paucos, & pro capiendis informationibus in
oppidis distantibus duos secum duxit. Circa
quod dubitatum an præbendarum suarum inte-
gra possent emolumenta lucrari. Et videtur
quidem jure optimo potuisse juxta dicta Asser-
to 4. generaliter loquendo, quòd scilicet quo-
ties Præbendarius Indicus ex justa caussa abest,
tuta conscientia potest distributiones integras
levare, in quibus est præbenda constituta, uti
in Ecclesijs Indicis sunt. Atqui absentia dicta
ex justa caussa contigit: ergo. Quòd sit justa,
ostenditur, quia absentiæ pro negotijs propriæ
Ecclesiæ justa caussa est injuncta procuratio,Cap. Uni-|cum de-|cler. non|resid.
ut habetur expressè in Cap. Vnico de Clericis
non residentibus in 6. sic enim ibi: Qui verò ali-
ter de distributionibus ipsis quicquam exceperit (ex-
ceptis illis, quos justa & rationabilis corporalis ne-
ceßitas, aut evidens Ecclesiæ utilitas excusaret)
rerum sic acceptarum dominium non acquirat &c.
Licet autem circa distributiones aliqua esse
difficultas possit propter decisionem Cap. Cùm
non deceat de Elect. etiam in 6. quod ad fru-
ctus præbendæ attinet extra dubium est, quan-
do illi à quotidianis distributionibus habentur
sejuncti, ut ex Capite utròque convincitur.
Quando autem discreti non sunt, alia est ratio.
Unde P. Thomas Sancius, qui Libro & Capite
citatis Dub. 93. censuerat distributiones præ-
fatas non deberi, sicut in casibus alijs, de qui-
bus usque ad Dubium 111. in eo ita scribit:<-P>P. Sancius.
@@0@
@@1@§. VI. Nonnulla circa Indicos Præbend. 487
<-P>Sit conclusio. Decreta in Concilio Tridentino, &
Cap. Vnico de Cleric. non resident in 6. quæ hucus-
que dicta sunt, non habent locum in Ecclesijs, ubi
Canonicatus nullos habet redditus præter distribu-
tiones quotidianas. Ratio, quia non debet esse Ca-
nonicatus absque ullis fructibus. Vnde in ijs Eccle-
sijs standum est earum consuetudini. Sic Glossa d.
Cap. unico Vers. receperit. Sic ille. Jam quod ad
utilitatem Ecclesiæ in casu nostro spectat, ex
eo constat, quòd magni intersit Ecclesiæ Præ-
latum suum cultu publico, & sacris officijs ho-
norari, cujus in ipsam redundat gloria, & in
Cæsareo quidem jure expressum habetur uxo-
res virorum splendoribus illustrari: quod equi-
dem in spirituali matrimonio Episcoporum
cum Ecclesijs sublimiùs exercetur, de quo In-
nocentius Tertius Cap. Inter corporalia de
translat. Episcop. Neque circa utilitatis evi-
dentiam ambigi potest, quam requirit Ponti-
fex, cùm sit prorsus irrefragabilis adducta ra-
tio. Et quidem ingentes sumptus, qui pro Ca-
nonizatione fiunt, essent profectò damnabiles,
& in Religionibus præsertim nullatenus per-
mittendi, si in illa maxima non interveniret
utilitas; propter quam Octoginta mille octo
regales in caussa, & apparatu Beatificationis
ac Canonizationis Divæ Rosæ Virginis Pe-
ruvianæ dudum impensos, de quibus mihi con-
stat, Illustrissima PP. Prædicatorum Reli-
gio, profusionem dignissimam æstimavit.
1350. Et quod ad duos spectat CanonicosCirca duos|Canonicos|comitantes|Archiepis-|copum.
quid circa illos verosimilius videatur, propter
licentiam in Jure contentam, dictum nu. 80.
Jn casu autem præsenti eatenus probandum,
quatenus ille valde specialis est, & supponitur,
quod est ibidem traditum circa competentem
numerum pro Ecclesiæ decenti servitio reli-
ctum, neque nimia sit absentiæ mora futura.
Et ad securiorem reddendam illam pro eo,
quod ad Præbendarios collegas spectat, oppor-
tunè subintrat id, quod habet P. Thomas San-
cius citato Cap. 93. ubi ita scribit n. 4. Secundò
nota, quòd si in hoc casu ceteri Canonici sponte da-P. Thomas|Sancius.
rent distributiones tali Canonico absenti pro nego-
tijs suæ Ecclesiæ, posset illas recipere, quia non est
pura remißio, vel donatio, sed ex justißima caussaVt queat|stare justa|remissio.
juri conformi. Sic Glossa d. Cap. Vnico. Vers. Vti-
litas, & Dominicus ibidem. Sic ille. In Glossa
autem, quam citat alia est ratio, non quidem
citato in verbo, sed in sequenti Suas. Ubi sic
illa: Quid si illi, quorum lucro prædicta cedebant,Glossa.
remittant, numquid est Canonicus absolutus? Satis
videtur, quòd sic. Instit. de rer. divis. §. per tradi-
tionem, cùm hic non sit additum remissionem non
prodesse supra eodem lib. de rescriptis. Cap. Statu-
tum §. antepenult. & infra de Censibus Cap. Exi-
git in fine. Sic Glossa, & hæc illa est, de qua
nonnulli id sentiunt, quod videri potest suprà
nu. 1344. Non esse autem illam penitus impro-
bandam Doctor tantus, ut vidimus, arbi-
tratur: & quidem non immeritò, quia re-
missionem in casu dicto minimè Concilium
Tridentinum expunxit, in quo fraudis aut col-
lusionis nihil, sed caussa justissima. Duplex
ergo ratio pro casus dicti justificatione succur-
rit. Prima Glossæ, ex eo quòd non sit remissio
prohibita. Secunda ex Scriptore adducto, quia<-P>@@
<-P>non est propriè remissio. In Cap. Statutum
§. citato sic habetur: Si quid autem contra Con-Cap. Sta-|tutum de|rescriptis.
stitutionem præsentem receperit (delegatus) ad ip-
sius restitutionem integram teneatur: nulla eorum,
quibus restitutio facienda fuerit, remissione ulla-
tenus profutura eidem. Sic Bonifacius VIII. In
Cap. Exigit de censibus, tale aliquid extat, ubi
de acceptis à Visitatore Ecclesiastico. Sicut
& Clement. de hæreticis Cap. Nolentes Serm.
Quòd si secus. Ubi de Inquisitoribus. Ex quibus
arguere legitimè potuit Glossa ut in casu, de
quo ibi, non fuerit sublata remissio: quod equi-
dem valde fuit rationi conforme, ubi juxta di-
cta, nulla turpis quæstus umbra, sed Ecclesiæ
caussa ritu decentissimo, & à Sede Apostolica
approbato pertractatur, pro ipsius Ecclesiæ
labore assumpto.
1351. Quia verò de Inquisitoribus subjun-Circa red-|ditus Ca-|nonicatus|pro Salarij|Inquisito-|rum.
cta mentio, illud circa ipsos loco præsenti op-
portunum occurrit, quod habet D. Gaspar de
de Escalona in Gazophylacio Peruviano Lib. 1.
Par. 2. Cap. 12. n. 18. circa suppressum Cano-
nicatum unum in singulis Cathedralibus Indi-
cis pro ipsorum integrando salario, Virtute
Brevis Pontificij, pro quo in præfati versiculi
initio hanc posuit notam hh., quæ tamen in
margine desideratur; respondet autem hæc ff.
in qua citatur D. Solorzanus Lib. 3. de Indiarum
gubernat. cap. 24. à n. 11. in quo tamen id non
extat, quod ille verbis sequentibus attestatur:
Donde tambien se advierte, que à la renta de estaD. Escalo-|na, ut jus|accrefcendi|neget.
canongia suprimida no se acrece ninguna parte de
las distribuciones quotidianas, por estar declarado
que este derecho solo toca à las Prebendados presen-
tes, por razon de la aßistencia personal. Sic ille.
Ubi quidem si de distributionibus agatur, quæ
sunt à præbenda distinctæ, præfatum assertum
est de subjecto non supponente, quandoqui-
dem, ut ex præmissis liquet, in Cathedralibus
Indicis tales distributiones non sunt: ex quo
habetur compertum Canonicatus suppressi au-
ctoritate Urbani VIII. annuos redditus distri-
butionum quotidianarum ritu conferendos.
Alium autem potest habere sensum, & consi-
deratione dignissimum, juxta id quod quærit
D. Barbosa Tract. de Canonicis cap. 22. nu. 18.
Utrùm scilicet distributiones absentium de-
beantur non solùm actu interessentibus, verùm
etiam alijs, qui juris fictione censentur inter-
essentes, ut qui absunt ex caussa infirmita-
tis, vel in Ecclesiæ suæ utilitatem, vel ob ju-
stam & rationabilem corporis necessitatem?
Qua in serie Inquisitores veniunt, qui Cano-
nicatûs redditus annuos recipiunt interessen-
tium more, cùm tamen fictione tantùm juris
interessentes habeantur. Et sub hac considera-
tione intelligi potest procedere prædictum as-
sertum, dum negativè decernitur, juxta quod
& sequitur apud D Barbosam in hunc modumD. Barbosa,|ut faveat.
responsio: Solùm deberi actu interessentibus con-
stat ex Cap. Vnico. Vers. Statutum de Cleric. non
resid. lib. 6. ubi Bonifacius VIII. indistinctè man-
dat ac statuit ut quotidianæ distributiones ijs Ca-
nonicis & Clericis Collegiatarum Ecclesiarum tri-
buantur, qui divinis officijs adfuerint: atque adeò
cùm eas quoque distributiones complectantur, quas
ij, qui non intersunt, acquirerent, si interessent,<-P>
@@0@
@@1@488 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 17.
<-P>necessarium est eas acquiri, & accrescere ijs, qui
intersunt. Hoc idem colligitur ex Concilio Triden-
tino Seßione 21. de Reformat. Cap. 3. ubi decer-
nitur quotidianas distributiones dividendas esse in-
ter obtinentes Dignitates, & cæteros Divinis in-
teressentes. Et clariùs ex Seßione 24. de Reformat.
Cap. 12. ubi statuitur ut distributiones ij, qui statis
horis interfuerint recipiāt, reliqui verò quavis col-
lusione aut remißione exclusa, ijs careant. Facit etiā
quia cùm majorem laborem subeant reliqui Canoni-
ci quando aliquis eorum abest, meritò majoris mer-
cedis loco illis debentur hujusmodi distributiones
jure accrescendi, ex quibus & alijs hanc partem de-
fendit Bartholomæus à S. Fausto de Horis Canon.
Lib. 3. q. 88. me citato in hoc loco, Machado en su
perfeto Confessor l. 4. p. 4. tract. 3. docum. 7. nu. 3.
Hæc doctissimus Præsul.
1352. Quæ quidem licet hanc partem ve-Contra-|rium ut|stare queat
rosimilem ostendant, non tamen omninò cer-
tam: licet enim juxta allegatos textus distri-
butiones interessentibus sint tribuendæ, eo ta-
men nomine veniunt, qui fictione juris haben-
tur præsentes, & eo titulo peculiares sibi re-
spondentes distributiones accipiunt, unde & in-
teressentes dici queunt. Id autem quod de la-
bore dicitur, nimiùm probat, ijs scilicet, qui
fictione juris pręsentes habentur, nullas esse di-
stributiones tribuendas, quandoquidem ij, qui
revera assistunt, majorem laborem sub-
eunt, illum videlicet, quem fictè præsentes
erant subituri. In quo tamen nihil contra
æquitatem geritur, quia caussa absentiæ, ratio-
ne cujus augetur labor, communis esse omni-
bus potest, quia & abesse queunt; quod cùm
acciderit, alij pro ipsis laborabunt: & conse-
quenter si distributiones absentibus, fictè ta-
men præsentibus, accreverint, ipsis pariter
accrescent. Et ita pro hac parte stat, favetqueP. Palaus.
usus & praxis Ecclesiarum Hispaniarum, in quibus
distributiones etsi pro singulis horis sint aßignatæ,
non illas accipit quis dum singulis horis interest, sed
in fine anni, & tunc absentium distributiones di-
viduntur inter eos, qui & realiter præsentes fuerunt,
& fictione juris præsentes reputantur, ut testatur
P. Palaus Tomo 2. Disputat. 3. Puncto 8. num. 8.
qui licet contrarium censeat num. 9. posi-
tionis oppositæ probabilitatem agnoscit, ar-
guens ex eo quòd ex accretione dicta in fictè
præsentibus diminutio divini cultus sequere-
tur: quod equidem non video quomodo possit
ille fundare, cùm ratione illius nulli permitta-
tur abesse, nec titulus aliquis absentiæ novus
emergat, immò pro inter essentia gratum illud
invitatorium pro omnibus horis sit, lucri ob
aliorum absentiam peculiaris, licet nonnihil ex
fictè præsentibus tribuendo minuatur. Neque
urget Cardinalium Declaratio, quam adducit
Nicolaus Garcia de Beneficijs 3. p. c. 2. nu. 465.
ex quo & Trullench Tomo 1. Lib. 1. Cap. 8. n. 9.
ad illam enim dici potest quòd communiter ad
alias, neque authenticas, neque publicatas.
Juxta quæ stat Inquisitoribus ex CanonicatuApplicatio|doctrinæ ad|præsentem|casum.
suppresso distributiones cum sua accretione
concedi, cùm in Ecclesijs Indiarum eadem,
quæ in Hispania praxis habeatur circa annuam
præstationem. Immò & nomine distributio-
num veniunt emolumenta ex mortuarijs &<-P>@@
<-P>anniversarijs, quia cùm præfatum lucrum ex
privilegio habeatur, ad illa se extendit, quæ
communiter nomine distributionum censen-
tur, præsertim quando nullus præter Benefi-
ciatos jus ad illa habet, ut tenet Quaranta
Verb. Distributiones. Vers. Ampliatur Secundò,
& Trullench suprà Dubio 13. nu. 4. & ita praxi
comprobatum invenitur. In quo quidem &
suum est Regio fisco commodum, quia si ex
suppressione Canonicatus hujusmodi nequeat
designatum integrari salarium, ex Regijs est
arcis integritas compilanda, unde eo ex capite
Regium privilegium est, quod favorabiliter
ampliandum: pro quo & magis specialis titu-
lus erga illum accrescit, quòd scilicet decimas,
ex quibus ingens corpus distributionibus ob-
noxium coalescit, ab ipso sunt Contributæ Ec-
clesijs, unde non est mirum, si aliquid ab ipsis
in negotium adeò utile, interventu Pontificiæ
Sedis exigatur: quod erunt fortè qui dicant
sine illa fieri potuisse, ob amplam erga deci-
mas potestatem, de quo aliàs non semel.
1353. Circa Canonicos peculiaris electio-Circa assi-|stentiam|Canonici|Theologi in|Matutino.
nis, Magistralem inquam, Theologum &c.
non occurrit speciale aliquid, quod possit ad
tribunal conscientiæ spectare, si unum illud
excipiamus, quod nimis delicatè à nonnullis
est Scriptoribus observatum, quos adducit
Trullench suprà Dub. 12. §. 6. eisdem assen-
tiens, & dicens, quòd licet Canonicus Theolo-
gus habeatur præsens in Choro tota die, qua
legit etiam quoad distributiones, non tamen
censetur præsens Matutino, quod dicitur pro
diesequenti in Vespere præcedenti, secundùm
consuetudinem aliquarum Ecclesiarum, pro
quo adducitur Declaratio Cardinalium S. Con-
greg. Concilij 12. Augusti 1628. ut apud D.
Barbosam Tractatu citato Cap. 27. nu. 35. In
quo quidem veneranda illa, quæ ita voluit
Concilij ejusdem decretis exactè consultum.
Sed quamvis ita fuerit, dum de illius auctori-
tate non constat, licet nobis ductu rationis im-
pulsis aliter judicare. Licet enim Matutinum
officium ad diem sequentem spectet, cùm ta-
mẽ jam generaliter ferè sit receptũ, ut Vespere
antecurrente dicatur; jam illius diei dici officiũ
potest. Id quod ex concessione Gregorij XIII.
de qua n. 1343. videtur compertum ob verba
illa, Diebus, quibus legunt. Cùm tempus Matu-
tini modo prædicto celebrari soliti pars sit dici,Privile-|gium Greg.|XIII.
in quo habita est lectio. Et quidem si quotidie
legat, manifestum est obligationem non urge-
re ex prædicto fundamento: si quidem Matuti-
num ad diem sequẽtem pertinet, & cùm lectio
manè sit futura, pro eo tempore nequit obliga-
tio consistere, stante Pontificia concessione. Si
dicatur non posse in diem sequentem differri,
quia in eo non est Matutinum dicendum, cùm
jam sit Vespere dictum. Contra est, quia per se
loquendo Matutinum ad diem sequentem per-
tinet, & ratione privilegij habetur, ut possit
anteponi: gratia autem non debet in ejus, cui
fit, incommodum retorqueri, juxta vulgarem
Juris regulam, quæ est 61. in 6. Quod ob gra-
tiam alicujus conceditur, non est in ejus dispen-
dium retorquendum. Ubi & dici potest per ac-
cidens esse quòd Matutinum suo genuino<-P>
@@0@
@@1@§. I. Capitulum ut queat statuta condere. 489
<-P>tempore non dicatur, de quo non habetur ra-
tio. Pro Indicis autem Ecclesijs id facit, quod
superiùs dictum circa distributiones, in quibus
tota præbendæ substantia consistit, cùm ta-
men Declaratio Cardinalium præfata de se-
paratis procedat, sicut & adversantium asser-
tio: & cùm illæ, quæ prioris generis sunt, non
admittant divisionem, juxta satis probabilem
sententiam, de qua nu. 41. & 77. securè po-
test in hujusmodi casu procedi. Et à præsenti-
bus quidquid est illud, quod Matutino respon-
det emolumenti concedi, si pro Declarationis
adductæ efficacia contendatur: quia ibi lo-
cum habet id, quod ex P. Sancio dictum nu.
1350. quòd scilicet non sit pura remissio, sed
habeat justam caussam: quod & generaliter
currit quando circa obligationem assistendi
non extat irrefragabile fundamentum. Pro
quo est doctrina Covarrubiæ Lib. 3. Variar. cap.Notanda|doctrina ex|Covarrubia
13. n. 3. Vers. Prima, ubi ait, quòd si casus con-
tingat, in quo non constet ob jus Pontificium
scriptum deberi distributiones, sed sit ambi-
guum, poterit consuetudo legitimè præscripta
ambiguitatem interpretari, cùm nihil novum,
nec Juri contrarium apertè sit per illam indu-
ctum. Pro quo & D. Barbosa Tractatu de Ca-
nonicis cap. 23. nu. ult. Id autem quod facere
consuetudo potest, valet etiam probabilis opi-
nio, in qua major est vis, quàm in dubio. Im-
mò quod de interpretatione in ambiguitate di-
citur, ad opinionem revocandum, quandoqui-
dem status dubietatis relinquitur, quando rem
ita se habere verosimiliter judicatur. Et de
Præbendarijs ist hæc, ad quos etiam magna ex
parte Titulus sequens spectabit.
CIRCA
CAPITULUM
CATHEDRALIUM
INDICARUM ECCLESIARUM
PRO TITVLO 19.
§. I.
De potestate Capituli circa statuta.
Ad Cap. 1.
1354. DIctum in illo Capitulum circa di-Quid circa|statuta|D. Barbosa.
stributiones, eas præcipuè, in qui-
bus est præbenda constituta, non posse statuta
conficere, id quod ex D. Barbosa in loco ibi-
dem adducto de Potestate Episcopi comproba-
tum, ejus de Canonicis & Dignitatibus non
viso Tractatu, quia vix edito, unde & in re-
motas has regiones tunc temporis non delato.
Ille ergo Tractatu dicto cap. 42. nu. 15. prædictis
videtur adversari, dum ait statuere quidem pos-
se Capitulum in his, quæ concernunt suam
Communitatem, seu Collegium; & sic circa
negotia, quæ ipsos solos tangunt, & non Epis-
copum, nec statum Ecclesiæ, pro quo Aucto-
res aliquot inducit, & ex Anguiano, pro arbi-<-P>@@
<-P>trio suo absque Episcopo in spectantibus suam
communitatem, id alijs probantibus, de nego-
tijs singularibus, ut quòd certo modo quotidianas
obventiones distribuant. Ubi quidem obventio-
num nomine distributiones videntur indicatæ,
quia solæ illæ quotidianæ sunt, cùm tamen
obventionum sit diversa conditio, quando nota
præfata non discernuntur: licet ex se natæ sint
illas significare, juxta id, quod ex Abbate pro-
ponit Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. O. Con-Cardinalis|Tuschus.
clus. 61. ubi ait, Obventiones esse verbum generale
comprehendens omnes redditus cujuscumque quali-
tatis sint. Pro quo & Tomo 4. Lit. F. Conclus.Obventio-|num qualis|significatio.
484. nu. 20. ubi de amplitudine significationis.
Ad quod quidem in primis dici potest aliquam
circa distributiones posse admitti probabilem
explicationem, quando scilicet circa substan-
tiam illarum, aut statutam in erectione Eccle-
siæ consuetudinem, non tenditur, sed circa
singularia aliqua, ex quibus sine collusione,
aut fraude apparentibus coloribus venustata,
commodis reciprocis curatur ad continuati la-
boris levamen provideri. In quo quidem nihil
est, quod Episcopi superiorem providentiam
requirat, aut quod lædere jurisdictionis præro-
gativam queat, & ita neque quod possit indi-
gnationem provocare. Deinde dicere possu-
mus obventionum nomine non esse distribu-
tiones comprehensas: quia licet aliquando no-
men istud ad illas extendi valeat, regulariter
loquendo nō ita accidit, sed ut proventus valde
diversi sumuntur: pro quo ipse Dom. Barbosa
citato Tractatu cap. 21. nu. 7. circa finem. Ne-
que obstat quotidianas dici, quia quotidianum
Dostları ilə paylaş: |