Bartolus, Iason, & alij d. l. cunctos populos, Feli-
nus, cap. 1. de spons. Tiraquellus de primogeniis
quæst. 46. & 48. respondent affirmatiuè; sensus
autem est, forensem, qui in hoc loco testatur, vel
contrahit, debere seruare formam præscriptam
per leges ipsius, ac proinde, si lex cōtractũ irritet,
irritare etiam respectu forensium, quia in cōtrac-
tibus seruanda est forma loci in quo fit. Cōfirma-
tur, quia actus, qui certam solemnitatem requirũt,
non habent valorem sine adminiculo iuris, lege
legitima ff. de pactis, tunc autem ius non con-
currit, sed potiùs resistit; ergo, &c. Idem est de iu-
diciis: nam agenda sunt iuxta formā præscriptam
per leges loci, in quo feruntur, quibus forensis li-
tigans debet accommodari. Vnde nihil efficiet, si
legibus loci irritum sit; suppono leges esse iustas,
& respicere bona, & actiones in tali loco existen-
tes, aut factas, quia ratione loci subduntur iuris-
dictioni gubernantis illum, licet persona secun-
dùm se, & quoad conditiones personales non
concernentes illum locum, subdita non sit.
Secunda exceptio, quam ponit Sanchez n. 14.54
est, nisi legum transgressio cederet in damnum il-
lius oppidi; tunc enim etiam peregrini tenentur:
vt si prohiberent extrahi aliquid ex eo oppido;
vel ne viatores ibi vltra certũ tempus commoren-
tur, &c. Bart. l. 1. numer. 21. C. de sum. Trinit.
Bal. num. 22. Pan. ca. à nobis, 1. de sent. excom.
num. 7. & 9. Præp. ca. quæ contra, d. 8. colu. 2. in
medio, Auendamus de exeq. mand. lib. 1. cap.
13. nu. 10. Mexia illa con. 5. 80. n. 83. 84. 85. &
90. Probatur ex l. 12. tit. 12. libro 1. nouæ com-
pil. & libro 5. titul. 10. l. 12. & tit. 18. l. 7. & lib.
6. tit. 18. l. 5. vbi varia forensibus æquè ac regni-
colis præscribuntur, dum per Hispaniam tran-
seunt.
Tertia exceptio est, num. 15. vt non intelliga-55
tur de vagis, qui nullibi certam sedem habent: hiVagi tenẽtur|ad leges & cō-|suetudines lo-|ci in quo re-|periuntur.
enim tenentur ad leges, & consuetudines loci,
in quo etiam obiter reperiuntur: quia cum nul-
lum peculiare domicilium habeant, illud quoad
omnia acquirunt, vbicunque reperiuntur. Item
aliàs viderentur exempti ab omnibus statutis, &<-P>@@
<-P>consuetudinibus. Quare qui dicunt peregrinos
non teneri legibus loci, per quem transeunt, lo-
quuntur de habentibus alibi certam sedem. Sic
Sotus 4. d. 18. quæst. 4. art. 2. vers. est hic tamen.
sed certè eadem est ratio de vtrisque, quia etiam
habentes alibi domicilium, eius legibus non te-
nentur. Hæc ferè totidem verbis Sancius, quæ
libenter amplector, maximè cum ex illis mea &
communis sententia confirmetur, præsertim ex
2. exceptione, quam ponit num. 14. & repetit nu.
16. ad 4. Si enim quoties statuta, & consuetudi-
nes loci disponunt circa bonum, & vtilitatem il-
lius, seruandæ sunt à quibuscunque peregrinis,
semper, aut ferè semper seruandæ erunt, quia sem-
per, aut ferè semper eo modo disponunt: nam le-
ges semper feruntur propter bonum commune:
maximè cùm semper spectet ad pacem, & tran-
quillitatem, & bonum exemplum Reip. vt pere-
grini illorũ legibus se accommodent, ex contra-
rióque oriri scandala, & perturbationes, pugnæ,
ac dissidia soleāt. Qua etiam ratione, si locus par-
ticulariter sit interdictus, tenentur clerici pere-
grini censuram seruare, & non celebrare: si verò
interdictũ sit generale, habeant priuilegiũ, & non
tenẽtur omnes peregrini Missā non audire, & Ec-
clesiastica sepultura carent, quæ lex etiam cum
infantibus seruanda, quamuis Missæ assistere pos-
sunt, quia non assistunt humano modo, quæ sola
assistentia prohibetur interdicto. Quæ omnia Sā-
cius docet, num. 16. ad 5. cum Couar. c. alma. p.
2. §. 4. num. 6. ergo verisimile est, in aliis etiam
debere peregrinos se conformare populi legibus,
moribus & statutis.
Hinc primò videbis, non rectè Emanuelem56.
tom. 1. quæstio. regul. quæst. 68. art. 4. definiisse
illam quæst. vtrũ statuta alicuius Prouinciæ obli-
gent hospites aliarum prouinciarum pro tempo-
re, quo in ipsis hospitantur, ait hoc definiendum
ex iis quæ tradunt doctores de peregrinis, qui in
alienis prouinciis versantur. De quibus dicendum
est, teneri legibus prouinciæ, in qua versantur ex
dicto c. quæ cōtra mores, & quia certum est, quā-
libet Rempu. posse contrariis sibi noxiis resiste-
re, vt probat Sotus, 4. iust. q. 4. art. 1. qua ratio-
ne potest Ecclesia coërcere sibi non subditos, pu-
ta infideles, qui prædicationem Euangelij quo-
quo modo impedirent, vt tradit Victoria relect.
de Indis, num. 12. At forẽses turbant regem Reip.Forenses tur-|bant reip. sta-|tum, si non|se conforment|moribus om-|nium.
in qua commorantur, si ciuium moribus non cō-
formantur: ex illa namque morum diuersitate
insurgit ciuium scandalum, vt colligitur ex ca. illa
d. 12. & sic ps. 67. extollũtur, habit ates vnius moris
in domo, vnde tenentur forenses abstinere à carni-
bus vbi id est in præcepto, vt tenent Card. Clem.
2. quæst. 5. de celeb. Miss. Alex. d. ca. illa num. 6.
& obseruare festa, & ieiunia eiusdem loci, Alex. d.
c. quæ contra mores, nu. 3. quidquid contra dicat
Syl. ieiunium, num. 3. & iuxta hanc regulam fo-
renses violantes statuta, eo ipso pœnis statutorũ
subduntur, ac proinde quoad hoc partes Reip.
censentur. Hoc tamen non procedit, quando ali-
qua adest iusta causa, ob quam cessat materia
scandali: eo namque ipso potestas Reip. non ex-
tenditur ad forenses, & iuxta hæc explica, quæ
dicunt glossæ communiter receptæ l. cunctos,
C. de sum. Tri. & ca. quæ contra mores d. 8. ver.
aut peregrini, & Bart. d. leg. cunctos, num. 24. fo-
renses non esse legibus subiectos: quòd colligitur<-P>
@@0@
@@1@330 Quæst. XCVI. Tract. XV.
<-P>ex l. 1. C. de emancip. liber. Vnde fratres hospi-
tes, in aliquibus prouinciis cōmorantes, possunt
compelli in foro externo ad earũ constitutiones
seruandas in his, quæ ad mores, & cōmune regi-
men spectant. At in foro interiori, cessante scan-
dalo minimè peccabunt eas transgrediendo, ali-
qua eos causa excusante. Hæc ille: quæ non cohæ-
rẽt: nam si violantes cum scandalo subiacent pœ-
nis, non peccant tantùm ratione scandali, sed per
se contra leges, & ideo in foro interno tenebun-
tur eas seruare etiam cessante scandalo, nisi adsit
excusatio, quæ etiam non hospites excusa-
ret.58
Secundò, hinc intelligas c. quisquis quod est3. Corol.
1. 41. d. & sumptum est ex Augustino 3. de doct.
Christ. capit. 12. & in operibus Augustini, & in
Iuone. part. 4. capit. 24. & Pan. lib. 2. capit. 195.
& in Gratiano sic habet. Quisquis rebus prætereun-
tibus restrictùs vtitur, quam sese habent mores eorum
cum quibus viuit, aut temperans, aut superstitiosus
est: quisquis verò eis sic vtitur, vt metas consuetudinis
bonorum, inter quos versatur, excedat, aut aliquid si-
gnificat, aut flagitiosus est. Vbi glossa putauit le-
gendum, intemperans, & propter illam sic legitur
modò in decreto Gregoriano, vt in ipso notatur,
sed lectio esset absurda. Quomodò enim qui re-
strictiùs rebus vtitur intemperans esse potest? stul-
tè glossa inquit intemperans est, nolens confor-
mare se aliis; legendo autem temperans, nulla est
difficultas: Sed solùm manet difficultas in illo
verbo partis secundæ, aut aliquid significat. Quid
enim aliquando significat, qui per excessum non
se accommodat bonorum, inter quos versatur, cō-
suetudini? Gloss. ex eo fortè quòd habet ventrem
insatiabilem, vel causa infirmitatis hoc facit.
Non attigit Augustini mentem: sensus enim eius
est, flagitiosum esse consuetudini bonorum non
se accommodare, nisi afflatu spiritus sancti ad
aliquid significandum consuetudini illi aduerse-
tur, vt Oseas fecit accedendo ad meretricem iussu
Dei. Hoc enim exemplo vtitur eo loco Augusti-
nus.
Tertiò inferes, falsum esse quod nonnulli di-
cunt, Mediolanensem, qui in patria sua non tenet
ieiunare ante dominicam primam quadragesimę,
si à die cineris transeat per alias terras, vbi ieiuna-
tur, ieiunare non debere, & Maioricensem posse
Sabbatovt in sua patria, sic in aliis locis comedere
carnes, & Castellanum extrema animalium, quod
asseruit Sanchez in illa disp. 18. num. 7. & alij, ci-
tantes pro se Palacium, 42. disp. 8. post 6. con.
& Pet. Ledesm. de matrim. quæst. 45. arr. 3. dub.
vltim. Oppositum meritò docet Rodriguez super
Bullam cruciatæ in fine, Henricus lib. 9. de missa
cap. 25. num. 2. in fine, Pan. ca. Consilium de ob-
seru. ieiun. Quia ita habet omnium consuetudo:
& quia abstinentia à carnibus in illis diebus est de
lege vniuersalis Ecclesiæ: consuetudo autem in-
troducta in vno loco, contra legem communem,
est priuilegium locale, quod non se extendit ad
existentes, etiam obiter, in aliis locis, & ita Medi-
na quæst. 96. art. 5. & Sayr. li. 3. cap. 4. numer.
15. licet docuerint peregrinos non obligari legi-
bus propriis loci, ad quem diuertunt, docent ta-
men teneri legibus communibus regni, quæ ibi,
licet non in suo domicilio seruentur, alioqui non
foret benè consultum regno.
@@
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
Vtrùm ciuis, dum absens est, teneatur sui oppidi
statutis, legibus, aut consuetudinibus.
ALiis verbis, An subiecti principi, eius59
legibus extra prouinciam, vel territo-
rium eius versantes teneantur.
Prima sententia est, teneri sui oppidi, & Prin-1. Opin.
cipis legibus, consuetudinibus, & statutis, quam-
diu non mutauit domicilium, etiamsi extra pro-
uinciam, vel territorium versetur. Sic docent
Paludanus 4. d. 15. quæst. 4. art. 3. num. 26. Anto-
ninus, 2. part. tit. 6. cap. 2. §. 2. in fine, Syluester
verbo ieiunium, quæst. 2. dicto 2. in fine, & Ro-
sella, num. 16. in solo casu de ieiuniis patris trans-
euntes cum Paludano, de quo solo ipse loquitur,
sed generatim: id satis probabile putat Sancius to.
1. de Matrim. quæst. 2. nu. 17. in fine, citat Ioan.
Andteam additio, ad speculatorem, tit. de instru-
mentorum editione §. compendiosè, num. 16. v.
quæsitum. Armilla autem verbo excommu. num.
30. ex Pan. ca. à nobis 1. de sent. excom. citat In-
noc. eodem. Alij citant Præpositum ca. illa d. 12.
Cynum repet. l. fi. ff. de iuris. omn. iud. relatũ à
Bartol. l. 1. à num. 47. C. de summa Trin. §. ex
quibus. Vbi Bart. ait, Cynum asseruisse, constitu-
tionem Bonifacij ca. vt animarum, de const. lib.
6. Huic sententiæ contrariam ex errore Canoni-
starum processisse. Cui sententiæ ex parte subscri-
bit ipse Bartolus ibidem, num. 32. dicens statutũ
prohibens minorem viginti quinque annis con-
dere testamentum, ne in eius confectione deci-
piatur, obligare illum extra territorium, & nume.
45. ait, statutum ligare eum, qui extra territorium
delinquit, quando disertis verbis ad eum produ-
citur, seu dirigitur, & l. mercatores num. 1. C. de
cōmertiis, & mercator. ait, legem imponi posse,
qua puniatur ciuis extra territorium egrediens.
Hanc etiam sententiam Bartoli multis aliis aucto-
ribus allegatis probat Alex. Consil. 41. incipien-
te visis, quæ subtiliter num. 6. lib. 5. consiliorum,
alios referens, & consil. 111. incipiente, pon-
deratis verbis num. 1. lib. 1. (licet hîc cum for-
midine) Hippolit. lib. vlt. ff. de iurisd. omnium
Iud. num. 142. & cum ea opinione Bartoli tran-
sit Signo. de Homod. l. 1. seu cunctos populos. C.
de sum. Trinit. & plerique alij, & Rochus Cur-
tius scribit de consuetud. quæst. 3. omnes Docto-
res transire cum opinione Bartoli, quàm probat
Henric. Bottæus tract. de Synod. 3. part. art. 2. nu.
25. in pœna statuti per sententiam imponenda.
Hi etenim, & alij veram esse censent Bartoli opi-
nionem, vt testatur Couar. c. alma mater de sent.
excommunicat. in part. prima §. 10. numer.
tertio.
Pro hac sententia sunt argumenta non infir-
ma, quæ posteà proferemus.
Contrariam sententiam tenent Couar. d. ca60.
alma, part. 1. §. 10. num. 3. dicens esse commu-
nem opinionem, vt fatentur Doctores, præsertim
Paulus Parisi. consil. 159. col. 2. lib. 4. Felin. cap.
à nobis, 1. de sent. excommu. Roch. Curt. suprà,
quæst. 13. Bottæus suprà num. 21. Alex. illo con-
silio 111. numer. 1. & 2. imò & Bart. illa lege
cunctos populos, vers. 8. memb. 2. Hanc etiam
opinionem amplectuntur Angelus, & Paulus de<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio XV. 331
<-P>Castro lege vlt. ff. de iurisdi. omnium iudicum,
Nauar. in sum. cap. 13. num. 5. & cap. 23. num.
120. & in summa Hispa. num. 128. Sancius tom.
1. de matrim. libro 3. disput. 18. quæst. 1. num.
18. Pan. ca. à nobis 1. de sentent. excommunica.
nu. 7. & 11. Fel. n. 6. vers. circa tertium, Cardin.
ibidem, Laudulchus, quem refert, & sequitur
Cardin. clem. 2. de celeb. miss. quæst. 5. & ibi
Imola num. 3. Bonifacius, num. 68. Couar. 4.
varia. ca. 20. num. 8. Syl. quamuis cum multis li-
mitationibus excommun. 2. num. 5. & sequen-
tibus, Alexia in pragma. frumenti conclu. 5. nu.
95. Maior 4. dist. 15. quæstion. 3. col. 15. arg. 4.
Driedo de libert. Christiana lib. 1. cap. 17. §. vna
est, & in alia editione lib. 1. capite 2. part. 3. a. 2.
memb. vlt. §. vna est, Marti. Ledesma 2. part. 4.
quæst. 15. a. 4. dub. 2. vers. sequitur ex dictis. Pro
hac sententia citatur Suarez 3. part. to. 3. disp. 44.
sect. 3. §. illud verò sed clarius eam docet to. 5. qui
est de censuris, disp. 5. sect. 4. & 5. opi. de legib.
Henriquez 7. lib. sum. qui est de indul. c. 13. n. 8.
& lib. 9. qui est de missa, capite 25. num. 2. in fi-
ne. Pedraza præcepto 3. §. 14. Lopez 1. par. in-
structor. ca. 52. §. vnaquæque ciuitas, Petrus Le-
desma de matrim. quæst. 45. a. 5. pu. 3. dub. vlt.
Philiarc. de officio sacerdo. tom. 1. part. 2. libro
3. cap. 23. notalib. 3. Emmanuel tom. 1. summæ
cap. 122. num. 1. Leonard. Lessius, 4. de iust. &
virtu. cap. 2. dub. 8. Toletus 1. sum. cap. 6. num.
4. Sa excommunicatio numer. 12. Tabu. excom.
4. num. 2. Iacob. de Graff. lib. 4. decisionum ca.
7. num. 37. & 39. Pan. cap. vlt. de foro compe.
num. 39. & 40. citans Ioa. de Lignano, Vgolinus
de censuris tabula, 1. capit. 9. §. 3. numer. 1. & 2.
Azor tom. 1. lib. 5. capite 18. quæst. 14. & capit.
25. quæst. secunda, Armill. excommunica. nume.
30. Domi. & Ioan. Crotta not. vltimo cap. fin.
seu, vt animarum deconstit. in 6. §. statuto, Paul.
Parisien. consil. 159. colum. 1. & secunda, libro
4. Bertachin. 4. lib. de Episcopo. part. 2. numer.
34. Rosell. excommunica. 7. numer. tertio, & 7.
Pan. addiction. ad cap. à nobis 1. de senten. ex-
communica. num. 11. & ca. 1. de raptorib. num.
8. Henric. Bohic. in dist. cap. à nobis numer. 14.
vers. aut est, rationabile, Zabar. prope finem &
in repet. cap. perpendimus numer. 20. de senten.
excommunica. Bald. l. fin. numer. 2. ff. de ruris.
omnium iudicum, Iason ibi num. 3. cum Imo.
exemplum ponentes in statuto sub excommunic.
nequis aleis ludat, nam etiam si specificet, extra
territorium, ibi non ligat.
In hanc sententiam his argumentis prefati au-61
ctores conspirarunt: primum & potissimum duci-1. Arg.
tur ex capite vt animarum de constitut. in 6. vbiNon ligari|sentẽtia Epis-|copi subditos|extra territo-|rium suum|probatur.
Bonif. VIII. ait. Statuto Episcopi, quo in omnes, qui
furtum commiserunt, excommunicationis sententia pro-
mulgatur, subditi eius extra eius Diœcesim existẽtes mi-
nimè ligari noscuntur, cùm extra territorium ius di-
centi non pareatur impunè. Quàm rationem sumpsit
Pontifex leg. vltim. ff. de iurisdiction. omnium
iudicum.
Secundum, quoniam iure Pontificio defini-
tum est, nullum à non suo iudice ligari posse, vel
absolui, ca. ad audientiam de consuetudine, cap.
at si clerici in princip. de iudic. ca. quod autem
de pœnit. & remissio. capite à nobis, 1. de sent.
excommunica. consentit Grego. 11. registri cap.
54. & lege fin. C. si à non competenti iudice: er-<-P>@@
<-P>go cum princeps iudex non sit subditi in aliena
prouincia, seu territorio versantis, non poterit
ab eo ligari, vel absolui. Hæc ratio nulla est, quia
præses territorij potest in illo punire delictum
commissum extra territorium, vt cum Vgoli. no-
tato sect. seq.
Tertium, quia nemo potest iurisdictionem in
alieno territorio exercere, Clem. 1. de foro comp.
c. placuit el 2. 7. quæst. prima, c. Episcopum cum
duob. sequentib. 9. quæst. 2. ca. fin. de constit.
in 6. l. fin. ff. de iurisdict. omnium iudicum l.
1. vers. initio, & lege fin. ff. de offic. præfecti
vrbis: vbi dicitur, præfectum vrbis, si eius termi-
nos exierit, potestatem non habere, quod de aliis
magistratibus extra suum territorium intelligen-
dum quoque est.
Quartũ, quia sicut præses prouinciæ cùm pro-
uincia excessit, priuatus est l. præses prouinciæ, ff.
de offic. præsidis, & de legatis Pōtificis colligitur,
excom. capit. noui, de offic. legati, sic etiam cum
subditus extra prouinciam est, solutus actu est
legibus Principis in prouincia existentis.
Quintum, quia Clemens I. Clem. prima dePriuilegium|collatum Epi-|scopis è suis|sedibus pulsis.
foro compet. priuilegium illud confert Episco-
pis à suis sedibus proteruia impiorum expulsis, vt
in locis insignibus suis Ecclesiis vicinioribus, in
quibus poterunt securè morari, iurisdictionem
suam liberè exercere possint contra suos expulso-
res, & eorum consiliarios, & fautores, & vt in
alienis diœcesibus, in quibus moram traxerint,
possint subditis ius dicere, & suam iurisdictionẽ
in subditis omnimodā exercere, modò in propriis
diœcesibus id per se, vel per alios facere non au-
deant, vel non possint: ergo alioqui id non pote-
runt, vnde in Clem. Pastoralis, §. nunquid etiam,
de re iudicata, Clemẽs ait, Vt illud tanquam notissi-
mum nullatenus omittamus, quòd regem extra distri-
ctum imperij, in regno scilicet Siciliæ, notoriè, ac con-
tinuè pro tempore suprà dicto morantem citare non po-
tuit Imperator, nec citatio, si quam forsan de ipso intra
imperij fines fecit, citatum citra imperium constitutum
arctauit.
Sextum, quoniam Augustinus epist. 118. ad Ia-
nuar. cap. 2. & refertur ca. illa dist. 12. Matre eius
Monica dubitante, an Mediolani sabbato ieiuna-
re deberet, consultum ab eo Ambrosium respon-
disse, cùm Romam venio, sabbato ieiuno, cum
Mediolani sum, non ieiuno. Sic & tu ad quācum-
que Ecclesiam veneris, eius morem serua, si cui-
quam non vis esse scandalo, aut quemquam tibi.
Hoc cum matri renuntiassem (inquit Augusti-
nus) libenter amplexa est, ego verò de hac sentẽ-
tia, etiam atque etiam cogitans, ita semper ha-
bui, tanquam eam cœlesti oraculo susceperim: &
cap. 4. de peregrino disserens, in cuius patria tẽ-
pore quadragesimæ sabbati ieiunium laxabatur,
cum in eo loco, vbi versabatur, ieiunium non
solueretur, ait Augustinus, non, inquit, hodie ie-
iunabo; quæritur causa, quia non fit, inquit, in
patria mea. Quid aliud ille, nisi consuetudinem
suam cōsuetudini alterius præponere conatur. Et
nonnullis interiectis, ait, violat sanè Augustinus
quietem, & pacem suam de superflua quæstione
rixando. Mallem tamen in rebus huius, vt & ille
in huius, & hic in illius patria ab eo, quod cæte-
ri faciunt, non abhorrerent. Similia dicit Augu-
stinus epist. 119. cap. 17. & epist. 86. ad Casula-
num, & sæpe alibi: sentiunt ergo Ambrosius, &<-P>
@@0@
@@1@332 Quæst. CXVI. Tract. XV.
<-P>Augustinus consuetudines, & leges patriæ extra
illam non obligare, etiamsi quis aliò non transtu-
lerit domicilium.
Septimò probatur ex l. 11. titul. 23. partita 1.
vbi Alphonsus Rex de Religiosis ait, Quando al-
guno de estos sobradichos fuese à Escuella ò à Roma ò à
otro lugar. &c. se deue accordar en las buenas
costumbres de aquellos, con quien viue. Hoc est, ad
eorum viuendi rationem se accommodare & conforma-
re debet. Vt Gregorius Lopez ibi, verbo, à otro lu-
gar, interpretatur ergo consuetudines & leges
proprij domicilij extra illud non obligant: Ad
idem est ille versicul. si fueris Romæ, &c.
Octauum argumentum, quia cum peregrini &
aduenæ ligentur statutis, legibus, & cōsuetudinib.
loci, in quo versantur: si etiam ligarentur legi-
bus, & consuetudinibus proprij domicilij, nimis
graue, & onerosum illis esset, imò esset impossi-
bile, si leges aut consuetudines essent repugnan-
tes, in quo euentu certum videtur standum esse
legibus, & consuetudinibus alieni domicilij: er-
go saltem tunc non obligarentur legibus & con-
suetudinibus domicilij proprij.
Nonum, quia leges & consuetudines cuiusque
domicilij sunt latæ in bonum communitatis illic
degentis, aut existentis actu, & illi accommodatæ:
ergo non obligant eos, qui extra illum locũ sunt,
Dostları ilə paylaş: |