lationis fumo consistere, albescente veritate.<-P>
@@0@
@@1@130 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>Ubi & illud consideratione dignissimum,
etiam cùm laudat Apostolus fideles dictos, &
benevolos sibi reddere satagit, & eatenus ipsis
placere, stare id, quod ab ipso asseritur, Non
quasi hominibus placentes, quia placere non in-
tendit humano respectu, sed sublimiori, in quo
Deus admiscetur, & ita non solis hominibus,
quibus & placere studendum est, ut ipse ad-
monet, Rom. 15. v. 2. Vnusquisque vestrum pro-Rom. 15.|v. 2.
ximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Ad
profectum inquam in spiritu, exercitio chari-
tatis, quæ juxta eumdem ædificat. 1. Cor. 8.
v. 1. Scientia inflat, charitas ædificat. Ubi ergo1. Cor. 8. v. 1.
ædificatura charitas venit, secura potest ad
placendum scientia procedere: non ita si sola,
sic enim & dicentem & audientem inflabit
adulationis vanissima tempestate. Quæ qui-
dem per occasionem dicta sint, licet non adeò
comprimentem.
379. Num. eodem col. 3. Gloriantur proDeus conse-|quentias ex|peccatis|quomodo|deducat.
Glorientur. Et Ergo pro Ego. Ubi retineri ali-
quomodo lectio potest, sed non ita congruè:
si videlicet ex permissione peccati sub condi-
tione consequentiam Deus pro ipsius bono
elicere videatur: quæ quidem juxta rei condi-
tionem non est, sed à sua ipse benignitate de-
ducat, ut sæpè aliàs, sed præclarissimum illudIsai. 28.|v. 15. & 16.
Isai. 28. v. 15. & 16. ubi sic loquitur: Dixistis
enim: Percußimus fœdus cum morte, & cum in-
ferno fecimus pactum. Flagellum inundans cùm
transierit, non veniet super nos: quia posuimus
mendacium spem nostram, & mendacio protecti su-
mus. Idcircò hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego
mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem pro-
batum, angularem, pretiosum, in fundamento fun-
datum &c. Ubi promissionem esse de Christo
maximus è Cathedra exponit Interpres Petrus
luculentissima expositione. 1. Petri 2. v. 6.
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion1. Pet. 2.|v. 6.
lapidem summum, angularem, electum, pretiosum,
&c. Et hæc minimè sperabilis ab humanis dis-
cursibus consequentia, à divina misericordia
supra spem, immò & contra spem & cogita-
tionem omnem infertur. Audiendus D. Hie-
ronymus in eum locum: Dixeram, inquit, vo-D. Hierony-|mus.
bis: Audite verbum Domini viri illusores, & nolite
fœdus habere cum morte, nec pactum cum inferno
&c. & gloriantes, immò desperantes dicitis: Men-
dacio protegemur. Idcircò misericors & miserator
Dominus, patiens, & multùm misericors, nolenti-
bus vobis, in fundamenta Sion lapidem electum, &
probatum, & pretiosum & angularem missurum
esse se dicit. Sic ille: qui alia pro lapide isto
adducens Scripturæ loca, hujus non meminit
omnium clarissimi & compertissimi: non enim
semper etiam magnis Scriptoribus omnia oc-
currunt, quæ illi, cui insistunt, esse convenien-
tia poterant, instituto. Pro nostro id apprimè
facit, quòd eos, quibus fit omnium divinissima
promissio, desperantes introducit, & ex eo mi-
sericordiæ divinæ magnitudinem manifestat,
quę talem sola elicere ex præmissis adeò oppo-
sitis, poterat consequentiam. Quòd si pro des-
perantibus tales ille profert illationes, quid
de sperantibus oportet conjiciamus? Bonus estThren. 3.|v. 25.
Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti il-
lum. Threnor. 3. v. 25. Ubi D. Hieronymus<-P>@@
<-P>ita prosequitur: Quia beneplacitũ est Domino su-D. Hieron.
per timentes eum. Pro quo citatur in margine
Psalm. 46. per errorem, cùm sit 146. vers. 11.
Omisit autem quod ad rem specialiùs condu-
cebat, quod scilicet sequitur: & in eis, qui spe-
rant super misericordia ejus. Illis ergo non solùm
bonus Deus, sed speciale beneplacitum in eo-
rum habet subventione. Unde ex præmissis
hujusmodi certæ & opportunæ consequentiæ
deducuntur.
380. Num. 140. col. 2. Susciperet pro Suspi-P. Suarij|elogium.
ceret. Ubi de Eximio Doctore P. Suario sermo
est, dignissimus sanè ut & suspiciatur, & susci-
piatur, non immediatione suppositi, sed im-
mediatione virtutis, in doctrina inquam, nam
vivit in libris, & vivet, & plus in æterna ho-
minum memoria. Non recedet memoria ejus: &Eccli. 39.|v. 13. & 15.
nomen ejus requiretur à generatione in generatio-
nem. Sapientis laus est, & encomij particula à
Siracide decantati Eccli. 39, v. 13. Ubi in Grę-
co est Vivet, ut observavit P. Cornelius, &
Eximio est Doctori præ mille alijs tribuen-
dum, de quibus ibi v. 15. Nomen derelinquet
plusquàm mille. Non è vulgo ut apud eumdem
Scriptorem, illa enim eximia laus non est pro
Scriptore quocumque: sed Scriptoribus, etiam
notæ non inferioris. Quidquid invidia obstre-
pat, quidquid malevolentia (si timeri illa pos-
sit) fremat & contabescat. Sed de hoc dictum
aliàs. col. eadem sic legitur: Ex quo etiam fit pro-
mißio secundùm se &c. Ubi inter Fit, & promißio
deest particula Vt, ut sensus constet. Num. 142.
col. 2. Mihi pro Mitis. Ubi ex Psalmo 85. v. 5.
verba occurrunt: Quoniam tu Domine, suavis
& mitis. Et poterat qui tunc loquebatur D.Psal 85.|v. 8.|& D. Ber-|nardi.
Bernardus id sibi verissimus testis applicare,
cui suavis Dominus, & dulcis, ut inde Melli-
flui epithetum meritissimo ipsi tribuatur. Mihi
autem & suavis quidem, misericordiæ ipsius
suavitates & dulcedines agnoscenti, & pro
modulo decantanti. Sed nolo ut proptereà
quòd mitis etiam sit ullatenus taceatur, Suavis
& mitis. In suavitate quidem videbatur suffi-
cienter mititas explicata, quæ suavitas quæ-
dam nobilis pectoris est, nihil acervum aut
amarum erga alios meditantis. Unde ChristusSuavitas &|mititas ut|prædicatæ|in Deo.
cum illa suavitatem expressit, cùm dixit: Dis-
cite à me quia mitis sum, & humilis corde, & in-
venietis requiem animabus vestris. Iugum enim
meum suave est, & onus meum leve. Matth. 11. v.Matth. 11.|v. 29. & 30.
29. & 30 & illud Apostoli. 2. Cor. 6. v 6. idem
indicat: In suavitate, in Spiritu sancto. Ubi Au-
ctor Commentariorum in Epistolas D. Pauli
apud D. Hieronymum Tom. 8. ita scribit: In2. Cor. 6.|v. 6.
suavitate. vt nulli verbis nostris amaritudinem ge-
neremus: & dicatur de nobis: Facies ejus dulcedi-
nes, & totus desiderium. Ubi licet non citetur
locus, allusio est tamen ad illud Cant. 5. v. 16.
Guttur illius suavißimum, & totus desiderabilis.Cant. 5. v.|15. & 16.
Ubi aliam Auctor secutus versionem, & juxta
Hebræam proprietatem satis nota versio illa
Guttur illius dulcedines, & totus desideria. Quāvis
etiam possit dici quod ad faciem attinet ad
priora referri ex vers. 15. Species ejus ut Libani:
in quo ob illius amænitatem omnigena suavi-
tas confluebat. Unde sic exponit Ghislerius
in fine Expositionis 1. circa vers. 16. Pul-<-P>Ghislerius.
@@0@
@@1@§. VIII. Circa Partem I. Ex erroribus proventus. 131
<-P>cherrimus usquequaque est, omniq́ue ex parte insi-
gnis dilectus meus instar Libani: adeo ut qui ex ip-
sius specie percipitur gustus, ipsamet sit dulcedo
&c. Et hæc pro auctore dicto. D. Joannes
Chrysostomus pro suavitate habet Benignitate.
Theophylactus autem sic locutus: Adamantini
animi planè est, si quis, cùm undique exacerbatur
& pungitur, non solùm longanimis sit (est enim
etiam ibi in longanimitate) verùm etiam mitis &
benignus, supra humanum hoc est Christianum est,
divinum est. Sic ille apud P. Cornelium, qui id,
quod in D. Chrysostomo invenerat, cujus
elegans breviator. In benignitate, mititatem est
interpretatus, quam Apostolus suavitatis no-
mine compellavit. Quod cùm ita sit, nihilo-
minùs Regius vates, cùm dixisset: Quoniam tu
Domine suavis, addendum censuit & mitis: no-
luit enim mititatem inexplicatam penitus re-
manere, ut sciamus expressè & suavem esse
Dominum & mitem, & quod additur: & mul-
tæ misericordiæ: Ut sic excitare fiduciam de-
beamus, & cum ea ipsum invocare: Omnibus
invocantibus te. Qui ergo non talem se Deum
experiri conqueritur, non erga ipsum quere-
las torqueat, sed contra seipsum, in quo
aut fiducia, aut orationis requisitalia defi-
ciunt.
§. VIII.
Circa errores cum correctione proventus.
381. NVm. 144. col. 1. Rationem pro Ratio-Circa no-|men Augu-|stinus, cum|laude Do-|ctoris san-|cti.
ne. col. 2. Præditi pro Prædicti. Num.
145. col. 2. Augustißimum pro Augustinum. Di-
gnissimum quidem tanti Doctoris epithetum,
sed loco non opportuno. Et dubitare quisquam
forsan poterit an Augustinus diminutivum
nomen sit, sicut nonnulla alia similis termina-
tionis. Ad quod dicendum non videri talem,
quia & multa sunt terminationis consimilis,
quæ tamen non debent diminutiva censeri, ut
Paulinus, Justinus, Faustinus, & quod om-
nium certissimum Constantinus, qui eo quod
Constantij Clori filius fuerit, nequit dici di-
minutivo nomine consignatus, cùm revera
major & gloriosior parente fuerit, neque cre-
dibile, ut diminutivo appellaretur nomine ex
præsumptione minoris in illo futuræ dignita-
tis: unde Constantinus dictus quia Constantij
filius, quisquis deinceps futurus; Antoninus
ab Antonio, atque à Severo Severinus. Sic
ergo & Augustinus, qui cum ab Augustis Im-
peratoribus originem non traxerit, incertum
quare sit ita dictus: bono tamen omine, ut &
nomen & agnomen Imperiale fuerit, Aurelij
inquam & Augustini in eo, in quo Imperialis
ut ita dicam, majestas Sapientiæ coruscavit,
& quia incomparabilis, non solùm dignus ille
Augusti nomine, sed Augustissimi. Sic Tul-
lius Augusti titulo Platonem condecoravit 5.
Tuscul. ita scribens: Ex hoc igitur Platonis quasi
quodam sancto augustoque fonte, nostra omnis ma-
nabit oratio. Quod quidem de Augustino di-
cere multi potuerunt, & ante alios Angelicus
Thomas: neque sancto tantum augustoq́ue,<-P>@@
<-P>sed & sanctissimo atque augustissimo, uterque
enim in illo titulus pari gressu decurrit, ut di-
gnosci nequeat imparilitas, quando, & incom-
parabilis sapientia, & supra similitudinis ter-
minos sanctitudo. Videndus Cassiodorus deCassiodorus
divinis lectionibus Cap. 22. cujus illud exor-
dium: Ipse etiam Doctor Eximius beatißimus Au-
gustinus &c. ut in P. Suario, de quo nuper ti-
tulum eumdem Pontificia auctoritate dela-
tum, magni, ut oportet, faciamus. Post erro-
rem prædictum, ubi de eodem S. Doctore ser-
mo, error subest, dum pro Posuisse habetur Pro-
fuisse. Et bonus quidem profectus juxta Augu-
stinum stare poterat, si aliàs lectio congruisset
cùm sit ille certissimus, si ut par est lectio ejus-
dem resumatur. Cujus aperta suavia sunt, obscuraIdem.
verò magnis utilitatibus farcita pinguescunt. Ut
Cassiodorus loquitur citato in loco.
382. Num. 146. col. 2. Se stare pro Id stare.Errores|aliquot.
& 147. Elevastis pro Elevatis. Post quem Nu-
merum omissus 148. & in sequent. 149. col.
2. Potuisse pro Posuisse, & Potest pro Post. 150.
Potest pro Potes. 151. col. 2. Nec pro Ne. post Imi-
tatur pro Innitatur. col. 1. & Vbi pro Vti col. 3.Circa Em-|pireum ut|plures in|moribus.
Tædet tot errorum; sed nihil mirum si errores
abundent, ubi de cælo Empyreo agitur. Erra-
verunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis ha-
bitaculi non invenerunt. Psal. 106. v. 4. Ubi dePsal. 106.|v. 4. 7. 39.|& 40.
Hebraico populo est sermo, sed cum præcipuo
ad Christianum respectu; pro quo D. Augu-
stinus subtili, profunda & eleganti elucida-
tione discurrit. Sed miserationibus Dei actum,
ut qui errabant, ad viam directam feliciter
traducti ad cæleste habitaculum, ad Empy-
reum inquam properarent, fundata per Chri-
stum Ecclesia, qui & ipse factus via. Et deduxit
eos in viam rectam, ut irent in civitatem habita-
tionis. v. 7. Sed prô dolor! Et pauci facti sunt:
& vexati sunt à tribulatione malorum, & dolore.
Effusa est contemptio super principes: & errare fe-
cit eos in invio, & non in via. v. 39. & 40. Quod
quidem D. Augustinus de hæreticis præsertim
exponit aliam secutus lectionem, & seduxit eos.
Quod & sic explicat: Quid est seduxit eos? Tra-D. Augusti-|nus.
didit illos Deus in concupiscentias cordis eorum.
Hoc est enim seduxit eos, donavit eos sibi. Sic ille.
Ubi hæresum origo dilucidè expressa; omnes
enim inde ortæ; à concupiscentiæ inquam in
errantes homines dominatu, carnis inquā, quę
meritò est primo loco ab Evangelista sancto
collocata. 1. Ioan. 2. v. 16. Sed quidem univer-
salior illius imperium est; & quod de hæreticis1. Ioan. 2.|v. 16.
dictum à S. Doctore, qui eos intus & in cute
pernovit, ad perditionem mundi protrahen-
dum, ut pauci sint, qui viam rectam insistant,
juxta Christi, id est, ipsius veritatis Oraculum,
extra viam errantes. Matth. 7. v. 14. & pauci
sunt qui inveniunt eam. Singularem autem per-
ditionis & errorum caussam in principes re-
fundendam satis apertè Vates explicat, quod àMagnum à|gubernanti-|bus detri-|mentum.
Cardinali Bellarmino graviter adnotatum, qui
post alia ita scribit. Et errare fecit &c. Hæc est
caussa contemptus, quia principes ob sua & populi
peccata deserti lumine sapientiæ & gratiæ, per deviaCardinalis|Bellarmin.
incedũt, & non per vias rectas, id est, vitiosè vivũt,
exemplo malo populum scandalizant &c. quæ ille
ad Ecclesiasticos & sæculares asserit pertinere.
@@0@
@@1@132 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
383. Num. 153. col. 1. ita habetur & erat,Mortis mos|apud om-|nes.
pro Deerat. col. 2. Prævidebat pro Providebat.
col. 1. Num. 156. Soli pro Solis. col. 2. Illo pro
Illa. Num. 161. col. Hic mors, pro Hic mos. Non
stat id cum grammaticali lege, nisi Hic suma-
tur adverbialiter, ubi & quod mors, cum more
reciprocetur ita certum quàm quod certissi-
mum: nihil enim ita in more positum. In di-
versis regionibus, civitatibus, & familijs mo-
res diversi, unde & laudatus ab Homero
Ulysses:
Qui mores hominum multorum vidit & urbes.Homerus.
Solus in morte ubique mos constans. Unde &
verbum Morior à nomine Mos existimare forsi-
tan posset quispiam derivatum. Et variari qui-
dem mores pro temporum diversitate apud eos-
dem soliti, unde Tullianum illud frequenter
in ore: O tempora, ô mores! Sed nihil in morte
tale, unde & non inepto exclamare licet sensu:
O tempora, ô mortes! Nulla enim sunt tempora,
in quibus mortes non videamus & audiamus.
Unde cum fructu aliquo deberet esse exclama-
tio. David Psal. 115. v. 5. Pretiosa in conspectuPsal. 115.|v. 5.|Illius cum|fructu futu-|ra memo-|ria.
Domini mors sanctorum ejus. Et ubi de morte me-
moria apud ipsum, statim exclamatio: O
Domine, quia ego servus tuus, & filius ancillæ tuæ.
v. 6. Vtilissima sanè exclamatione cum recur-
su ad dominum vitæ & mortis, servum se &
vernaculum ex ancilla genitum protestatus,
unde & ad serviendum promptum, ne ipsum
mors inveniat inparatum. Et præfatum Psal-
mum partem esse præcedentis Hebræi tradunt,
divisus tamen à Septuaginta, juxta quos usus
Ecclesiæ, sicut & circa translationem. Vide-
tur tamen ipse continuationem agnoscere, si-
quidem Psalmi 115. numeri in Versibus spe-
ciales non sunt, sed præcedentis continuantur:
unde quem quintum diximus juxta divisio-
nem, in Vulgata est 15. & sequens 16. Est
autem Psalmus dictus ad mortem spectans, &
eorum primus ex ijs, quæ Ecclesia pro Officio
Defunctorum assumit. Vbi & illud: Circum-Psal. 114.|v. 3. & 5.
dederunt me dolores mortis, & pericula inferni in-
venerunt me. Post quæ & exclamatio: O Do-
mine libera animam meam &c. Psal. 114. v. 3.
& 5.
384. Num. 162. col. 1. Ponderentur pro Pan-Ponderanda|Scriptura.
derentur. Vbi de Sacris Scripturis sermo, pro
quibus ponderatio convenienter posset inti-
mari: nihil enim est dignius illa, & in quo esse
utilior aut jucundior queat: ubi sane miscetur
utile dulci: de quo dictum alibi, sed non sem-
per opportuna ponderatio. Vnde præclarum
illud effatum apud Auctorem de ImitationeAuctor de|Imitat.|Christi.
Christi Cap. 5. Curiositas nostra sæpè nos impedit
in lectione Scripturarum, cùm volumus intellige-
re, & discutere, ubi simpliciter esset transeundum.
Inde est ut multi formentur subtiles conceptus
sine solido fundamento, de quo dictum aliquid
n. 383. & seq. & possent plura congeri alia, si
non alia commodiora vocarent. Ibidem col. 2.
Coram pro Curam. Num. 169. col. 1. Lucem proEffectus|Optimus te-|stis affectus.
Levem. & Effectuum pro Affectuum. Non equi-
dem absurde, si quandoque effectus tales es-
sent, ut non esset opus alio signo affectus de-
clarasse. Psal. 31. v. 5. Dixi: Confitebor adver-Psal. 31.|v. 5.
sum me injustitiam meam Domino: & tu remisisti<-P>@@
<-P>iniquitatem peccati mei. Sic de se David. Sed
quomodo stare illud possit ut propter solumIn Davide|probatio.
cōfitendi peccatum verbale propositum ei fue-
rit remissum, cùm pro remissione contritio
fuerit requisita? Stat equidem, quia effectus
remissionis verum fuisse affectũ contritionis
ostendit. Taliter confessus, ut effectus necessa-
rium pro eo affectũ declarârit. Cardinalis Bel-
larminus ita explicat, ut contritio præcesserit
cōfessionem in Davide, quando à Nathan cor-
reptus dixit: Peccavi Domino. 2. Reg. 12. v. 13.2. Reg. 12.|v. 13.
Ad quæ statim Nathan: Dominus quoque tran-
stulit peccatum tuum. Id quod Divo etiam Au-
gustino videtur arridere, qui pro Confitebor ha-
bet Pronuntiabo, & sic post alia subjungit. Con-
feßio verò mea ad os nondum venerat. DixeramD. Augusti-|nus.
enim, Pronuntiabo adversum me: Verumtamen
Deus audivit vocem cordis mei. Sic ille juxta ver-
sionem, quam etiam amplectitur circa postre-
ma verba: & tu remisisti impietatem cordis mei.
Sed quidem ibi de successu præfato Nathan
non agit, neque in persona sua Davidem lo-
cutum existimat, sed hominis non meritis
operum, sed gratia Dei confitentis peccata sua,
ab ipsis liberati, & ita intelligentis. De casu
autem prædicto agens Homil. 41. ita scribit:
David graviter increpatus post comminationes DeiIdem.
terribiles exclamavit dicens: Peccavi: & mox au-
divit: Dominus abstulit peccatum tuum. Tantum
valent tres syllabæ: tres syllabæ sunt Peccavi: sed
in his tribus syllabis flamma sacrificij coràm Domi-
Dostları ilə paylaş: |