le complementum gratiæ non effectivum, con-
venienter prętermitti: & verosimile est, si quem
ille habet affectum retrotrahi, ut illo, qui bap-
tizatur, non penitus defraudetur, ad eum mo-
dum, quo Baptismus ipse caussat gratiam re-
cedente fictione, retrotrahitur enim ille ad hu-
jusmodi affectionem, & quasi tunc perficere-
tur, & esse inciperet, operatur. Et in hujusmo-
di quidem eventu, sicut Sacramentum opera-
tur ut præsens, ita & Sacramentales ritus, qui-
bus aliqualis respondet effectus, etiam retro-
trahuntur, ut illos præstent. Unde in eo etiam
casu, in quo Baptismus sine aliqua suscipientis
culpa fuit nullus, tale aliquid circa Sacramen-
talia dicta dici verosimiliter potest ut legitima
superveniente receptione ad suos effectus sus-
citentur, & virtute Sacramenti id habeant,
quod erant in priori receptione, si legitima
fuisset, habitura. Quæ quidem ex occasione
dicta, neque, ut æstimo, supervacuè. Nec de
Confirmatione plura, ubi de illius solùm for-
ma agimus, & de qua alibi non pauca.
Circa SS. Eucharistiæ Sacramentum.
DIctum de illo supra § 3. circa materiam
de Incarnatione, ubi de peculiari existen-
tia SS. Trinitatis in ipsa.
§. IV.
Circa formam in Sacramento Extremæ Vn-
ctionis.
857. DE illa Problem. 6. de qua & P. Lean-De forma|juxta Au-|ctorem|quemdam.
der Tract. 4. Disput. 2. qui Quæst.
22. adducit Cañedum Cap. 1. de Extrema un-
ctione pag. 245. ubi asserit formam præcisam
hujus Sacramenti esse istam: Indulgeat tibi Deus
quidquid peccasti per visum, sive auditum &c. In
nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Quod
quidem citatus Leander non approbat, eo
quòd in hujusmodi forma desideretur id, quod
ad unctionem spectat necessariò explicandum.
Et quidem meritò, cùm pro eo adeò apertè mi-
litet Conciliorum Florentini, & Tridentini
auctoritas. Dici quidem potest unctionem non
indigere significatione verborum, quandoqui-
dem ungens Sacerdos actu ipso ungendi satis
quod agit repræsentat, & verbis prædictis suf-
ficienter finis unctionis ostenditur, ritu depre-
cationis adjuncto.
858. Verùm hoc minimè satisfacit: eaVnctio ut|debeat ex-|primi.
enim ratione dici posset hanc esse sufficientem
Baptismi formam: In nomine Patris, & Filij, &
Spiritus sancti, sic proferendo, dum fit ablutio;
hæc enim seipsam sufficienter repræsentat, &
per adjuncta verba ejus & finis & effectus in-
dicatur. Id quod etiam de Confirmatione dici
posset. Ad quod quidem dici poterit Baptismi<-P>
@@0@
@@1@298 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>formam à Christo præscriptam, quod secus ac-
cidit in Extrema unctione. Contra id siquidem
stat, Christum actionem ipsam præcepisse, cum
adjunctis verbis, non verò expressionem verba-
lem ablutionis. Unde ergo obligatio pro illa, uti
pro parte ad substantiam formę pertinente? Ex
traditione utique in Ecclesia ab Apostolorum
temporibus observata. Ergo similiter est in
Extrema unctione dicendum: in cujus admi-
nistratione ab antiquissimis temporibus sem-
per ijs verbis usus constitit quibus unctio desi-
gnaretur. Quod quidem à Cōcilio Tridentino
Seßione 14. Cap. 1. de hoc Sacramento luculen-
ter expressum, sic enim ibi: Quibus verbis ut exConcilium|Tridentin.
Apostolica traditione per manus accepta Ecclesia di-
dicit, docet materiam, formam, proprium mini-
strum, & effectum &c. Unde & in illis formis
specialium Ecclesiarum, minùs ab aliquibus
ut in Problemate vidimus, probatis, unctio sem-
per expressa, uti id, in quo dubium esse nullum
poterat, per quæ P. Arriagæ discussa dubitatio
Disput. 53. n. 26.
859. Aliunde etiam potest forma prædictaQualis di-|versitas in|forma abso-|lutionis.
improbari, ex eo scilicet quod additur tam-
quàm substantiale, In nomine Patris &c. Cùm
enim de usu Romanæ Ecclesiæ ioquamur, pro
qua est forma à Concilijs præfatis designata,
nequit illi quidquam superaddi tamquàm sub-
stantiale. Unde & Sacramentum erit nullum,
cùm error in forma admisceatur, juxta com-
munem Scriptorum doctrinam de Baptismo
loquentium, si post SS. Trinitatis nomina Vir-
ginis nomen adjiciatur. Secus si ex devotione,
quasi quidpiam accidentale, ut apud fere om-
nes de Baptismo tractantes habetur obvium.
Neque hic locum habet illorum sententia, de
qua Problem. 5. circa verba absolutionis, ut sci-
licet intentio possit usque ad finem prolationis
trium divinarum Personarum prorogari, quod
non displicuit Nobis. In illa enim unica est
oratio expressiva plenè eorum, quæ sine divi-
narum Personarum expressione implicitam si-
gnificationem habebant, unde pro eadem re-
putantur. In forma autem, de qua agimus, di-
stincta oratio est, ut constat, nec pro una &
eadem haberi possunt. Præterquam quòd pro-
tensio illa intentionis ex eo accidere potest,
quod juxta Concilia possint verba illa sanctæ
invocationis adjungi: quod tamen in casu no-
stro non accidit, cùm talis adjectio minimè sit
Ecclesiæ menti conformis: aliàs posset etiam
Virginis prolato nomine, aut devoti alterius
Sancti, usque ad finem prolationis intentio
protelari. Præterquàm quòd additio In nomineNotanda|doctrina|circa verba|In nomine|Patris &c.
Patris &c. aptum sensum cum præcedentibus
habere non potest, scilicet, Indulgeat tibi Deus
&c. quia Deus non dicitur propriè indulgere
in nomine Patris &c. propter quod dixi verba
ista distinctam orationem continere: sic enim
& alibi sæpè videre est, & præsertim initio
Missæ: neque enim cum Antiphona, Introibo
unam integrat orationem, ut ex interpunctio-
ne liquet, aliàs post Psalmum Iudica me Deus
simul repeteretur. Unde & receptissimus apud
Fideles usus, cùm aliquid aggrediuntur, & ita
in verbis prædictis, licet verbo careant, ali-
quod subintelligendum est, videlicet, aggre-<-P>@@
<-P>diar, agere volo, vado, tendo, nomine adjutorio
SS. Trinitatis invocato. Et in Missa quidem sa-
tis est nota intentio illam celebrandi, ut id de-
beat intellectum credi & Ecclesiæ intentione
contentum, quidquid de Sacerdote celebraturo
sit ad hæc minùs attento.
§. V.
Circa Sacramentum Ordinis.
860. DE illo non pauca Problemate 7. unde
non multa in præsenti.
De Subdiaconatu.
IN sola Calicis & Patenæ exhibitione cumCirca for-|mam pro|Subdiaco-|natu ut ob-|stat P.|Leander.
accommodata forma illius essentiā consistere
dictũ & probatũ cum multis §. 4. Contra quod
insurgit P. Leander Tomo 2. Tract. 6. Disput. 3.
Quæst. 12. Nam duplex potestas confertur: er-
go per duplicem materiam & duplicem for-
mam. Consequentia patet, & Antecedens pro-
batur; Nam in primis confertur potestas admi-
nistrandum Sacerdoti vasa Corporis & Sangui-
nis Christi, & hæc confertur per traditionem
Calicis vacui & vacuæ Patenæ cum verbis il-
lis: Videte cujus ministerium vobis traditur &c.
Rursus confertur eidem potestas altera ad le-
gendum Epistolas solemniter in Ecclesia, &
hęc datur per traditionem libri Epistolarum sub
hac forma: Accipite librum Epistolarum, & habe-
te potestatem legendi eas in Ecclesia Sancta Dei
&c. Sed cōtra est. Nam etiam Subdiacono tra-Fit illi|satis.
duntur Urceoli cum vino & aqua, & bacile
cum manutergio: nec tamen proptereà tradi-
tio talis ad substantiam dicitur pertinere. Et
quidem traditione tali conferri potestatem ad
suggerendum vinum & aquam in Eucharistiam
Sanguinis Christi nobiliori modo quàm Aco-
lyhto manifestum est; cùm tamen citatus Scri-
ptor id ad substantiam illius gradus asserat per-
tinere Quæst. 17. Nec dici potest illos tradi ab
Archidiacono, neque formam supra illos pro-
ferri, id quod in Acolytho secus accidit: nihil
enim ex ijs obstare ostensum n. 1320. & qui-
dem indubitabile est per hujusmodi urceolo-
rum traditionem ad ministerium dictum tradi
potestatem, quomodocumque illud placeat ex-
plicare, unde & tactus in Pontificali præscri-
bitur. Quare ergo ad substantiam non perti-
net? Ideò equidem, quia minimè ab Ecclesia
ut substantialis hujusmodi traditio virtute po-
testatis à Christo acceptæ adhibita reperitur.
Quod equidem ex Concilio Florentino con-
stat, juxta dicta in Problemate, ubi & alia addi-
ta, quibus consentaneæ minimè responsiones
perhibentur. Et ita præter citatos, & alios ad-
ductos à P. Leandro tenet P. Bonæ-Spei Tract.
7. nu. 19. & seqq. Antonius Fernandez de
Moure Parte 3. Cap. 11. §. 5. nu. 2. P. Arriaga
Disput. 56. Sect. 4. P. Busenbaum Lib. 6. Tract.
5. Cap. 2. Resp. 3. P. Esparza Lib. 10. Quæst. 104.
Arti. 12. & alij. Mag. Acacius de Velasco Tomo
2. Resolut. 339. n. 2. ita scribit: Materia remo-
ta est Calix & Patena vacui, & liber Epistolarum:<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa Sacramentum Ordinis. 299
<-P>& traditio rerum istarum est materia proxima. Ita
definit Concilium Florentinum. Sic ille citans in
margine Decretum Eugenij Quarti. Ubi mi-
rari juvat virum doctum eo in errore fuisse, ut
definitum à Concilio sibi persuaderet, quod ita
indubitanter profert; cùm oppositum potiùs,
& satis quidem probabiliter asserere potuisset.
Eugenius enim traditionis libri non meminit,
unde illud est præcipuum oppositæ sententiæ
fundamentum.
§. VI.
De Diaconatu.
861. IN sola libri Evangeliorum traditioneCirca Dia-|conatum &|modos ali-|quos sen-|tiendi.
cum propria forma substantiam esse hu-
jus Ordinis constitutam, statutum §. 5. pro
quo P. Leander multo plures refert, quàm pro
sententia opposita probabiliore ab ipso judica-
ta. Stant etiam pro nostra citatus Moure loco
eodem. P. Bonæ-Spei n. 24. & seqq. Mag. Aca-
cius Resolut. 340. Quidquid P. Esparza, & P.
Busenbaus videantur adversari: nihil tamen
speciale adducentes, cui non sit obvia ex di-
ctis §. citato satisfactio. In Magistro autem
Acacio peculiaris doctrina occurrit, quæ &
profectò difficilis, ait enim principale Diaconi
ministerium versari circa traditionem Calicis
cum vino in Missa, & Patenam cum Hostia,
dum assistit Sacerdoti, & nihilominùs, & li-
bri Evangeliorum traditionem, quod ad mi-
nisterium minus principale spectat, esse mate-Difficilis|doctrina|Mag. Aca-|cij.
riam ejus Ordinis. Et rationem reddit: Nam
vel consideramus Calicem & Patenam cum Hostia
& vino, aut sine illis: si sit sine vino & Hostia, est
materia propria Sacerdotis (ubi est apertus error,
cùm dici debeat, Subdiaconi) Ergo materia hujus
Ordinis propria est liber Evangeliorum. Sic ille.
Sed quidem incredibile apparet, ut quod minùs
principale in Sacramento est, sit unicum sub-
stantiale significatum: quod quidem in nullo
alio Sacramento reperietur, & rationi valde
dissonum comperitur. Neque ratio adducta
ullo modo satisfacit, in qua aliquid pro illius
complemento deesse videtur. Neque enim ex
eo quod Calix & Patena sine vino & aqua
sint materia Subdiaconatus, sequitur cum illis
Diaconatus materiam constituere, cùm hoc ex
dispositione Ecclesiæ juxta datam sibi potesta-
tem à Christo dependeat, neque è converso,
juxta ipsius sententiam, de qua nu. præced. etsi
proportio servanda est inter utrumque Ordi-
nem, duplex utrique est materia designanda,
cùm in utroque & liber, ac Calix & Patena
sint. Alius autem videtur esse sensus rationis
dictæ, quandoquidem ea, quæ diximus, con-
tra ipsum directè non sunt. Vult ergo ex eo
quòd Calix & Patena vacui materia Subdia-
conatus sint, non stare ut materia Diacona-
tus sint, etiamsi cum Vino & Hostia exhi-
beantur, quia exigua in eo apparet differentia,
consideratis instrumentis eisdem, licet aliàs
magna sit, quatenus magis ad Eucharistiæ con-
secrationem accedit. Iuxta quæ ratio adducta
ab ipso non videbitur claudicare, ex defectu<-P>@@
<-P>unius membri divisionis, si dicamus subintel-
ligi illud, quod revera oportuisset ampliùs de-
clarari. Sed quidem ratio illa potest apertè
redargui in Ordine Presbyteratus, qui adhibi-Quid in|Diaconatu|præcipuum.
tis Calice & Patena confertur. Unde videtur
dicendum ministerium, quod Evangelij tradi-
tione confertur, esse præcipuum, quia pro eo
major solemnitas, quàm pro alijs adhibetur,
juxta dicta in Problemate: sic enim voluit
Christus Evangelium honorari. Præterquàm
quòd hujusmodi traditione non solùm desig-
natur Evangelij decantatio, sed etiam prædica-
tio, quæ ad Diaconum pertinet, ut habe-
tur in Pontificali: Prædicatu divino, exem-
plo perfecto, portandum scilicet Ecclesiæ Ta-
bernaculum, quod quidem ministerio circa
Eucharistiam præmittitur. Sic enim amplifi-
canda illa, id quod est Christo maximè glorio-
sum. Quibus non obstantibus veneranda est
doctrina S. Thomæ in 4. Dist. 24. Quæst. 2. Arti.
3. juxta quam Auctor, sed minùs exactè.
De Presbyteratu.
862. DUplicem materiam cum proportio-Panis & vi-|num simul|esse de sub-|stantia Or-|dinationis|Presbyteri.
nata forma ad illius substantiam
concurrere dictum & comprobatum §. 6. quod
& tenent citati omnes nu. præced. Circa id au-
tem, quod dictum n. 1378. de substantiali ne-
cessitate panis & vini, ita ut unum ex illis non
sufficiat, P. Bonæ-Spei eidem assertioni con-
sentiens ita scribit suprà n. 29. Quidquid P. Mar-
chantius in Resolut. de Sacramento Ordinis Ca-
su 1. dicat Ordinationem illam Titij factam perMarchan-|tius à P.|Bonæ-Spei|meritò no-|tatus.
porrectionem Calicis absque vino fuisse omnino vali-
dam, & pro valida haberi debere, neque absolutè,
neque conditionaliter debere repeti in eo, cui Calix
sine vino, & Patena cum Hostia porrecta est. Hanc
enim sententiam gravi censura notat P. Tannerus
Tomo 4. Disput. 1. Quæst. 2. Dub. 4. & ideò eam
prudenter declinat P. Herincx Disput. 10. num.
42. Sic ille: qui id quidem in P. Henri-
quez à Nobis adducto similiter sentiente, si
legisset, pariter rejecisset, nec ita in alijs ibi-
dem citatis, qui licet cum P. Henriquez sen-
tiant quoad sufficientiam materiæ, nō ita circa
iterationem Ordinationis saltem sub conditio-
ne. Circa quod P. Arriaga doctè discurrit n. 24.P. Arriaga.
& seqq. ubi ita scribit: Vnde clarißimè infertur
esse obligationem repetendi saltem sub conditione
eum Ordinem, si quis velit actus illius exercere. Et
inferiùs: Dixi, si velit exercere eos actus: nam si
nolit eos exercere, sed manere ac si esset laicus, non
est cur obligetur ad eam repetitionem. Sic ille, mi-
nùs advertens sic Ordinatum non posse, si ve-
lit, ut laicum remanere, cùm supponatur Dia-
conus. Potest autem dubitari an audire Con-
fessiones possit, cùm sit probabiliter Sacerdos,
quidquid de Missæ celebratione sit; & ratio
dubitandi ex eo desumitur, quod est communi
sententia receptum, Ecclesiam scilicet posse
defectum in Sacerdote supplere probabiliter
procedente, ob multa & gravia inconvenien-
tia, quæ ex hujusmodi defectu, si supplemen-
tum desit, sequerentur. Ubi verosimiliter dici
posse videtur: quòd si opinio statuens verum
esse Sacerdotem falsa sit, non sit locus supple-<-P>
@@0@
@@1@300 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>mento, quia Ecclesia supplere nequit defectum
substantialem Sacramenti: si autem revera Sa-
cerdos sit, defectus poterit suppleri; immò nul-
lus videtur defectus, qui suppleri debeat: nisi
dicamus Ecclesiam nullo modo admissuram sic
ordinatum ad exercitium Sacerdotale, & de-
fectum admissionis posse ex titulo præfato sup-
pleri, stante errore communi, & titulo colo-
rato, si hic est etiam necessarius, quod multi
negant, de quo aliàs. Et potest quidem sic or-
dinatus defectum ignorare, ut nullo modo in
eo peccatum admisceatur. Si autem defectum
agnoscat, id quod dicitur de abstinentia ab
actibus Ordinis, si velit manere ut laicus, in-
telligendum est, si nihil occurrat, propter
quod obligatio iterandæ Ordinationis oriatur,
ut videtur occursurum moraliter loquendo, ra-
tione scandali, si videatur minimè se gerere
ut Sacerdos, aut ex alijs circumstantijs. Qui-
bus etiam deficientibus non apparet omnino
certum posse sic manere; quia ejus manus ad
Officium Sacerdotale consecratæ sunt: sicut
autem post illarum consecrationem non pos-
set resilire dicens se nolle ordinari: ita & dice-
re nequit postquàm modo dicto ordinatus
est, se nolle in assecuratione Ordinationis pro-
cedere, ut certæ consecrationi non certa or-
dinatio respondeat. Ad eum modum, quo sup-
positis sponsalibus tenetur quis Matrimo-
nium contrahere, & non utcumque, sed cer-
tò: secus enim injuria fit Ecclesiæ, suo in mi-
nistro deceptæ, ut ejus nequeat uti mini-
sterio.
Circa formam autem secundariam & impo-
sitionem manuum Episcopi, duæ difficultates
occurrunt, quas contingentia ipsa suscitavit.
DIFFICULTAS
PRIMA.
Pro casus contingentia.
863, EPiscopus Verba illa: Accipe SpiritumCirca trans-|mutata ver-|ba formæ,
sanctũ &c. ita protulit: Accipe Spiritum
sanctum, quorum remiseris peccata retenta sunt, &
quorum retinueris, remissa sunt. Et id quidem nō
ex ignorantia, sed ex inadvertentia. Et quidem
tunc eo modo ordinati ex reverentiali quodam
timore tacuerũt: posteà autem vehementer sti-
mulati ex suspecta nullitate quoad partialẽ il-
lam Ordinis completionem, minimè potuerunt
quiescere, donec Episcopum, immò & Ar-
chiepiscopum, (talis enim erat, & in suprema
Indiarum Metropoli,) humiliter adeuntes, ite-
rationem Ordinis exacta verborum prolatio-
ne, benignè & placidè, obtinuerunt. CircaVt à non-|nullis ap-|probata.
quod quidem non defuerunt qui iterationem
minimè sunt necessariam arbitrati; nec jam
quidem ex eo quòd impositio manuum prædi-
cta de necessitate Ordinis Presbyteralis non
esse censeretur, juxta illos, quos in dicto §. 6.
n. 1346. retulimus nec paucos quidem, nec
contemnendæ auctoritatis; sed ex eo quòd in
verborum transmutatione materialis tantùm<-P>@@
<-P>error, & non formalis intercesserit, sicut in
forma illa Baptismi à Pontifice Sanctissimo
& doctissimo Zacharia approbata: Ego te bap-
tizo in nomine Patria, & Filia, & Spiritua sancta,
de qua in Cap. Retulerunt de Consecrat. dist. 4.
Ubi solùm fit exceptio, quam verba illa signi-
ficant: Si ille, qui baptizat non errorem introdu-
cens aut hæresim, sed pro sola ignorantia Romanæ
locutionis &c. Cùm ergo in casu dicto nullus
error sit intentus introduci, & ea sola fiat ex-
ceptio, videtur de transmutatione eadem esse
ratio, ac de infractione verborum, cùm revera
nullius verbi fuerit defectus. Ex prædicta enim
Pontificia decisione ad aliorum Sacramento-
rum formas Doctores sumendum asserunt com-
muniter argumentum. Nescio autem an
quod à præfatis contra iterationem instru-
ctum, ita fuerit expensione prædicti Capitis
roboratum.
864. Sed quomodocumque id steterit, in-Impugnati|illi.
firmum prorsus est, & nimiùm probans, con-
tra omnium scilicet Doctorum sensum, qui
etiamsi error non intendatur introduci varia-
tione formæ, posse prorsus invalidam reddi, &
consequenter Sacramentum unanimiter con-
testantur. Si videlicet varietur sensus, ita ut
non sit æquivalens verborum virtus: quæ cùm
adest, pro eadem reputatur. Pro quo quotquot
in citato Problemate adducti, & in Superioribus
§§. allegati. In præmissa forma non ita acci-
dit; variatur siquidem sensus contraria appli-
catione verborum, dum retineri pro remitti
sumitur, & remitti pro retineri, contra expres-
sam Christi institutionem; unde falsa absolu-
Dostları ilə paylaş: |