
reuerà tenet P. Amicus suprà. num. 121. & Mal-
derus. 1. 2. pag. cit. Dicto. 5. Potest ergo idem
ob eamdem rationem in casu nostro dici.
108 Neque obstare potest sic mutuantesNon ob-|stare mu-|tuatarium|esse roga-|tum.
ordinariè quærere mutuatarios, & ita in eorum
gratiam à negotiatione non abstinere, sed pro-
prij commodi respectu. Id enim efficere poterit
vt præmium lucri sit minus, non autem vt non
debeat esse proportionatum. Et ita tenent P.
Lessius P. Filliucius, & Bartholomæus à S. Fau-
sto: quos adducit & sequitur P. Gaspar Hurta-
dus Difficultate 9. Citata, pro quo & P. Lessius.
num. 101. adducit Sotum, & Nauarrum, genera-
liter asserentes non obstare mutuatarium esse ro-
gatum vt possit de præmio lucri pacisci, qui mu-
tuum tradit, vbi addo non obstare aliquid inuo-
luntarij admisceri, vt cùm Auditores Regij, &Notanda|limitatio|post am-|pliationem.
potentes alij pecunias sic tradunt, quandoqui-
dem illæ verè proficuæ sunt accipientibus. Secus
esset si aliqui anni essent ad negotiationes steriles,
& vellent tales mutuantes idem lucri præmium
habere; tunc enim iniustissimum id esset, quan-
doquidem per negotiationem nihil illis commo-
di accresceret, si negotiationem vellent exer-
cere.
109 Potest etiam aliter mutuatio eorum quiEx contra-|ctu So-|cietatis ex-|cusatio a-|lias iunctis|duobus|aliis.
negotiationi aliàs non vacant, excusari. Per con-
tractum scilicet societatis, cui addatur alius asse-
curationis Capitalis, & alius assecurationis deter-
minati lucri, vel per venditionem incerti pro
certo, vel per assecurationem ab eo, qui pecuniam
accipit præstitam. Hoc esse licitum, licet quidam
negent, ex quibus Heuia in labyrintho, Cap. 1.
lib. 2. num. 11. cum Nauarro & Antonio Go-
mes, pro quo & Pragmaticam quandam addu-
cit; tenent tamen multi, quos adducunt, & se-
quuntur Diana Part. 1. Tract. 8. Resolut. 30. Bo-
nacina Disput. 3. de Contractibus Quæst. 3. Puncto
11. Cardinalis Lugo Disputat. 30. num. 40. &
seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 3. de Contractibus
Difficult. 17. P. Lessius in Resolut. citatis V. Mu-
tuum. num. 3. & 5. vbi formam aliam adducit.
P. Dicastillus. Lib. 2. Tract. 10. Disput. 2. Dub. 21.
P. Oñate Disputat. 107. Sect. 12. & Pharaonius
pag. 494. quorum ratio est: quia tres dicti con-
tractus si cum tertio aliquo celebrentur, liciti<-P>@@
<-P>sunt; ergo & cum eodem, quoniam non est vn-Contractui|Societatis|quomodo|contraria|sit assecu-|ratio capi-|talis.
de id repugnet, cùm in iis iustitiæ seruetur æqua-
litas. Si dicatur obstare naturam ipsam contra-
ctus societatis, iuxta quam socius non debet se-
curitatem Capitalis habere, periculo in socium
alterum reiecto, quod & Sixtus quintus speciali
constitutione prohibuit, quæ incipit, Detestabilis.
Id certè non vrget: quia licet de ratione societa-
tis id sit, quatenus specialis contractus est, non
repugnat vt ratione alterius contractus securitas
habeatur, qui quidem minimè onerosus socio sit,
vt non est in casu nostro; quandoquidem qui
capitale assecurat, id non facit gratis, sed iusto
pretio accepto. Ex quo colligitur Bullam Sixti
Quinti hoc non prohibere; cuius mens est graua-
men iniustum ex societate proueniens amoliri.
Cumque tale non inueniatur in casu nostro, &
sciret doctus Pontifex graues auctores huiusmo-
di contractum approbare, incredibile prorsus est
voluisse illum eumdem prohibere. Vnde id sibi
tantùm voluit, vt assecuratio sine iusto præmio
non esset, sed ex vi tantùm contractûs socialis ad-
deretur. Non est ergo in contractu dicto pro-
prium mutuum, sed apparens.
110 Quantum autem post contractus istos,Circa|quantita-|tem præmij|doctrina|multiplex.|Et quid|pro Indijs,
ex quibus Mercator multipliciter obligatur, præ-
mium debeat pecunias tribuenti remanere, non
potest certò definiri. Et communiter quidem
se ptem, aut octo tribuuntur, aliquando minùs.
Sed certè vltra octo non videtur tribuendum,
quando præsertim, & qui tribuunt negotiationi
certæ non incumbunt, & qui accipiunt non sunt
item Mercatores. Quo euentu aliter sentit P. Di-
castillus, & tantùm videtur habere locum con-
tractus mutui, non autem Societatis: & Cardi-
nalis Lugo septem pro centum in exemplum ad-
ducit. Bonacina quinque, alij sex, Pater Les-
sius sicut & Pater Dicastillus octo; & non vi-
deri decem prohibendos. Sic numer. 5. Cara-
muel numer. 755. duodecim; quod tamen in
Indiis tunc tantùm accidere potest, quando lu-
crum magnum occurrit, vt in Portubello acci-
dere solet nundinarum tempore; vbi multò ma-
ior solet esse excessus; sed examinandum profe-
ctò quàm legitimus: quidam namque sic pecu-
niam tribuunt, quia Mercatores sunt, sed maius
lucrum sibi accrescere deprehendunt ex datione
ad damnum, quàm ex Mercaturâ, & ita mutuare
plus placet, vnde & ingentes pecuniæ copias eò
deferunt, lucraturi multum, vel emendo com-Quid vsu-|rarium, &|ita non fe-|rendum.
modè, vel ad damnum tribuendo. In quo qui-
dem vsurarium vitium admiscetur. Cùm enim
præmium lucri in mutuo debeat respondere lu-
cro ipsi habendo alias per negotiationem: si hoc
minus erat futurum, quomodo præmium maius
est, quod sine vsuræ labe stare nequit? Talis ergo
lucrandi pestis penitus expungenda, quę ad vigin-
ti quinque aliquando lucrum extendit, vnde mul-
tæ Mercatorum fallaciæ passim, cum multorum
iacturâ, conspiciuntur. Sint ergo circa hoc Con-
fessarij peruigiles, neque lucrorum istorum iudi-
cium pœnitentibus relinquant, quos excæcare, &
præcipites agere in foueam perditionis auaritia
solet.
@@0@
@@1@308 Thesauri Indici Titulus IX. Cap. X.
CAPVT X.
De periculis, quæ habenda ratio in
Indicis Contractibus.
CIrca hoc diuersæ occurrere difficultates pos-
sunt, ex quibus sit
DIFFICVLTAS I.
In mutuo ratione periculi an pacisci li-
citè de aliquo præmio possit.
111 GRegorius Nonus in Cap. NauigantiCap. Na-|uiganti|videri re-|probatum|lucrum ob|assecura-|tionem à|mutuantë|factam.|Vbi aliqua|circa illud.
sic decernit: Nauiganti, aut eunti ad
nundinas, certam mutuans pecuniæ
quantitatem, eò quòd suscipit in se periculum, receptu-
rus aliquid vltra sortem, vsurarius est censendus. Sic
ille: per quod videtur non habere locum posse
contractum assecurationis, quo mutuans in se
periculum pecuniæ suscipit, quod ad mutuata-
rium pertinebat; eò quòd per mutuum transfe-
ratur dominium; & ita si pecunia pereat, mutua-
tario perit. Licet autem videatur contractus iste
ineptus, quia cum pecunia apud alium futura sit,
eâ pro libito vsurum, & qui mutuat nequeat spe-
cialem aliquam diligentiam adhibere, vt salua
sors sit, & qui recipit eo ipso negligentior in eâ
custodiendâ reddi possit: nihilominus contra-
ctus potest vtilis esse mutuanti, & frequenter
contingere in casibus à Pontifice indicatis; in
nauigatione scilicet, & nundinis, quando mutua-
ta pecunia maris aut itinerum periculis expo-
nenda est: tunc enim mutuans in se periculum
suscipit, & ita si pecunia pereat, eius damno perit,
non vt domini, quia dominus mutuatarius est, sed
vt assecuratoris, qui tamen præmium assecura-
tionis recipit, & hic quidem contractus apud no-
strates est in vsu, & dicitur dare ad periculum na-
uis, dar à riesgo de Nao. & solet esse ad rationem
duodecim pro centum. Et idem in Lusitaniâ ac-
cidere erga nauigationem Indicam testatur P.
Molina Disput. 318. quod tamen fieri non posse
tenet Glossa citati capitis, & alij nonnulli.
112 Potest autem periculum aliter accide-Ob dubiā|fidem, mu-|tuatarij|non posse|aliquid|exigi mul-|torum sen-|tentia, &|illius fun-|damentũ.
re, quia scilicet mutuatarius non est persona, cui
plenè confidi possit, vnde periculum est aut amit-
tendi sortem, aut recuperandi cum molestia, aut
expensis. Id autem non sufficere, vt aliquid accipi
supra sortem possit, graues Scriptores censent,
quos adducit P. Salas Tract. de vsuris, dub. 12. n. 2.
Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 37. Cardinalis
Lugo Disput. 25. num. 79. nec sine solido fun-
damento: nam mutuatarius aut soluturus est, vt
est obligatus, circa locum, & tempus, & sortis in-
tegritatem, aut non: si primum, solutione ipsa ces-
sat omne periculum, & ita non est pro quo de-
beat compensationem; si autem non sine expen-
sis, & damnis aliis subsecutis ex retardatâ solutio-
ne, ad illa certum est obligari, & ita pro periculo
non est noua compensatio facienda. MolestiæPro mole-|stia nil vi-|deri posse|recipi.
autem si tantùm consistant in anxietate, & solici-
tudinis internæ tormento, pretio ęstimabiles non
sunt, cùm sint actus interiores, qui in contractum<-P>@@
<-P>non veniunt; vnde qui soluit, sed post aliquam
mutuantis molestiam, quia illi ante solutionem
significauit se non soluturum statuto tempore,
vt illuderet, sicut auaris fieri solet, vel ex alio fine
molestiam ingereret; non tenetur proptereà ad
aliquam restitutionem. Vbi non videtur satisfa-
cere quod docti dicunt, molestias non esse ob-
noxias compensationi, quia non fuerunt in pa-
ctum deductæ; si autem deducerentur, esse pre-
tio compensandas; nam actus interni non sunt
in genere bonorum æstimabilium pecuniâ, præ-
sertim in ordine ad contractus: nihil enim tale
in vsu est apud homines. Quod ex eo vrgere
possumus: quia si quis ex mutuo accepto ingen-
tem lætitiam concipiat, non potest mutuans pro
illa compensationem pecuniarum exigere; non
aliâ ratione, nisi quia actus interior est: ergo idem
est de molestiâ dicendum. Præterquam quòd si
quid molestiæ illatum est, gaudio solutionis com-
pensatur.
113 Si dicas cum P. Dicastillo Lib. 2. de Iu-Gaudio so-|lutionis|compensari|contra P.|Dicastillũ.
stitia, Tract 10. Disp. 2. num. 254. molestiam non
compensari per redditionem rei, sed ex solutio-
ne rei mutuatæ iterùm redire delectationem,
quam si non mutuasset, mutuans, & eo ipso ha-
buisset, quo caruit, & modò etiam haberet. Con-
tra est: quia reuerà ex solutione speciales dele-
ctationes sunt. Prima quia mutuans benefecit.
Secunda, quia eo pacto bonum acquisiuit no-
men. Tertia: quia amicum fecit de mammonâ
iniquitatis. Quarta; quia pecuniam, aut rem a-
liam recuperauit; habet enim speciale aliquid
recuperatio ad lætitiam conciliandam: non enim
tantùm habet, quod habebat ante mutuationem,
sed à periculo liberatum: sicut specialem lætitiam
habet qui post lethalem morbum consecutus est
sanitatem: & sic aliæ. Huiusmodi autem actus
possunt esse durabiles, cùm tamen molestia ob
periculum solutione transierit. Habet ergo illa
plenam compensationem.
114 Item cùm accedit aliquis mutuum pe-Ratio alia|vt non li-|ceat lucrũ|ob pericu-|lum.
titurus, & non deprehenditur talis, vt de solutio-
ne possit plenè esse securitas, repelli potest: cùm
ergo non repellatur, sed eius petitioni qui roga-
tur, annuat; manifestum videtur velle dare mutuũ,
non obstante periculo, & ita voluntatem mutui
respectum ad periculum habere. Atqui mutuum
vt tale nequit lucrum respicere: ergo nec ratione
periculi potest intendi. Si dicas duos esse con-
tractus, vnum mutui, & alium ob periculum. Id
videtur iam dictis sufficienter impugnatum; quia
semper respectus ad periculum habetur. Et præ-
tereà si præcessit contractus mutui, non potest
contractus alius succedere ex quo mutuatarius
grauetur, & mutuum reddatur contractus lucra-
tiuus respectu mutuantis, qui tamen in mutua-
tarij commodum est prorsus institutus.
115 Dico primò. Contractus mutui secun-
dùm priorem explicationem suscepti periculi estAssertio 1.|Licere il-|lud.
licitus. Sic plures, quos adducit P. Salas suprà
Dub 13. num. 1. quos & ille sequitur. P. Molina
Disput. 318. Cardinalis Lugo suprà num. 77. P.
Dostları ilə paylaş: |