nimis honorati illi esse possunt, si ita videlicet
cum illis se gerat, ut ea faciat, quæ creatus
non possit intellectus suspicari. Et hujus ge-
neris amicorum honor usque ad pedum proce-
cedens lotionem, & de honorato corpore ser-
vorum erat quod Christus instar thesauri ha-
buit: cùm modò de pedibus agamus, quos vi-
demus ritu adorationis honoratos, inflexione
genuum, & osculis, ut piè creditur. ProptereaHabacuc 1.|v. 16.
immolabit sagenæ suæ, & sacrificabit reti suo. Sic
Habacuc. 1. v. 16. Mirabilis profectò honor
sagenæ & reti datus, dum ipsi immolatur & sa-
crificatur, ac proinde etiam flexis genibus ado-
ratur. Sed an non discipuli Christi ij sunt, qui
sagenis & retibus laborantes in mari vocati à
Domino? In ipsis ergo sagenæ & retia vene-
rata ab ipso, & quadantenus adorata, dum
flexis genibus ipsorum abluti pedes, & osculis
consecrati. Hoc est ergo honorare nimis, &
plus nimio, si fas sit ita loqui, coluisse, ut non
detractum, sed superadditum honori, meritò
proferemus.
§. VII.
Postrema ex erroribus fortunata meßis.
261. NVm. 1016. col. 2. P. Laurentius Ju-B. Laur. Iu-|stinianus ut|dici Pater|potuit, &|quod Scrip-|tores Patres.
stinianus. pro B. Laur. Just. ubi for-
san quis existimaverit non esse errorem, quia
Scriptores sanctos & antiquiores, Patres sole-<-P>@@
<-P>mus appellare. Quo loquendi modo usum
Concilium Tridentinum in Decreto de Edi-Concilium|Trident.
tione sacrorum librorum, ibi: Contra commu-
nem sensum Patrum. Id quod in Epithalamio
nostro expressum v. 18. Pro patribus tuis nati
sunt tibi filij. Illi enim peculiari titulo Patres,
qui & docuerunt dum in vivis agerent, & do-
ctrinam suam scriptis exaratam in futura sæ-
cula transmiserunt: idem enim est paterni no-S. Mat-|thæus SS.|Antonij &|Francisci.
minis fundamentum. Unde D. Matthæus S.
Antonij, & S. Francisci Pater, qui Evangelica
auditione conversi: dum ille historiam juve-
nis, qui tristis abijt, erat enim habens multas
posseßiones, postquam audierat à Domino: Si
vis perfectus esse, vade, vende &c. Matth. 21. &Matth. 19.|v. 21. & 22.
22. & hic illud ex eodem: Nolite poßidere au-
rum, neque argentum, neque pecuniam in zonis
vestris: non peram &c. 10. v. 9. & 10. Vnde &
dicere potuit quod & D. Paulus Per Evange-
lium ego vos genui. 1. Cor. 4. v. 15. Qui & ipseS. Augustini|D. Paulus.
D. Augustini Pater, cujus lectione conversus
ad verba illa Rom. 13. v. 13. Non in comessatio-
nibus, & ebrietatibus &c. Sicut & Isaias Eunu-Isaias Eu-|nuchi Æ-|thiopici.
chi Candacis reginæ Æthiopum ex Act. 8. v.
27. & seqq. De quo & dictum supra circa D.
Anselmum.
262. Num. 1023. col. 1. circa auctoritatemCirca erro-|rem jure-|num jumen-|terum.
Guerrici Abbatis sic: Aperit tam hominibus,
quàm juvenibus jumentis. Vbi manifesta est er-
roris turpitudo & posse quidem juvenis nomen
irrationalibus adscribi ex Columella fundari
potest, qui Lib. 7. Cap. 3. ovem juvenem dixit,
sic enim videtur & juvenis equus & mulus, ac
mula dici, & consequenter senex, ac senior.
Quòd autem dici queat jumentum juvenis huc-
usque non auditum: & ut dici posset, vel sal-
tem senile, ac juvenile, instituto, de quo ibi,
minimè congruebat. Cur enim Spiritus san-
ctus juvenibus potiùs jumentis, quàm senibus,
aquæ vivæ thesaurum aperiret? Allusio enim
est ad locum Numer. 20. v. 6. ubi sic orantNum. 20.|v. 6. & 8.
Moyses & Aaron: Domine Deus, audi clamorem
hujus populi, & aperi eis thesaurum tuum fontem
aquæ vivæ. Vbi & sequitur: Cumque eduxeris
aquam de petra, bibet omnis multitudo, & jumenta
ejus. v. 8. Vbi de jumentis secundùm species
suas narratio procedit: id quod citatus Scriptor
ad mysticum sensum advocat. Sicut & D. Ber-
nardus in brevi Sermone de B. Virgine Maria,
mysticè etiam prosequitur, quod de Rebecca
habetur Genes. 24. n. 46. Quæ festinans deposuitGenes. 24.|v. 46.
hydriam de humero, & dixit mihi: & tu bibe, &
camelis tuis tribuam potum. Bibi, & adaquavitD. Bernar-|dus pulchrè.|pro Virgine,
camelos. Circa quæ sic Doctor sanctus: Quærit
Angelus puellam, quam præparavit Dominus filio
Domini mei. Bibit ipse de hydria ejus, cognata sibi
virtute delectaturus. Sed numquid non etiam ju-
mentis potum tribues? Bibit Angelus quòd virum
non cognoscis: bibant jumenta quòd de humilitate
singulariter gloriaris. Hæc ille, qui bibere de
utroque meruit, & felicissimè satiari. Iuxta
quæ id, quod ex Guerrico positum, ad jumenta
etiam senilia spectat: nullum enim ex memo-
ratis sine refrigerio est cælesti relictum. Vnde
Ioel. 2. v. 28. & Act. 2. v. 17. ubi de adventuIoel. 2. v. 28.|Act. 2. v. 17
Spiritus sancti, Seniorum habetur expressa
mentio: & Seniores vestri &c. Et habent illi,<-P>
@@0@
@@1@§. VII. Circa V. Part. Tituli, Messis ex erroribus. 91
<-P>etiam si jumenti in ipsis aliquid non minorem
quàm juvenes vitalis aquæ necessitatem. Circa
quod observatione dignum occurrit, quod cir-
ca præfatam Rebeccæ historiam sacer textus
offert. Dixit enim illi Abrahæ famulus: Pau-
xillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydriaGenes. 24.|v. 17. & 19.
tua, v. 17. Nihil equidem de camelis insinuans.
Et tamen illa Respondit: Bibe domine mi; celeri-
terque &c. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin &
camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
v. 19. Magna profectò illi de camelis cura, ut
cùm Abrahæ famulus nihil de illis dixerit, sed
sibi pauxillum aquæ, illa celeriter de ipsorum
refrigerio egerit, & ita egerit, ut nullum ex ip-
sis reliquerit, cui beneficentiæ suæ fructum
non impenderit, donec cuncti bibant. Est ergo
& Deo de rationalibus camelis cura, est &
Virgini, in qua Spiritus sanctus genium, ut sic
loquamur, expromit suum, eorum majori ne-
cessitati consulens: quandoquidem famulo
pauxillum aquæ satis, non ita camelis sarcina-
rum ponderibus degravatis, quibus solet sitis
impatientior excitari. Biberunt ergo & juve-
nes, & seniores, ut inde inferre liceat quid in
negotio spiritus & morum à Deo & Virgine
sit factum, & fiat, sitq́ue currentibus sæculis
faciendum. Quoniam ipsi cura est de vobis, 1.1. Pet. 5, v. 7
Petri. 5. v. 7. & hæc pro Num. cit. in cujus col. 2.
sic legitur: Sive spiritu, cùm Sine spiritu legi
debuisset, Correctio facilis.
263. Num. 1032. col. 1. Lampadibus proMagnum|beneficium|ad manum|habita re-|missio pec-|catorum.
Lampades. Ubi non hærendum. col. 2. Cœlo pro
Solo. De Christo remittente peccata sermo, qui
tunc solus remittebat. Ex quo ponderatio gra-
vis, ut si unus tantùm in mundo esset, qui re-
mittendi potestatem haberet, ad eum esset un-
dique, nullis parcendo laboribus accurrendum;
cùm tamen summo Dei beneficio factum sit,
ut Sacerdotes cùm remittendi potestate ad ma-
num habeamus. Pro quo id deservire potest,
quod apud Iaponios in usu, ut peccatorum re-Horrenda|apud Iapo-|nios Con-|fessio.
missionem impetrent, & sine horrore nequit
enarrari. Paucis id expressit P. Daniel Bartoli
in Vita S. Francisci Xaverij à P. Ludovico
Ianino Latinè reddita, & elegantissima profe-P. Bartoli,|& P. Iani-|nus.
ctò redditione, ex quibus illud Lib. 3. n. 5. Est
& illud etiam Confeßionis Generalis tribunal hor-
ribile, reo in lancem imposito subjectæ voragini im-
minentem. Sic illi: quod alij pluribus exe-
quuntur, & animus meminisse horret, luctuq́ue
refugit considerata illorum hominum cœcitate,
qui perpetratione immanium criminum ad eo-
rum quæ aliàs commiserant, remissionem se
reputant pervenire. Id autem quod instituti
nostri est, satis ex eo cernere juvat, dum tanti
remissio peccatorum habetur, ut pro illa obti-
nenda non dubitent homines illi adeò se hor-
ribili periculo exponere vix tandem evasuri.
In eadem col. sic. Vel ut Græca habent Septuagies
septies. Vbi tamen dicendum Septuagesies sep-
ties. Vbi negari nequit imperito aut excepto-
ri aut typographo errandi aliqualem occasio-
nem subfuisse.
264. Num. 1035. in principio: DilexitAmor erga|nos Christi|cordi|imprimen-|dus.
illi nos, pro Dilexit ille nos. Malus typographus
diabolus conatur circa amorem Christi errores
obrepere, certus eos, qui de illo rectè sentiant,<-P>@@
<-P>& cordibus impressum gestent, ad se minimè
pertinere. Quis enim non amet amantem? &
amantem quidem ut ibidem demonstratum, &
pro quo totum amoris convivium à n. 997. &
videnda etiam dicta, n. 133. Ut ergo non ame-
mus Christum diaboli solicitudo pervigilat, &
ita ne cordibus fideliter imprimatur. Cùm ta-
men ex adverso ille fidelissimus amator, cujusCant. 8. v. 6
illud Cant. 8. v. 6. Pone me ut signaculum super
cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.
Ubi quidem rectam & intemerabilem exigit
impressionem. Unde Theodoretus ita scribit:
Vult Salvator noster ut eum pro signaculo in con-Theodoretus
templationibus, & in actionibus nostris habeamus,
& notam ipsius tum dictis, tum factis imprimamus.
Sic ille. Notam inquam illius amoris, unde sta-
tim addit: Quia fortis est ut mors dilectio. Ibi-Cur fortis|ut mors.
dem. Dilectio inquam ipsius Christi, ut expo-
nit D. Ambrosius Libro de Isaac Cap. 8. ubi ita
scribit: Ipse quoque est signaculum nostrum, quodD. Ambro-|suis.
est perfectionis & charitatis insigne, quia diligens
Pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater
signavit Deus. Ioan. 6. v. 27. Charitas itaque nostraIoan. 6.|v. 27.
Christus. Bona Charitas quando obtulit morti se pro
dilectis: bona charitas, quæ peccatũ remisit. Et ideò
anima nostra induat charitatem, & charitatem
hujusmodi, ut sit validaut mors: quia sicut mors
finis peccatorum est, ita & charitas; quoniam qui
diligit Dominum, peccare desinit. Sic ille. Et pro
sententia postrema citatur in margine 1. Cor.
13. propter ea, quæ in illo Capite continen-
tur, in quo de effectibus charitatis, inter quos
illi: Non agit perperàm. Non gaudet super iniqui-1. Cor. 13.|v. 4. & 6.
tate. v. 4. & 6. Si ergo sic ille amat, & nos ce-
damus amori.
265. Num. 1036. col. 2. Detentiones pro De-Errores ali-|qui.
tentione. Error sine defensione, sed scribæ aut
typographi; in authographo enim ritè scrip-
tum, quandoquidem & lapsus calami esse
posset. Sed ut quid satisfactio, ubi erit, ut æsti-
mo, qui accuset nullus? Num. 1037. col. 2.
Excicandos pro Exsiccandos. Et Istæ pro Iste. Cir-
ca gloriam error uterque. Vbi quod nuper cir-
ca amorem Christi dictum, pariter asseren-
dum: conari inquam pessimum typographum
Satanam ut circa gloriam erremus non solùmErrores cir-|ca gloriam|à diabolo|procuran-|tur.
cogitatione, per errores mentis, sed etiam ope-
re, ut nobis inquam persuadeamus futuram
facilem illius adeptionem, & homines quali-
bet adhibita diligentia, etiam in exitu vitæ sal-
vari, cùm tamen Dominus protestetur paucos
esse, qui ejus viam inveniant. Matth. 7. v. 14.
Quàm angusta porta, & arcta via est, quæ ducit adMatth. 7.|v. 14.
vitam: & pauci sunt, qui inveniunt eam. Ubi ex
errore mentali practicus ille subsequitur de in-
venientium paucitate. Quibus consonat illud
Davidicum Psal. 94. v. 11. & isti non cognove-Psal. 94.|v. 11.
runt vias meas, ut juravi in ira mea: Si introibunt
in requiem meam. In Romano Psalterio: Ipsi
verò non cognoverunt viam meam. Ergóne plu-
res sunt viæ. & una simul? Ita equidem. Plures
sunt, quia mandata Dei plura: una, quia una
lex omnia complectens. Unde cùm Psal. 118,
v. 1. sic Vates ordiatur: Beati immaculati inPsal. 118.|v. 1. & 3.
via, qui ambulant in vijs ejus. Ita paulò post: Non
enim qui operantur iniquitatem, in vijs ejus ambu-
laverunt. v. 3. Immaculati ergo in via idem est<-P>
@@0@
@@1@92 Recognitio VI. Epithalamij Christi.
<-P>ac immaculati in lege: de quo & inferius:
Viam mandatorum tuorum cucurri, & legem poneV. 32. & 33
mihi Domine viam justificatio num tuarum. v. 32.
& 33. Has ergo vias, quæ & via una, non co-
gnoverunt illi, de quibus Psaltes secundùm
historicum intellectum, Israelitici populi er-
rones, de quibus & præmissum. Et dixi: Sem-
per hi errant corde, v. 10. Quibus & juravit Deus
in promissam terram non introituros; quod &
implevit, cùm Josue tantùm & Caleb ex ijs,
qui de Ægypto egressi, felicem illum fuerint
introitum consecuti. Quod quidem sublimiori
sensu cælestis exposuit Interpres Hebr. 4. Et-Hebr. 4.|v. 2. & 3.
enim & nobis nunciatum est sicut & illis. Ingre-
diemur enim in requiem, qui credidimus quem-
admodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introi-
bunt in requiem meam: & quidem operibus ab in-
stitutione mundi perfectis. v 2. & 3. Ijdem ergo
qui arctam non inveniunt, cum ijs, qui dicun-
tur vias & viam Domini cognovisse; & sicut
pauci illi, ita & qui exceptio comminationis
illius formidabilis extiterunt.
266. Ut autem errorem ipsorum dispellatIllos Deus|juramento|depellit.
Dominus non est simplici comminatione con-
tentus, sed etiam jurat, quod à D. Augustino
gravissimis est verbis expensum juxta mentem
Apostoli prolocuto, & sic post alia: MagnusD. Augu-|stinus.
terror. Ab exultatione cœpimus, sed ad magnum ti-
morem conclusit Psalmus iste: Quibus juravi in ira
mea, si introibunt in requiem meam. Loqui Deum
magnum est; quanto magis jurare Deum? Hæc ille
& alia, ut nemo erret corde, & sic viam cælc-
stis introitus nequeat invenire, & hunc erro-
rem, omnium quidem periculosissimum pergit
etiam correcturus iterùm D. Paulus. 1. Cor. 6.1. Cor. 6. v.|9. 10. & 11.
v. 9. & 10. dicens: An nescitis quia iniqui regnum
Dei non poßidebunt? Nolite errare; neque forni-De errore|practico|omnium|periculosissi-|mo.
carij &c. Sed an pagani aut hæretici erant Co-
rinthij, aut penitus à naturali ratione alieni,
ut existimare possent iniquos, quorum catalo-
gus ibidem contextus, Dei regnum possessu-
ros? Minimè quidem. Christiani erant, & ve-
rè Catholici, unde statim de illis: & hæc qui-
dem fuistis. sed abluti estis, sed sanctificati est is &c.
In quo ergo error poterat pertimeri? In eo sci-
licet quòd licet Christiani, pravè tamen agen-
tes, existimare poterant salutem se æternam
adepturos, benignitate Dei tandem aliquando
pœnitentiæ remedium indulgente. Talibus er-
go ait: Nolite errare. Id tacitè innuens, quod
jam ipsum dicentem audivimus de juramento
Domini, & operibus ab institutione mundi perfe-
ctis pro adeptione gloriæ necessarijs: sic enimHebr. 4.|v 3.
Deus ab institutione mundi statuit, cùm sci-
licet primos parentes divinæ legis præceptis
instituit, ut inciperent ambulari in via imma-
culati & ita securi: quod equidem minùs feli-
citer accidit: errore diaboli, licet tandem er-
rore correcto, via, quæ ducit ad vitam inventa,
in requiem meruerint introire.
267. Num. 1041. Ascendere pro Accendere,<-P>@@Ascensus|divini amo-
<-P>ubi non est locus defensioni, quia stare legiti-ris propri$unclear|conditio hu-|mani de-|scensus.
ma constructio nequit. Et ijs tribuendus error,
quibus ali; res, de qua ibi, non talis, ut eidem
repugnet ascensus, de divino enim amore ser-
mo, qui ad illum excitat, neque stare potest ut
ad ima devolutus affectus cum divino possit
amore componi. In quo esse error potest, qui
attentissimè corrigendus. Lampades ejus, lam-Caat. 8.|v. 6.
pades ignis, atque flammarum. Cant. 8. v. 6. Ubi
divinus Spiritus ad expressionem amoris non
est contentus ignis compellatione, sed addit
flammas: quia sursum debet ascendere. Car-
nalis siquidem & mundanus amor, & ipse
ignis est, nam
Fervet avaritia, miseraque cupidine pectus.Horat.|1. Epist 1.|Ephes. 6.|v. 16.|Iob. 31.|v. 12.
Et tela nequißimi ignea, de quibus Apostolus
Ephes, 6. v. 16. & apud Job. 31. v. 12. Ignis ille
usque ad perditionem devorans, & omnia eradi-
cans genimina. Sed sine sursum ascendente flam-
ma, verùm ad inferos penitus inclinatus. Non
sic divinus amor, non sic sine flammis alta pe-
tentibus non stat, cælum spirat, cælo hæret,
& ubi est thesaurus, ibi & cor. Hinc est ut
sponsa ante præfata verba, quibus amor ex-
pressus, inducatur ascendens: Quæ est ista, quæV. 5.
ascendit de deserto? v. 5. & de amore statim, ut
unde illi tanta obveniat felicitas indicatur.
Suum ergo quisque reconveniat affectum, &
inde an cæli incola sit futurus bonis indicijs de-
prehendet.
268. Ibidem Quartum carmen circa Paral-Circa epi-|thetum|Ferum pro|Cruce.
lela sic debuit exhiberi:
Et passus post diraferum cruciamina lignum.
Sed quia epithetum Ferum non videtur accom-
modatum Cruci, de qua in officijs sacris illud
adeò contrarium effertur, cùm vocatur, Dulce
lignum. Quam & mitem exorat Ecclesia, dum
canit: & superni membra Regis miti tendas stipite.
Mutari in aliud, immò & alia sine difficultate
poterit. Et quod ad proprietatem locutionis at-
tinet, negari illa nequit, cùm apud probatos in-
veniamus auctores, feros enses, feram hyemem,
fera tela, fera flumina. Unde & rigidum vocari
potuit juxta id, quod & in præfato habetur
hymno: & rigor lentescat ille, Quem dedit nati-
vitas, & carmini aptari dicendo:
& passus rigidum post tot cruciamina lignum.Flecte ra-|mos arbor|alta in sacro|hymno.
Dicatur ergo, si plus placeat:
Et passus post dira altum cruciamina lignum.
Vel
Et passus post dira gravi cruciamina ligno.
Aut etiam
Passus dira, ferens post & cruciamina ligni.
Sive aliter, quod per me licebit, dum melius
probando censori. Carmine 7. si non placuitCirca car-|men aliud.
illud: Positurus præmia, quod propriè dictum,
quia præmia sunt coronæ, variatio est facilis
sic:
Inde aderit dulcis promissa ad præmia Iudex.
Vel si aliud placeat, placiturum & Nobis, qui-
bus hæc pro Epithalamio satis.
@@0@
@@1@93
RECOGNITIONES
CIRCA
AMPHITHEATRVM
MISERICORDIÆ,
RECOGNITIO PRIMA,
CIRCA DISCURSUM
ISAGOGICUM.
§. I.
Circa Epistolam Dedicatoriam cum auctario
laudis, & notandis alijs.
Dostları ilə paylaş: |