suetum introducere auderet &c. Morem inquam
insuetum, quòd scilicet femina innupta rema-
neret. Quod utique manifestè convincit cæli-
batum feminarum, quidquid de revelatione
fuerit, neutiquàm viguisse.
285. Jam quod ad maternitatem VirginisMater Vir-|ginum Vir-|go.
comparatione Virginum attinet, antequàm à
Maximo recedamus Doctore, ejusdem juvat
verbis comprobasse. Sic ergo ille Lib. 1. con-D. Hierony-|mus.
tra Jovinianum Cap. 17. Hoc est vinum, quod
cùm inebriaverit adolescentes & puellas statim vir-
ginitatem sitiunt, & in crapulam castitatis eru-
ctant, & expletur illud vaticinium Zachariæ (8.
v. 17.) dumtaxat juxta Hebraciam veritatem deZach. 8. v.|16. & 17.
Ecclesiæ Virginibus prophetantis: Complebun-
tur infantibus & puellis ludentibus plateæ ejus.
Quid enim bonum ejus est, & quid pulchrum ejus,
nisi frumentum electorum, & vinum germinans
Virgines. Istæ sunt Virgines, de quibus in 44. Psal-Psal. 44.|v. 13. & 16.
mo scriptum est: Adducentur regi Virgines post
eam: proximæ ejus afferentur tibi in lætitia &
exultatione. Adducentur in templum regis. Vers.
15. & 16. Sequitur: Hortus conclusus Soror meaCant. 4.|v. 12. & 13.
sponsa; hortus conclusus, fons signatus. Cant. 4. v.
12. & 13. Quod clausum est atque signatum simi-Lucæ 23.|v. 53.
litudinem habet matris Domini, matris & Virginis:
Vnde & in sepulchro Salvatoris novo, quod in petra
purißima fuerat excisum, nec ante, nec postea quis-
quam positus est. Et tamen hæc Virgo perpetua mul-
tarum est mater Virginum. Sequitur enim: Emis-Cant. 4.|v. 16.
siones tuæ paradisus malorum granatorum cum fru-
ctu pomorum. In malogranatis & pomis omnium
virtutum significatur in virginitate concentus.
Hæc ille: ille inquam, quo melius nullus.
286. D. Augustinus in Psal. 44. circaD. Augusti-|nus.|Psal. 44.|v. 15.
vers. 15. sic locutus: Afferentur regi Virgi-
nes post eam. Verè factum est. Credidit Eccle-
sia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modò
quemadmodùm concupiscunt Virgines placere illi
regi? Vnde invitantur? Quia præceßit Ecclesia.
Afferentur regi virgines post eam. Sic S. Doctor.
Modò ergo invitantur, non priùs, quia Eccle-
sia præcessit, ut post eam ad cælestem sponsum
afferantur.
287. D Ambrosius de Institutione Virgi-D. Ambro-|sius.
nis ad Eusebium cap. 1. sic habet: Pulchrè Da-
vid cùm descripsisset Ecclesiæ gratiam, cujus omnis
gloria intus est, non foris (in bonis enim cogitatio-
nibus, at immaculato castitatis affectu, & sinceræ
proposito conscientiæ, summa est laus) subtexuit, di-Ibidem.
cens: Afferentur regi Virgines post eam Et conver-
sus ad Dominum Patrem, Proximæ, inquit, ejus
afferentur tibi; afferentur in lætitia & exultatio-
ne, adducentur in templum regis. Quæ est proxi-
ma, nisi quæ Christo propinquat, cui dicit Deus<-P>@@
<-P>Verbum: Exurge, veni proxima mea, formosa mea,Cant. 2.|v. 13 & 14.
columba mea, quia ecce hyems præterijt: Antequam
Verbum Dei reciperet, hyems erat, inhonora, sine
fructu: ubi Verbum Dei recepit, & mundus ei est
crucifixus, æstas est facta. Denique fervore sancti
Spiritus vaporata, flos esse cæpit, & spirare odorem
fidei, fragrantiam castitatis, suavitatem gratiæ.
Hæc ibi: quibus & consonant quæ habet Cap.
5. ita scribens: Veni ergo Heva jam MARIA, quæ
nobis non solùm Virginitatis incentivum attulit
(deerat ergo illud) sed etiam Deum intulit. Per
unam descendit, sed multas vocavit. Egregia igitur
MARIA, quæ signum sacræ Virginitatis extulit, &
intemeratæ integritatis pium Christo vexillum le-
vavit. Sic Sanctissimus ac eloquentissimus juxta
Magister, ut dici nequeat ullam ante Virgi-
nem extitisse, quæ vexillum Virginitatis le-
vasse Christo possit verosimiliter affirmari.
288. D. Gregorius Nyssenus in Catena aureaS. Gregor.|Nyssen.|Lucæ 1.|v. 34.
circa Lucæ 1. v. 34. Quomodò siet istud? sic ait:
Hæc igitur MARIÆ verba indicium sunt eorum,
quæ tractabat in mentis arcano. Nam si caussa copu-
læ conjugalis Ioseph desponsari voluisset, cur admi-
ratione ducta est, dum sibi narratur conceptio: cùm
nimirùm ipsa præstolaretur ad tempus mater effici,
juxta legis naturam? Verùm quia oblatum corpus
Deo quasi quoddam ex sacris, inviolabile reservari
decebat: & ideo dicit: Quoniam virum non cog-
nosco; quasi dicat: Quamvis sis Angelus, tamen
quòd virum cognoscam ex impoßibilibus cernitur.
Sic ille, ex Oratione de Nativitate Domini,
apertè protestatus juxta legis naturam, matrem
futuram Virginem, nisi ea supra naturam vo-
tum emisisset: non ergo juxta illam virgini-
tatem cum illis Carmeli incolis, quæ asserun-
tur, amplecti licuisset.
289. D. Gregorius Thaumaturgus Serm. 1.S Gregor.|Thaumat.|Lucæ 1.|v. 28.
qui est de Annuntiatione, sic loquitur: Convenien-
ter igitur Angelus sanctæ MARIÆ Virgini, om-
nium primæ, salutationis verba hæc, Ave gratia
plena, Dominus tecum prælocutus est: quòd cum
illa gratiæ omnis thesaurus repositus. Ex cunctis
enim generationibus hæc sola sancta corpore & spi-
ritu fuit, solaque portantem omnia verbo portat.
Hæc antiquissimum illud luminare Ecclesiæ,
quibus dici nihil dilucidius potuit.
290. S. Proclus Archiepiscopus Constan-P. Proclus.
tinopolitanus Oratione 3. de laudibus Deiparæ
diabolum mœrore confectum introducit, cùm
de partu Virginis suspicionem hausisset, & sic
loquentem: Eversum, ajebat, est mortis imperium,
si modò pepererit Virginis uterus. Dum natura in-
corrupta conceperit, dæmonum genus interijt. Dum
pudicitia vigeat, luxuria exulat. Dum sedatis affe-
ctibus tranquillitas animorum obrenuerit, libido
diffugiet: Dum integritas libertatem nacta fuerit,
peccatum pudore mußitabit. Ne olim serpentem ac
depascentem libidinem amittamus. Ne recens Vir-
ginitatis institutum, ejusque novationem admitta-
mus &c. Novum ergo virginitatis institutum
in Virgine dedicatum est, & non antiquius il-
lud, hujus magni Præsulis auctoritate firma-
tum, nova P. Francisci Combefis translatione
Tomo 6. Bibliothecæ Patrum.
291. S. Anastasius Archiepiscopus Antioche-S. Anast.|Sinaita.|Lucæ 1.|v. 28.
nus Serm. 1. in Annuntiatione sic fatus: Ave gra-
tiosa, Dominus tecum: quòd facta sis nobis salutis<-P>
@@0@
@@1@100 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>via, ascensusque ad superos, ac locus requietionis,
refrigerijque tabernaculum, in quo Dominus habi-
tavit. Quamobrem cum omnibus generationibus te
solam beatam in mulieribus dicemus, quam neque
sol voluptatis flammam immittens, adußit, neque
fluxa vis lunæ noctu læsit. Sic ille alludens ad
Psalmum 120. v. 6. ubi illud: Per diem sol nonPsal. 120.|v. 6.
uret te, neque luna per noctem. Quod ad virgi-
nitatem refert in Deipara singularem.
292. Sanctus & Venerabilis Beda HomiliaVenerab.|Beda.
ejusdem Festi sic ait: & ingressus Angelus ad eam
dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum benedictaLucæ 1.|v. 28.
tu in mulieribus. Quæ salutatio quantùm humana
consuetudine inaudita, tantùm est beatæ MARIÆ
dignitati congrua. Verè etenim gratia erat plena,
cui divino munere collatum est, ut prima inter fe-
minas gloriosißimum Deo virginitatis votum offer-
ret. Vnde jure Angelico aspectu simul & affatu
meruit perfrui, quæ Angelicam studebat vitam imi-
tari. Et ideò verè Dominus cum illa erat, quam
& prius novæ castitatis amore à terrenis ad cæle-
stia desideranda sustulit, & postmodùm mediante
humana natura omni plenitudine Divinitatis con-
secravit. Verè quoque benedicta inter mulieres, quæ
sine exemplo muliebris conditionis cum decore Vir-
ginitatis gavisa est honore parentis: quodque virgi-
nem matrem decebat, Deum Filium procreavit.
Sic Sanctus ille, & multiplici titulo Veneralis
Pater, qui dum sine exemplo Virginem decus
illud affirmat amplexam, id profectò ait, quod
& Ecclesia divinis in officijs habet, dum allo
quitur illam dicens: Sola sine exemplo placuisti
Domino nostro Jesu Christo. Quòd autem id de
muliebri tantùm conditione proferat, prop-
tereà est, ut suus viris sanctis honor reservetur,
de quibus suprà.
293. S. Joannes Geometra in expositioneS. Ioannes|Geometra.
Evangelij, de quo & præfati, unus pro multis
fuerit, dum multorum se Patrum magisterio
insistere protestatur, & ita loquitur: DixitLucæ 1.|v. 34.
Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud &c.
Quonam igitur modo erit mihi res sic divina, admi-
rabilis, quæque omnem cogitationem superet? Nec
id modò, sed & naturæ rerum convellens leges. Nam
quod ego cognoscam virum, vel ut quæ Deo conse-
crata sim, id verò fieri non potest. Vt autem absque
viro & concipiam, & pariam, impoßibile. Illud
verò, Quoniam virum non cognosco, ita omnino
dixit, ut & ad Iosephum referret, velut quæ sciret
ad usque sponsalia ejus spectare conjugium: nec
in præsenti solùm, sed & in finem intactam se à viri
consuetudine, tamquàm divinum, atque inviolabile
Dei donarium mansurā non ignoraret. Planè autem
etiam illum confirmans Sermonem, qui ex Patribus
ad nos venit: nempe Virginem nedum matrimonij
experimentum nescivisse, sed & ejus desiderium vo-
tumque ignorasse. Non cognovi, inquit, desiderium
viri. Non habeo voluntatem carnis; quod illi uti-
que supra totum feminarum sexum singulare fuit ac
eximium, ut quæ etiam voluntaria omnino castitate
ac ex animo, in quam nulla ejusmodi vitiositas ca-
deret, omnibus emineret. Tantùm ille.
294. Ut autem, omittens alios, & finemRichardus à|S. Lauren-|tio.
positioni præsenti tandem imponam, unum Ri-
chardum à S. Laurentio præstat adduxisse, in
quo & alios, qui Lib. 3. de laudibus B. Mariæ
§. Duodecim privilegia. col. 181. ita scribit:<-P>@@
<-P>Prima igitur Mariæ prærogativa secundùm S.
Bernardum est quod ipsa fuit virginitatis primi-
ceria. Bartholomæus etiam Apostolus dicit manife-
stè quòd prima vovit virginitatem: & ideò prima,
quia ante eam nulla. Nec timuit maledictum illud,
quod erat scriptum Exodi 23. & Deuteron. 7. ubiExodi 23.|v. 26,|Deuter. 7.|v. 14.
pro benedictione dicitur obedienti: Non erit apud
te sterilis utriusque sexus. Vnde à contrarijs steri-
litas pro maledictione reputabatur in lege. Erat
enim tempore legis opprobriosa virginitas propter
adjunctum, id est, sterilitatem, unde silia Iephte
flevit virginitatem suam. Iudic. 11. & erat male-Iudic. 11.|v. 37.
dictio ista opprobrij: nam opprobrium & vilitas
erat mulieri sua sterilitas. Vnde dicit Elisabeth
concepto Ioanne Lucæ 1 Sic fecit mihi Dominus inLucæ 1.|v, 25.
diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum
inter homines. Simile dixit Rachel nato IosephGen. 30.|v. 23.
Genes. 30. Sed maledictionem hanc, sterilitatem
hanc, hoc opprobrium, hunc contemptum MARIA
contempsit, ut Deo offerret gratißimum sacrificium
Virginitatis, absque omni humano præcepto, consilio,
& exemplo, sola inspiratione Spiritus sancti, sicut
dicit B Bernardus. Ratione autem hujus voti ap-
pellatur ipsa Virgo virginum, quasi virginitatis si-
gnifera & exemplar. Hæc ille & alia, qui D.
Bernardum allegans, locum non indicat: ex-
tat autem Homil. 4. in Missus est, quod ad vo-D. Bernar-|dus.
tum attinet, non tamen quod sine exemplo. De
quo in Sermone de verbis Apocalypsis signum ma-
gnum, ubi cùm sic loquatur: Sidereum planè
irradiat decus, quod virginitatis primiceria, satis
ex eo intelligitur sine exemplo decus illud am-
bijsse. Sed est prætereà & quod subdit: De ce-
terò sanè & virginitatem carnis & propositum vir-
ginitatis, & ipsius quoque propositi novitas eviden-
ter illustrat, quòd videlicet in libertate spiritus le-
gis Mosaicæ decreta transcendens, illibatam Deo
corporis simul & spiritus sanctimoniam vovit. Per-
git & sic loquitur: Siquidem in omnibus istis (ex
quibus unum illud erat, de quo dictum nuper)
nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
Sed & illud ad rem insuper: Adducentur regiPsal. 44.|v. 15.
Virgines, sed post eam, nam primatum sola vendi-
cat sibi. Sic luculentissimè declamator ille dul-
cissimus, ut solus ille pro adjudicanda pietati
caussa ista sufficiens posset meritissimò judi-
cari. Quòd si D. Bartholomæus revera pro ipsa
stat, quid adhuc desiderari testes libeat? Sed
quia Scriptum non extat quod produci possit
authenticum, ea ex parte vacillat auctoritas;
quamvis aliquod apud citatum fuisse Scripto-
rem non contemnendæ fidei, videatur satis
verosimile, nec voluisse apocryphis rem tantam
obscurasse potiùs quàm illustrasse.
295. Habemus ergo ex dictis non posseExplicatio|P Bonæ-|Spei ex di-|ctis nulla-|tenus ad-|mittenda.
juxta Patrum doctrinam modum illum rem
hanc explicandi docti Theologi sustineri. Ut
enim vidimus non solùm quia antecurrens ex-
emplar revelatione propositum Virgo prima-
tum sibi virginalis propositi vendicat, sed quia
ante illam nulla extitit prærogativa simili de-
corata. Quòd si auctoritatibus præfatis intelli-
gentia proportionabilis asserto contendatur,
illa quidem talis erit, ut ex ineptitudine com-
perta, confirmari potiùs, quàm infirmari sta-
bilita thesis videatur. Sacramentum matrimo-
nij Christus instituit cum alijs, quod est à Con-<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Discursum Isagog. Eruditio multiplex. 101
<-P>cilio Tridentino definitũ Seßione 6. Can. 1. Di-
cat ergo quis in lege veteri Sacramentum
etiam fuisse; neque ex eo tolli quin à Christo
institutum possit affirmari: quia per revelatio-
nem habitum adstiturum illum matrimonio,
ut in Cana Galilææ accidit, & tunc contra-
ctum illum ad sublimiorem elevaturum con-
ditionem, vel occasione in alia, unde semper
illi institutionis principatus reservatur. Quis
autem modum hunc explicationis non penitus
aversetur, ex eo scilicet quod Christus eo ipso
quòd institutor matrimonij certissimus profe-
ratur, consequenter dicendum sit ante illum
sic instituentem minimè fuisse Sacramentum.
Et ille quidem philosophandi modus ex sola ur-
gentissima ratione assumendus, ne proprietas
locutionis confusioni subjaceat, & ex uno in
aliud absurdum inducamur, ut in Christo Do-
mino ratione universalis redemptionis, quæ
sicut ad omnes, ita ad omnia tempora debet
extendi, & consequenter fides aliqualis in ip-
sum, juxta explicationes commodas Theolo-
gorum. Neque dici potest ad Virginis id spe-
ctare gloriam, ut jam inde à multis retro sæ-
culis virginali instituto coleretur: quia revera
major illius gloria à SS. Patribus reputatur, ut
primiceria Virginitatis sit, quam nulla præces-
serit: aliàs dicamus per plura ante Eliam sæcu-
la institutum virgineum floruisse, de quo Da-
vid in Psalmo 148. v. 12. Iuvenes & Virgines,
senes cum junioribus laudent nomen Domini. Qui
erit profectò error pejor priore, ut nos jam ad
corrigendos alios calamum dirigamus.
§. IV.
Eruditionis cumulatio ex erroribus cu-
mulatis.
296. NVm. 34. citato, col. 2. Nullo pro Nulla.Amor erga|Virginem in|Christo cum|errore nega-|tus.
Et erat etiam de Virgine sermo ex
devotissimo D. Bonaventuræ promptuario, cu-
jus illud: Dominus (tecum) cujus sponsa es, qua
nulla amabilior. Et dolendum quidem circa
amorem Sponsi, & erga Sponsam talem, er-
rorem admisceri. In quem quidem videntur
impingere, qui originale in Virgine pecca-
tum admittunt. Ubi de errore non loquimur
quatenus censura Theologica est. Iudæis sic
Christus Matth. 22. v. 29. & 30. Erratis ne-
scientes Scripturas, neque virtutem Dei: In resur-Matth. 22.|v. 29. & 30.
rectione enim ne nubent, ne nubentur: sed erunt
sicut Angeli Dei in cælo. Errabant turpiter Sad-
ducæi resurrectionem inficientes, ubi quidem
non est credendum eos non legere solitos Scri-
pturas: legebant siquidem, sed quia pio non
legebant affectu, ideò in illis Dei virtutem non
inveniebant. Putas Sacerdotes Sadducæorum nonD. Ioan.|Chrysosto-|mus.
legebant Scripturas? Sed cognoscere non potuere
Deum in eis, quia nolebant vivere digne Deo. Sic
D. Joannes Chrysostomus Homil. 42. in Matth.
& quænam virtus illa Dei, quam illi nescie-
bant? Dicat Apostolus Rom. 1. v. 16. Non
enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est ad
justitiam omni credenti. Ubi idem Doctor San-
ctus pro justitia habet salutem. Virtus ergo est<-P>@@
<-P>illa Dei, quam Evangelium prædicat, qua
Deus homines ad salutem conducit æternam,
Quod & nomen justitiæ indicat, est enim illa,
qua homines justi redduntur, & æterna salute
condigni. Quis autem non videat virtutem
hanc Dei esse potentiam ardentissima instru-
ctam charitate, vel charitatem potentia robo-
ratam? De qua & idem Rom. 5. v. 8. Commen-Rom. 5.|v. 8.
dat autem charitatem suam Deus &c. Hanc ergo
virtutem nesciebant Sadducæi, licet Scriptu-
ras legerent: Dei scilicet charitatem erga ele-
ctos talem esse, ut eos ad vitam immortalem, &
conditionem Angelicam sublimaret.
297. Id quod ad sponsalem dilectionem,
qua Deus Virginem sponsam prosequitur,
aptissimè transferendum. Illi enim qui nega-
tam ipsi originalem justitiam asserunt, non ita
pio affectu Scripturas legunt, & ita in illis
virtutem Dei, sponsi illius fidelissimi & poten-
tissimi juxtà atque ardentissimi nō agnoscunt.
Unus certè locus ille piè legenti sufficeret, qui
pro mysterio isto omnium vocibus decantatus
ex Cant. 4 v. 7. Tota pulchra es amica mea, &Cant. 4.|v. 7.
macula non est in te. Ubi pro omnimoda pul-
chritudine, & maculæ omnis abscessu sponsi
amor affatur Amica mea. Ut sit sensus, Amica
mea, ergo & tota pulchra, sine originalis tur-
pitudinis fœditate. Ergo immaculata penitus,
culpæ omnis macula procul inde potentissimi
amoris imperio propulsata. Nihil ita de spon-
salitio agenti fœdere in votis habetur, quàm
sponsæ & pulchritudo & munditia, ut Assuerus
rex cumulatissimè comprobavit, de quo Esther
2. ubi & illa introducitur singulari præconio
Dostları ilə paylaş: |