Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə115/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   250

in his, 11. distinct. Hi sancti planè asserunt Foren-

ses teneri ad seruandas consuetudines locorum,

vbi inueniuntur: non est autem maior vis consue-

tudinis, quam legis: imò tunc maximè potest

consuetudo obligare, quando à legislatore accipit

vim legis expressè, vel tacitè, vt dicemus disp.

de consuetud. nec obligatio consuetudinis funda-

tur in opinione populi, sed in voluntate expressa

vel tacita principis. Ad hæc loca Augustini re-

spondet Sancius suprà nu. 16. intelligi de consilio:

sed contra, quia in illo loco confessionum vocat

flagitiosum, & turpe violare illas consuetudines:

quæ omnes voces præceptum, & obligationem

grauem indicāt, quam etiam probat Augustinus,

quia turpis est pars suo vniuerso non congruens:

& partem vocat aduenam, etiam si non maneat

ibi maiori anni parte, aut multo tempore: vnde

illa ep. 118. ait, ad quam fortè venerit Ecclesiam,

non in qua manserit, & in illo loco de doct. Chri-

stian. ait flagitiosum esse, qui metas consuetu-

dinis bonorum, inter quos versatur, excedit. Sed

de hoc loco Augustini, qui corruptè à multis le-

gitur, & sinistrè à gloss. 3. cap. quisquis d. 41. expli-

catur, dicam postea aliquid. Præterea licèt in

Gallia, verbi gratia, sit consuetudo non abstinen-

di à carnibus feria sexta à natiuitate vsque ad pu-

rificationem, vt Paludanus suprà refert, non lice-

bit Gallo hic eo tempore existenti, seruare con-

suetudinem suæ patriæ, vt constat ex communi

vsu hominum, sed tenebitur se conformare con-

suetudini loci, & similia exempla possunt facilè

applicari: ergo. Nec valet dicere, abstinentiam sex-

tæ feriæ à carnibus esse de vniuersali lege, & con-

suetudine Ecclesiæ, & ideò seruandam esse ab

omnibus, vbi non est contraria consuetudo: ne-

que enim hoc est ligari peculiari consuetudine,

vel statuto alicuius loci, sed lege, aut consuetudi-

ne communi. Nam licet hoc ita sit, tamen ex eo<-P>@@

<-P>etiam sequitur, contra aduersarios, à viatoribus

seruanda esse festa populi, vbi inueniantur. Nam

vniuersalis Ecclesiæ lex est cap. fin. de feriis, vt ce-

lebrentur solemnitates, quas singuli Episcopi in

suis diœcesibus cum clero, & populo duxerint, so-

lemniter venerandas. Idem generalis lex, & con-

suetudo Ecclesiæ introduxit in obseruatione ie-

iuniorum, vt scilicet quisque seruet consuetudi-

nem, vel legem populi, in quo fuerit, vnde in cap.

2. de obserua, ieiunij §. Item de illis expressè dici-

tur, in festiuitatibus, & abstinentiis seruandam

esse regionis consuetudinem, & lex ac consuetu-

do abstinendi à carnibus feria sexta, vbi non est

contraria consuetudo introducta, generalis est,

& consuetudo Gallicana est particularis exceptio

pro illis solis, qui ibi commorantur: & commu-

niter ita receptum est, vt forenses seruent in ieiu-

niis, & festis statuta, & consuetudines populorum,

in quibus esse contigerit, & scandalum, quod ex

contrario sequitur, non est fundatum in errore

alicuius ignorantis, sed in communi, & certa per-

suasione hominum de lege, vel consuetudine ad

id obligante. Vnde quòd Aug. ep. 112. cap. 2. di-

xit, eiusmodi obseruationes esse liberas, intellige,

quia non astringitur illis tota Ecclesia: sed quæ-

dam obseruantur, & obseruari debent ab existen-

tibus in vno loco, aliæ ab existentibus in alio: vel

quia sunt de rebus non præceptis, nec prohibi-

tis diuino iure, naturali, aut positiuo: vnde Ep. 86.

ad Casulan. relata cap. in his, dist. 11. in his re-

bus, de quibus nihil certi statuit Ecclesia, mos po-

puli Dei, vel instituta maiorum pro lege tenenda

sunt. Cōfirmatur: nam subditus extra territorium

non obligatur lege municipali: ergo eo ipso inci-

pit obligari propriis legibus eius prouinciæ, in

qua versatur, quia non debet manere immunis ab

obligatione omnium legum prouincialium pro-

pter suam peregrinationem: & quia sicut per ab-

sentiam à territorio amittit aliquam actualem

subiectionem, & ideò desinit obligari propriis

legibus, ita per existentiam actualem in alio terri-

torio acquirit aliquam actualem subiectionem ad

leges illius. Et quamuis non interueniat commu-

nis, & generalis lex, aut consuetudo principis, qui-

libet princeps, qui potest leges, vel statuta cōdere,

potest eis aduenas, & peregrinos comprehendere,

modò sint capaces. Potest enim princeps loci sta-Potest Prin-|ceps statuere|quidquid ad|pacem & con-|seruationem|illius loci in|quo est, neces-|sarium est.

tuere quidquid ad pacem, & bonam conseruatio-

nem illius necessarium est: sed ad hoc multum re-

fert, vt aduenæ se conforment moribus populi:

nam ex contrario sequi possunt scandala, pertur-

bationes, & dissidia: ergo eam conformitatem

præcipere possunt, & solùm, & sic suis statutis, &

consuetudinibus per se, & directè, & non solùm

ex vi alicuius generalis legis, vel consuetudinis,

ligant aduenas, præsertim nullibi habentes do-

micilium, ne omnibus eiusmodi legibus careant,

aut habentes in loco domicilij similes leges, &

consuetudines sic non grauantur ex peregrinatio-

ne, sed quasi in eodem statu permanent, & quod

morum vniformitas inter peregrinos, & incolas

maximè necessaria sit ad pacem, quietem, & tran-

quillitatem Reip. patet ex cap. in nouo 16. quęst. 7.

& cap. illud de electio. Facit etiam cap. illa d. 12.



§. quod enim. Vbi ex Ambrosio, inquit Aug. sic

etiam tu, ad quam fortè Ecclesiam veneris, eius

morem serua, si cuiquam non vis esse scandalo,

nec quemquam tibi.


@@0@

@@1@324 Quæst. XCVI. Tract. XIV.


  Ex quo intelligitur, quomodo leges territorijCorollariũ &|solutio argu-|mentorũ pri-|mæ opinionis.

obligent forenses ratione scandali vitandi: non

enim solùm obligant, quando scandalum in indi-

uiduo imminet, sed etiam vbi in indiuiduo cessat,

quamuis lex ad vitanda scandala, quæ communi-

ter acciderent, introducta sit. Vt si propter vitan-

dum scandalum statueretur, ne fœminæ hoc, vel

illo modo incederent: in quo euentu scandalum

solùm fuit motiuum legislatoris, sic in præsenti

vitatio scandali, perturbationum, & malorum

exemplorum, vt etiam notauit Leonardus, solùm

est motiuum condendi legem, quæ tamen obli-

gat, etiam cùm in indiuiduo scandalum cessat:

& hæc fuit sine dubio mens Augustini, vt patet

attentè ipsum legenti. Et cōfirmatur, quia iure na-

turę, vel gentium Princeps: quilibet punire potest

aduenas in suo territorio delinquentes, & ita dici

solet, homines sortiri forum ratione delicti, cap.

fin. de foro comp. cap. 1. de raptor. l. fin. ff. de accu-

sat. auth. qua in prouincia C. vbi de crimine agi

oporteat, & aliis iuribus citatis à glos. cap. fin. de

for. compet. verbo. ratione delicti. Vide etiam l.

quæstiones C. vbi de delictis agi oporteat: ergo

etiam potest eos obligare, vt quamdiu ibi sunt,

seruent mores, consuetudines, & leges proprij

territorij.

  Dixi autem suprà, quarum sunt capaces: nam qui43

baptizati non sunt, incapaces sunt legum Eccle-Ad arg. 1. opi.|Qui baptiza-|ti nō sunt, in-|capaces sunt le|gum Ecclesia-|sticarum.

siasticarũ: & ideo illis non obligantur, siue sint ad-

uenæ, siue incolæ: ciuilibus tamen legibus, quibus

possẽt obligari, si essent incolæ, possunt obligari,

quando sunt aduenæ: hæ leges solùm respiciunt

homines, vt homines, vel ciues sunt: ideò possunt

illos ligare: legibus autem Ecclesiasticis non obli-

gantur, quia nec sunt subditi per se potestati Ec-

clesiasticæ, nec habent fundamentum illius obli-

gationis, quod est fides, & religio, & baptismus:

quia præcepta solent esse de actibus religionis,

qui ad cultum Dei, & salutem animæ ordinantur:

ideò ad eos, qui non credunt, nec verè, nec fru-

ctuosè, sed irrisoriè, & noxiè obseruabuntur, non

diriguntur, ex intentione Ecclesiæ: maximè cùm

ea ad fidem, & religionem non possit cogere eius-

modi infideles. Per quod patet responsio ad pri-

mum exemplum positum in fundamentis primæ

sententiæ. Secundum erat de religiosis compara-

ris ad communitatem sæcularium, in qua habi-

tant: de quibus in primis dicitur, non rectè in

exemplum afferri: nam illi non existunt ibi tam-

quam peregrini, & aduenæ, sed ibi suam habent

habitationem, & domicilium. Deinde quantùm

ad leges ciuiles; si sint communes omnibus ciui-

bus, & non repugnent immunitati Ecclesiasticæ,

obligari possunt, vt reliquæ personæ Ecclesiasticę.

De quibus dicam sect. 8. Deinde si consuetudo

Ecclesiastica sit ita vniuersalis, vt ab omnibus

cuiuscumque status, & conditionis seruetur, etiam

obligabit illos, quia illi etiam sunt membra illius

Ecclesiasticæ communitatis, quatenus talis est.

Si autem lex sit Episcopalis, non obligat illos,

quia sunt exempti, & quasi extra territorium.

  Excipit tamen duos casus Tridentinum, ses.

25. cap. 12. de regularib. præcipiens regularibus,

vt obseruent censuras, & dies festos diæcesis, quæEx decentiæ|seruandæ sunt|leges politicæ,|non dissenta-|neæ statui re-|ligioso.

obligatio magis nititur iurisdictioni Concilij,

quàm diæcesani, & illamet exceptio firmat regu-

lam in contrarium, quoad alios casus. Ex decentia

tamen seruandæ sunt leges, non dissentaneæ<-P>@@



<-P>statui, religioso, & vitanda omnino scandala.

  Tertium exemplum erat de religiosis, vt sunt

hospites in prouinciis, vel domibus, ad quas di-

uertunt: de quibus Antoninus, & Syluester signi-

ficant religiosos non habere certum territorium,

sed totam Ecclesiam: quia religio vbique esse

potest: sed licet hoc verum sit, quoad generales

obseruantias, & regulas totius religionis: tamen

quoad particulares, quæ in vna prouincia, vel

domo esse possunt, reuera sunt forenses, ideò

doctrina data in eis etiam locum habet, quia

procedit eadem ratio, & ita tenet Suarez suprà.

  Quartum exemplum de nouitiis sine causa

affertur, quia non sunt propriè aduenæ: sed ibi

habitationem, & domicilium habent. Dicit ergoNouitij pro-|priè non sunt|aduenæ.

Suarez alia ratione non obligari præceptis reli-

gionis: quia nimirum deest illis fundamentum,

& votum obedientiæ, & religionis. Et præcepta,

quæ habent vim obligandi ad religiosos ferun-

tur: & quia ex directa, & expressa intentione ibi

sunt, vt probentur, non vt habeant æqualem cum

cæteris obligationem, cum hoc tamen stat, vt

habeant aliquem modum obligationis in rebus

suo statui accommodatis, vt ait Suarez, & sæpe

in hoc tract. de peccatis diximus: sicut à prælato

possunt puniri, ita & ad peccatum etiam mortale

obligari.

  Quintum exemplum erat de sacerdotibus Græ-

cis, de quibus ex professo Suarez 3. p. tom. 3. disp.

44. sect. 4. §. illud verò, & cæteri in eadem materia

de Euch. malè Ledesmius 1. p. 4. qn. 15. art. 4. dub.

2. dixit, sacerdotem Græcum inter nos versantem

teneri in azymo consecrare, quem refellit Suarez

loco hic citato, ex Leone IX. ep. ad Mich. patrem

Constantinop. cap. 29. & ex Eugenio IIII. in liter.

vnio. quæ habentur in Florentino post sess. vlt. &

multos Græcos, & Armenos vidimus in Hispania

in fermentato consecrantes, & ita expedit ad con-

cordiā inter Latinos, & Græcos ineundā & con-

seruandā, & difficillimũ esset sacerdoti peregrināti

nouos ritus addiscere, & exercere, & consuetudo

hæc tam est nota, vt nullũ generet scandalũ, & va-

rietas est decus Ecclesiæ, & delectat. Nũc breuiter

dico, illam consuetudinẽ cum hac limitatione, &

moderatione introductam esse, tum ad euitanda

schismata, tum etiam, quia esset difficile peregri-

no se accommodare in omnibus cæremoniis: nec

ex illa varietate sequitur aliquod incommodum,

sed spectat potiùs ad Ecclesiæ pulchritudinem,

quando de eiusdem Ecclesiæ voluntate satis con-

stat. Neque exemplum hoc est ad rem: quia sacer-

dotes Latini non ex statuto particularis prælati,

sed generalis, nempe Pontificis, consecrant in

azymo: quod mandatum est generale toti Eccle-

siæ: sed cum Græca dispensatum ex causa fuit, vel

exceptio posita. An verò sicut sacerdos Græcus in

Ecclesia Latina permittitur consecrare in azymo,

ita sacerdos Latinus in Ecclesia Gręca possit cele-

brare in fermentato, discussum est à nobis, & aliis

tract. de Eucharistia. Vide Suarez suprà.

  Ad cap. autem à nobis 1. de sent. excomm. re-44

spondet glossa ibi, forenses comprehendi illa ex-

communicatione, non quarenus forenses sunt,

sed quatenus subditi ratione delicti, & ita intel-

ligit textum de subdito quacumque ratione Sua-

rez 3. p. tom 5. disp. 5. sect. 5. & op. de legibus, sed

hoc secundùm aliquos est euertere responsionem

Pontificis, & friuolam eam reddere. Nam hoc est,<-P>




@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio IIII. 325



<-P>quod ab illo quærebatur, an forenses fierẽt subditi

tatione delicti commissi in territorio excommu-

nicantis, quoniam de aliis nulla erat difficultas:

nomine ergo subditorum incolæ ibi intelligun-

tur, & quæritur, an in illa generali excommunica-

tione exteri ibi furantes comprehendantur. Dein-$unclear

de in doctrina glossæ inuoluitur repugnantia: nam

ante delictum debet esse subiectio, ratione cuius

possit Episcopus prohibere illi delictum: aliqui

enim, etiam si furetur in eo loco, non est contu-

max, seu inobediens Episcopo, sed legi naturæ, &

ideo non poterit excommunicari. Ergo alia sub-

iectio est ibi ante delictum, sic ille excōmunica-

tioni subiacet. Secundò ad argumentũ respondent

Pan. & alij, per subditos ibi intelligi incolas, fo-

renses autem in eo euentu non esse excommuni-

catos, nec esse eandem rationẽ de statuto, vel lege

de qua nos loquimur, & de mandato generali

sub excōmunicatione, de quo loquitur ille tex-

tus.


  Rationem discriminis assignat Pan. dict. cap. à

nobis, quem sequitur Armil. excom. num 29. An-

gel. exco. 1. num. 11. citans Geminianum, idem

Syl. excom. 2. num 10. Quia sententia tunc ope-

ratur, quando fertur, vnde si tuc non inuenit per-

sonam habilem, & subiectam, quamuis postea

subijciatur, non operatur in illam: statutum au-

tem semper manet, & loquitur, ideo semper obli-

gat eos, qui successiuè subijciuntur, seu præsen-

tes sunt in tali loco: sed hæc ratio non satisfacit,

nam licet illud sit verum de sententia, quæ fer-Sententia est|actus legiti-|mus.

tur pro actu vel præsenti: præterito, a qui senten-

tia est actus legitimus, qui non admittit con-

ditionẽ, vel suspensionem, iuxta regulam iuris: ta-

men sententia, quæ fertur pro futura culpa, in

hoc imitatur legem, quod non operatur, donec

actus fiat, cum non sit impleta conditio. Vnde

consideratione iuris tunc propriè censetur ferri

illa sententia, quando actus committitur, pro quo

ipsa fertur; ergo si eo tempore persona versatur

in illo loco, in quo fertur sententia, non minori

ratione incurret illam, quā si esset lata per statu-

tum, & sicut statutum semper loquitur etiam post

mortem statuentis, ita mandatum generale sem-

per loquitur vsque ad mortem mandantis: ergo

eo tempore qui delinquit, incurrit excommuni-

cationem, ac si delinqueret contra statutum.

  Tertiò alij respondent, huiusmodi sententiam,

verè & reipsa non ferri tunc, quando fit delictum,

sed fictione iuris considerari, ac si tunc ferretur:

& ideò non extendi nisi ad illas personas, quæ

erant habiles & subiectæ eo tempore, quo reuera

talis sententia lata fuit, quia fictio iuris supponit

habilitatem extremorum: ac forenses eo tempo-

re non erant subiecti, ideò non poterant obligari

Ita videtur sentire Sa verbo excōmunicatio num.

12. dicens, Episcopus non potest excommunicare non

subiectum sibi tempore promulgationis edicti, seu ex-

communicationis ab homine: secus est tamen de statuto,

aut lege, quæ potest etiam postea subditum, aut in terri-

torio agentem ligare. Postea tamen remittẽs, ad glo.

c. à nobis 1. de sentent. exco. quod est 21. in ordi-

ne, videtur primam solutionem relatam, quæ est

illius glossæ, opprobare.

  Sed nec ista solutio satisfacit, quia etiam si adue-

næ tempore, quo datur generale mandatum, ver-

sentur in territorio mandantis, non ligantur, nec

manẽt excommunicati propter delictum posteà<-P>@@



<-P>commissum, econtrà verò si tempore, quo datum

est mādatum, non erat in eo territorio, si posteà eò

transtulit domicilium, & delinquit, manet ex-

commnnicatus: ergo non est attendenda subie-

ctio tempore mandati, sed satis est, & requiritur

tempore delicti: forenses autem nullam videntur

habere subiectionem tempore delicti, & ideò non

videntur incurrere excommunicationem, vt Pon-

tifex decernit: ergo idem est in statuto.

  Ad hoc arg. à nobis reiectis aliis expositionibus

respondet Suar. 3. p. to. 5. disp. 5. sect. 5. n. 10. &

15. quia lex imponitur directè ratione territorij:

præceptum verò, seu sententia directè ad personas

dirigitur, quęsi nō sunt subditæ, non reprehendũ-

tur. Hoc impugnant quidā recentiores Theologi;

quia si forẽses non sunt subiecti, non obligabũtur

legib. quæ iurisdictionẽ requirāt: si verò subiecti

sunt, etiam præceptis, & sentẽtia ligabuntur, vnde

ad illud c. respōdent, non agere de forẽsibus, quia

reuera pro tunc sunt subditi, sed de ciuibus, vel

alijs extra territoriũ existẽtibus, qui non sunt actu

subditi: ideò nec legibus, nec præceptis compre-

henduntur.

  Quartò alij respondent, discrimen esse inter

statutum & generale præceptum, quia statutum

est quid perpetuum & stabile, & non spirat morti

statuentis, vnde censetur imponi territorio, tan-

quam rei stabili & permanenti: & ita dixit Pan.

statutum esse quasi legem territorij, & ideò etiam

non obligat extra territorium, quia non directè

ad personas, sed prout in territorio versantes fer-

tur. At præceptum generale temporale, non est

præceptum, sed spirat morte mandantis, ideo non

censetur affixum territorio, sed personis in eo ha-

bitantibus actu, & ideò non afficit forenses, siueStatutum est|lex territorij,|& non obli-|gat extra ter-|ritorium.

subditos, dum extra territorium sunt. Sed nec ista

solutio placet: quia mandatum generale, licet non

sit perpetuum eo modo, quo statutumpotest ferri

ad quoscunque existentes in territorio, licet in eo

non habeant domicilium, sicuti & statutum: cur

ergo non intelligetur sic latũ, quando indefinitè

loquitur, sicuti & statutum, & eandem habere

vim, quam statutum, nẽpe in omnes & solos exi-

stentes in territorio, siue sint incolæ, siue non? aut

saltem concedendum erit, si Episcopus velit man-

dato generali includere forenses, verè includi.

  Vnde respondeo quintò, Episcopũ, si velit, pos-

se generali mandato sub excommunicatione lata

forenses fures, aut alios delinquentes in suo ter-

ritorio includere: communiter autem non cen-

seri id facere, sicut in statuto. Quia lex cum sit

stabilis, & perpetua, facilè à forensibus cognosci

potest, etiam vt ipsos obligans ex consuetudine

sic illā interpretāte, ideò nullum est incōmodum,

si forenses obliget, licet indefinitè loquatur. At

verò mandatum generale, cùm varietur passim,

non inducit consuetudinem, quæ interpretetur

etiam ad forenses extendi, ideò incommodum

esset, cùm indefinitè loquitur, ad forenses exten-

di: esset enim onerosum forensibus examinare, an

in generali mandato comprehendantur. Ita Sua-

rez opusc. de legibus.

  Ad l. autem 19. seu hæres ff. de iudic. §. 2. seu,45

proinde, vbi dicitur, viatores non sortiri forum

loci, per quem transeunt, forum autem sortiri, &

ad eius statutum obligari, à pari procedunt, vt

docent Decius & alij apud Romanum dubio ter-

tio: Respōdeo in ea reddi rationem ibi durissimum<-P>

@@0@

@@1@326 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>est, quotquot locis quis nauigans, aut iter faciens de-

latus est, tot locis se defendere. iniustum ergo esset,

si gubernatores in illis locis vellent eos iudica-

re de rebus ad talia loca non pertinentibus: non

autem est iniquum, vt interim dum ibi sunt, ser-

uent honestas locorum leges & consuetudines.

Nota l. istam intelligi, cùm is qui cum forensi cō-

trahit, sciebat eum confestim inde discessurum,

Bartol. illo §. proinde num. 1. & alij, Rodericus

Suar. l. 1. tit. 3. lib. 3. fori legum limit. 6. Greg.

Lopez l. 32. verb. en aquella tierra tit. 2. part. 3.

Simancas in inst. tit. 9. nu. 145. Ratio autem cur

in eo euentu aduena conueniri non debeat in lo-

co contractus, quamuis in eo reperiatur, cùm iu-

ris sit communis ratione contractus, forum con-

trahentis sortiri l. 2. §. legatis, l. hæres absens.

§. si quis tutelas, l. omnem obligationem ff. de

iudic. cap. dilecti & cap. fin. de foro comp. cap.

Romana §. contrahentes eodem tit. lib. 6. l. 8.

tit. 9. part. 1. l. 32. tit. 2. part. 3. ratio, inquam, as-

signatur à Roderico Suar. & Simanca suprà, quo-

niam is, qui cum aduena contraxit, quem confe-

stim inde discessurum sciebat, contractus execu-

tionem destinasse videtur in locum domicilij ad-

uenæ, atque adeo quoad sortiendum forum eo

loco cōtraxisse videtur, vt Greg. Lop. suprà alios

recẽsens obseruauit, & Iulian. l. contraxisse ff. de

oblig. & actio. contraxisse, inquit, vnusquisque in

eo loco intelligitur, in quo vt solueret, se obligauit. Eam


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin