jiciendi sunt impij velut rei in die judicij, ut ex-
cipiant sententiam damnationis à Christo. Sic ille,
cujus ratio convincit non fore futurum locum
propinquiorem, quia futurus reorum, rei enim
non constituuntur propinquiores judici, quàm
sint assessores, aut filij, vel amici, & fideles
ministri, & hoc indicatum à Christo, cùm ab
eo dictum separandas oves ab hædis, & illas à
dextris, hos à sinistris collocandos v, 31. & 33.In beatis|dignior.
quia digniorem & honorabiliorem locũ prębi-
turus. Licet autem Abulensis Quæst. 359. in cita-
tũ Cap. Matthæi affirmet separationis rationem
præcipuā non esse propter differentiam digni-
tatis, fatetur, revera caussam esse, licet alias sub-
dat: & quocumque id explicetur modo, stat
pro digniori loco in electis ratio adducta: ho-
nor enim regis judicium diligit, Psal. 95. n. 7. il-Psal. 95.|v. 7.
lius inquam, qui se Regem in judicio com-
pellet, & de illo honore agitur, quo nullus
major, immò neque illi ullatenus exæquan-
dus. Tunc dicit Rex his, qui à dextris &c. v.
34.
374. Prætereà, duæ tantùm classes consti-Vrgetur|modernus|evidenti|dilemmate.
tuuntur à præfato Scriptore, salvandorum in-
quam & damnandorum: & in priori eos sta-
tuit, qui auctoritate & potestate, ut alios re-
gerent, caruerunt: in altera illos, qui auctori-
tate & potestate fulserunt. Ex quo sequitur ex
istis salvandum nullum, cùm tamen dogma
fidei sit multos & Pontifices, & Episcopos, ac
Ecclesiasticos Prælatos, Reges etiam, & Prin-
cipes gloriam assecutos. Quod cùm negari ne-
queat, rogo unde illi vocandi? Non à longè,
quia proximiores, quibus dicitur Discedite.
Neque è propinquo, quia eis dicendum Veni-
te, unde elongati supponuntur. Deinde, licet
auctoritate fulgentes aliquomodo videantur
Deo proximi, unde & dij dici possunt: à Deo
tamen longè esse Scriptura proclamat. Pro-
verb. 15. v. 19. Longè est Dominus ab impijs.
Ephes. 2. v. 12. & 13. Sine Deo in hoc mundo.
Nunc autem in Christo IESV vos, qui aliquando
eratis longè, facti estis prope in sanguine Christi.<-P>@@
<-P>Cùm tamen Justi Deo proximi, & Deus ipseDeus longe|ab impijs,|qui justis|proximus.|Prov. 15.|v. 19.|Ephes. 2.|v. 12. & 13.|Ioan. 1. v. 12|Rom. 8.|v. 15.|Ioan. 14.|v. 23.|1 Cor. 6.|v. 17.
illis sit, utpotè non Dij politica compellatio-
ne, sed quia Dei filij perfectissima adoptione,
de qua Ioan. 1. v. 12. & Rom. 8. v. 15. Et alibi.
Pro quo & illud Christi, Joan. 14. v. 23. Si
quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater
meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansio-
nem apud eum faciemus. Ex quo & illa resultat
identitas, de qua Apostolus 1. Cor. 6. v. 17.
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
Cùm ergo in illis absoluta propinquitas sit,
quæ in gubernatoribus tantùm est, ut more
Scholarum loquamur, secundùm quid, ex ver-
bis illis, Venite, & Discedite, nihil est contra-Venite be-|nedicti, ue$unclear|accipien-|dum.
rium deducendum. Unde cùm dicitur Iustis
venite, à remotiori non vocantur statu, sed
quia, ut Abulensis exponit Quæst. 362. vocatAbuenlsis.
eos Christus ad locum, in quo erit beatitudo: nam
licet beatitudo erit ubicumque Deus per essentiam
videatur à bonis, tamen ad hoc specialiter deputa-
tus est locus unus, scilicet cælum Empyreum, in quo
in æternum maneant Sancti cum Christo. Sic ille,
alias etiam adducens expositiones. Neque exDe verbo|Discedite.
verbo Discedite urgeri plus potest, in quo præ-
ter sententiam projectionis in tartaream abys-
sum, nullum est aliud peculiare mysterium.
Unde idem est ac Ite maledicti. Et sic habet D.
Joannes Chrysostomus Homil. 80. in Matthæum,
& alij, & quidem cùm tales in Christi essent
conspectu, & ita præsentes, ut ejus possent au-
dire sententiam, benè eis dici potuit, Discedite.Imperfectus|in Mat-|thæum.
Circa quod Auctor Operis Imperfecti in cita-
tum Evangelistam Homil. ultima ita scribit:
Discedite à me &c. Quasi qui non sufferat præsen-
tiam illorum vel aspicere, sic dicit: Discedite à
me. Nam sicut carnales oculi carnalem speciosita-
tem videndo delectantur: si qua autem dißipata
vel deformia videamus, quasi vulneratus est aspe-
ctus noster, sic & Deus, qui in sanctitate delectatur
animarum, peccatrices animas aspiciens quasi gra-
vatus non suffert. Tamquàm si dicat eis: Quasi
putredo & spurcitia estis, nec diu vos sustineo,
quamdiu statis in judicio meo. Sic ille. O quàm
formidandum illud! Utinam mihi, & legen-
tibus ista non sic, sed sicut lilium florentes, &
sicut odor balsami in conspectu ejus assistere,
& persistere mereamur. Neque de hoc plura,
ubi & admonuisse non piget ne studio subti-
lium novitatum ea in publicum dentur, quæ
inter futilia sint adnumeranda figmenta, abu-
su potiùs quàm usu Scripturæ sacræ, tantope-
rè venerandæ. Laudandus nihilominùs Au-
ctor, in quo & eruditio & elegantia, cum mul-
tigenæ adminiculis pietatis.
§. VII.
Par doctrinæ & errorum cursus.
375. NVm. 126. col. 1. Nec pro Ne. Num.Adnotati|errores.
128. col. 2. Ait pro At. Num. 129.
col. 1. Alieno sensu pro Alieno censu. & Maleficus
pro Malè fidus. Præteritus n. 128. D. Antonius
pro D. Antoninus. Num. 132. col. 2. Amisisse pro
Omisisse. Non semel accidit ut omisisse aliquidMatth. 23.|v. 23.
amisisse, & perdidisse sit. Matth. 23. v. 23. sic<-P>
@@0@
@@1@128 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>Dominus: Væ vobis Scribæ & Pharisæi, hypocritæ:Omissio quo-|modo &|amissio.
qui decimatis mentham, & anethum, & cyminum,
& reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, &
misericordiam, & fidem, hæc oportuit facere, &
illa non omittere. Circa quæ sic Cardinalis Ca-
jetanus: Decimam solvitis horum minimorum, &Cardinalis|Cajetanus.
reliquistis quæ graviora sunt legis. Ecce peccatum
in magnis. Judicium. In his, quæ sunt debita al-
teri. Et misericordiam. in ijs, quæ sunt necessaria,
licet non debita pauperibus, & universaliter indi-
gentibus. Et fidem, hoc est veritatem seu veraci-
tatem in verbis, in promißis, in factis, hanc enim
Virtutem directè & primò relinquunt hypocritæ:
hypocrisis enim vitium est virtuti huic contrarium.
Hæc oportuit facere, misericordiam, judicium,
& fidem. Et illa non omittere, decimare mentham,
anethum, & cyminum. Et dixit hæc ne putares
IESVM reprehendisse observationem minimorum.
Sic ille. Cura ergo minimorum dimittenda
non est, etiam cùm de gravioribus agitur, quia
in eorum omissione, amissio potest non con-
temnenda misceri. Mulier habens drachmas de-Lucæ 15.|v. 8. & 9.
cem, de qua Lucæ 15. v. 8. & 9. perdens unam,
summam adhibet diligentiam ut inveniat: &
inventa gratulationem solicitat vicinarum. Si
ergo diligentiam omitteret, amitteret, unde
& omittere, amittere & perdere est. Sed tanti
ne una drachma habenda habenti sine illa no-
vem, ut pro ea tanta sit adhibenda exquisitio-
nis anxietas, versionis domus, accensionis lu-
cernæ, & pro inventa adeò plausibilis appara-
tus? Drachma quidem decima erat pars, sine
qua commodè transigi vita poterat: unde à
Deo meritò fructuum victualium decima po-
tuit postulari. Non est ergo tanto labore digna
drachma, neque inventio gratulatione tanto-Quid drach-|ma.
perè convocata. Juxta Budæum drachma est
centesima pars assis, & ut docti Scriptores evin-
cunt, regali nostro respondet, qui est octava
unciæ pars. Et quid ad hæc? Mulier equidem
prudenter se gerit, quia si unius drachmæ cu-
ram non habeat, illam amittet, & illa amissa
ob vitandum laborem, circa aliam, si fuerit
similiter perdita, pigritabit, & sic in alijs, unde
jacturam gravem patietur: eritq́ue omissio
etiam amissio, nec levis. Hoc ergo nos instrui-
mur documento, sicut & præcedenti: qui enim
minimorum fructuum decimas solvere omise-
rit, ubi solvendi obligatio est, ex omissione
illa ad graviora procedet, & benedictionem
amittet, quam solet Deus fidelibus in hac parte
debitoribus impartiri. Omittit sponsa apertio-
nem ostij pulsante & vocante sponso. SurgitCant. 5. v. 6.
tandem, sed serò: At ille declinaverat, atque
transierat. Cant. 5. v. 6. Illum ergo amisit, quia
celerem apertionem omisit. S. Tobias lumen
oculorum amisit. Tob. 14. v. 3. & unde amissio
boni omnium pretiosissimi? Ex omissione in-
quam diligentiæ circa nidum hirundinum ex
quo calida stercora inciderunt super oculos ejus.Tob. 3. v. 11.|& 14. v. 3.
Cap. 3. v. 11. Licet enim cùm id accidit, non
potuerit, lassitudine urgenti, provideri: po-
tuit profectò anteà, cùm se hirundines non
potuerint occultare, & intra domum non po-
terant non multiplicem molestiam importare.
De morali defectu non arguo virum sanctum,
sed successum morali instructioni servientem<-P>@@
<-P>enarro: ut stet quod initio §. dicebam omis-
sionem quandoque cum amissione concurrere,
& circa mores hanc curam non perfuncto-
riam, sed vivacem & seriam adhibendam.
376. Num. 134. col. 2. Præcisio pro Prævi-Errores|quidam.
sio. Ubi licet stare mutatio aliqualiter posset,
quia præcisio ad cognitionem referenda, de
qua ibi: minùs tamen congruit, unde adhi-
benda correctio. Ibidem Sit pro Scit, ubi con-
gruus esse sensus nequit. Quòd num. 133.
sicut & 141. col. 1. sit Cornezo pro Cornexo,
mirum non est, in hujusmodi enim nominibus
errores frequentes, & litteræ, circa quam mu-
tatio parùm diversa. Num. 135. sic habetur:
Alium defuturum, cùm debuisset: Aliunde futu-
rum. Sine sensu aptabili, etiam grammaticali.
Num. 137. col. 1. Varitati pro Veritati. Ubi lu-
dere interdum, sed non inutiliter possemus,
dicere cum possimus, A interjectum sæpius
corrumpere veritatem. Amorem in primis,Amor veri-|tati contra-|rius.
non divinum, sed humanum, multa mendacis-
simè, etiam superis testibus, promittentem.
Novit illa inter alias, de qua Naso Epist. 2.
Iura, fides, ubi nunc commissaque dextera dex-Ovidius.
træ?
Quique erat in falso plurimus ore Deus?
Si de tot læsis sua numina quisque deorum
Vindicet, in pœnas non satis unus eris.
Pro eodem aliæ Epistolæ, & experimenta quo-
tidiana succurrunt, ut clamare passim cogan-
tur misellæ:
Quis enim jam credat amanti?
In Ambitionis officina quæ non mendaciaAmbitio.
finguntur? Non est qui te audiat constitutus à re-
ge, dicebat Absalom. Quis me constituat judicem2. Reg. 15.|v. 3. & 4.
super terram, ut ad me veniant omnes, qui habent
negotium, & justè judicem. 2. Reg. 15. v. 3. &
4. Mentita est iniquitas sibi, dicet ad hæc David
parens Psal. 26. v. 12. qui constitutos habebat
judices, pro quo Abulensis Quæst. 5. in citatumAbulensis.
Caput. Quàm autem verum fuerit, quod de
judicij sui rectitudine protulerit, res ipsa ob-
tenta tyrannide, patefecit. Populus autem mise-
rabilis attractus blandimentis Absalonis credebat
judices illos esse iniquos, quia amanti facile est
omnia credere & sperare, etiam impoßibilia. Ut
citatum scribit portentum sapientiæ. Veniat
jam Avaritia armata mendacijs, ut hericius
spinis, ideò inaccessibilis, quia semper habere
se quod petitur avarus negat. Vt cùm multa ra-
piat, semper egeat. Cassiodorus Lib. 4. 39. Quod
à noto vate dictum: Semper avarus eget, & ita
semper se non habere testetur. Quod & alio
sensu verum: quia non habet, sed habetur à
domina pecunia, cui obediunt omnia. Eccles. 10.
v. 19. & præ alijs is, qui eam ligneo in sepul-
chro recondit. Vide mendacissimum Naba-
lem 1. Reg. 25. v. 10. & 11. Quis est David?1. Reg. 25.|v. 10. 11.|15. & 16.
& quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui
fugiunt dominos suos &c. De illis inferiùs verita-
tis filij: Homines isti boni satis fuerunt nobis, &
non molesti: nec quidquam aliquando perijt omni
tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto:
pro muro erant nobis tam in nocte, quàm in die &c.
v. 15. & 16. Sed ut omittamus alias in alpha-
beto reperiendas juratas inimicas veritatis, ve-
niat magis ex directo depugnans.
@@0@
@@1@§. VII. Circa Partem I. Cursus doctrinæ & errorum. 129
377. Adulatio ex meris compacta menda-Adulatio|enormis.
cijs, quod tam est notum, quàm quod no-
tissimum. Quàm ingens illud à poetarum
maximo!
Tuque adeò, quem mox quæ sint habitura deorumVirgilius|1. Gerog.
Concilia, incertum est, urbesne invisere, Cæsar:
Terrarumque velis curam, & te maximus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto,
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant.
Quàm etiam & illud cum impietate ridicu-
lum hominum pessimo dictum:
Tibi numine ab omniLucanus.
Cedetur, jurisque tui natura relinquet
Quis Deus esse velis; ubi regnum ponere mundi.
Lucanus Lib. 1. Pharsaliæ. Quæ quidem sunt
adulationis portenta nihil enim prodigialius
fingi potuit. Circa quod quidem dici multa
possent, de quibus non pauca alij videnda apud
ipsos. Duo hîc tantùm loca ex Scriptura ex-
pendam, quæ pro adulatione in ipsa occur-
runt, cùm plura non suppetant. Primum ex
Eccles. 7. v. 6. & 7. Melius est à sapiente corripi,Eccles. 7.|v. 6. & 7.
quàm stultorum adulatione decipi. Quia sicut soni-
tus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti:
sed & hoc vanitas. Ubi quidem id in primis ha-
bemus omnes adulantes esse stultos. Quod sanè
aliter ipsis apparet, qui se urbanos, elegantes,
& discretos reputant, cùm tamen in Vocabu-
lario cælestis sapientiæ adulatores stulti, &
jure optimo compellentur: cùm sint à veritate
remoti, id quod non obscurè innuitur, dum
adulationi deceptio adnectitur, ex eo enim
apertè convincitur adulationem ex mendacijs
esse compactam: decipitur enim cui falsum pro
vero ingeritur, juxta quod Hevæ illud: SerpensGen. 3. v. 13
decepit me. Gen. 3. v. 13. exitiali inquam mun-
do de obtinenda divinitate obtruso mendacio,
in quo & sua etiam admixta adulatio. Sic ergo
satis luculenter evincitur melius esse à sapien-
te corripi, qui veritatis lucem effundit. Ubi D.
Gregorij Thaumaturgi, in cujus hodie festiva
commemoratione versamur expositio propo-
nenda sic se habens: Hinc etiam longè optabi-D. Gregor.|Thaumat.
lius est increpationem & castigationem unius sa-
pientis ferre, quàm totius Chori improborum ho-
minum cantu aures demulcentium fieri auditorem.
Iuxta quem quod Stultorum dicitur, Universa-
lis significatio est, omnium inquam, cùm sint
illi infiniti, de quo dictum n. 379. Cujus ratio
est perspicua, quia omnes illi pariter mentiun-
tur, & ita majus creant periculum: quod simi-
litudine spinarum ardentium sub olla graphicè
declaratum, circa quam multi multa, ex qui-
bus P. Pineda, & P. Cornelius consulendi. Sen-Aptissima|similitudo.
sus siquidem genuinus ad multitudinem est
adulantium, & ineptè in eo garrientium, est
referendum, sic enim multæ spinæ sunt arden-
tes sub olla, solo strepitu, sine fructu ullo, im-
mò cum damno manifesto. Ardentibus enim
spinis, & crepitantibus flammulis excitatis,
quod est edulium in olla non coquitur, quia
necessarium calorem minimè pompa illa vana
ministrat: sed per antiperistasim frigescit ma-
gis, unde & edulium depravatur. Talis eorum<-P>@@
<-P>infelicitas, quos adulantium risus mendacio-
rum accumulatione demulcet, suis enim in ma-
lis miserè indurantur, & lethali frigore conta-
bescunt, cùm æterna salus spiritu tantùm fer-
ventibus promittatur: Sollicitudine non pigri:
Spiritu ferventes: Domino servientes. Rom. 12.Rom. 12.|v. 11.
v. 11. Domino inquam, non vanitati, cujus
seria repulsa admonitio præfata terminatur:
quia in fine nihil in adulationibus præter va-
nitatem fuisse tandem apparebit: In malignita-Sap. 5. v. 13|& 15.
te autem nostra consumpti sumus. Sic illi Sap. 5.
v. 13. & tamquàm fumus, qui à vento diffusus est.
v. 15. Consumpti quidem in malignitate, quia
adulationibus tenaciùs illa resedit. Unde &
vanitas sine fructu & remedio deprehensa,
quando velut fumus, qui ex spinarum combu-
stione erupit, à vento diffusus est, & vanita-
tum vanitas deprehensa.
378. Secundum pro adulatione locum1. Thessal. 2.|v. 3. 4. & 5.|& 6.
Apostolus exhibet, 1. Thessal. 2. v. 3. 4. & 5.
ita scribens: Exhortatio enim nostra non de er-
rore, neque de immunditia, neque in dolo: sed sicut
probati sumus à Deo, ut crederetur nobis Evange-
lium: ita loquimur, non quasi hominibus placentes,
sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim ali-
quando fuimus insermone adulationis, sicut scitis:
neque in occasione avaritiæ, Deus testis est: nec
quærentes ab hominibus gloriam, neque à vobis, ne-
que ab alijs. O præclarissimum Apostolicæ
conversationis exemplar! Illi ergo, qui mini-
stri Christi sunt, & de lucro animarum seriò
tractant, ab adulationibus debent penitus ab-
stinere: si enim secus agant, auctoritatem
Evangelio detrahunt, & minùs faciunt credi-
bile, quod conantur lenocinio verborum per-
suadere. Probatum se Paulus à Deo testatur,
ut ipsi Evangelium crederetur, & dignus in-
ventus, quia de placendo hominibus studium
nullum, unde neque de adulationibus, cum re-
spectibus alijs quæstuosis. Sed qui hoc stare
queat, ut de placendo nulla ipsi cura, si enim
non placeat, neque audietur, & ita neque
Evangelicæ annuntiationis fructum reporta-
bit? Sed quidem stare illud ritè potest ut non
studens placere, plus placeat. Non placet, dum
ad palatum mundi non loquitur cordatis audi-
toribus: sed placet eo ipso magis, dum ad cor
loquitur, juxta Prophetam: Loquimini ad corIsai. 40.|v. 2.
Ierusalem. Isai. 40. v. 2. Sic advocatur illa: Et
advocate eam, quæ, si non ita ei loquatur, avo-
catur. Adulati non sumus, quod est seductorum.
Sic D. Joannes Chrysostomus. Ex quo fit Evan-
gelicam prædicationem, si adulationibus age-
retur, respuendam: eo enim ipso qui ita age-
rent, probarentur seductores, quandoquidem
mendacijs niterentur: laus enim veritate sub-
nixa, adulatio non est: unde & observat cita-
tus nuper aureus Doctor Thessalonicenses ab
Apostolo collaudatos, id quod ex Cap. 1. con-
stat, ubi inter alia illud: & vos imitatores nostri1. Thess. 1.|v. 6. & 7.
facti estis & Domini. Excipientes verbum in tri-
bulatione multa, cum gaudio Spiritus sancti: ita
ut facti sitis forma omnibus credentibus &c. v. 6.
& 7. Quæ laus sublimis est, ut vix similis apud
ipsum reperiatur. Expedit enim quandoque
bene merentes laudare, quod potest sine adu-
Dostları ilə paylaş: |