Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə116/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   112   113   114   115   116   117   118   119   ...   250

verò contrahentium latentem voluntatem opti-

mè deduxit Vlpianus ex naturali æquitate, cui

contrahentes studiusse intelligendum est; nam

durissimum esset vbicunque quis nauigans, aut

iter faciens delatus est, se defendere. Quare si cō-

trahens cum aduena confestim eum inde profe-

cturum ignorauerit, poterit eum in loco contra-

ctus conuenire, si eum ibi consistentem inuenerit,

vt Bartholus suprà, & Pan. cap. fin. num. 33. de

foro competenti tradunt, & colligitur ex Vlpiano

& aliis suprà: tunc enim causa nulla est, ex qua

cōtrahentium voluntas de executione contractus

in locum domicilij aduenæ destināda deducatur:

& contra voluntatem contrahentium iniustum

esset contrahẽtem tunc cũ aduena, ad locũ domi-

cilij aduenæ amandare, vt illum cōueniat, quāuis

in loco contractus aduena consistens inueniatur.

  Si opponas l. exigere ff. de iudic. vbi46

in contractu dotis non attenditur locus, vbi fit

contractus: sed locus domicilij viri: ergo ad-

uenæ non tenentur legibus loci, in quo versan-

tur, sed proprij domicilij. Respondeo notando,

male aliquos ex illa l. exigere, deduxisse, virum

contrahentem matrimonium extra locum domi-

cilij, non teneri in cōtractu dotis legibus illius lo-

ci, in quo contractus celebratus est, nam vt ob-

seruat Grego. Lop. l. 24. verb. el casamiento, tit. 11.

part. 4. & Siman. suprà num. 143. lex illa de facul-

tate conueniendi, quæ post contractum matri-

monij oritur, & de exactione dotis loquitur, & so-

lũ docet dotẽ à muliere exigendā esse, vbi maritus

domiciliũ habet, non vbi instrumẽtum dotale cō-

scriptum est: causam ex communi foro omnium

sententia adsignat Simancas num. 144. plures re-

cẽsens, Quia in loco domicilij viri, coniuges do-

tis exactæ solutionem destinasse videntur, in quẽ

vxor à viro deducẽda erat, & cuius forũ sortiri de-

bet, l. cum quædam ff. de iuris. omnium iudicum,

& l. fin. ff. ad municipalem, quæ communis ad<-P>@@



<-P>l. exigere interpretatio ibi ab Vlpiano traditur,

nec enim (ait) id genus contractus est, vt & eum lo-

cum spectari oporteat, in quo instrumentum dotisfactum

est, quàm eum, in cuius domicilium & ipsa mulier per

conditionem matrimonij erat reditura.

  An verò quoad lucrandam donationem pro-47

pter nuptias, & mediam partem bonorum, quæ

constante matrimonio sunt comparata, inspiciẽ-

dæ sint leges eius loci, in quo contractus matri-

monij initus est, an verò loci domicilij viri, in

quem à matrimonio vxor deducitur, doctè dis-

putant Gregorius Lopez & Simācas suprà, Palac.

rub. repet. rubricæ, cap. per vestras, de don. in-

ter. vit. & vxo. §. 55. num. 12. & alij plures, quos

diligenter congessit Ioan. de Baraona addition.

ad Palac. rub. suprà ver. inspiciendam consue-

tudinem domicilij mulieris.

  Iuxta hæc benè Azor lib. 5. cap. 23. quæst. 3.48

ait, cum primùm quis delinquit, etiamsi sit pere-

grinus, & extraneus, subijcitur potestati eius, qui

condidit statutum, quamuis tempore, quo condi-

tum est statutum, subiectus non esset. Item extra-

neus subiicitur statuto ratione rei sitæ in loco,

vbi est conditum statutum, vel ratione contractus

in eo loco initi. Nam cap. fin. de foro comp. his

tribus modis pertinet quis ad forũ, & iurisdictio-

nem alicuius. Latiùs hæc docuerat capit. 3. q.

11. vbi interrogat, an forenses ligentur statutis

& legibus, quibus incolæ. De qua ait agere Cyn.

Din. Bar. Salic. & alios, l. cunctos populos. C. de

sum. Trin. Inn. Hostien, Ioan. Andr. Ancar. But.

Pa. Fel. & alios, c. à nobis, 1. de sen. exc. Syl. exc. 2.

n. 5. & sequentibus, Ang. exc. 1. quæst. 10. & cō-

munem omnium sententiam esse, illis legibus &

statutis non teneri: quia non sunt ciues, incolæ,

nec municipales. Nam ciues facit origo, manu-

missio, vel allectio, id est electio ad honorem vel

dignitatem ciuitatis, vel adoptio, l. ciues, C. de in-

colis, lib. 10. incola est qui aliunde veniens, vel a-

libi ortus, hîc domicilium collocauit, d. l. ciues:

& l. pupillus §. incola ff. de verbor. sig. Munici-

pẽ facit natiuitas propria, vel paterua, aut manu-

missio, vel adoptio, l. municpem ff. ad municipalẽ.

Ratione tamen delicti peregrinus subiicitur legi,

vel statuto imponẽti pœnam, vt si peregrinus ibi

furetur. Item etiā si in patria sua sit, si hic habet

vina, oliueta &c. subiicitur legibus & foro hu-

ius loci, l. actor C. vbi in rem actio, l. for-

ma §. si verò ff. de censibus, gl. cap. sanè, de for.

comp. item si habet hic domiciliũ, & potest quis

duo habere, si in duobus se collocasse videatur, l.

assumptio §. filius, ff. ad municipalem, gl. cap.

dilectus filius de rescrip. item externus, vbi con-

trahit, obligatur, & eo loco contraxisse quis cre-

ditur, vbi vt solueret, aut responderet, sese obliga-

uit, l. contraxisse, ff. de actio. & oblig. Viatores, &

peregtini statutis & moribus eorum, per quorum

loca transeunt, vel ad quorum loca veniunt, con-

festim recessuri, profecturive non subiiciũtur, nisi

ex causis supradictis: sed dubiæ quæstionis est, an

teneantur statutis & legibus, quæ seruantur circa

ieiunia, & delectũ ciborũ, & festa in locis per quæ

trāseunt, Pan. consi. de obser. ieiun. ait teneri, gl. c.

quę cōtra d. 8. & c. illa d. 12. ait, si statim sint reces-

suri, non teneri, si cōmoraturi, teneri existimo ra-

tione scādali, licet cōfestim sint recessuri, sed seclu

so scādalo nō teneri, nisi ibi sint moraturi. Scho

lastici quoad punitionem subsunt Episcopo ciui-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio IV. 327



<-P>tatis, l. rectori academiæ, aut gymnasij, gl. auth.

ne filius pro patre. Horat. de priuileg. scholastic.

cap. 64. sed consuetudine quod ad professores, &

magistros spectat, magistratus ciuitatis solet esse

eorum iudex in criminibus. Alicubi Episcopus est

iudex, cũ scholaris est clericus: cum verò laicus,

Magistratus ciuilis. Consuetudo gymnasij vbique

seruanda, vt ait Iullius Clarus libro 5. sentent.

recept. in pract. crimi. quæst. 35. nu. 23. Quoad

Sacramenta necessaria, scholares subsunt ordina-

rio loci vbi student: quoad non necessaria, pro-

prio Episcopo; vbi etiam ad ordines indigent

sui Episcopi dimissoriis: & eorum vota,

& iuramenta non possunt relaxari authoritate

Episcopi loci, vbi student: vt cum aliis ait Syl. do-

micilium, §. 2. & 3. milites de iure in criminibus

militaribus puniũturà duce, & de cōsuetudine etiā

in aliis, Iul. Clar. illa quæst. 35. nu. 24. & quęst. 34.

n. 4. Nullibi habentes domiciliũ, vbi inueniuntur

pro quolibet crimine, puniri possunt secundũ glo.

l. 1. C. vbi de crim. agi opor. quam Couar. ait esse

communiter receptam, licet ipse putet esse remit-

tendos ad locum, vbi delictum commiserunt, in

pract. cap. 11. num. 7. Clarius suprà, q. 39. n. 7.

  Ampliatur primò quarta conclusio, vt forenses49

legibus territorij ligentur, etiamsi ad illos solosAmpliatio 1.

dirigantur, vt contra Innocentium, ca. à nobis 1.

de sentent. excommunic. retulimus dixisse. Ho-

stien. Pan. & Syl. excom. 2. num. 5. quibus & Sua-

rez suprà consentit: quia princeps prouinciæ

potest statuere omnia, quæ fuerint conuenientia,

ad incolumitatem sui territorij, vel ad suam se-

curitatem, aut debitum honorem, vel quid simi-

le, etiam si præceptum dirigatur ad solos adue-

nas: vt quod non deferant arma, quod non hos-

pitẽtur in tali, vel tali loco, licet admittātur. &c.

  Secundò ampliatur, vt leges territorij non tā-

tum obligent forenses quoad vim directiuam, sed

etiam quoad vim coactiuam. Ita citati pro secun-

da opinione, præsertim Bartolus l. cunctos popu-

los, C. de summa Trinit. quia idem titulus est, ad

præcipiendum, & ad puniendum: Et vis directi-Idem titulus|est ad præci-|piendum, &|pumendum.

ua sine coactiua esset inefficax, & inutilis. Et si

forenses tenentur per se in conscientia seruare le-

ges territorij, transgrediendo eas, delinquunt in

eo, & contra ipsum: ergo ratione delicti sub-

duntur punitioni superioris, & iudicis talis ter-

ritorij, iuxta auth. quæ in prouincia, C. vbi de

crimine agi oportet. Limita, nisi peregrinus

sit superior statuente: quia superior non potest

subdi inferiori, quoad vim coactiuam. Vt si Epis-

copus hic sub excommunicatione lata prohibeat

clericis aliquid, Metropolitanus, etiamsi in hoc

Episcopatu contra talem legem agat, non incur-

rit censuram: notat Syl. excommunicatione 1.

num. 9. Nauar. capit. nouit de iudic. sumitur ex

Pan. cap. 1. de raptor. num. 8. & cap. fin. de fo-

ro compet. indicat Armil. excomm. numer.

29. intellige de superiore quoad iurisdictionem:

nam si sit superior quoad dignitatem tantùm, vel

officium, obligari potest. Vt ijdem sentiunt, quā-

uis oppositum indicet Sotus 4. d. 22. quæst. 2. art.

2. sine causa tamen: quia illa maior dignitas per

accidens est, & non repugnat subiectioni in ali-

quo facto, imò Angel. excommunic. 1. numer.

12. ait non solum Archiepiscopum in loco suffra-

ganei, sed etiam ipsum suffraganeum, proprio sta-

tuto ligari quoad excommunicationem, si peccẽt<-P>@@



<-P>vt priuatæ personæ, secus si vt Archiepiscopi, vel

Episcopi: sed est opinio ridicula, quia nemo po-

test se excommunicare: Archiepiscopum verò si

potest excommunicare, quia furatur, etiam po-

terit excommunicare, quia facit ordines in loco

suffraganei, vel alium actum episcopalem, iure

illi vetitum. Vide Syl. suprà.

  Tertiò amplia, vt vera sit conclusio, etiam si

vno tantùm die quis existat in territorio alieno, vt

dixit Sa suprà, & hic est vsus: neque refert, quod

habeat animnm diutius ibi manendi, vel alio die

recedendi, aut suspensum, seu neutrũ. Nec enim

est, cur vel statuta particularia, vel leges generales

Ecclesiæ de seruandis ieiuniis, abstinentiis, & so-

lemnitatibus regionis, in qua quis est, restringa-

mus ad existẽtes ibi, cum domicilio, vel per maio-

rem partem anni, aut per aliud determinatum tẽ-

pus, aut cum certo animo.

  Et quamuis aliqui Doctores nostram senten-

tiam restringant, & moderentur aliquo modo, vt

solus transitus non sufficiat obligare ad statuta, &

cōsuetudines loci, sed requiri, vt sistat ibi, Naua.

cap. 13. num. 5. Ludouic. Lopez illo cap. 52. §.

nec peccant, Philiarchus eo cap. 23. §. est tertiò

notandum, Henriquez, lib. 9. de Missa cap. 25. nu.

2. in fine, Sa verbo Missæ auditio, num. 6. tamen

diuersimodè hoc explicant: Nam Sa ait, transiens

per locum, vbi est festum particulare, non te-

netur audire sacrum: secus, si inde recedat, aut

eò accedat. Philiar. ait, peregrinum sistentem in

oppido, in quo est dies festus, vel ieiunij, teneri

audire sacrum, & ibi prandentem teneri à carni-

bus abstinere iuxta illius loci consuetudinem, sed

supponit non teneri sistere, vt audiat sacrum.

Hẽriquezautem ait, peregrinum non teneri ad ie-

iunium, & abstinentiam carnium priuati statuti,

priuatæq́ue consuetudinis oppidi, per quod tran-

sit obiter, & addit in commento liter. R. nec

teneri audire sacrum, licet pridie illic dormierit,

vt sequẽti die proficiscatur: sed Thomas Sancius

illa dist. 18. numer. 5. ait conformius sententiæ

secũdæ (quam nos sequimur) locutum esse Phili-

arcum. Nam tenendo peregrinos teneri legibus

loci, per quem transeunt, dicendum est, si adim-

pletio legis non requirat specialem moram, te-

neti peregrinos transeuntes obiter, ad eam: vt

ad abstinentiā à carnibus, dum in oppido etiam

transeuntes sunt: si verò specialem moram requi-

rat, teneri transeuntes, quādo mansuri in oppido

sunt tẽpore proportionato impletioni illius præ-

cepti: quare non teneri audire sacrum, quando

eo solo tempore mansuri sunt, quod satis est ad

cibos sumendos, quia ea mora non est propor-

tionata auditioni sacri, secus si toto mane vel ma-

gna eius parte illic sistere debeant.

  Ego verò rem sic explicarem, à carnibus absti-

nere tenentur toto eo tempore, quo sunt intra

limites oppidi, vbi à carnibus abstinetur, siue si-

stant intra illos limites, siue non. Item si cōmo-

dè possunt, tenentur antequam fines illius oppidi

egrediantur, audire sacrum, si in eo oppido dor-

mierunt, vel per notabile aliquod tempus in eius

finibus versantur, & ad hoc tenentur sistere, se-

cus si commodè non possunt, quia oporteret mul-

to tempore expectare, vt sacrum audirent. Non

enim obligat Ecclesia cum tanta difficultate, præ-

sentim si alia incommoda sumptuum, & simi-

lium ex mora sequerẽtur. Item cum modico tem-<-P>

@@0@

@@1@328 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>pore versantur intra terminos illius loci, etiam si

commodè possint, non tenentur sacro intercesse,

quia non censentur eo die in tali loco existere: pa-

rum enim pro nihilo reputatur. Verbi gratia, si

tantum per vnam horam intra illos terminos sint

futuri.


  Sed obijcies: quia qui transit, vel breui tem-51

pore est in aliquo loco, non dicitur moraliter in

eo esse, arg. l. quæsitum 76. §. fin. ff. de legatis

3. ibi, rebus quæ in fundo sunt, legatis, non ac-

cedũt, quæ casu illic fuerunt, & l. si ita 84. ff. eo-

dem, ibi nec quod casu abesset, minus esse lega-

tum, nec quod casu ibi sit, magis esse legatum, &

l. si pro patre vers. in rem autem versum, ff. de in

rem verso. Versum, inquit, sic accipimus, vt duret

versum; & l. diuortium ff. de diuortiis: si breui

reuersa vxor est, nec reuertisse videtur, & cap. nā

& ego, de verb. signif. quod est desumptum ex

Hieronymo, vbi quærit, cur Salomon se vnige-

nitum nominet, cùm fratrem vterinum habuerit?

& respondet, quia, cùm statim obierit, quasi non

natus reputatur, vbi gloss. verbo, quasi ait, nonNon videtur|fuisse, qui non|durauit.

videtur fuisse, qui non durauit, quod, probat ex

c. ad nostram de regular. vbi qui triduo fuit re-

gulari habitu indutus, non dicitur habitum in-

duisse: quia, vt ait gloss. verbo statim, non dicitur

factum, quod non durat: quam glossam sequun-

tur Speculator, tit. de instrum. edit. §. cōpendiosè,

num. 16. Felin. cap. in præsentia, numero 32. de

prob. si ergo transeuntes vel modico tempore si-

stentes, non dicuntur esse moraliter in eo loco,

non astringentur eius legibus.

  Respondeo, quæ parua, aut modica morali-

ter sunt, in ordine ad aliqua negotia: magna esse

possunt in ordine ad alia, quæ non tanti mon, ẽti

sunt: sic ergo esse transeuntes, vel breui tempore

in aliquo loco: moraliter parum, aut pro nihilo

reputantur in ordine ad domicilium, vel habita-

tionem, & negotia, quæ domicilium, vel habi-

tationem requirunt; sed in ordine ad Missæ audi-

tionem, vel ieiunium, vel abstinentiā à carnibus:

quæ facilia sunt, magnum, & notabile quid existi-

matur: ideo vsus & consuetudo, quæ legem Ec-

clesiæ interpretatur, est, vt tales quasi obligati,

Missam audiāt, à carnibus abstineant, statutis, prę-

ceptis generalibus, vel particularibus iustis gu-

bernantium ea loca obedient, eorum sententiæ

stent, si delictum commiserint, tres dies, aut duo

parum quid videtur, nihilominus peccaret nu-

meraliter, qui ordines reciperet, si ei deessent

tres dies, aut duo de tempore, de ætate, quam Ec-

clesia requirit, similiter qui vna hora ante ortum

diem sine priuilegio celebraret, & sic in aliis

multis. Quod verò attinet ad locũ Hieronymi, si

eam, quā insinuat, sentẽtiam amplectamur, Ber-

sabe scilicet præter Salomonem nullum ex Dauid

habuisse filium, pręter eum quem ex adulterio cō-

cepit, & qui mox natus sine nomine decessit: res-

pondeo eum inter Bersabe filios non numerari,

quia ante octauũ diẽ in quo circũcidi, & nomen

capere debebat, mortuus fuit, vt liquet 2. Regum

12. vers. 18. Censeo tamen ex Dauid præter Sa-

lomonem alios filios habuisse, de quo vide inter-

pretes Prouerb. 4. num. 3. nam & ego filius fui

patris mei, tenellus, & vnigenitus coram matre

mea. Vnde meritò Sancius illa disp. 18. n. 8. & 9.

reiicit gloss. cap. quæ cōtra, d. 8. verbo aut pere-



grini, Speculat. rub. de const. num. 7. Archid. ca.<-P>@@

<-P>illa d. 12. Turrec. Hugo, Io. Med. Margar. confes-

sorum, Marti. Ledes. Palud. Rossell. Syl. & Palac.

qui videntur requirere animum transferendi do-

micilium in aliquem locum, vel habitandi ibi, vt

statutis & consuetudinibus eius obligentur, &

quamuis ipse dicat sufficere & requiri animum

existẽdi ibi per maiorem anni partem, tamen nos

cum Lessio, & aliis diximus minus tempus suffi-

cere.

  Item Sancius ipse num. 10. & sequentibus sen-52



tentiæ tenenti, peregrinos non obligari legibus

loci, per quem trāseunt, aut in quo breuiter sunt,

apponit tres exceptiones, quæ sententiam nostrā,

& communem confirmant. Prima est, quoad cō-Prima exce-|pio Sancij.

tractuum, solennitatem: nam forenses, & pe-

regrini tenentur in contractibus seruare for-

mam & solemnitatem legibus, vel consuetudi-

nibus loci requisitas. Quilibet enim forum sor-

titur in loco coutractus, quantùm ad ipsum con-

tractum, cap. fin. de foro compet. l. si fundus ff. de

euiction. & tradit Innocentius, rub. de consued.

num. 6. & 7. & ibi Antonius de Butrio num. 2.

& cap. 2. de const. num. 22. Imola. num. 9. ad fi-

nem, Ancaranus, cap. fin. de const. in 6. numero 7.

opposi. 7. & cap. 1. de const. num. 208. Pan. cap.

1. de sponsalib. num. 10. Præposi. ca. quæ contra

d. 8. Cynus lib. 1. C. de sum. Trinit. vbi Bart. n.

14. Bald. num. 20. Fulgos. nu. 18. Salicet. num.

4. Iason, in 2. lectura num. 56. Io. Bap. de Sanct.

Seuerino nu. 87. Aduenam, seu forensem in con-

trahendo debere seruare formā præscriptam eo

loco, iuxta l. si fundus ff. de euictio. docet Greg.

Lopez, ex tex. l. 15. tit. p. 1. verbo postura ô yerro, &

l. 34. verb. el casamiento, tit. 11. part. 4. & in tes-

tamentis seruādam à forensibus solemnitatem le-

gibus regni præscriptā, Bart. l. de quib. num. 29.

ff. de legi. & l. 1. num. 24. C. de sum. Tri. quem

probat, & ab aliis neotericis probari testatur Tel-

lin Fern. l. 3. Taur. 2. part. num. 1. & 2. Cifuitis,

num. 23. Anto. Gom. num. 20. moli. to. 1. iust.

tract. 2. disp. 127. probat Bart. sup. quia solemni-

tas actus pertinet ad territorium, vbi actus fit l.

3. in fine, ff. de testibus, l. 2. C. quemadmodum

testamen. aperiantur. Idem Bart. repeti. l de

quibus, num. 27. & 29. ff. de legibus, Baldus l. 1.

num. 3. C. de contrah. emp. Corneus consil. 64.

volu. 3. Cassan. consuetud. Burg. Rub. 4. §. 2.

gloss. ou duché. numer. 3. & gloss. Selon, num. 10.

Anto. Gab. tom. 3. commu. opi. lib. 6. tit. de cō-

suetudine, num. 4. & tom. 1. lib. 6. verbo Foren-



sis, Mexia in pragm. frumenti, concilij 5. num. 81.

Hinc cōtractus absolutè initus, censetur celebra-

tus iuxta consuetudines, & statuta loci, in quo fit

ex l. quod si nolit §. quia assidua, ff. de ædilit.

edicto, & affirmant Bartol l. nemo est, ff. de

duob. reis, Pan. cap. cum M. nũ. 5. de const. Ang.

verb. contractus, num. 4. Syl. quæst. 8. Moli. to.

2. de iust. tract. 2. disp. 260. initio. Ab hac re-

gula excipe contractum dotis per legem exigere,

ff. de iudic. in quo solum attenditur locus domi-



cilii viri exigere, inquit, dotem illic mulier debet, vbi

maritus domicilium habuit: non vbi instrumentum

dotale scriptum est. Decius consilio 19. Roderic.

Suarez ad l. 1. titul. de las ganancias, l. 3. fori le-

gum, Grego. Lop. alios referens, l. 14. verb. del

casamiento, tit. 11. part. 4. Bart. li. 1. num. 17. C.

de Sum. Tri. Fulgos num. 18. Iason num. 60. Si-

manc. cum multis in inst. tit. 9. n. 142. & duobus<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio IV. 329

<-P>seqq. de solemnitate autem testamenti, an adhi-

benda sit iuxta leges loci, in quo fit, vel potiùs,

in quo bona sita sunt, vide Doct. l. 3. Tauri. ibi

ei fuentes, num. 23. Anto. Go. num. 20. Burg. de

Paz. num. 387. Roland. Consil. 24. Volum. 3.

Azebed. 5. compil. tit. 4. lib. 1. num. 5. & sequẽ-

tibus. Hinc gabellæ soluandæ in loco contractus,Gabellæ sol-|uendæ sunt in|loco contra-|ctus.

Bald. l. 1. nu. 3. & 4. C. de contrah. emp. Ber-

tachin. in repert. ver. Gabella per quos soluatur,

Caiet. verb. vectigal. Syl. gabella 3. quæst. num.

13. Armilla, eod. verb. num. 11. Medina de rest.

quæst. 15. §. verum cum in his vers. per hæc pa-

tet, idem est de aliis tributis, quando debentur ra-

tione rei existentis in eo loco, vel actionis, quæ

ibi fit. Hinc etiam forenses vendentes triticum in

Castella, tenentur Pragmaticam frumenti serua-

uare, Io. Medina de rest. quæst. 36. Mexia in prag.

frum. con. 5. num. 78.

  Iuxta hanc exceptionem bene aliqui docent,

peregrinos in locis, vbi obligat Tridentinum, non

posse validè celebrare matrimonium clandesti-

num, quia est contractus.

  Ex eadem exceptione colligitur decisio illius53

quæstionis, an lex, vel statutum loci habeatAn lex vel|statutum loci|possit irritare|actus, qui à|forẽsibus fiũt.

vim irritandi actus, qui à forensibus fiunt. De hoc


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   112   113   114   115   116   117   118   119   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin