princeps, quia omnem potestatem Reip. ex eius
donatione, vel aliunde comparauit: ergo. Dices,
quando Resp. immediatè fert legem, simul illam
acceptat. Contra, quoniam ad summum hoc ha-
bet locum. quando totus populus concurrit ad fe-
rendam legem, vt in Democratia, quæ regimen est
imperfectissimum: & deinde lex semel lata, & ac-
cepta, obligat omnes successores sine ipsorum ac-
ceptatione, vt rectè glos. recepta cap. à nobis de
sent. excom. & Couarr. cap. alma part. 1. §. 4. num. 2.
Aliàs semper esset expectandus nouus consensus
populi, qui de nouo producitur: ergo similiter po-
test obligare populum præsentem independenter
ab eius acceptatione, vel non repugnātia. Maximè
cùm populus, qui transtulit potestatem in regem,
eo ipso virtute se subdiderit illius legibus, ipsás-
que acceptauerit, non solùm latas, sed etiam feren-
das, sicut religiosus se tradens religioni per pro-
fessionem, tacitè acceptat statuta etiam postea fe-
renda. Populus autem ille idem semper manet in
successoribus suis l. proponebatur ff. de iudiciis,
ergo potest obligari legibus ex vi prioris accepta-
tionis.
@@
Secundum etiam fundamentum saltem est in-4
certum. Vnde enim constat generatim de tali vo-
luntate legislatoris: potiùs cùm absolutè præci-
piat, & sine vlla restrictione sui præcepti, videtur
velle obligare etiam populo non acceptante, aut
ipso contradicente? Nam imperium inducit neces-Imperiũ indu-|cit necessitatẽ.
sitatẽ 24. quæst. 1. & est signum sufficiens volunta-
tis obligandi cap. dilectissimi 8. quæst. 2. & cap. po-
stea 25. quæst. 2. frustra præciperet, & imustè trans-
gressores puniret, si obligare non vellet, & recepta
sententia est, violatores legis antequam totus po-
pulus repugnet peccare, & iustè puniri glos. cap.
ex parte 2. de offic. delegati, Calder. Imola, & alij
cap. 2. de treuga, & pace, Cardin. Clem. vlt. de æta.
& qual. & potest sumi ex cap. 2. cum ibi notatis de
consti. ergo obligare vult ante contradictionem:
contradictio autem, cum non fiat sine peccato, si
iuxsta lex est, vt supponimus, non meretur, vt de-
ponat, vel restringat intentionem obligandi: er-
go etiam vult obligare populo repugnante.
Propter hæc est tertia opinio veluti media, &5
vera, quæ notat, quasdam leges esse iniustas, alias3. opin. Auth.|Leges quædā|iustæ sunt, quæ|dā iniustæ, hæ|non obligant|ante accepta-|tionem.
verò iustas: de iniustis clarum est non obligare
ante acceptationem defectu potestatis, & si iniu-
stitia consistat in præcipiendo rem, quæ licitè fieri
non potest, cōstat nec post acceptationẽ esse obli-
gatoriũ, aut licitũ illas seruare, si verò iniustitia in
hac posita sit, quod lex sit contra ius subditorũ, cui
ipsi possunt cedere, talis lex quæ ante acceptatio-
nẽ non obligaret, posteà obligaret vt si subditi ac-
ceptent impositionẽ tributorum, quę possent non
admittere: si acceptatio illa esset facta metu ca-
dente in constantem virum iniustè illato ad ex-
torquendum consensum, nulla esset, ideóque lex
ex vi illius non obligaret, secus si esset voluntaria
acceptatio sine admixtione talis metus. Inter in-
iustas, quia sunt contra ius totius Reip. vel partis
eius, fortasse sunt omnes, quæ sunt absolutæ, id
est, præcipientes sine expressa, vel tacita conditio-
ne acceptationis, & valdè onerosæ, & difficiles, vel
toti Reip. vel alicui eius parti: quia non potest
princeps nimis grauare, & onerare subditos, nisi
sub cōditione, quod ipsi explicitè, aut implicitè cō-
sentiant, vnde cap. ante triennium d. 31. reuocatur,
vt dura, lex imposita clericisconiugatis, quinon
vouerant continentiam, vt deinceps se conti-
nerẽt. Aliquando autem lex dura non esset iniusta,
de quo Cord. lib. 4. quæst. 7. & tex. cap. in memo-
riam d. 19. & quamuis esset iniusta, esset patienter
toleranda ob reuerentiam principis, & vitationem
scandali, cap. contra morem d. 100. Communiter
tamen, leges debent esse suaues, faciles, & moribus
populi accommodatæ, non asperæ, & rigidæ ni-
mis: hæ enim potius nocerẽt populo, nisi sponte
vellet seipsis subiicere, quia moraliter à paucis ser-
uari possent ob earum difficultatem, & istæ solent
esse, quæ à populo non acceptantur. Et saltem cō-
muniter videtur animus principis esse, non obli-
gare, si populus duram legem iudicans, illi repu-
gnet, vnde qui legem talem violat, antequam vi-
deat populum ipsam acceptare, vel saltem post-
quàm videret repugnare illi, non peccat per se lo-
quendo, & quamuis secundum opinionem quo-
rundam ad non peccandum per se requiratur co-
gnitio repugnantiæ communis, secundum aliam
tamen opinionem sufficit, non videre acceptatio-
nem populi: ideò poterit tuta cōscientia huic opi-
nioni, quamuis minus tutæ, se conformare: nam<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIII. Sectio I. 291
<-P>cùm interest, licitum est opinionem etiam mi-
nus probabilem, minúsque tutam sequi, vt tra-
ctatu de conscientia ostendimus. Addiderim
verò, leges illas, quibus ob suam difficultatem,
& duritiem populus vel non acquiescit, vel posi-
tiuè repugnat, licet non obligent in actu secundo
deficiente tali acceptatione, vel existente tali re-
pugnantia, eo quod non impletur cōditio, sub qua
positæ sunt, vel etiā debuere poni, vt essent iustæ:
tamẽ fortè esse veras leges, & obligare in actu pri-
mo, ita vt accedente postea populi acceptatione,
vel remota repugnantia incipiant obligare in actu
secundo, propter cōditionem subsecutam, neque
oportere iterum ferri, vt incipiant obligare. Dixi
fortè, nam licet aliqui teneant, tamen maior pars
Doctorum insinuat oppositum, dicens, legem sineMaior pars|Doctorũ tenet|legem, sine ac-|ceptatione, aut|cum repugnā-|tia populi non|obligare.
acceptatione, aut cum repugnantia populi, non
obligare, nec habere vim legis; & vtrumque po-
test prouenire, vel ex defectu potestatis, vel ex de-
fectu voluntatis legislatoris; mihi autem magis
primum placet. Et quidem si dicamus singulos
obligare in actu secundò, ante contradictionem
populi, saltem eo tempore erunt veræ leges, sed
nondum stabiles, & firmæ, quia accedente contra-
dictione populi desinent esse leges, saltem obli-
gantes in actu secundo, & hoc videtur esse quod
retulimus ex Gratiano explicāte Augustinum, leges
firmantur, cum moribus vtentium approbantur. Idem
insinuatur in illa l. de quibus ff. de legibus post-
quam enim dixit: ipsæ leges nulla alia de causa nos te-
nent, scilicet firmiter obligatos, quàm quod iudicio
populi receptæ sunt: subiungit, illud receptum est quod
leges non solùm suffragio legislatoris, sed etiam tacito
consensu hominum per desuetudinem obrogantur. Si
abrogantur per desuetudinem, anteà erant veræ
leges, & obligabant saltem in actu primo, desuetu-
do autem denotat non quidem consuetudinem
contrariam legi, sed negationem conformis con-
suetudinis legis, quæ desuetudo est coniuncta
cum non acceptatione, quia ex illa nascitur, &
illam comitatur. Quomodo autem differant de-
suetudo, & contraria consuetudo, res est clara,
& traditur ab Azor tom. 1. libr. 5. cap. 4. quæst. 1. ex
l. de quibus ff. de legib. & cap. 1. de treuga, & §. in
istis d. 4. desuetudo est non vsus legis a principioDesuetudo, &|consuetudo cō-|traria diffe-|runt.
etiam oblata occasione: consuetudo verò cōtraria
est, non vsus eius, seu contrarius vsus postquàm
lex fuit recepta & in vsu.
Si verò leges sint moderatę, suaues, aut nō admo-
dum difficiles, & duræ, pro qualitate materiæ, &
necessitatis, & statim apparent cōuenientes Reip.
obligant, vt acceptentur, peccantq́; qui incipiunt
illas non seruare oblata occasione: si tamen tole-
rante Principe populus persistit in lege nō seruan-
da, poterit populus præscribere cōtra illam, & ces-
sabit eius obligatio: ita aliqui iuniores in legibus
ciuilibus docent, probantes primò, ex impugnatio-
ne fundamentorum primæ sententiæ, quia tunc
nec voluntas deest, nec potestas obligandi, nec
sufficiens legis propositio, seu promulgatio, &
aliunde nulla est occasio præsumendi remissio-
nem aliquam, imò iustè puniri eius transgressores
probat ratio, & consuetudo: & cap. quod præcipi-
tur 24 quæst. 1. & authen. vt nouæ constitutiones,
vbi post designatum tempus ad legis promulga-
tionem, dicitur lex obligare nulla facta mentione
acceptationis.
Neque obstat §. leges d. 4. tum quia non habet<-P>@@6
<-P>authoritatem canonis: tum quia potiùs in illo di-
citur legem constitui, cum promulgatur: illud er-
gosatis est, vt obliget. Quod autem additur, ex
more accipere firmitatem, explicant illi iunio-
res, quoad factum nō quoad ius; quia tunc diffici-
lius abrogatur: ita dicunt exponi posse alia testi-
monia, quæ aliter in superioribus explanata sunt.
Secundam partem illius dicti probant ex iis,
quæ statim dicentur de lege Ecclesiastica. De
qua quidem non obligare ante acceptationem
docet glos. cap. vir de secundis nupt. ca. cum olim
de cleri. coniug. cap. 1. de treuga, & pace, vbi com-
muniter doctores, præsertim Felinus alios refe-
rens, Naua. Coua. Valen. Sayr. Azor, & latè Henri-
cus tract. de Synodis p. 3. art. 2. num. 50. & sequen-
tibus tom. 13. tractatuum. 2. p. illius.
Fundantur hi in præsumpta voluntate legisla-
toris ferentis legẽ ea cōditione, vt non valeat, nisi
vsu recipiatur: nam cap. fin. de consuetudine dici-
tur, leges contraria, rationabili, & præscripta con-
suetudine tolli: ergo etiam desuetudine, & non vsu
impediuntur. Itaque hi, & alij multi nituntur prę-
sumpta voluntate Pontificis. Nam quod Pontifex
potestatem habeat ad obligandum simul omnes,Pōtifex habet|potestatem ad|obligandum|omnes Christi|fideles, vt suā|legem seruent,|& acceptent.
& singulos Christi fideles, vt acceptent, & ser-
uent legem, non est dubitandum: sed est de fide,
saltem loquendo de omnibus per se sumptis, &
non vt constituunt communitatem, quæ ad plura
suffragia possit disponere: nam de cœtu, & con-
gregatione omnium fidelium, nonnulli dixerunt,
per se, vel Concilium generale, posse leges cōdere,
Papam etiam obligantes; quod si verum esset, non
inconsequenter diceretur, Pontificem non posse
facere leges, quæ singulos obligent repugnante
cœtu Ecclesiæ, sed in materia de fide ostenditur, &
disp. 8. sect. 3. & osten dimus, Concilium generale,
aut cœtum Ecclesiæ non solùm non posse conde-
re leges, quę Papam obligent, sed neque leges, quæ
obligent cæteros fideles, nisi auctoritatem à Pon-
tifice accipiat, cui soli, & Apostolis, ac eorum suc-
cessoribus, dedit Christus potestatem legislati-
uam: ab illo immediatè illam accepit Pontifex,
non ab Ecclesia, neque dependentem ab Ecclesia,
quoad vim, vel effectum obligandi, soli Petro di-
xit Ioan. 21. pasce oues meas, & Mat. 16. tibi dabo cla-
ues, &c. neque posuit cōditionem ligandi, si populus
acceptauerit, in inferioribus etiam prælatis hæcPrælati infe-|riores habent|potestasem nō|dependentẽ à|suis Ecclesiis.
potestas est, sine vlla dependentia à populis, siue
enim illis conferatur immediatè à Christo, siue
mediāte Petro, & aliis Apostolis, vel eorum suc-
cessoribus, non acceperunt eam restrictam, seu
dependentem à suis Ecclesiis: & nulla consuetudo
in hac parte potest contra Pontificem pręscribere,
quoniam consuetudo non potest præualere iuri
diuino danti hanc potestatem Papæ, & licet Papa
vellet in hoc cedere iuri suo, & abdicari à se hanc
potestatem, non posset, & semper maneret supe-
rior omni consuetudine, & iuri ex illa manante: se-
cus in inferioribus prælatis, nam ex consensu Pa-
pæ posset consuetudo præualere contra illos, &
minuere ipsorum iurisdictionem, esto esset con-
cessa illis immediatè à Christo: vt multi arbitran-
tur. Et quamuis daremus cœtum Ecclesiæ esse su-
periorem Papa, & posse eius leges à principio, vel
postea cassare, & irritare repugnantia explicita,
vel implicita, contenta in generali desuetudine,
vel contraria consuetudine: tamen clarum est,
hanc vim non inesse vni particulari prouinciæ,<-P>
@@0@
@@1@292 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>vel regno, in quibus tamen dicitur legẽ nō acce-
ptatam non obligare: ergo id non prouenit ex de-
fectu potestatis Pontificis ad obligandum contra-
dicente populo, sed aliunde. Et similiter existimo
Reges, & alios principes sæculares communiterReges possunt|obligare subdi|tos, vt legem|seruent, & ac-|ceptent.
habere potestatem obligandi populos, vt legem
acceptent, & seruent, neque populos habere com-
muniter ius contradicendi legibus ipsorum, sed si
lex est iusta, & absoluta, sine vllaq́ue conditione
lata, omnes tenentur tempore præfixo parere, &
primi, qui non paruerint, vel absolutè statuerint
non parere, peccabunt & hoc præsertim accidit,
quando leges non solùm sunt iustæ, sed etiam
moderatæ, suaues, & faciles, quia potestas non de-
est, & voluntas contraria nulla rationabili conie-
ctura præsumi potest. Quādo verò leges, licet sint
iustæ, tamen sunt difficiles, & duriores, præsu-
mi potest legislatorem noluisse obligare, nisi de-
pendenter à communi acceptatione, seu non repu-
gnantia aut contradictione, vt dicebamus. Et hoc
posset dupliciter contingere. Primò, si legis-
lator facultatem concederet, expressè vel tacitè
ad contradicendum, & tunc non peccarẽt qui
tunc non seruarẽt legem, sed agerent cum aliis de
contradictione, vt communiter contradicẽtibus
omnibus cessaret lex. Secundò non dando facul-
tatem contradicendi, vt communiter credo non
dari tacitè, nec expressè, & sic vsque ad commu-
nem contradictionem omnes violantes legẽ pec-
carent, & ipsa contradictio, seu non accepta-
tio esset peccatum, sed posita cōtradictione com-
muni, nec ipsi deinceps, nec alij peccarent, violan-
do legem. Fas tamen esset, vt posteà dicemus sect.
4. communi consensu Populi, vel principis infe-
rioris suspendere aliquantulum executionem le-
gis animo supplicandi apud legislatorem. Et dum
expectatur responsum legislatoris, non peccabunt,
qui legem non seruauerint. Quando lex sine vlla
dependentia tacita, vel expressa à consensu popu-
li disponit, vel nullam dat facultatem contradi-
cendi, primi qui illam acceptare nolunt, & sta-
tuunt illam numquam seruare, sed ita se habere,
quasi non esset posita, aut illā nō seruant, peccant,
vt docet Rodrig. tomo 1. regular quæst. 6. art. 10.
Azor tom. 1. libr. 5. ca. 4. quæst. 3. Nauarrus consi. 1.
de const. quæst. 5. 6. & 7. sed si hi sint maior pars
alicuius Reip. cæteri excusantur ab impletione le-
gis, donec videtint hos retinere eundem animum,
& in eodem statu permanere: quia legislator necLegislator nō|potest obligare|vnam partem,|dum alia non|acceptat.
vult, nec potest obligare suis legibus vnam par-
tem, dum alia non acceptat: lex enim est generale
mandatum, & onus, cui ego non teneor humeros
supponere, dum alij communiter id renuunt, vt
optimè attigit Nauarrus consilio 1. de const. qu.
5. num. 24. & Rodrig. suprà, quem alij imitantur: te-
neor tamen illud onus portare, cùm alij commu-
niter ad id portandũ paratos se ostendant, etiamsi
de facto maior pars oblata occasione legem ali-
quando, aut sæpe violet: sed cùm cōmunitas nunc
non acceptans, acceptauerit, & animum mutaue-
rit, tenebuntur cæteri legem seruare. Vnde lex illa
obligat illos in actu primo, licet non in actu se-
cundo, ad sui obseruationem & in actu secundo
obligat illos, vt sint parati eandem seruare, quan-
do communiter fuerit acceptata. Quando ve-
rò etiam hoc modo desinat obligare, dicam
infrà.
Nunc solùm aduerto, ex eo quòd lex cōmuni-<-P>@@7
<-P>ter non seruetur, non sequi esse nullam, & inuali-Not. 1.|Ex eo quod lex|cōmuniter non|seruatur, nō est|inutilis & per|niciosa.
dā tamquam inutilem, & perniciosam: quia tunc
est inutilis, & perniciosa, nō ex obiecto, vel circũ-
stantiis: sed ex culpa subditorum, qui nolunt ser-
uare legem: quæ si seruaretur, esset vtilis, & salu-
taris Reip. & esse inutilem ex culpa subditorum,
non reddit legem nullam, quamuis meritò moue-
re possit & debeat legislatorem, vt illam reuocet,
nisi spem habeat de futura eius obseruatione cum
vtilitate communi.
Aduerto etiam, nec in principe Ecclesiastico,
nec in sæculari deesse potestatem obligandi abso-
lutè, vt leges recipiantur, acceptentur, & custo-
diantur: vnde Turrecremata §. in istis d. 4. art. 2. de
omnibus legibus sic loquitur, dupliciter possumusFirmitas au-|ctoritatis, &|stabilitatis in|lege attendẽda|est.
de firmitate legum loqui: aut de firmitate aucto-
ritatis, aut de firmitate stabilitatis. Pri-
mam habet lex ab instituente, à quo robur, & au-
ctoritatem suscipit. Secundam, ex conuenientia, &
adaptatione ad mores subditoru: quia enim, vt di-
ctum est cap. erit autem lex, oportet quod lex sit
possibilis, secundum naturam, secundum consue-
tudinem, loco, temporíque conueniens, leges fir-
mantur stabilitatis, & permanentiæ, cum moribus
vtentium approbantur, siue cum moribus subdi-
torum adaptantur: deficiunt autem, tolluntur, &
abrogantur, cum vtentium moribus non confor-
mantur, vnde sequitur in text. sicut enim moribus
vtentium in contrarium nonnullæ leges hodie abrogatæ
sunt, ita moribus vtentium leges ipsæ confirmantur.
Huic autem nostræ expositioni videtur applaude-
re expositio Dominici Laurentij in apparatu
suo, qui vt dicit Archid. super verbo firmatæ, dicit
sic, Firmitate de facto. Nam de iure firmatæ sunt ab
ipsa institutione, 25. qu. 2. postea, & 27. qu. 1. omnes
formæ, & 8. qu. 2. dilectissimi. Hactenus Turrecre-
mata.
Tertiò aduerto cum Valentia disput. 7. quæst. 5.
pu. 5. quæst. 4. & Nauarro cap. 23, num. 62. diligen-
ter attendendum esse, quatenus lex humana sit, vel
non sit acceptata à populo. Fieri enim potest, vtFieri potest, vt|lex acceptetur,|quoad vnũ, &|nōquoad aliud
acceptetur quoad vnum, & non quoad aliud: vt
quoad irritationem alicuius contractus, quoad
pœnam, & non quoad culpam, saltem mortalem.
Vt enim quoad totum non obligat, nisi quoad to-
tum recipiatur à communitate: ita etiam neque
quoad partem, vt rectè illic deducit Nauarrus.
Verum in hac parte non sunt excusandi su perio-
res, quorum negligentia fiat, vt à subditis lex iusta,
& necessaria, aut valde vtilis non acceptetur, & in
praxim deducatur, si nimirum prout debent, non
curant, vt leges per supremam auctoritatem latæ,
ad notitiam subditorum perueniant, nec eos vr-
gere monitis, vel pœnis, vt eas custodiant. Deinde
legem, quæ ex parte tantùm est recepa, ex parte
tantùm obligare docer Leonard. 2. de cultu ca. 22.
dub. 13. cum Nauarro commenta. de vsuris num.
106. & 107. vide infrà sect. 6.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Quando censeri debeat les acceptata, vel non acce-
ptata à communitate.
@@0@
@@1@Disput. XIII. Sectio II. 293
VAlentia, dis. 7. q. 5. p. 5. q. 5. breuiter8
respondet bene cùm Nauar. Sylue-Diuisio.
stro, supra, & aliis communiter, tũcQuis modus|acceptationis|esse debeat.
legem à communitate acceptari,
quando à maiori saltem eius parte
recipitur: nam moraliter id tota communitas fa-
cere censetur, quod facit maior ipsius pars, ita
etiam tenet Azor tom. 1. lib. 5. ca. 4. quæst. 13. cum
Felino, Dominico, & Nauarro. Dubitat autem
primò Valentia, quisnam debeat esse modus
illius acceptationis, vtrum scilicet sufficiat, legem
postquam promulgata est, non improbari, & reiici
à maiori parte communitatis, atque adeò tacitè
eo ipso ab eadem probari: an verò necesse sit illam
præterea verbo, vel scripto approbari, sicut posset
fieri in Concilio, quando maiores, qui reliquo-
rum personam gerunt, in aliquam legem ab Ec-
clesia latam expressè consentiunt, ipsa etiam praxi
maiorem partem communitatis ostendere, quod
probet legem.
Secundò dubitat, quænam sit intelligendaQuæ intelli-|genda sit com-|munitas, quæ|legẽ recipiat.
communitas in proposito, cuius maiorem partem
oporteat legem recipere: nam si intelligenda sit
tota cōmunitas, cui lex præfigitur, siue illa plures
cōmunitates partiales, & latè etiā patentes cōple-
ctatur, (vt communitas Ecclesiæ, & Imperij) siue
non, duo sequerentur, quæ minimè videntur vera.
Primò, legem, quæ pro tota Ecclesia à Pontifice
conderetur, obligare, verbi gratia, in Germania,
etiam si ibi non recipiatur, modò recepta sit ab
aliis nationibus, quæ sunt maior pars totius Ec-
clesiæ: quod tamen puto paucos, vel iudices, vel
Doctores concessuros. Secundò, legem Imperato-
ris in aliis prouinciis receptam, obligare, verbi
gratia, in Bauaria: quamuis in Germania nullo
modo reciperetur, quod nō videtur concedendũ.
Ad primum dubium respondet Valentia, satis9
Dostları ilə paylaş: |