Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə161/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   157   158   159   160   161   162   163   164   ...   180

si ponamus novas Paræcias admitti? Ad has

enim cùm subditus obedientiam promittit non

erat Communitas obligata. Affirmandum

sanè, quia cùm constat Paræcias aliquas fuisse

admissas, ex eo constat hujusmodi munus non

esse contrarium instituto, unde ad illud etiam

est obedientiæ promissio prorogata. Sed quid

si eo usque non sit tale ministerium admissum?

In Societate quidem asserendum penitus ob

amplitudinem obedientiæ comprobatam, &

quia illud potest ejusdem fini congruere, ad

salutem videlicet proximorum. Quemadmo-

dum chorus non est communi usui Societatis

conformis, unde multi ea de caussa erga illam

efficiuntur: & tamen si alicubi ad finem præ-

dictum conveniens putaretur, posset illius usns

assumi, ad quem aliqui tenerentur, ut non va-

carent ministeria alia Societatis, de quo in 1.



Congregat. Generali Canone 25. In 2. Can. 24.

in 3. Canone 9. Habita ratione finis, quem ipsæNotanda|doctrina|circa distin-|ctas in Præ-|lato iuris-|dictiones.

Constitutiones intendunt. Ut in Canone 24. citat.

An autem ad curæ præfatæ admissionem te-

neantur Societatis alumni ratione voti obe-

dientiæ, an verò ratione alterius generis sub-

jectionis respondentis jurisdictioni directivæ,

de qua P. Cardenas Disputat. 28. nu. 11. & seqq.

non est multùm in negotio præsenti curan-

dum. Et videtur omnino dicendum ad ob-

ligationem ex vi voti resultantem pertinere,

cùm sit fini Instituti conforme, utpotè perti-

nens ad salutem proximorum. Et moraliter

loquendo, cùm jubetur aliquid, nullus est, qui

ut obediat titulum alium consideret, quàm

emissi obedientiæ voti, unde & sunt qui nul-

lum alium pro obligationibus hujusmodi re-

cognoscent; quod equidem in ordine ad praxim

sic videtur asserendum. Si quis autem juxta di-

stinctionem duplicis dicti tituli esset instru-

ctus, aliud etiam ipsi considerandum opus

esset, an scilicet id, quod præcipitur ad Re-

gulam expressè aut implicitè spectet; quod

quidem dignoscere valde difficile est, etsi ve-

rosimile sit non spectare, & sic in adimplen-

do præcepto defectus, minor erit in eo mali-

tia, quàm in transgressione præcepti ad ma-

teriam spectantis, ad quam se Regula exten-

dit, utpotè voti violatio; unde culpæ di-

ctæ malitiam contrahent diversæ speciei, &

sic necessariò in Confessione explicandam.<-P>

@@0@

@@1@§. III. Circa Visitationem. 475

<-P>Quod quàm sit difficile satis apparet, si quiVide infra|n. 63.

sint autem circa hoc scioli, conscientias ipsi

reconveniant suas.


§. III.

Circa Visitationem. Ad Cap. 7.



1322. DIctum & alibi de illa: unde paucaEx Bulla|Clementis|X. difficul-|tas.

hoc loco, siquidem Regijs est sche-

dulis providentissimè cautum, ne scilicet Re-

ligiosi circa mores & vitam, ut communis ha-

bet loquendi modus, visitentur, in quo juxta

Pontificiam procedi mentem nequit dubitari.

Ubi specialis difficultas occurrit ex noviori

Bulla Clementis X. de qua in Auctario, & jux-

ta quam Confessarij non solùm propter defe-

ctus ad Sacramenti administrationem perti-

nentes possunt ab Episcopis removeri, sed

etiam propter personales, si videlicet eorum

mores non sint ministerio tali conformes. Ex

eo enim manifestè videtur idipsum circa Pa-

rochos fieri posse, qui & Confessarij sunt, &

ministeria alia exercent, pro quibus necessa-

rium est notorium testimonium probitatis: Sed

quidem eo non obstante circa stylũ hac in par-

te servari jussum non est novitas inducenda,

quia id Regium Patronatum concernit; &

cùm circa remedium in talibus sit sufficienter

provisum juxta dicta in præsenti Capite: ex

non usu præfatæ Bullæ nequit inconveniens

considerabile imminere. Posset autem dubi-

tariam Bulla hujusmodi circa ea, quę Parochos

non concernunt, sit admittenda, eo quòd in

Regio Consilio non fuerit registrata: ex ijs

enim est, pro quibus est registrum peculiari

ratione provisum, quia videlicet aliquomodo

potest jus lædere Patronatus; & licet alia con-

tineantur in ipsa, quæ minimè talia sunt, quia

tamen ratione aliorum ipsi fuisset transitus de-

negatus, omnia etiam in illa contenta minimè

transitum habuissent: non enim ita circa Pon-

tificias Bullas stylus Consilij decurrit, ut par-

tem supplicatione suspendat, partem sinat ad-

impleri.

  1323. Ad quæ succurrit opportuna respon-Vt stet obli-|gatio juxta|ipsam non|læso Patro-|natu.

sio, si dicamus præfatam Bullam in ijs, quæ

Patronatum non concernunt, si authenticè in-

notescat, esse penitus admittendam. Id quod

ex communi circa hoc Scriptorum doctrina

comprobandum venit, juxta quos Pontificiæ

Bullæ pro Universa Ecclesia communes admit-

ti in Indijs debent in ijs, quæ Regium Patro-

natum minimè lædunt, aut illarum possunt

statum perturbare, juxta dicta Titulo 5. n. 337.

Ex eo autem quòd tale aliquid in illis conti-

neatur, alia quæ utilissima esse possunt, ne-

queunt impediri, id enim sine ingenti er-

ga Sedem Apostolicam irreverentia stare ne-

quit. Id autem quod de retentione totali dici-

tur, locum habere posset, si unica tantùm Bul-

la fuisset transmissa, non verò si plura tran-

sumpta, ut in casu præsenti accidit, transump-

tum enim satis authenticum ad Nos ex Urbe

missum, & ut æstimo, sunt etiam alia. Stante

insuper Bulla tot continente decisiones & ex<-P>@@



<-P>se obligationem gravissimam importante, le-

vissima sanè conjectura asseritur in Consi-

lio retinendam; cùm verosimilius dici pos-

set transitum illi præbendum; admonitis tamen

Indiarum Gubernatoribus, ut circa id, quod

Patronatum concerneret, nulla innovatio ad-

mitteretur: id quod Catholicus agendi modus,

qualis decet Consiliarios sapientia & virtute

præstantes, & comprobatus usu, sicut postula-

re videtur, ita & credendum persuadet.

  1324. Num 47. ita scriptum: Quomodo au-Circa puni-|tionem de-|linquemis.

tem puniendus sit, ibi non dicitur: videtur autem

ex Regia schedula manifestum, sic enim additur:

Y que en este acudan al Virrey, que los ha deRegia sche-|dula.

nombrar, y poder remover, à representarle las

causas para que lo haga, como se ha hecho, y

haze en el Peru. Potest ergo quacumque gravi

caussa existente, quæ ad mores Religiosi spectet,

eum pœna privationis Doctrinæ punire: neque enim

medium quid in Regia schedula admittitur, ut sci-

licet puniri poßit, & in Parochiali officio conservari,

& quidem meritò: nam Religioso, qui uti exem-

plar virtutis, immò & perfectionis proponitur, gra-

viter in publico delinquenti nulla esse pœna magis

proportionata potest. Hæc ibi: quæ quidem satis

verosimilia sunt, & Regiæ dispositioni con-

formia. Nihilominùs cùm Regia schedula ad

Concilij Tridentini se dispositionem remittat,

videtur juxta illam locus esse pœnæ mitiori,

quàm sit privatio, juxta ibidem adducta ex



Seßione 25. Cap 14. de Regularibus: sic enim

illud: Episcopo instante, à suo Superiore intra tem-Concilium|Tridentin.



pus ab Episcopo præfigendum severè puniatur, ac de

punitione Episcopum certiorem faciat: sin minùs, à

suo Superiore officio privetur, & delinquens ab Epis-

copo puniatur. Tantùm illud. Ubi pro Superio-

re non puniente privationis ab officio pœna

præfigitur; cùm tamen respectu Religiosi de-

linquentis severa quidem, sed non similis præ-

figatur. Ad quæ dici potest delinquentem

non supponi officio aliquo fungentem, cùm

delinquere frequentiùs contingere possit eos,

qui nullo officio funguntur. Præterquam quòd

delicta esse talia possunt, ut pœnam merean-

tur majorem, quàm sit sola officij privatio, cùm

tamen pro Superiore non puniente sufficiens

illa à Concilio judicetur. Nihilominùs dici

potest Concilij decretum ex eo favêre quod

pœna à Superiore infligenda decernatur, &

possit ille vi officij absolutam privationem, sed

temporalem, cum nonnullis alijs, infligere,

quæ quidem severa possit ab Episcopo judicari.

Sic ergo non est ad Proregem recurrendum ut

alium pręsentet. In casu autem negligentis Su-

perioris circa punitionem, poterit etiam Epis-

copus circa pœnam similiter arbitrari. Ubi ta-

men id videtur difficile, quòd Superior quidem

officio privetur, cùm tamen subditus in eo re-

tineatur. In quo quidem repugnantia nulla: in

assignanda enim pœna delinquentis arbitrio

prudenti utitur, cui est illa commissa: in Su-

perioris autem pœna Concilio obsequitur illam

præscribenti, & dignissimũ eo judicanti, Supe-

rior siquidem gravia delicta non puniens, cum

circumstantijs publici scandali, & ab Episco-

po requisitus, jure quidem optimo Prælatione

indignus judicatur: id enim erga alios facturus<-P>




@@0@

@@1@476 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 17.



<-P>præsumitur, qui circa præfatum canis est mu-

tus non valens latrare, unde neque pro custo-

diendo Christi ovili congruus luporum profli-

gator. Est ergo negotium hoc Episcoporum,

sicut & Superiorum regularium prudentiæ ze-

lo, & consultationi non præceleri relinquen-

dum, quamvis quod de remotione est dictum

magis conveniens plerumque videatur.

  1325. Et Religiosos Parochos in officioNon posse|urgeri Cen-|suris.

delinquentes non posse ab Episcopis urgeri

Censuris probatum nu. 50. & seqq. de quo &

Tit. 12. n. 233. & alibi, in quo qui adversantur

non pauci. Et ex ijs unus Dom. Quitensis in



Itinerario Lib. 5. Tract. 2. Seßione 9. Ubi laudatoVt adver-|setur D.|Quitensis.

Dom. Solorzano ex adversantibus præcipuo,

sicut & P. Thoma Sancio ex adverso stante,

affirmantem partem probat cum priore, ejus

fundamentis adductis, ut vidimus Parte 6. nu.

505. & seqq. Et Primò arguit ex Concilio Tri-1. Ratio ex|Tridentino.



dentino Seßion. 25. de Regularib. Cap. 11. ubi sic

statuitur: In Monasterijs seu domibus virorum,



seu mulierum, quibus imminet animarum cura per-

sonarum sæcularium, præter eas, quæ sunt illorum

Monasteriorum, seu locorũ familia, personæ tam Re-

gulares quàm sæculares hujusmodi curā exercentes,

subsint immediatè in ijs, quæ ad dictam curam, &

Sacramentorum administrationem pertinent, juris-

dictioni, visitationi, & correctioni Episcopi, in cujus

Diœcesi sunt sita. Sic ibi. Ex quo infertur, quòd

sicut erga sæculares possunt Episcopi plena ju-

risdictione, & ita Censurarum inflictione uti,

sic etiam erga Regulares, cùm de utrisque pa-

riter Decisio Concilij procedat: æquiparato-

rum enim eadem est ratio & dispositio l. 1. ff.



de legat. 1. Sed hoc non urget, quia regula proClarè|disiecta.

æquiparatis tunc tantùm habet locum, quan-

do ita universalis est, ut ratione nullius super-

venientis appareat unde tolli parificatio possit,

secùs si aliquid tale sit, ut ex Romano tradit

Dom. Barbosa Tractatu de Axiomatibus in 14.



n. 4. In casu autem nostro ut non stet parifi-

catio in omnibus supervenit privilegium, id est,

occurrit limitans generalem decisionem. Et

quidem quod æquiparatio esse totalis nequeat,

ex eo est evidens quòd sæculares visitari &

corrigi possunt, non solùm quoad concernentia

animarum curam, sed etiam de moribus & vi-

ta, quod secùs accidit respectu Regularium.

Neque Declarationes quædam, quæ allegan-

tur, quidquam premunt, quia de correctione

tantùm per aliarum pœnarum irrogationem

procedunt, vel si quæ sunt specialiùs aliquid

continentes, sine debita auctoritate propo-

nuntur, unde ab Urbano VIII. cautum ne

ipsis adhiberetur fides, ut videri potest apud

Dom. Barbosam de Iure Eccles. Lib. 1. Cap. 4.



nu. 83.

  1326. Arguit deinde ex Textu, quem ex-2. Ratio|ex Cap.|In eos au-|tem in 6.|pariter|soluta.

cellentem, & expressum vocat, & est qui à

Nobis adductus, ex Cap. In eos, de privileg.

in 6. quem quidem & urgentem agnovimus,

cum peculiari expensione, & proptereà non

esse obstinatiùs cum Episcopis contendendum:

licet reverà possit convenienter explicari, ut

decisio illa de Prioratibus in speciali loquatur,

& sit casus specialis, ut ait P. Thomas Sancius



Lib. 7. de Matrim. Disput. 33. n. 23. unde quod<-P>@@

<-P>de immunitate circa Censuras conceditur, non

est pro casibus diversis limitandum, & qui ad

Parochos Indorum spectat, valde diversus est:

Religiosi enim concessione Pij V. ad curam

talem inducti, qui subjectionem in ordine ad

Censuras neutiquam declaravit, qua stante

minimè Religiosi illam subjissent: id, quod

manfestè convincitur ex oppositione ipsorum,

& generali contentione, allegatis privilegijs,

ut se immunes eo ab onere comprobarent:

quod eleganter prosequitur Dom. Villaroel

Tomo 1. Pacificæ gubernat. Quæst. 6. Arti. 2. nu.

15. qui pro Religiosis stat Archiepiscopus

Religiosus, etiamsi contra se ferre judicium

fateatur. Pro quo & Moronus Responso 12.



nu. 18.

  1327. Tandem objicit Constitutionem3. Ex Bulla|Greg. XV.

Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili, in qua

caussam præsentem apertè determinat, dum

Regulares curam animarum habentes omni-

modæ jurisdictioni Diœcesanorum Episcopo-

rum subjicit, ut possint procedere per Censuras

& alias pœnas. Ad quod tamen solutio patet ex

revocatione Constitutionis hujusmodi ab Ur-

bano VIII. cujus revocationis tenorem addu-

cit Mag. Lezana Tomo 4. Consulto 40. nu. 116.

& per hoc præoccupatur argumentum, quod

instrui potest ex Brevi Innocentij X. in caussa

Episcopi Angelopolitani & PP. Societatis Jesu,

in quo sic habet Declaratio 4. quæstionis:



Quartò, an Episcopus poßit cum censuris procedereBreve In-|nocentij X.

contra Regulares exemptos, si inobedientes fuerint

in Confeßionibus audiendis vel prædicatione Verbi

Dei, & hoc in vigore Consilij Tridentini vel per

quem Canonem? Respondit posse procedere, non

quidem in vim Concilij Tridentini, sed in vim

Constitutionis Gregorij XV. quæ incipit, Inscrutabili

Dei providentia. Sic ibi. Ex quibus habetur duo

præcedentia argumenta ex Concilio Tridenti-

no & Decretali desumpta penitus esse robore

destituta? circa tertium autem videndus om-Fit illis sa-|tis cum re-|tor sione.

nino Lezana, qui Innocentij decisionem affir-

mat ex eo processisse, quod Bulla Gregorij

minimè suspensa putabatur, eo quod Breve

Urbani per tres menses quæsitum in Registris

non potuerit inveniri, cùm tamen postea (Deo

sic providente) fuerit repertum. Est ergo illud

modò in sua vi & vigore, ac proinde juxta illud

in prædicta caussa & similibus in Regnis His-

paniarum emergentibus judicandum est, cùm

non fuerit revocatum. Sic doctissimus Scrip-

tor. Circa quod addendum Breve præfatum

suspensionis ad instantiam Regis nostri Philip-

pi Quarti emanasse, unde & rationem privilegij

habet pro illius regnis. Ex quo fit Breve Inno-

centij in illis vim non habere, quandoquidem

in eo concessionis præfatę nullam fecerit men-

tionem, juxta certa Juris principia. Cap. Cum

ordinem de Rescriptis, ubi Doctores, & passim

scribentes, ex quibus & prædictus Consulto. 15.



nu. 16. Erunt tamen his non obstantibus for-

tè Prælati, qui Brevi Innocentij standum

esse contendant: quod ut vitari possit, oppor-

tunum fuerit Regium Concilium circa hæc

præmonuisse, ut concessionem Regi nostro

factam omnimodis tueantur; turbæ tamen

quantùm fieri possit vitandæ, juxta monitum<-P>

@@0@

@@1@§. IV. Circa Votum Paupertatis. 477

<-P>à Nobis iteratum, & alia pro conscientiæ foro

utiliter adnotata, sicut & circa Brevia memo-

rata in Auctario suprà. Videndus etiam Diana

Parte 7. Tract. 12. Resol. 29. & Parte 8. Tract.

7. Resol. 5.




§. IV.

Circa obligationem ex Voto Paupertatis.

Ad Cap. 8.



1327. ET circa hoc etiam Dom. QuitensisDom. Qui-|tensis quid|circa dispo-|sitionem|bonorum|Indici Pa-|rochi sen-|tiat.

audiendus, qui Lib. 1. Tract. 5. Ses-



sione 2. affirmat de bonis acquisitis titulo Pa-

rochialis curæ posse Parochum Indorum abso-

lutè disponere in operibus pijs, quæcumque

illa sint, quæ post insumpta in sustentatione

congrua supersunt. Non ita de alijs, quæ vel

propria industria, vel donatione fuerint ac-

quisita: horum enim proprietas ad Monaste-

rium spectat. Pro quo citat P. Lessium Lib. 2.



Cap. 41, n. 93. & 94. cum Navarro loquentem.

Sed quidem oportuisset P. Lessij plena & non

semianimis doctrina viro à tanto proponi, sic

enim ille: Hæc sententia est certa, si loquamur deQuid simi-|lius vero|P. Lessius|non rite|adductus.



Regularibus, qui præsunt, & non subsunt Prælato

Regulari, à quo in alijs regantur: vel de ijs, quibus

à Summo Pontifice collatio est facta. Verùm non

est ita certa de alijs, qui ad nutum Prælati possunt

amoveri. Etsi enim Prælatus non poßit imponere

beneficio pensionem, tamen postquàm ex beneficio

inferior fructus aliquos percepit, quos in commo-

dum suæ Ecclesiæ non erat impensurus, non vide-

tur à ratione alienum, ut Prælatus de illis poßit

statuere, vel præscribere modum expendendi. Hæc

ille, quæ sunt dictis à Nobis conformia, cùm

omnino Indorum Parochis veniant applican-

da. Id autem quod ex P. Suario positum. n. 58.

circa bona, quæ Religiosus ex parochijs secum

ad Monasterium adducit, extant etiam apud

P. Lessium in fine præfati n. 94. ex quo & illa

apud Dom. Quitensem. Et circa quæ addi po-

test quòd si ita ad Monasterium redux prævi-

deat non levibus conjecturis in eo viventi non

esse à Prælatis necessaria pro moderato com-

modo juxta Religionis conditionem tribuenda,

poterit ex cumulatis aliqua, aut omnia juxta

necessitatis gradum retinere, & illa non ma-

nifestare, si prævideat etiam à Prælatis usur-

panda. In quo quidem aliquis esse damnabilis

potest excessus. Doctrinarij siquidem vitæ

lautiori assuefacti, communem refectorij pro-

visionem fastidire solent: & ita pro delicatio-

ribus soliciti, plusquam revera sit ad victum

religiosi sufficiens reservare. Sed quidem cùm

id, quod secum reportant suo labore congesse-

rint, & Doctores circa hoc favere comperian-

tur: id quidem videtur indulgendum, ut plus

aliquid retinere possint, quo usum prætergre-

diantur communem. Et ita quòd necessaria

reputant, quæ alijs talia non sint, Doctrina-

riorum vivendi modo neutiquam assuefactis.

Id quod pro Religiosis Societatis minimè di-

ctum quisquam arbitretur: quibus ad Domos

aut Collegia reversis nihil est pro necessarijs

ad victum religiosum, frugalem, & honestum<-P>@@



<-P>defuturum, & ita reservatio pecuniæ crimen

gravissimum duceretur.




Circa Votum Castitatis.


1328. IN magno illa versatur discrimine àMagnum|in Parochis|periculum|castitati.

P. Josepho Acosta graviter ponderato



Lib. 5. de procuranda Indorum salute Cap. 19.

Vnum est (verba illius sunt) continentiæ pericu-

lum, propter Parochorum miram solitudinem acP. Acosta.

libertatem quidvis perpetrandi, cumperpetua qua-

dam esca libidinis ex feminarum aspectu, colloquijs,

rei familiaris usu. Ad quæ accedit, ut cumulum fa-

ciat, mira ipsarum feminarum facilitas, rarus pu-

dor, resistendi vis propemodum nulla, sæpè etiam

sponte oblata copia. Sic ille. Scio Religiosum ad

conversionem Gentilium ingressum cum pue-

ro, ut Missæ ministraret, à femina requisitum,

& petentem ut similem ipsi daret (putabat fi-

lium) refistentiq́ue illusisse. Et illum non esse

virum exprobrasse. Obfirmandum ergo religio-

sum pectus voto obstrictum ad hujusmodi


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   157   158   159   160   161   162   163   164   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin