ret, & sine animo obligandi, reuera talis lex non
obligaret per se, sed tantu per accidens ex cōscien-
tia erronea: ita si postea velit legem non obligare,
licet id non exprimat, lex non obligabit, & si velit
non irritare, nec inducere excommunicationem,
non irritabit, nec inducet excommunicationem.
Vazquez verò, disp. 156. cap 4. num. 25. ait, nul-33
lum esse discrimen inter has leges, & alias, & quā-2. opinio.
cumque legem reuocatoriam prioris, non minus
egere promulgatione, & insinuatione, quàm aliam
quamlibet legem: nomine verò promulgationis
intelligit insinuationem cum maiori, vel minori
solemnitate, vt principi placuerit: nisi quando
princeps expressè vellet solo suo simplici verbo
legem illam reuocare. Passim verò non intelligitur
reuocare, inquit Vazquez, nisi promulgando ali-
quo modo solemni legem reuocatoriam. Probat,
quoniam cùm prior lex habeat veram rationem
mandati, & præcepti, non potest reuocari, nisi alio
præcepto, aut voluntate superioris insinuata: quia
quoúsque voluntas reuocatoria insinuetur: alia
lex viget apud homines, habetque vim præcepti,
& regulæ: voluntas autem, & præceptum non-
dum insinuatum, non potest habere rationem re-
gulæ apud homines.
Sed hic duplex difficultas: prima quia Vazquez
arbitratur solemnem promulgarionẽ, ex natura
rei esse necessariam, imò essentialiter requisitam
in aliis legibus: in his verò reuocatoriis aliarum
legum putat sufficere simplex verbum: quomodo
ergo dicit inter has, & illas, quoad promulgatio-
nem, nullum esse discrimen? Secunda, quia lex pu-
rè reuocatoria nihil præcipit, nisi fortè indirectè
respectu iudicum, ne puniant transgressores, vt an-
tea: ergo non rectè ex eo quòd præceptum sit, pro-
batur indigere aliqua promulgatione, & insinua-
tione.
Azor tom. 1. libr, 5. cap. 3. quæst. 7. similiter ait,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XII. Sectio IX. 289
<-P>leges, quibus aliæ abrogantur, non habere vim
nisi à die promulgationis, vt in casu Tridẽtino 8.
23. c. 15. de reform. abrogatio priuilegij ad audien-
das confessiones sæcularium, etiam clericorum, à
die promulgationis concilij, absolutio esset irrita.
Similiter, si Pontifex abrogat constitutionem qua
ferebatur excommunicatio pro aliquo peccato, si
post promulgationem incidat quis in peccatum,
non incurrit excommunicationem, & siquis inci-
dit in excommunicationem tunc reseruatam, si
promulgetur constitutio abrogans reseruatio-
nem, absolui à parocho poterit, vt in excommuni-
catione pro aborsu reseruata à Sixto V. cuius reser-
uationẽ abstulit Greg. XIV. secus si non est ablata
resaruatio, vt Pius V. in bulla cœnæ, reseruauit ex-
communicationem legentium libros Magorum,
quam Greg. XIII. & alij sequentes Pontifices non
reseruauerunt; nec tamen sustulerunt reseruatio-
nem positam à Pio V. Hoc vltimum refert Azor
ex aliis. Sed non videtur approbare. Ratio esse
potest, quia bulla cœnæ prior non durat, nisi
vsque ad sequentem: ergo nec reseruatio, quæ in
ea fit.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
An lex humana diuinitùs tantùm promulgata
hominem obliget.
VT si Deus reuelaret mihi volunta-34
tem superioris exterius expressam,Casus quæ-|stionis.
qua vellet me obligare ad aliquid,
vel voluntate absoluta, quia videli-
cet putat me adesse, & audire, vel
saltem conditionata, si audio, vel aliqua ratione
eius voluntatem intelligo. Denique ipse vult ex
parte sua; & in quantum potest me obligare, an
tunc Deo reuelante mihi eius voluntatem teneor<-P>@@
<-P>illam implere: & similiter si Superior promul-
gasset generaliter legem in sua curia, sed ea pro-
mulgatio reuelatione diuina mihi innotesceret,
an peccarem non obediendo. In scriptis cuius-
dam noui Theologi reperi in his euentibus sub-
ditum non obligari, quia notio illa legis non est
secundum hominum morem comparata, nec in-
sinuatio à superiori profecta.
Si totum negotium perageretur actibus inter-Vt homo obli-|get hominem,|necesse est eius|voluntatem|externis signis|explicari.
nis, scilicet, quia superioris voluntas nullo actu
externo suo, vel alieno innotesceret subdito, veri-
simile esset, subditum non obligari, quia vt homo
hominem obliget, vel homini obligetur, debet ex-
plicari eius voluntas externis signis, iuxta opinio-
nem D. Thom. 2. 2. quæst. 80. art. 1. & 4. d. 38. quæ.
1. art. 1. glos. 1. Soti 4. iust. quæst. 5. art. 1. ad. 1. & lib.
7. quæst. 2. art. 1. ad 1. quam Molina tom. 2. tract. 2.
de iust. disp. 366. §. Thomas communiorẽ appellat.
Tamen interuenientibus externis signis, siue factis
ab ipso legislatore, siue ex eius formali, aut inter-
pretatiua voluntate, imò & quocumque alio mo-
do, credo subditum obligari, quia voluntas obli-
gandi diuina, quomodocúmque innotescet crea-
turæ, ipsam obligat, ergo similiter voluntas obli-
gandi humana quomodocumque innotescat sub-
dito, ipsum obligat. Alioqui si per angelum, vel
per hominem ab angelo, vel alia via miraculosa
portatum ad Indos, Indi Christiani cognoscerent
leges diuinas, vel Ecclesiasticas, non tenerentur
eis obedire, quod est absurdum. Confirmatur, quia
illa est externa insinuatio voluntatis principis, &
profecta ab ipso, saltem quatenus si ipse non ha-
beret talem voluntatem, non manifestaretur sub-
dito à Deo, nec ab angelo, ergo sufficit ad obli-
gandum subditum, vt si miraculosè vox principis,
vel præconis promulgantis legẽ, vel præceptum,
extenderetur ad subditum distantem, vel aliàs non
potentem audire, re vera subditum obligaret.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@288
#(IMAGE)
DISPVT. DECIMATERTIA
DE ACCEPTATIONE LEGIS.
#(IMAGE)
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
An, vt lex obliget, requiratur populi acceptatio.
PRima opinio est quo-1
rundam, quos refert Na-
uarrus consil. 1. de constit.
quæst. 5. num. 25. affirman-
tium, nō seruantes à prin-
cipio legem iustam pro-
mulgatam, peccare, & le-
gem ipsam extunc habe-
re suam vim obligādi, & obligare, ita vt peccent,
qui illam non seruauerint, donec superior sciens
non seruari, potens cogere, vt seruetur, nō cogat,
& ipsi id sciant: quia tunc superior non cogens,
videtur eam suspendere, vel tollere, iuxta glossam
singularem, & celebrem cap. 1. de treuga & pace,
quam Panormitanus, & communis ibi, & alibi
approbant, quos refert Felin. ibidem nu. 7. Addit
Nauarrus, asserunt item, non ligare illam, quæ de-
cennio non est recepta, vt post Cald. Cardinal. &
Imol. tradit Felin. cap. 1. de treuga & pace, nu. 13.
Rodriguez etiam tom. 1. de regular. quæst. 6. art. 6.
ex multis docet, vim legis Canonicæ nullo modoLeges Cano-|nicæ nullo mo-|do pendent à|consensu po-|puli.
pendere à consensu populi: vbi ait: Papa, & qui-
cumque Princeps habens auctoritatem condendi leges,
potest compellere subditos ad earum obseruationem sup-
posito, quòd ipsæ sint iustæ, & rationabiles. Hoc claris-
simè probatur ex cap. de vulgati. 23. quæst. 5. vers.
6. prout ibi notat Archidiaconus, & hanc opinio-
nem tenent Hostiens. Butrius, & Imola cap. 1. de
trenga & pace, Burgos de Paz in proœm. legum
Tauri num. 299. Syluest. verbo lex, num. 6. Vnde
ad vim legis non est expectandus populi consen-
sus, vt tenet Felinus cap. cognoscentes, de constit.
num. 7. Burgos vbi suprà, num. 289. à qua opinio-
ne non discedit Couarr. 2. variar. cap. 16. num. 6.
licèt enim citetur pro opinione Guillermi: apertè
tamen se explicat dicens, quòd lex non dicitur re-
cepta, quādo per aliquos actus impugnatur scien-
te, & consentiente Principe: ergo sentit Couarru.
nihil per se operari populi discẽsum absque Prin-
cipis voluntate. Et hæc opinio probatur, aliàs pe-
nes populum maneret potestas condendi leges:
que tamẽ nunc soli Principi competit à tempore,
quo populus suam potestatem transtulit in Prin-
cipem, §. quod & Principi placuit instit. de iure
naturali, gentium & ciuili. Quod à fortiori proce-
dit in legibus Pontificiis: cùm ipse Pontifex non àPontifex non|à populo, sed à|Christo legis|latiuam habet|potestatem.
populo, sed à Christo habeat legislatiuam pote-
statem. Hæc ferè eisdem verbis Rodriguez, cuius
sententia confirmatur primò, quia lex non à sub-
ditis, sed à superiore capit suam energiam, effica-
ciam, seu vim obligandi: ergo si Princeps obligare
velit, tametsi populus contradicat, lex obligabit,<-P>@@
<-P>sicut & præceptum particulare, quantumuis pri-
uatus subditus contradicat. Confirmatur secundò,
quia eo ipso quod lex sit à Principe sufficienter
promulgata, eius transgressores peccant, & pos-
sunt à Principe puniri: ergo obligatio legis etiā in
actu secundo non pendet ex populi acceptatione:
ac proinde etiam si populus contradicat, lex suam
vim & effectum retinebit: si enim in fieri nō pen-
det à populo, cur pendebit in cōseruari? Cōfirma-
tur tertiò, quia Princeps est superior tota Rep. nōPrinceps est|superior tota|Republ.
enim sunt æquales, quia sic essent in Rep. duo ca
pita, & nullum supremum positiuè, & potestas le-
gislatiua non minùs esset in cœtu ciuium, quàm
in principe: nec verò Princeps est inferiot Repub.
quia sic posset illi præcepta imponere, & ipsum
deponere, ac punire: ergo ipse potest cogere, &
obligare totam Rempubl. etiam per modum to-
tius, & sic non potest ipsa licitè, aut validè repu-
gnare mandatis Principis: alio qui daretur bellum
iustum ex vtraque parte.
Secunda opinio, & communis est, legem quæ2
à populo non fuerit acceptata, non obligare, Na-
uarrus consilio citato quæst. 5. num. 23. & 24. &c.
& in summa cap. 23. num. 41. vbi sic ait, Leges an-
tequam recipiantur per maiorem partem ciuitatis, cu-
ius pars est transgressor, non ligat, quoniam promulga-
tæ videntur cum conditione, si recipiantur, saltem per
maiorẽ partem, vt singulariter dixit Dominicus in
istis §. Leges, dist. 4. per recentiores receptus ibi, &
cap. 2. de const. & profundiùs Felin. cap. 1. de treu-
ga & pace à num. 12. Alij citant glossam l. rem nō
nouam §. patronus verbo tactus, C. de iudic. & Ia-
sonem ibi latè. Item gloss. cap. 1. de treuga & pace,
verbo frangere Couarr. 2. variar. cap. 16. num. 6.
Driedonem 1. de libert. Christian. cap. 9. consid. 2.
eandem sententiam tenet Azor to. 1. lib. 5. c. 4. q. 1.
citans Panorm. & Felin. & communem, cap. 1. de
treuga: Archidiac. Domin. Præpos. & Turrecrem.
§. leges dist 4 Innoc. Hostiens. & Ioann. Andreas,
Leonard 2. de virt. cap. 22. dub. 13. Toletus in sum-
ma tractatu de septem peccatis, cap. 18. Valentia
hic disp. 7. quæst. 5. punct. 5. quæst. 4 Sayrus tom. 1.
Thesauri, lib. 3. cap 5. num. 24. Syluest. verbo lex,
quæst. 6. Angel. consuetudo num. 10. Archid. cap.
vtinam dist. 76. hanc sententiam tenet Rodriguez
tom. 1. regular. quæst 6. art. 10. quod verò retuli-
mus dixisse art. 6. intellige, vt lex Canonica ante
consensum, & acceptationem populi obliget in
actu primo, non verò in actu secundo, si non sit re-
cepta. Suadetur primò ex Augustino lib. de vera
religione, c. 31. & refertur c. in istis, §. leges, dist. 4.
In istis temporalibus legibus, quamquam de his homi-
nes iudicent, cùm eas instituunt, tamen cùm fuerint in-
stitutæ, & firmatæ, non licebit iudici de ipsis iudicare,
sed secundùm ipsas: quod explicans Gratianus ibi, §.
leges ait: Leges instituuntur, cùm promulgantur, fir-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIII. Sectio I. 289
<-P>mantur, cùm moribus vtentium approbantur: ergo le-
ges non approbatæ à populo non habent firmita-
tem, vt exponũt ibi Domini Geminianus, & Car.
Alexandrinus. Item Card. Zabarel. in proœm. Cle-
mentinarum §. vniuersitati quæst. 2. item Archid.
Præpos. & Turrec. Idem probat Gratianus, quia
lex humana abrogari potest per contrariam con-
suetudinem communitatis iuxta ca. fin. de consue-
tud. etiam si iam sit recepta, & vsu firmata, ergo à
fortiori potest eneruari à principio, quando nun-
quam fuit recepta, aut moribus firmata, vnde Vlp.
l. de quibus 32. ff. de legibus, leges, inquit, nulla alia
de causa nos tenent, quàm quòd iudicio populi rece-
ptæ sint. Confirmatur, quia communitas consuetu-
dine potest abrogare legem iam obligantem: ergo
& sua repugnantia impedire à principio, ne
obliget.
Secundò, quia lex humana, quæ à subditis non
acceptatur, hoc ipso videtur esse inutilis, atque
adeo caret vna de conditionibus requisitis ad iu-
stitiam, & substantiam legis: ergo non obligat.
Tertiò, quia non expedit ita homines per po-
testatem humanam gubernari, vt renitentes, atque
inuiti adigantur lege ad aliquid faciendum, quod
alioqui nec lege naturali, neque diuina tenẽtur
præstare. Quod intelligo, inquit Valentia, quando
non vnus, vel alter, sed ipsa communitas sese legi
opponit, vt dicemus. Qui confirmat suam ratio-
nem ex eo quod D. Thomas quæst. 97. art. 3. ad 2.
similem ob causam insinuat, cōtrariam consuetu-
dinem, etiāsi ab initio fuerit mala, & illicita, effi-
cere, vt lex humana abolescat, idest, vt nō ampliùs
obliget: quia scilicet, inualescente consuetudi-
ne contraria iam lex esset inutilis communitati.
Item ex eo quòd Nauarr. cap. 23. num. 67. conclu-
dit, non posse statui legem humanam, quæ iubeat
etiam, vt ipsi transgressores à seipsis repetant pœ-
nam lege constitutam. Quoniam, inquit, eiusmodi
lex præberet subditis magnam occasionem pec-
candi, & transgrediendi præceptum; siquidem
omnes naturalirer ab eo abhorrent, vt seipsos pu-Omnes vehe-|menter abhor-|rẽt, vt seipsos|puniant.
niant. Quæ ratio, inquit Valentia, nititur nostro
fundamento, scilicet, legem non esse iustam, ne-
que obligare, quando id præscribit, à quo planè
abhorret ipsa communitas, quia tunc non est vti-
lis, sed perniciosa.
Quartò, in legibus ciuilibus probari solet, quia
principes sæculares potestatem habent condendi
leges ab ipso populo collatam, sed hanc rationem
non esse firmam, ait Valentia, quia etsi princeps
acceperit potestatem à Reg. tamen post quam ac-
cepit, ipsè solus est superior: ergo consensus po-
puli non alia ratione requiritur ad huiusmodi le-
ges, nisi quia, vt lex sit vtilis, & iusta, necessarius
etiam est consensus subditorum, id quod similiter
habet locum in legibus, quas Pontifex fert per
potestatem sibi collatam, nō à populo, sed à Chri-
sto, nam data est, non in destructionem, sed in ædi-
ficationem: in ædificationem autem non exerce-
retur, si per eam lex aliqua conderetur inutilis, &
periculosa.
Quintò, suadetur ex Aristo. 2. polit. cap. 6. di-
cente, lex nullam vim habet, vt illi pareatur, nisi ex
more.
Sextò, quia Princeps politicus cōmuniter habet
potestatẽ à Populo, qui potuit illā nō dare sub hac
conditione, vt nemo obligaretur populo contra-
dicente, & ita data videtur ex vsu: & ita videbatur<-P>@@
<-P>conueniens ad commune bonum, quia nullum si-
gnum melius esse potest de conuenientia legis,
quàm acceptatio populi. Huc pertinet, quod de
antiquo vsu ferendi leges, in Populo Romano
refert Couarr. in prasticis cap. 1. vnde Castro 1. de
lege pœnal. capit. 1. & Sayr. suprà docent, quod
etiamsi legislator habens potestatem à populo ex-
pressè vellet ipso contradicente obligare, non pos-
set, verba Castri ferè sunt. Et hinc ego deduco
eam legem, quæ de re non necessaria iure diuino à
principe, toto populo contradicente conderetur,
nullius prorsus esse roboris, nisi fortè populus
omnem suam potestatem in principem transtulis-
set: nihil sibi reseruans. Hanc tamen tam prodi-
gam suæ potestatis, & libertatis effusionem, vix
credi potest populum aliquẽ fecisse. An autem fe-
cerit, ex consuetudine, & vsu coniectari poterit.
Nam si princeps, cui hæc potestas à populo est tra-
dita, solet ab antiquis temporibus sine populi cō-
sensu, imò illo inuito aliquid statuere, quod popu-
lus seruare cogatur, apertè conuincitur, populum,
omnem suam potestatem in principem transtu-
lisse &c. si verò in aliis rebus nihil statuere solet
contra populi consensum, inde conuincitur, non
omnino renuntiasse iuri suo: nec omnem suam
potestatem in alium transtulisse. De Papa autem
quia non à populo, sed à Deo hanc habet potesta-
tem, etiam sine populi consensu leges potest con-
dere de rebus, quæ ad finem vltimum assequen-
dum essent necessariæ, aut valde conducibiles: non
explicat Castro, quid si hæ à populo non recipe-
rẽtur, sed Felinus, Geminianus, Nauarrus, & Coua.
dicunt ideò non obligare, quia non præsumitur
habere voluntatem obligandi per legem, populo
repugnante, aut non acceptante, cuius coniectura
esse potest, quia non videtur esse absoluta volun-
tas legislatoris obligare quosdam in particulari, si
ab aliis frequentiùs lex non recipitur, cùm lex esse
debeat cōmunis regula: ergo credẽdum est ipsum
velle, vt non obliget, nisi populo acceptante, aut
saltem non repugnante, vnde Nauarr. consil. 1. de
const. quæst. 5. num. 24. vltra illam rationem tradi-
tam ab eodem in summa, cur lex non acceptata,
non obliget, scilicet, quia præsumitur à legislato-
re ferri sub conditione, si fuerit recepta: tradit
aliam rationem, scilicet, quod iusta causa excusat
à violatione legis humanæ, vt in sum. cap. 23. num.
43. docuerat cum D. Thom. 1. 2. quæst. 96. art. 4. &
2. 2. quæst. 147. art. 3. & Archid. cap. vtinam 76. d. &
iustam causam videtur quis habere non seruandi,
quod ab aliis non seruatur, nec cœpit seruari: cùm
enim lex respiciat vtilitatem communem, cap. erit
autem lex d. 4. non videtur eius lator velle vnum,
vel alterum ligare ad seruandum, quod alij con-
subditi non seruant, nec seruare incipiunt. Hæc
Nauarrus, Azor autem solùm nititur illi priori ra-
tioni, quod lex fertur ea conditione, vt si commu-
ni vsu non recipiatur, non valeat: quam etiam ra-
tionẽ tradidit Rodri. quod illo art. 10. ex Nauarr.
in summa, & dicit se in hoc non habere difficulta-
tem, sed postea in eod. art. tradit secundam ratio-
nem Nauarri eisdem verbis. Confirmatur primò,
quia præsumendum est, legislatorem nolle obli-
gare, si lex non sit conueniens bono communi,
vel admodum difficilis; si autem à communitate
non acceptatur, signum est, aliquid horum inter-
uenire: ergo præsumendum est, legislatorem nol-
le obligare. Confirmatur secundò, quia in hoc vi-<-P>
@@0@
@@1@290 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>dentur populi iam præscripsisse, vt ipsis repugnan-
tibus, lex vim non habeat: ergo lex tunc vim non
habet, tertiò, quia hic est Ecclesiæ, & omnium
Rerump. vsus, & hominum consensus.
Omnia fundamenta huius sententiæ ad duo3
iam insinuata reducũtur: primùm est, legislatorem
non posse obligare populo contradicente, aut non
acceptante: secundum est, nolle tunc obligare.
Neutrum autem fundamentum videtur satis
firmum.
Et primùm quidem apparet falsum, nam in su-
periore etiam politico, videtur esse sufficiens po-
testas ad obligandum, siquidem Resp. communi-
ter sine vlla restrictione transfert in eum totam
suam potestatem legislatiuam, & gubernatiuam
nihil sibi reseruando, & quando iure belli subie-
cta fuit, sine vllo fœdere victor potuit sibi totam
Reip. potestarem sumere sine vlla conditione, aut
limitatione, & ita par est credere sumpsisse: ergo
nullum ius contradicendi legibus principis tunc
habet Resp. & profectò si esset in arbitrio populi
acceptare, aut contradicere, neque posset obligari
simpliciter ad parendum legi, sed sub conditione
acceptationis, vel non repugnantiæ, valde debilis
esset potestas legislatiua, & absolutum ac princi-
pale regimen, quale est legislatiuum, magis pen-
deret ex subditis, quàm ex Principe. Et in Principe
est absoluta potestas coerciua per pœnas cap. de
Liguribus 23. qu. 1. in cuius vsu non pendet à po-
puli acceptatione: ergo nec in vsu potestatis præ-
ceptiuæ, quæ non minùs absoluta est, & indepen-
dens. Deinde licet in Romana Rep. olim princeps,
vel senatus habuerit in hoc dependentiam à po-
pulo, vt colligitur ex iis, quæ refert Couarr. suprà,
& ex iis, quæ diximus disp. 2. sect. 7. iuxta quod lo-
cuti videntur Iurisconsulti, dicta l. de quibus: ta-
men id ad alias Resp. & ad alia tempora videtur
non extendendum, sed principes videntur habere
potestatẽà populo independentem, siue acquisi-Principes ha-|bent potesta-|tem à populo|independentẽ.
tam iure belli, siue præscriptionis, siue trāslatione
Reip. quod est valde verisimile, quia experientia
cognosci potuit, esse maximè necessarium in Rep.
præsertim habente regimen monarchicum, si lex
ferretur ab ipsa Repub. non esset necessaria noua
acceptatio, sed non minorem potestatem habet
Dostları ilə paylaş: |