modi nullius momenti est: quandoquidem
mors, quæ maximum naturæ malum est, à
Deo ita elevari potest, ut Christo maximum
bonum sit, & ad Patris gloriam ita conferat,
ut nihil in ordine ad illam possit majus, immò<-P>@@
<-P>nec simile cogitari. Quid ita gloriosum Patri,
quàm ut Deus pro Deo, factus ipsi sacrificium
moriatur? In quo quidem voluntas & volup-
tas Christi satis habetur perspecta, sine illa
enim stare sacrificium tale non poterat, cùm à
nullo posset immensa ejus potentia subjugari.Sponte|libera cur|dicatur|Passioni|deditus,|& quid|Sponte in-|dicet.
Unde ipsum dicentem audivimus: Quia ego pono
animam meam. Unde valde fuit sua in Passione
sollicitus, ut apertè cognosceretur voluntariè
seipsum tormentis obtulisse. Quod in sacro
hymno ab Ecclesia celebratum,
Sponte libera Redemptor
Paßioni deditus.
Ubi quod spōtè Passioni deditus fuerit videba-
tur sufficienter indicatum, si sponte deditus di-
ceretur; sic enim communi loquendi modo
receptum, qui & Scripturæ in usu Exodi 34.
v. 2. Qui sponte sua obtulerant. Levit. 7. v. 16. SiExodi 34.|v. 2.|Levit. 7.|v. 16.
voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, &
sæpè alibi. Sed illud magis speciale Numer.
15. v. 25. & rogabit Sacerdos pro omni multitu-
dine filiorum Israel, & dimittetur eis, quoniamNum. 15.|v. 25.
non sponte peccaverunt. Vbi manifestissimum
est plenam libertatem indicari, sine qua grave
peccatum non est. Cur ergo sponte libera di-
ctum? Ideò equidem, ut de perfectissima in
Passione libertate testimonium clarissimum
redderetur. Sponte aliqua fiunt, quæ tamen
non liberè Sic Levit. 25. v. 5. Quæ sponte gignetLevit. 25.|v. 5.|Isai. 37.|v. 30. & 53.|v. 7.|Virgilius.
humus. Isai. 37. v. 30. Quæ sponte nascuntur. De
quo & Virgilius Georg. 4.
Sponte sua Sandix pascentes imbuet agnos.
Quod & in Christo videtur indicare Evange-
licus Vates verbis illis: Sicut ovis ad occisionem
ducetur. Isai. 53. v. 7. Vt ergo non tantùm
spontanea utcumque voluntas in Passione
Christi signaretur, additum, Libera, quod & ab
Evangelico etiam Vate satis apertè demon-
stratum dum eodem in loco sic dixit: Obla-
tus est quia ipse voluit. Circa quod D. Ber-
nardus Sermone in Feria 4. majoris hebdomadæ sic
habet: Fidelis sermo, & omni acceptione dignus:D. Bernar-|dus.
quia enim voluit, oblatus est: non modò voluit, &
oblatus est, sed quia voluit. Hæc ille, & alia.
Hoc autem quantum ipsi fuerit gloriosum in
præfato est etiam hymno designatum, cujus
illud initium:
Pange lingua gloriosi
Lauream certaminis.
Gloriosi inquam ob multiplices victorias, de
quibus in Epithalamio ex professo actum.
363. Et glorificavi, clamat Pater, & iterùm
glorificabo. Joan. 12. v. 28. Sic Versio Syriaca,Ioan. 12.|27. & 28.
S. Gaudentius, Franciscus Lucas, & alij, ubi
Vulgata habet: Et clarisicavi, & iterùm clari-
ficabo. Quibus verbis respondit sic poscenti
Filio: Pater clarifica nomen tuum. Ibid. Vbi &
Glorificatio postulata, sic enim responsio con-
gruit petitioni. Vbi quod & præcesserat, ob-
servandum, sic enim Dominus: Nunc anima
mea turbata est. Et quid dicam: Pater, salvificaObsistente|licet naturæ|imbecilli-|tate.
me ex hac hora. Sed proptereà veni in horam hanc.
v. 27. Circa quod D. Joannes Chrysostomus
Homil. 66. in Joannem ita scribit: Ita pertur-
batus est, ut etiam à morte absolvi cuperet, si li-
cuisset: hæsunt humanæ naturæ imbecillitates, &D Ioannes|Chrysostom,
quid dicam, inquit, cùm mortem deprecer?<-P>
@@0@
@@1@122 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>Proptereà veni in horam hanc: quasi diceret: Li-
cet moveamur, & perturbemur: mortem tamen non
fugimus: nam ita nunc perturbatus non recuso, fe-
rendum est quod instat. Non dico enim, libera me
ex hac hora, sed Pater clarifica nomen tuum. Et
licet perturbatio me dicere cogat, contrarium ta-
men dico. Clarifica nomen tuum, hoc est: Duc me
jam ad crucem. Hæc S. Doctor: juxta quæ satis
perspicuum habetur quanta cum libertate Chri-
stus ad Passionem venerit, quandoquidem
obsistente humanæ naturæ imbecillitate, non
solùm contra illam animositas ejus insurrexe-
rit, sed etiam duci se ad crucem postularit. In
qua postulatione illud est consideratione di-
gnissimum, quod verbum nullum Passionem
exprimens inveniatur, & tamen D. Chrysosto-
mus id, quod jam vidimus, pronuntiarit, apud
quem Dominus: Duc me jam ad crucem. Vult
ergo petitionem crucis illam ipsam esse, cui
respondit Pater: & clarificavi &c. dum scili-
cet dixit: Pater, clarifica nomen tuum. Petitio
ergo Paternæ glorificationis, petitio crucis
est, & dum utrumque petit, suam sic glorifica-
tionem exposcit: crux enim utriusque glorifi-
catio est: licet de sua gloria modestissimè, &
quasi circumloquendo proloquatur, unde idem
S. Doctor ita subdit: Indicat se pro veritate mori,
quod Dei gloriam appellat: & hoc post crucis mor-
tem contigit. Debebat enim orbis terrarum ad Deum
converti, & in Dei cognitionem venire, & ipsum
colere. Verùm hoc non Patris tantùm, sed & Filij
gloria: quod tamen tacet. Tantùm ille, nec plu-
ra Nos, ubi & complura possent dici, si illud
tantùm adjiciamus. Num. 75. pro Num interro-
gativo haberi Cùm, ex quo legitima constru-
ctionis forma corrupta, unde suo reddenda de-
cori.
§. V.
Errorum pertinacia doctrinali eruditione
sanata.
364. NVm. 76. col. 2. sic positum: DivinoPropositum|languens|roboran-|dum.
ac proposito conformantes. Ubi in eo
error, quòd Ac pro se mutatum, sensu languen-
ti relicto: neque mirum, ut fervens in princi-
pio propositum humana ex fragilitate langue-
scat, unde necessarium est, ut auxilio gratiæ
non frustrato, si proficere volumus, si ad me-
tam pervenire cursu felici, roboretur. Quod
equidem pulchrè & vivaci spiritu dictum à
Venerabili Thoma à Kempis, vel ab alio, qui-
cumque ille sit Auctor libelli aurei de Imitatio-
ne Christi Lib. 1. Cap. 19. omnino legendi à
quocumque profectus sui in spiritu diligenti
æmulatore. Secundùm propositum nostrum, cursusThomas à|Kempis.
profectus nostri: & multa diligentia opus est benè
proficere volenti. Sic ibi cum alijs. De sapientia
sic per excellentiam Sapiens: Super salutem &Sap. 7.|v. 10.
speciem dilexi illam, & proposui pro luce habere
illam: quoniam inextinguibile est lumen illius.
Sapient. 7. v. 10. Ubi quidem si de sapientiæ
studio sermo est, egregium nobis exhibetur
exemplum pro continuatione virilis propositi.
Qui enim studio sapientiæ operam navare<-P>@@
<-P>proposuit, si in eo frigescat, ex ijs erit, de qui-
bus Apostolus 2. ad Timoth. 3. v. 7. Semper dis-
centes, & numquàm ad scientiam veritatis perve-2. Tim. 3.|v. 7.
nientes. Neque dissimiles, qui in negotio spiri-
tualis profectus, cùm proposuerint, relangues-
cunt. Sed majus ibi aliquid perdocemur, ut sci-
licet circa sapientiam mysticam, & spiritualem
negotiationem, sic urgeamus propositum, ut
viriliter assumptis laboribus insistamus. Ubi
quod dicitur pro luce habendam, cùm illius
lumen inextinguibile sit, polarem videtur stel-
lam designare, ad cujus conspectum navigatio
dirigitur, quia numquàm ejus lumen occul-
tum, unde sicca ab Ovidio dicta, eo quòd
horizontali pelago numquàm videatur immer-
gi. Qui ergo illam proponit & intueri & sequi,
navigantem se indicat: unde & semper in
cursu progredientem, quia navigantibus cessa-
re non licet, dum spirant venti; quod in spiri-
tali navigatione non accidit, semper enim di-
vini Spiritus aura conanti, & petenti adest, ut
ibidem: Invocavi, & venit in me Spiritus sapien-Sap. 7. v. 7.
tiæ. v. 7. Spiritus enim sanctus, spiritus sapien-
tiæ est. Isai. 11. v. 2. & requiescet super eum Spi-
ritus Domini, Spiritus sapientiæ &c. Supra salu-Isai 11. v. 2.
tem ergo & speciem diligenda.
365. Ubi duo quædam proponuntur, qui-Impedimen-|tum à nimis|salutis cura.
bus solet proficiendi propositum infirmari; sa-
lutis inquam & speciei immoderata custodia.
Propositum siquidem sine corporis nequit
mortificatione constare, quæ multis saluti in-
commodatura proponitur: id quod licet verum
aliquando futurum, regulariter loquendo non
curandum, licet aliquale sit incommodum ea
ex parte sustinendum. Unde quidam ex No-
stris dicere solitus propter regularem obser-
vantiam meritò posse vitam decem annis sub-
tractis, breviari. Præterquam quòd Sancto-
rum illustrissimi, in quibus mira viguit austeri-
tas, longissima vitæ spatia percurrerunt, quod
in Divis Paulo Eremitarum primo, Antonio
Magno, Hilarione, Hieronymo, Romualdo,
S. Francisco de Paula, & alijs compertissimum
habemus. Ante quos D. Jacobus Minor, aliàs
inter Maximos numerādus supranonagenarius,
de cujus vitæ austeritate notum est quot &
quanta prodigia referantur. Jam quod ad spe-
ciem attinet pro qua in Gręco, forma, & pulchri-A studio|placendi|hominibus.
tudo habetur, ad eam est curam referendum,
qua student homines alijs placere, nec singu-
lares, & ita despicabiles, aut molestos appare-
re. Id quod apud Hispanos dici solet, Mirar
por el que diràn. In quo quidem singularitatem
vitandam sæpè esse non abnuo, pro qua no-
bilis Hispa nus Poëta sic filio inter alia scrip-
sit:
Huye singularidadesSingulari-|tates vitan|dæ.
De escandalos, y aun de exemplos,
Que el ser singular un hombre,
Es herida aun en lo bueno.
In ijs autem quæ ad Dei legem, aut Ecclesiæ
præcepta, vel Prælatorum spectant, hostilem
illam machinam superandam in Epithalamio
ostendi, pro quo & integer extat liber cujus-
dam Societatis nostræ Patris, quem relegisse
præstabit. Modò Vatis Regij expendamus<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa Partem I. Erratorum persanatio &c. 123
<-P>illud ex Psalmo 52. v. 6. Quoniam Deus dißipa-Psal. 52.|v. 6.
vit omnia ossa eorum, qui hominibus placent: Con-
fusi sunt quoniam Deus sprevit eos. Ubi Cardina-
lis Bellarminus sic exponit: Id est, debilitatCardinalis|Bellarmi-|nus.
omne robur eorum: ossa enim in Scripturis pro for-
titudine paßim accipiuntur. Nullum ergo robur,Studentium|placere ho-|minibus &|indoles, &|pœna.
fortitudo nulla in propositis sperari potest, ubi
in ijs, qui proponunt studium placendi homi-
nibus recognoscitur. Et quidem Psalmus præ-
dictus illud habet exordium: Dixit incipiens in
corde suo; Non est Deus. Unde eorum, quæ se-
quuntur, contextura descendit. Ut meritò
eos, qui hominibus, contempta Dei lege, pla-
cere satagunt, inter eos nominandi veniant
insipientes, qui dicunt in corde suo non esse
Deum. Non enim aliter videntur se gerere,
quàm si Deum esse negarent, quandoquidem
ipsius legi curam placendi hominibus facto
ipso indicant, aut ostendunt, penitus præfe-
rendam. Quid ergo à Deo sperent illi nisi
æternam confusionem? Confusi sunt, qui con-
fusionem laudabilem coràm hominibus ti-
muerunt. Quid nisi perpetuum ejus, qui & ip-
sum despexere, despectum? Quoniam Deus spre-
vit eos. Quod ad præsentem statum etiam refe-
rendum. Ubi horribile subintrat illud Eccles. 7.
v. 14. Considera opera Dei, quòd nemo poßit cor-Eccles. 7.|v. 14.
rigere, quem ille despexerit. Et quis ad hæc non
exhorrescat?
366. Num. 98. in Titulo Corollarij proDe amore|inimicorum.
Pectoris extat Peccatoris. Et quod ad veritatem
sententiæ attinet, stare illa meritò posset, ut
scilicet in Christiano inimicorum dilectio fo-
veatur, qua se ad illos extendat, quia juxta D.
Jacobi verissimum effatum, In multis offendimusIacobi 3.|v. 2.
omnes. Jacobi 3. v. 2. In quo duplex sublucet
ratio. Prima ex eo quod offendentes in mul-
tis alios, eorum benevolentia pro dimissione
offensionum indigemus: ut sic nos eadem men-
sura cum alijs metiamur, & licet secundùm
præsentem statum habeat quis sibi persuasum
à nullo sibi inimico imminere periculum, quia
nullum se meminit offendisse, de futuro quis
possit esse securus? Præterquam quòd sæpè ac-
cidit, ut dum quis ita credit, aliter res habeat,
dum multi, ex imaginarijs fundamentis ad ini-
micales affectus moveantur. Audiendus Apo-
stolus sic Galatis scribens: Sicut Angelum DeiGal 4. v. 14|15. & 16.
excepistis me, sicut Christum IESVM. Testimo-
nium enim perhibeo vobis, quia si fieri posset, ocu-
los vestros eruissetis. Galat. 4. v. 14. & 15. Et
quis apud tales inimicale quidquam futurum
credidisset? Audiatur jam ille: Ergo inimicus
vobis factus sum, verum dicens vobis. v. 16. Quod
equidem minimè sibi cœlestis Magister per-
suaderet, nisi experimento id certissimo com-
perisset. Secunda majoris ponderis est, In multisDominica|Oratio|quàm au-|dacter à non|parcentibus|recitatur.
enim offendimus omnes, non solùm homines, sed
Deum, & ita benigna ejus indulgentia nobis
necessaria est, & corditus expetenda. Sic au-
tem orandum uti à divino sumus Præcep-
tore perdocti, & divina institutione formati
audemus dicere: Pater noster. Et statim: &
dimitte nobis debita nostra, sicut & nos di-
mittimus debitoribus nostris. Si ergo verè &
ex animo orandum, verè & ex animo di-
mittendum, nequis contra se ipsum sententiam<-P>@@
<-P>damnationis proferat, summæ infelicitatis me-
ritis audiendus. Expendendum illud: Divina
institutione formati audemus dicere. Hoc & San-
ctissimi quique proferre debent: Deum enim
compellare Patrem quis auderet, nisi divina
institutione formatus? Quanta ergo jam au-
dacia sit, eum, qui inimico parcere renuit, &
dimittere debita, ad quæ dimittenda tenetur,
obstinatè recusat, Deum & vocare Patrem, &
impudenter exorare? In eo quidem quòd ita
se gerat, peculiari ratione à paterna compella-
tione repellitur, cùm dicat Dominus dilectio-Matth. 5.|v. 43. & 6.|v. 14. & 15.
nem inimicorum injungens: Vt sitis filij Patris
vestri. Matth. 5. v. 45. & quidem cùm Oratio-
nem Dominicam proposuisset, ut sequenti Ca-
pite legitur, & tot in illa sint, circa quorum
declarationem doctrinam ampliorem propone-
re potuisset, in sola id petitione præfata ab ip-
so factum invenimus, dum post Amen ita sub-
dit, Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum:
dimittet & vobis Pater vester cœlestis delicta ve-
stra. Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pa-
ter vester dimittet vobis peccata vestra. Matth. 6.
v. 14. & 15. Ubi de quibus debitis loquatur,
aperuit: neque enim legalia debita remitti im-
perat, cùm debeant justitiæ jura servari, sed
morales offensiones, & quod Christianā violat
charitatem. Ubi quod apud D. Jacobum occur-
rit præfato in loco juvat adnotasse, sic enim
ille: Nolite plures magistri fieri, fratres mei:Iacobi 3.|v. 1. & 5.
scientes quoniam majus judicium sumitis. v. 1. &
statim: In multis enim offendimus omnes. Ubi
quidem licet offendere idem ac cadere sit, ex
eo non tollitur quin etiam pro offensione in
recepta significatione sumatur, cadentes enim
Deum offendimus, & offendentes cadimus:
ideòque & quod de judicio præmittitur, ritè
cadit, cùm se Deum ostendat offensum, quan-
doquidem de judicio agit, & quidem non qua-
licumque, sed gravi, & tale quidem esse illud
ex eo quod quis magisterium, seu magistra-
tum, (sic enim docti Interpretes) & sic sæcula-
rem, aut Ecclesiasticā Prælationem ambiat, ex
eo inter alia accidit, quod inimicitiarũ fontes
& fomites assumantur, ex eo quod inter illos
oriatur ambitio & contentio, dum unus alium ex-
cellere aut supprimere satagit: quod à P. Corne-P. Cornelius
lio sapienter adnotatum. Inde ergo magnum
judicium, quia scilicet inimicitiarum occasio-
nes expetuntur. Quale ergo illud, & quàm
formidabile pro ijs erit, qui non occasiones tan-
tùm quærunt recedendi ab amicis, quod à Spi-
ritu sancto suggillatum Proverb. 18. v. 1. sed
inimicitias fovent: & judicium quando orant,
petunt, & sibi manducant & bibunt, quia &
dum comedunt & bibunt cogitationibus illis
ad vindictam semper instantibus saginantur.
Miseret me illorum: utinam & Deus meis, &
meliorum me precibus ad miserendum, Chri-
stiana illis immissa charitatis dulcedine movea-
tur.
367. Num. 99. col. 2. Perpetuis principatus,Diligentium|amicos per-|petuus prin-|cipatus.
pro Perpetuus principatus. Utrumque verum
juxta id, de quo ibi: nam & dabitur ducibus
Christianis perpetuus principatus, & perpetuis
etiam dabitur: id quod eo ipso satis erat per-
spicuum, quòd perpetuus principatus dicitur,<-P>
@@0@
@@1@124 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>sic enim & qui eodem potientur, perpetuos
futuros habetur manifestum. Et ideò senten-
tia, quæ principatui perpetuitatem adscribit
suo cum decore & proprietate, Scriptore, de
quo ibidem dignis, penitus præferenda. Et
qui vicerit, & custodierit usque in finem operaApocal. 2|v. 27. & 28.
mea, dabo illi potestatem super Gentes, & reget eas
in virga ferrea, & tamquàm vas figuli confrin-
gentur: sicut & ego accepi à Patre meo: & dabo
illi stellam matutinam. Apocal. 2. v. 27. & 28.
Ecce perpetuum & amplissimum principatum,
& cui ille? Vincenti, & custodienti operaP. Cornelius
Christi usque in finem: id est, ab eo præcepta,
ipsiusque exemplo firmata, ut doctè P. Cornelius
exponit. Nullum autem præceptum ita Chri-
stus suo firmavit exemplo ac illud, quod de
inimicorum dilectione protulit, pro quibus in
cruce jamjam moriturus exoravit. Et citatus
quidem Scriptor genuinam expositionem esse
affirmat, quæ ad judicij diem præmij præfati
largitionem refert, quando Sancti Victores, &
Dei mandata custodientes usque in finem vi-
tæ, creabuntur à Deo judices orbis, & cum
Christo gentes impias condemnabunt. At di-Notanda|expositio.
ces præmium hujusmodi tunc temporis con-
ferendum, finiendum etiam judicio peracto,
unde non apparere quomodo sit perpetuus fu-
turus principatus. Sed verò observandum quod
additur: Sicut & ego accepi à Patre meo. Atquiv. 28.
Christus non temporarium, sed perpetuum à
Patre accepit principatum: unde & eum qui
vicerint, & opera ejus custodierint suo & prę-
cepto & exemplo firmata, perpetuo participa-
tu perfruentur. Unde & quos in judicio virga
confringent ferrea, suo semper sub do-
minio retinebunt, nec solùm homines, sed
etiam dæmones, ad nutum servituros. Jam
quod ad stellam matutinam attinet, magna est
apud Interpretes, & erudita varietas, pro qua
is, quem præmisimus, consulendus. Et quidem
ex illis plures Luciferum intelligendum affir-
mat, quem constat stellam Veneris compella-
ri: amoris inquam, quæ solem & præit, & se-
quitur, Christum inquam, cujus amorem erga
inimicos qui imitati fuerint, ipso felicissimè
fruituri: qui dum se uti Luciferum promittit,
cùm ait: Ego sum stella splendida & matutina.
Apocal, 22. v. 16. Uti perfecti se amoris exem-Cap. 22.|v. 16.
Dostları ilə paylaş: |