Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə106/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   102   103   104   105   106   107   108   109   ...   250

bere insinuaret. Vnde Azor tom. 1. lib. 2. lib. 5. cap.

4. quæst. 4. ait, Princeps ius habet adigendi pœ-

nis populum ad seruandam legem legitimè pro-

mulgatam, nec opus est, vt intra decennium legem

dennò constituat, licet nondum sit recepta: si ta-

men desuetudo continuetur per decennium, lex

amplius non valet, nec potest punire ciues non

implentes legẽ, nisi eam renouet. Ante decennium

autẽ nō vsus, siue desuetudo, licet nō abroget le-

gem, & ideò princeps possit cogere ad eius obser-

uationem, tamen pro tunc non valet, nec obligat.

Quod vltimum intellige de obligatione in actu

secundo, respectu eorum, qui sunt in præparatio-

ne animi ad seruandam legem, si communiter re-

cipiatur intra decennium.

  Vnde etiam colliges, quid dicendum ad quæst.19

8. propositam eodem consilio à Nauarro, sintne

omnes obligati ad seruanda decreta Tridentini,

quæ ad mores, & reformationem spectant, cùm

apud eos non sint promulgata ab ordinariis, nec

synodaliter in vniuersa prouincia recepta. Non

quætitur de iis, quæ particularẽ promulgationem

requirunt, vt solùm decretum de matrimonio

clandestino. De aliis enim non statuit Pontifex

valorem accipere à publicatione in singulis pro-

uinciis, solùm præcepit Pius IIII. in confirmatio-

ne, tam simplici verbo facta, quàm bullata, vt ab

omnibus præsulibus, & Christianis recipiantur, &

obseruentur, & per alias literas declarauit, cœpis-

se obligare à Kalen. Maii. 1564. postquam publica-<-P>@@



<-P>ta erant, vt iusserat, in quatuor locis vrbis. Et ad

rem parum facit diuersa festorum, & ieiuniorum

obseruantia indiuersis prouinciis, quia illa contin-

gere potest, ex eo quod diuersi prælati, vel diuersa

Concilia prouincialia diuersa festa, & ieiunia in-

dixerunt, vt possunt cap. pronuntiandum de con-

sec. d. 3. argumento cap. concilium de obseru.

ieiunij, tum quia fieri potest, vt per contrariam

consuetudinem seruata sint in aliis prouinciis, &

in aliis non, sed de statutis in Tridentino respon-

det Nauarrus primò, huius quæstionis determi-

nationem desiderare summum Pontificem: tum

quia Pontifex in literis confirmationis Concilij

eius interpretationem sibi reseruauit: tum quia

glos. vlt. datæ Sexti dixit, declarationem Papæ re-

quirere quæstionem illam de tempore à quo inci-

pit ligare constitutio. Secundò, & bene respondet

ex dictis, interim dum aliud non declarat Ponti-

fex, constitutiones Trid. non ligare eos, per quos

non sunt receptæ à principio, nec per decennium

posteà, iuxta ea quæ dixerat, quæst. 4. & 5. Intelli-

gere non ligare illos in actu secundo: bene tamen

in actu primo, iuxta ea, quæ dicebamus modò de

Nauarro illa quæst. 7.


------------------------------------------------------------



SECTIO IIII.

Vtrum liceat supplicando apudprincipem, vt leges

reuocet, interim suspendere earum

executionem.



CAstro 1. de lege pœnali cap. 1. de legi-20

bus sæcularium principum, in quosPotest populus|à legibus sibi|nouiter datis|appellare.

populi totam suam potestatem tran-

stulerunt, ait, Eo tamen dato, non tolli-



tur, quin populus possit à legibus illi no-

uiter datis appellare, aut supplicare, & tunc erit neces-

sariò audiendus, si causam iustam reddat, propter quam

non sit ad tales leges obligandus: quam si non reddiderit,

inuitus poterit iustè ad illarum obseruationem cogi.

Emmanuel Rodriguez, tom. 1. quæstionum regul.

quæst. 6. art. 7. de legibus Pontificiis, dicit primò,

non esse dubium, ad Pontificem posse supplicari,

vt suas constitutiones aut reuocet, aut moderetur,

prout notatur cap. cùm ex literis de in integrũ re-

sti. cap. pastoralis de appell. auth. quæ supplicatio

C. de precib. imp. offer. imò, & mala informatione

facta, potest clericus supplicare secundum Seluam

tom. 2. tit. de fratrib. appell. ver. foro pag. 42. in par-

uis. Et tunc secundum ipsum de benefic. p. 5. quæst.

8. num. 10. vers. 19. supplicatur ad Papam ipsum

bene informando, iuxta glossam in pragmaticis

sanctionib. vbi dicit, quod Papa supplicatus de re-

uocatione, aut moderatione alicuius rescripti par-

ticularis, peccaret, si talem supplicationem nō ad-

mitteret. Et hæc supplicatio habet effectum, vt Pa-

pa bene informatus mutet sententiam in melius,

iuxta ea quæ in iure canonico traduntur. Quod

autem vertitur in dubium, est, an talis supplicatio

habeat effectum suspensiuum, ita quod obedien-

tes literis apostolicis, earum executionem su-

spendentes, non maneant excommunicati, de quo

disserunt Hostiensis d. cap. pastoralis, Panormita-

nus ibi. §. verum, Palac. Rub. de benef. vac. in curia

§. 12. in fine. Driedo, & Couar.

  Secundò dicit Emmanuel Rodriguez, execu-

tionem rescriptorum, & literarum particularium,

interposita suplicatione posse suspendi allegando<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIII. Sectio IV. 297

<-P>cum debita humilitate causas, ob quas non pos-

sunt commodè executioni mandari ex cap. signifi-

cauit de rescrip. vbi Pontifex ait. Patientur sustine-

mus: si allegando dictas causas, & circunstantias dictæ

literæ minimè executioni mandentur: & sic secunda

iussio Papæ est expectanda text. iuncta gloss. auth.

de mandatis Princip. §. siquis autem, quam glos-

sam sequitur Bald. Innoc. Feli. cap. si quando de re-

scriptis vide etiā l. puniri ff. si cōtra ius, vel viā pu-

blicam, Bal. l. fin. C. de nego. gest. Alex. consil. 106.

Confirmatur, nam executio præcepti superioris

differri potest, quoties maius damnum ex eius exe-

cutione timetur, quàm ex dilatione, quæ fit

vsque dum apparet vera præcepti iustitia, te-

nent Nauarrus, Sotus, & Couarr. & ita debent

Iudices non semper exequi statim mandata Supe-

riorum, sed ad ipsos referre in commoda, quæ ha-

bere videntur, vt docet Auilus cap. 1. delos corre-

gidores num. 23. Suarez alleg. 2. num. 1. vers. 1. po-

test negari, Rebuf. tom. 1. constit. Galliæ tit. de re-

scrip. art. 1. glos. 5. Hinc deducit Rodriguez aliqua

corol. partim ex Ancar. consil. 253. quæ in ipso vi-

deri poterunt.

  Tertiò, ait Rodriguez, licet de literis Pontifi-Licet ad Papā|poßit fieri sup|plicatio, nō ta-|men differri|literarũ eius-|dem executio.

ciis, quæ sunt leges generales, pro tota Ecclesia,

possit fieri possit supplicatio ad Papam, vt reuo-

cẽtur, aut moderentur, nō tamẽ possunt inferiores

Papa, quibus tales literæ diriguntur, earum execu-

tionem suspendere, etiam interposita supplicatio-

ne, expectando secundam Pontificis iussionem,

nam sicut non potest appellari à lege l. si res vbi ff.

de appel. vbi Bart. col. 2. & alij textus, & Doct. cap.

quia nos de appel. Decius c. cōsuluit 3. eod. tit. Reb.

in l. Scæuola respondit §. si qua pœna ff. de verb.

sign. ita nec, supplicatione interposita, earum exe-

cutio suspendi, quia grauamen legis vniuersalis

non est verè grauamen, vt tenet Baldus cap. ad no-

stram de appell. quia omnes debent obedire legi-

bus l. leges C. de legib. & §. eripiat auth. vt omnes

obed. iudici prouinc. coll. 7. confirmatur, nam se-

cundum legem iudicandum est, etiamsi dura vi-

deatur l. prospexit ff. qui & à quibus, & vbi est cer-

ta pœna, per legem vel consuetudinem statuta,

non potest ea per iudicem remitti, neque augeri

l. 1. §. 1. ff. ad Senatus cons. Turpil. cap. de causis, &

ibi Doctores communiter de off. delegati, tradit

glos. cap. licet, verb. pœna ff. de pœnis, Medicis cap.

erit autem lex d. 4. num. 74. ergo etiam interposita

supplicatione lex seruanda.

  Nec est eadem ratio de rescripto particulari,

quia ordinatur ad bonum priuatorum l. si ope-

rum C. de pœnis, lex autem ad commune, D. Tho.

quæst. 90. art. 2. vnde seruanda est, licet nonnullis

sit disconueniens, Medina 1. 2. quæst. 96. art. 4. Item

rescriptum potest procedere, ex mala informatio-

ne principis, lex autem non, sed ex matura legisla-

torum, & aliorum sapientium, quos consulit, con-

sideratione procedit, ne incidant in illud Izaię 10.



væ qui condunt leges iniquas, concludit Rodriguez,

hæc non penetrantẽs vidi aliquos doctos toto

cœlo aberrare, affirmantes legẽ Pontificiā nō esse

executioni mandādam, supplicatione interposita.

  Sed Suarez hîc dicit, Etiamsi Pontifex præci-21

cipiat aliqua, quæ duriora appareant, quando Pō-Ad Pontificem|quomodo re-|currẽdum sit.

tifex in sua voluntate persistit, obediendum est ei:

cum potestas non desit ad illa præcipienda, si ta-

men rationabilis causa interueniat, non commit-

titur culpa suspendendo executionem legis, donec<-P>@@



<-P>ad Pontificem fiat recursus: quia hoc est moraliter

necessar ium, & iustè præsumitur, hanc esse eius

voluntatem, vt cùm lex repugnat antiquæ con-

suetudini alicuius regni, vel prouinciæ. Quia non

solet esse mens Pontificis mutare receptas, & ho-

nestas consuetudines cap. certificari, de sepulturis.

Est doctrina communis cap. 1. de treuga, & pace,

sumitur ex cap. si quando de rescriptis, & cap. cum

teneamur, de præbend. vbi doctores, & Archid.

cap. nulla d. 76. Ancaranus consil. 214. Turrecre. §.

leges d. 4. Hæc Suarez,

  Consentit Bannes 2. 2. tom. 2. disput. 78.Leges Pontifi-|cũ de censibus|seruantur.

art. 4. dub. penult. de censib. in fine, impugnans ali-

quos, qui dicebant leges positiuas de conditioni-

bus censuum non valere, quia non sunt acceptatæ,

& ab illis supplicatum est. Nam reuera in tribuna-

libus regiis admittuntur, & viri timorati ita ser-

uant: nec aliquando fuit supplicatum ab huiusmo-

di constitutionibus apud ipsum Pontificem: ergo

supponit, si supplicatum fuisset, suspensam fuisse

earum obligationem. Et quod per supplicatio-

nem abea bulla suspensus fuerit eius effectus, asse-

ruere alij, quos retuli tract. de censibus, præsertim

Salon tom. 2. tract. de censibus a. 3. disp. 4. con. vlt.

vbi ait, hæc constitutio Pij V. quoad conditiones

census, quæ non sunt de iure naturali, aut diuino,

potest per consuetudinem, vel non vsum abroga-

ri, & tolli: quia quoad illa est tantùm lex huma-

na Ecclesiastica: omnis autem lex humana, etiam

Ecclesiastica per contrariam consuetudinem, vel

non vsum amittit suam vim, ca. in istis §. leges. d.

4. c. fin. de consue. maximè Papa illud sciente, &

consentiente: vnde sequitur hanc constitutionem

quoad prædicta absolutè, & omninò non obliga-

re, vbi promulgata, & recepta non est: quia li-

cet omne ius canonicum in pectore, & scrinio

Summi Pontificis existat: omnes tamen mores,

consuetudines, priuata statuta, & necessitates

omnium prouinciarum, & locorum non possunt

illi esse perspectæ, qua de causa, vt constat ex tit.

de rescript. maximè ex illo c. si quando, vbi man-

data, & literæ sedis Apostolicæ ad aliquorum Im-

peratorum, vel principum manus peruenerint,

quamuis sint ab omnibus reuerenter, sicut Ca-

tholicos decet, recipiendæ, & animo ad obedien-

dum illis paratissimo: integrum tamen est, si

mandata illa, vel præcepta, aliqua incommoda

iuxta priuatas huius, vel illius Prouinciæ consue-

tudines, necessitates, vel statuta iudicentur conti-

nere, illud Sanctitati suæ rescribere, & indicare, vt

ex Apostolica benignitate illi incommodo, man-

dato illo moderato, vel declarato, dignetur proui-

dere. Et interim dum summus Pontifex illi con-

sultationi, & rescripto respōdeat, animũq́ue suum

magis explicet, nec tenentur p. incipes illi, velPrincipes sæ-|culares erga|Pontificũ re-|scripta quo-|modo se gerāt.

prælati mandata illa promulgare, nec redigere in

vsum, sed pristinis consuetudinibus, & statutis,

modò naturali, vel diuino iuri non aduersentur,

possunt optimè, & tuta conscientia stare. Quod in

hac constitutione Pij V. accidit. Etenim cùm lata

fuisset anno 1579. in publicis deinde regnorum

Comitiis habitis Matriti anno 1586. Proceres ob-

secrarunt Regem nostrum, Philippum II. vt

in eis explicaretur, an eiusmodi motus pro-

prius Pij V. esset in regnis Hispaniæ receptus,

& obseruādus, propterea quod innumeræ passim

occasione illius in omnibus tribunalibus occurre-

bant lites, variæ à iudicibus ferebantur circa cen-<-P>

@@0@

@@1@298 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>sus sententię, quibusdam asserentibus illum obser-

uandum, & esse obligare; aliis cōtra, eo quod non

esset receptus, nec redactus in vsum, quin potius

ab illo supplicatum. Quibus Rex sic respondit, A



esto vos respondemos, que el motu proprio, que dizis, no

esta recibido, ancas se he suplicado del porel fiscal de

nuestro consejo, a donde, se ha hecho iustitia enlos casos

que se han offrecido, y se hara enlo de adelante, y con su

sanctidad la instantia, que paracera necessaria, &c. Et

infrà. Nec vlli dubium hoc esse debet, cum existat

Romæ orator regis Hispaniæ, qui omnia, quæ à

suo Rege ad summum Pintificem, per illum defe-

renda cōmittuntur, fideliter, & diligenter deferat.

Vnde cùm ab hoc motu proprio fuerit supplica-

tum, (quod dubitandum non est) nec idem Pius

V. vel aliquis successor illius rescripserit, consti-

tutionem illam confirmans, & executioni manda-Bulla Pij V. de|censibus non|recepta in Hi-|spania.

ri præcipiens, non tenentur Hispani ad illam ab-

solutè, & omninò seruandam, quin potiùs tam-

quam per contrarium vsum post illam obserua-

tum, censenda est non obligare Hæc Salon.

  Sed aduerte, quod si princeps supplicationi non

respondeat, & coniecturæ sint, non id facere, quia

nolit obligationem legis tollere, vel suspendere,

sed vt comiter, & cùm minori offensione, & dam-

no reiiciat supplicationem, non licebit suspendere

ampliùs legis executionẽ: secus si coniecturæ sint,

tacere, quia annuit, iuxta id, qui tacet consentire



videtur.

------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An de omnibus legibus intelligendum sit, quod

lex non obligat, si non sit recepta.



REspondet Rodriguez tom. 1. regul.22

quæst. 6. art. 11. intelligendum esse

de omni lege, siue ea sit statutum, si-

ue Decretalis, siue extrauagans se-

cundum Sabinum, l. si filius nume. 7.

ff. de legib. & posthu. & est communis opinio, vt

patet apud Anton. Gab. tom. 3. commun. opin. fol.

561. colum. 1. Ait etiam esse verum, etiam in lege

noua derogante omni contrariæ consuetudini:

non enim habet locum eius dispositio, si à princi-

pio non fuit recepta, quia licet sit verum, quod

non valet consuetudo contra legem consuetudini

derogantem, vt tenet Panormitanus cap. fin. de

consuetud. num. 22. Butri. ibi in repet. num. 53. Bar-

tolus l. de quibus num. 4. ff. de legib. debet tamen

dicta clausula derogatoria consuetudinis intelli-

gi de antecedenti, non de subsequenti. Nam cor-Corruente di-|spositione per|contrariā con-|suetudinẽ cor-|ruunt clausu-|læ in ipsa in-|sertæ.

ruẽte aliqua dispositione per contraria consuetu-

dinem, corruunt clausulæ in ipsa insertæ, vt ait

glos. notabilis l. si patronus verbo Fabiana, ff. si

quid in fraudem patroni, quam sequuntur Iason

l. certa condictio, num. 6. ff. si certum peratur, &

Duennas regula 144. limit. 2.

  Sed in dubio præsumuntur leges, constitutio-

nes, & statuta, esse vsu recepta, vnde qui ea in suum

fauorem allegat, habet intentionem suam funda-

tam, & ille contra quem allegantur, debet pro-

bare ipsa minimè esse recepta secundum Barto-

lum l. illa numer. 5. ff. de verb. oblig. quem sequi-

tur Rolandus à Valle consil. 90. nu. 53. & 54.


------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Per quot actus contrarios sciente, vel ignorante

Principe lex euacuetur.
@@


ROdriguez, tom. 1. regul. quæst. 6. art.23

12. respondet, primò secundum Pa-

normitanum cap. 1. de treuga, & pace,

sufficit binus, aut trinus actus sciente

legislatore, vt lex non habeat vim:

idem tenet Bartolus l. de quibus num. 10. ff. de le-

gib. Cassaneus in consuetud. Burgun. rub. 1. §. 4.

fol. 116. Confirmatur, quia ad inducendam con-

suetudinem binus actus sufficit, & frequentia

actus contingit, quando bis fit, nam quod bis fit,

frequenter fit, iuxta glossam singularem in Rubr.

C. quæ sit longa consuetudo, quam post alios se-

quitur Itumada in scholiis ad ll. partit. tit. 1. l. 30.

glos. 3. num. 3. addens, non requiri quod isti actus

sint iudiciales.

  Secundò dicit Rodr. non est necessarium, istos

actus fieri in præsentia principis legislatoris, vel

eo sciente, vt legem infringant. Nam sicut consue-

tudo ignorante principe inducta valet: vt tenet

Panormit. cap. fin. de consuetud. num. 13. Barbatius

ibi num. 71. & communis secundum Anto. Gab.

communium opinionum fol. 14. & Auendannus

1. de exeq. mand. principum p. 1. cap. 8. num. 3. in-

quiens, quod scientia regis non requiritur ad introdu-Scientia regis|nō requiritur|ad introducẽ-|dā consuetudi-|nem.



cendam consuetudinem, quia si rationabilis est, ser-

uanda est, & habet voluntatem, & approbatio-

nem ipsius regis tacitam, & sic non est necessa-

rium, quod prædicti actus fiant sciente principe, &

legislatore: satis enim est fieri scientibus auditori-

bus Regis, & prætoribus, vt tenet Burgos de Paz

l. 1. Tauri. numer. 232. & 233. & ita videmus non

reprehendi vt peccantes mortaliter à Theologis,

qui non seruant aliquas extrauagantes, quæ per

actus factos principe ignorante in desuetudinem

abierunt, scientibus id Nuntiis Apostolicis, & lo-

corum ordinariis, quibus incumbebat eas execu-

tioni mandare, tamen his actibus nullatenus con-

tradixerunt, vnde non peccant mortaliter, nec

sunt excommunicati Rectores, & magistratus per-

mittentes agitationem taurorum, contra consti-

tutionem Pij V. datam anno 1567. quæ licet à Gre-

gorio XIII. anno 1575. fuerit quoad sæculares

temperata, permittendo agitationem taurorum,Taurorũ agi-|tatio quomodo|permissa.

modò non fiat in festo, & magistratus curent di

ligenter, ne homicidium contingat. Quos tamen

magistratus Theologi de mortali non arguunt,

quamuis non fiat maior diligentia, ad vitandum

homicidium quàm antea, & vt constat ex consti-

tutione Gregorij, maior diligentia à Pontifice re-

quiritur. Excusantur ergo magistratus duntaxat,

per non vsum.

  Tertiò ait Rodri. lex nō tollitur per non vsum,

si casus, in quo seruari debet, per decennium non

occurrat; nec propterea in desuetudinem abit, vt

tradit Marc. Anton. Cuccus 1. maior. instit. tit. 3. in

fine.


  Primæ conclusioni concinit Azor tom. 1. libr.

5. cap. 4. quæst. 6. legislatore sciente, & non pu-

niente, cum possit, desuetudine abrogari legem,

quia legislator tunc tacitè videtur velle eam abro-

gare. Item tunc ad id sufficere duos vel tres actus

contra legem: ipso autem ignorante, requiri de-

suetudinem decem annorum, vt dictum est sect. 2.24

dub. 4. & sect. 3.


Duo vel tres|actus sufficere|nō possunt, vt|lex in desuetu|dinem abusse|dicatur.

  Ego verò mihi persuadere non possum, quod

duo, vel tres actus desuetudinis, sufficiant ad ex-

tinguendam legem, sciente, & tacente principe,

seu non puniente, cùm possit: tum quia desuetudo<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIII. Sectio VII. 299

<-P>debet esse totius, vel maioris partis communita-

tis, hæc autem tam paucis actibus contra legem

venire non potest, tum quia nec vna, nec duæ, nec

tres hirundines faciunt ver, nec duo, aut tres actus

consuetudinem, vel desuetudinem: tum quia ad

tantum effectum desuetudo debet esse magna, &

notabilis: talis verò tribus actibus non contine-

tur, tum quia sicut ex vno actu, quem princeps

sciat, & non puniat, non censetur princeps velle

communitatem, vel vnum hominem ex illa absol-

uere à lege, quoad actũ primum, imò nec quoad

secundum: ita nec per duos, aut tres, quia par est

ratio, & hæc multitudinis differentia modica est,

& in moralibus pro nihilo reputari debet: maxi-

mè cùm multis de causis rationabilibus, vel irra-

tionabilibus possit legislator sine voluntate abro-

gandi, aut suspendendi legem dissimulare, & non

punire eius transgressionem, vt quotidie vide-

mus.

  Fortasse qui dixerunt duos, vel tres actus con-



trarios legi, factos principe vidente, & non pu-

niente cùm possit, sufficere ad abrogandam le-

gem, intelligendo, vt pro quolibet ex tota com-

munitate, vel maiori eius parte sufficiat esse tres

huiusmodi actus, & in hoc sensu eorum senten-

tiam facilè complectar.

  Secundam sententiam Rodriguez iam superiùs

complexi sumus, cũ Azor, & aliis. De tertia, etiam

diximus sect. 1. in fine veram esse, quam tenet si-

militer Azor cap. citato quæst. 7. dicens, non vsum

necessarium ad hoc, vt lex dicatur non recepta, &

non obliget, debere esse positiuum, seu in occasio-

nibus, in quibus deberet lex seruari, & non suffi-

cere negatiuum, seu non occurrentibus casibus

legis, etiamsi sit centũ aut mille annorum, quod


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   102   103   104   105   106   107   108   109   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin