tè redditur, & pro non forma habetur, sicut
docti Iurisperiti dicunt, de quo Nos alibi, in-
justam sententiam non esse sententiam. Ne-
que quod ex Cap. Retulerunt adducitur alicu-
jus momenti est: nam in ipso non solùm ex
eo quòd non sit intentus error decernitur valor
Sacramenti, sed quia formæ servatus proprius
& legitimus sensus, quidquid de locutionis
corruptela fuerit infringendo linguam, unde non
ad solum errorem aut hæresim arctanda dispo-
sitio. Hinc factum quod narrat Fernandius
Moure suprà Cap. 10. n. 6. de Parocho, qui in
administratione Extremæ unctionis pro verbo
Deliquisti dicebat Dereliquisti: quam mutatio-
nem Scriptor valori Sacramenti censuit obsti-
tisse, ob sensus diversitatem, cum adeò di-
versa sint prædicta verba, licet non multùm
dissimilia sono, in cujusque propria significa-
tione.
865. Sed demus ijs, qui, ut vidimus, cen-Amplior|impugnatio.
suerunt, eorum placitum esse verosimile. An
proptereà certum? Non equidem, quia com-
plures sunt aliter sentientes, quorum est sen-
tentia probabilis. Ex quo habetur iteran-
dam Ordinationem quoad partem illam, ex re-
ceptissima doctrina. Ubi quidem non probabi-
liter arguitur, sed demonstrativè, juxta subje-
ctam materiam, sic stante opinione probabili
circa Sacramenti nullitatem, illud est sub con-
ditione iterandum: In casu, de quo agitur ta-
lis extat opinio: ergo sub conditione iteran-
dum est. Major admittitur, & Minor est inne-
gabilis, ex ratione, & auctoritate: Ergo est<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa Sacramentum Ordinis. 301
<-P>evidens Consequentia. Ubi opportunè cadit,
quod ex D. Thoma in 4. habet Sylvester Verb.
Baptismus 1. Quæs. 9. ubi ita scribit: Nono, quidSylvester.
si fiat transpositio? & dicit S. Thomas ubi suprà,
quòd si talis sit, quæ mutet intentionem, non est
Baptismus, ut si dicatur: In nomine Patris baptizo
te, & Filij. Secus si intentionem non mutet: Vt in
nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, baptizo
te. Et sic intellige dictum Petri (de Palude) quod
mutatio ex simplicitate non nocet, quando scilicet
sensum non tollit, ex malitia autem nocet, etiamsi
sensum non tollat, sicut de corruptione dicit S. Tho-
mas, quia tollit intentionem in Ministro. Sic ille.
In nostro autem casu manifesta est sensus
(quem explicat S. Thomas nomine intentio-
nis) mutatio ex verborum transpositione. Sicut
autem in eo casu non excusat simplicitas, ita
neque in nostro inadvertentia. Et quidemQuid circa|iterationem|certum.
quando mutatio sensus certa est, circa iteratio-
nem Sacramenti nullum esse dubium potest.
Stante autem illo, ut stare necesse est in opi-
nionum conflictu, iteratio etiam sub conditio-
ne adhibenda; quod est firmissimum dogma
apud eumdem Doctorem Sanctum 3. p. q. 66.Cap. De|quibus.
Arti. 9. ad 4. ubi adducit Decretalem Alexan-
dri Tertij in Cap. De quibus est, de Baptismo.
Quæ licet de Baptismo procedat, ad alia est
Sacramenta necessitatis similis extendenda sub
gravi conscientiæ gravamine, juxta recep-
tissimam, de qua sæpiùs, doctrinam Theolo-
gorum.
DIFFICULTAS
SECUNDA.
866. CIrca formam eamdem alteri PrælatoQuid contra|formam, in|qua omis-|sum nomen|Peccata.
accidit, quæ & ejus conscientiam
non parum stimulavit, sic enim illam protulit:
Accipe Spiritum sanctum, quorum remiseris, re-
mittuntur eis, & quorum retinueris, retenta sunt.
Itaque nomen Peccata omissum, quod post or-
dinationem certò deprehendit. Et ratio dubi-
tandi est obvia, quia ex omissione hujusmodi
sensus formæ videtur claudicare, cùm id desit,
supra quod debeat verborum significatio cade-
re, ut integra evadat oratio. Sicut enim per
excessum corrumpi forma potest, variato sen-
su, ita & per defectum reddi inutilis, ut est
apud Doctores exploratum, pro quo specialiter
Sylvester suprà n. 4. ubi multa ex D. Thoma.
Sic dicunt graves Scriptores solo Verbo Absol-
vo non posse consistere absolutionem, quia
deficit appositum, licet sint, qui sufficere exi-
stiment, junctis circumstantijs Confessionis, &
accusationis, quibus significatio verbi ad pec-
cata coarctatur. Sicut è converso ex defectu
verbi redditur nulla Baptismi forma, ut si quis
abluendo dicat: In nomine Patris, & Filij, &
Spiritus sancti, omittens priora verba: Ego te
baptizo, ut declaravit Alexander Tertius in
Cap. 1. de Baptismo, quem adducit D. Tho-
mas Quæst. 66. citata, Arti. 5. ad 2. quia opor-
tet, ut qui baptizat determinet in verbis for-
mæ ad quid sit ablutio illa, de quo & diximus
n. 836.
@@
867. Nihilominùs censui & consului for-Quid pro|illa.
mam prædictam fuisse sufficientem, neque ne-
cessariā iterationem, quia in illa idem est sen-
sus, etiam cum omissione dicti nominis. Nemo
enim audiet illam, qui non intelligat de re-
missione & retentione agi peccatorum: licet
enim sub proprio non efferantur nomine, ex
adjunctis evidenter concipiuntur. Neque enim
de absolutione alia, aut retentione sensus
commodus esse potest; tum ex eo quod Chri-
sti verba proferantur, quibus de peccatis egit:
tum etiam, quia datur Spiritus sanctus, quem
constat pro debitis alijs temporalibus non pos-
set dari. Unde diversa est in eo ratio ac in ver-
bo Absolvo, de quo nuper, quod communiter
negant Scriptores pro forma sufficere, licet ex
circumstantijs propria constare significatio vi-
deatur, quia illa debet in ipsa forma reperiri;
quod in casu præsenti evenit, juxta dicta, ex
eo scilicet quòd remissio & retentio cum Spi-
ritus sancti datione jungatur.
868. Est prætereà ratio alia ex Gramma-Probatio|alia ex|Gramma-|tica.
ticæ præceptis desumpta, nam posito genitivo
solet accusativus eleganter subtrahi, eo quòd
sufficienter intelligatur. Sic dicitur in Divi
Petri, & Ad Divi Petri templum scilicet. In D.
Pauli, & Ad D. Pauli, Collegium, inquam,
quod pro hoc, in quo hæc scribo, frequentissi-
mum. Et circa hoc attendendum esse linguæ
usum benè observat Sylvester V. Baptismus 1.
nu. 5. ex Paludano & Summa Confessorum.
Cumque Latina nobilissima omnium sit, &
qua feliciter in Sacramentorum administra-
tione utimur, licet ad usum præscriptum te-
neamur, dum stante illius proprietate varietas
aliqua sincerè procedendo contingit, non est
substantialis in forma sensus denegandus.
Num. 830. vidimus circa formam BaptismiNotanda|doctrina.
Auctores affirmantes conjunctionem Et esse
de substantia formæ. Quid ergo dicemus de
Baptismo administrato in ea lingua, quæ non
habet conjunctiones, qualis est Peruviana?
Unde inter Patrem & Filium, & hunc ac Spi-
ritum sanctum, nihil interjici potest. Videtur
quidem certissimum formam hujusmodi esse
sufficientem, quia juxta usum talis linguæ res
agitur: unde sic Indi instruuntur, ut in neces-
sitate, cùm Parochi diu & longè absint, possint
baptizare: Latina enim forma erroribus esset
obnoxia: licet jam multi sint, quibus illius pos-
sit usus commendari. Quod quidem eatenus
potest instituto præsenti subservire, quatenus
& ex eo, quod est dictum de usu linguæ mul-
tiplici stabiliri, & quod in casu nostro juxta
Latinam vidimus posse cum legitima signifi-
catione constare, ubi nihili improprium, sed
elegantiæ peculiaris admiscetur.
869. Ex quibus ad illa, quæ videbanturFit satis|objectis.
obstare potest facile responderi, concedimus
enim per defectum, sicut & per excessum, posse
formam reddi invalidam; negamus tamen in
præsenti casu tale quid intercedere. Et ad id,
quod de forma absolutionis dicebatur, jam di-
versam esse rationem ostendimus. Pro forma
autem Baptismi optima est ratio Divi Thomæ
adducta, quòd scilicet in verbis formæ debeat
determinari quis sit ejus actionis finis, circa<-P>
@@0@
@@1@302 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>quam cadunt: hoc autem in præsenti vidimus
inveniri, cùm constat ex forma ad tradendam
pro remittendis peccatis tendere potestatem.
Addo quod magni videtur esse momenti, sci-
licet peccata sufficienter expressa, dum in fine
dictum Retenta sunt, adjectivum enim illud
positivum indicat, & ex eo satis intelligitur
de peccatis esse sermonem, ad quæ & non ad
aliud dirigi valet ejus significatum. Quemad-
modùm si quis juxta definitionem peccati à
Divo Ambrosio traditam absolveretur sic: Ego
te absolvo à dictis, factis, & concupitis contra le-
gem Dei mihi Confeßis, valida esset absolutio,
& tamen nullus terminus substantivus ex-
pressivus peccati proferretur, sed subintellecti
sufficerent. Immò etsi tantùm diceret à com-
mißis &c. Commissa enim pro peccatis sumun-
tur juxta Ecclesiæ sensum: Commissa mea pa-
vesco &c. ratione scilicet subintellecti. Stat
ergo prædictam formam validam fuisse, unde
& dicti Prælati spiritus tranquillatus.
§. VII.
Circa Sacramentum Matrimonij.
870. IN Problemate 8. n. 1371. Vers. Dici ergo,Matrimo-|nium inter|fideles an|stare queat|non Sacra-|mentale.
non esse iterandum Matrimonium sine
Parochi benedictione celebratum afferui, &
post alia sic: Cùm aliàs etiam in casu, quo non
esset Sacramentum, esset verus contractus, utpotè
coràm requisitis testibus celebratus: & ita conjuges
non essent in statu peccati mortalis, etiam mate-
rialiter loquendo. Sic ibi locutus juxta valde
probabilem sententiam gravium Theologo-
rum, juxta quos in Matrimonio potest stare
celebritas & substantia contractus sine adjun-
cto consortio Sacramenti: si videlicet conjuges
fideles sine ullo ad Sacramentum respectu so-
lùm velint naturalem inire contractum. Licet
revera alius videatur casus præfatæ assertionis:
supponitur enim conjuges voluisse contrahere
juxta morem Ecclesiæ, & ita conficere Sacra-
mentum: quod cùm defuerit, videri non in-
verosimiliter potest, cessare penitus obligatio-
nem, qualicumque defectu ex parte Parochi
succedente: quia deficit cōsensus circa objecti-
vam materiam, contractum inquam Sacramen-
talem. Hinc est ut defectu hujusmodi stante
Declarationes Cardinalium absolutè conclu-
dant Matrimonium non valere, nulla contra-
ctus naturalis habita ratione. Sic apud Lean-
drum citata Quæst. 40. & tamen supponitur
contrahendi voluntas, & testium præsentia.
Unde & ita semper de contrahentibus videtur
præsumendum in facti contingentia. Nihilo-
minùs perseverante conjugio secundùm opi-
nionem probabilem, cui ratio Sacramenti ex
præfata caussa deficit, idq́ue auctoritate Eccle-
siæ renuentis divortium, dici convenienter po-
test in ratione contractus perseverare. Licet
enim Christus contractum hujusmodi Sacra-
mentalem esse voluerit: in casibus tamen hu-
jusmodi, in quibus non est conjugibus separa-
tio possibilis, rationem puri contractus noluit
denegari, ne sic conjuncti essent fornicarij,<-P>@@
<-P>licet tantùm materialiter, & juxta hunc spiri-
tum Ecclesiam procedere, dum tales sustinet,
nec judicat separandos. Iuxta quem explican-
di modum stat doctrina à Nobis tradita, quem
verosimilem æstimamus. Nec plura de Sacra-
mentis.
871. Si pro præfato explicationis modoNotanda|doctrina.
illud adjiciamus, quod ad meliorem intelligen-
tiam poterit deservire: siquidem objici poterit
ad contractum requiri necessariò ut sit volun-
tarius: quod quidem in contractu modo præ-
dicto explicato non apparet: juxta dicta enim
fideles quando contrahunt, Sacramentalem
contractum inire intendunt, & ita cessante,
aut non extante ratione Sacramenti, contra-
ctus penitus deficit: neque subintrat nova vo-
luntas contrahendi, & ita subsistere contra-
ctus nequit. Ad hoc enim dicimus fideles dum
contrahunt, ita velle contrahere, saltem impli-
citè & virtualiter, ut si ex aliquo defectu Sa-
cramenti ratio desit, & necessariò sint in con-
jugio remansuri, eo modo remaneant, ut mi-
nimè fornicarij sint; quod quidem aliter con-
tingere nequit, quàm naturalem contra-
ctum ineundo, unde sufficiens est pro illo
voluntas.
CIRCA
SECTIONEM XXXI.
Ad varias illa materias spectat, pro
quibus & distincta Problemata.
Sit ergo circa Primum
§. I.
Quomodo natura divina videri sine Personis
queat.
872. DIctum quidem & probatum videriP. Bonæ-|Spei ut ob-|stet visioni|essentiæ sine|Personis.
posse, sed non è contra. Contra
quod acriter depugnat P. Bonæ-Spei Tomo 1.
Tract. 1. Disput. 4. Dub. 5. junctis ijs, quæ habet
Disput. 3. Dub. 1. Resolut. 1. 2. & 3. ex princi-
pio illo suo Nominalium genuino tollentium
omnem inter realiter identificata, & in Deo
præsertim, distinctionem, in quo & alios, quos
sequi potuit, habuit assertores. Et ille quidem
ex summa Dei simplicitate arguit, nihil mo-
ratus contradictoria illa de communicata essen-
tia, & non personalitate: producta persona-
litate & non essentia, & nonnulla alia, id enim
non ad distinctionem, sed ad profunditatem
& ineffabilitatem mysterij referendum est,
quod tradit fides, cùm aliàs eadem fides tra-
dat summam Dei simplicitatem. Et indignum
quodammodo reputat profunditate mysterij
distinctiones pro illo explicando quærere, qui-
bus illud facilius reddatur, cùm ejus debeat
summa profunditas & ineffabilitas prædicari.
In quo quidem ego, ut sæpè admonui, con-
traria penitus gradior via, eam semper melio-
rem Theologiam reputans, qua mysteria fidei
faciliora intellectu redduntur, salvis ejusdem<-P>
@@0@
@@1@§. I. De visione essentiæ sine Personis. 303
<-P>fidei principijs. Ideò enim Theologia adinven-
ta, & principijs fidei naturalia principia con-
juncta, ut faciliora quidem mysteria Christia-
næ religionis appareant. Quod equidem cum
eorum injuria factum existimare, non solùm
esset ridiculum, sed egregiè temerarium & sa-
crilegum. Iuxta fidei quidem dogmata Deus
simplicissimus est, quia nulla in illo composi-
tio, quæ quidem locum non habet, ubi est iden-
titas realis. Ea autem admissa, quidquid ad
formalitates spectat, sine injuria, immò cum
magna Divinitatis gloria proclamatur. Id quod
facili discursu convincitur. Nam licet Deus
summè simplex sit, distinctionem Personarum
admittit: Ergo distinctio talis non obstat sum-
mæ simplicitati. Tunc sic: Ergo & aliqualis
distinctio concernens mysterium dictum, &
stans cum reali identitate non obstabit sum-
mæ simplicitati. Sicut igitur quòd distinctio
non obstet summæ simplicitati ad mysterij est
altitudinem & profunditatem referendum, ita
etiam quod ad formalem distinctionem spe-
ctat: & sicut distinctio prior est Deo glorio-
sa, ita est de formali ad illam spectante ratio-
nabiliter sentiendum.
873. Hinc est ut licet Patrum multi, exIdentitas &|distinctio|in Divinis|ut colliga-|tur ex Pa-|tribus.
quibus nonnullos adducit citatus Scriptor Re-
solut. 1. cit. Disputat. 3. identitatem in Deo om-
nimodam videantur asserere, alij distinctionem
non obscurè indicant, de formali quidem acci-
piendi, ut unum & alterum in illo agnosce-
re debeamus. Sufficiat modò Edictum Iusti-
niani Imperatoris, de quo n. 762. & apud ci-
tatum Scriptorem magnam habet auctorita-
tem, sic enim in illo: Quoniam non est idem na-Edictum|Iustiniani.
tura & subsistentia: omnes enim SS. Patres conso-
nanter nos docent aliud esse naturam, sive substan-
tiam, aut formam, aliud subsistentiam, seu perso-
nam &c. Videantur alia Sect. 21. Problem. 3. §. 2
Et ratio D. Thomę pro distinctione Processio-
num Sect. 17. Probl. 8. §. 4. Ibi, Secundùm horum
propriam rationem &c. scilicet intellectus & vo-
luntatis, ut distinctorum quidem à natura juxta
quod discursus S. Doctoris procedit. Vnde ex
parte hujus unitatis non potest concipi propria ratio
hujus proceßionis, vel illius, secundùm quam una
distinguitur ab alia. Quæ sunt illius verba.
Circa quod citatus Scriptor satis exactas & so-
lidas aliquorum impugnationes habet qua-
rumdam explicationum, quæ apud doctos Re-
centiores extant, dum nulla distinctione for-
mali aut virtuali admissa, distinctionem pro-
cessionum conantur declarare, sensu satis im-
plicato. Quod dum præstat, meliora profectò
erat ille daturus, quod tamen non ita feliciter
accidit, ut ex dictis habetur manifestum, dum
animosus athleta contra Thomistas, Scotistas,
& Patres Societatis se clamat pronuntiare. Ma-
nus ergo ejus contra omnes, sed manus etiam
omnium contra eum, unde non est opus ut no-
stras ampliùs exeramus.
@@
§. II.
Divinarum Personarum visio quomodo ad
Beatitudinis substantiam spectet.
874. STabilitum id Problem. 2. commodaP. Bonæ-|Spei discur-|sus ut stet|pro Asserto.
explicatione. Circa quod P. Bonæ-
Spei Tomo 1. Disput. 4. citata, Dub. 6. absolutè
consentit sine aliqua distinctione, & probat,
quia objectum beatitudinis summè beare &
oblectare debet, quod non staret in visa Trini-
tate, & quia visio beatifica succedit fidei. Post
hæc sic objicit: Deus Trinus & unus non est
beatitudinis Dei Patris objectum: ergo multò
minùs creaturarum beatarum. Probatur As-
sumptum, quia Pater priùs origine quàm Fi-
lium generaret fuit perfectissimè beatus: At-
qui hoc non visione Personalitatis Filij, sed ra-
tione præscindente inter naturam & Persona-
litatem Filij: Ergo &c. Probatur Minor pro
utrâque parte, quia in illo priori originis non-
dum erat Filij Personalitas: Ergo &c. Respon-
det negando Antecedens: ad ejus verò proba-
tionem concessa Majore, negat Minorem pro
utraque parte, & ad ejus probationem inquit
Personalitatem Filij in illo priori originis nondum
esse, non esse illam, nondum esse simpliciter,
ut supponitur, & hoc sensu negat Assumptum:
sed est illam non esse principium istiusmodi
originis: & hoc sensu concedit Assumptum.
Sed id non obstare ait, ne simul eodem indivi-
sibilissimo instanti Verbum sit ratione Perso-
nalitatis principiatum.
875. Sic ille respondet, & non quidem itaPatris bea-|titudo ut|stet cùm|prioritate|originis.
expeditè, ut quiescere in ejus responsione ani-
mus stimulatus difficultate possit. Et ubi dici-
tur, Non esse illam nondum esse simpliciter,
videtur typographicus error, aut aliundè ve-
niens, irrepsisse. cùm non Illam, sed Illud, dici
debuisset, ut sit sensus, cùm dicitur non esse
Personalitatem in priori originis, illud non
esse, non esse simpliciter tale, cùm sit tantùm
originis, quatenus Personalitas Filij non est
principium suæ originis, cùm tamen in eodem
instanti omnino indivisibili est principiatus.
Unde clariùs respondendum, negatione Ante-
cedentis, & ad probationem, negatione Mi-
noris ut supra, statuendo firmiter Patrem fuis-
se perfectissimè beatum, & ad illius probatio-
nem, cùm dicitur quòd in illo priori originis
nondum erat Filij Personalitas, id negandum
cum supposito, supponitur enim prioritatem
originis esse prioritatem in quo, cum tantùm
sit à quo. Quam & esse vocandam prioritatem
docti aliqui Scriptores affirmant, ne æquivo-
cationibus hujusmodi, ex una ad aliam non
sine inconvenienti, ut in argumento, transea-
tur. Sed sustinendus talis loquendi modus cum
debita explicatione, & statuenda in quocum-
que rationis etiam instanti perfectissima Pa-
tris beatitudo.
876. Sed ex eo quod hæc juxta probabi-Et simul|actus intel-|lectus &|voluntatis,|in quibus|consistit.
lissimam sententiam non solùm actum intelle-
ctus, sed etiam voluntatis includat, aliqua oriri
potest difficultas: Nam Pater non est diverso<-P>
@@0@
Dostları ilə paylaş: |