Bart. pro sua sententia vtrāque legem adduxit: ma-
ximè cùm lex illa de eunuchis expressè dirigatur
ad Romanos extra Romanum imperium versātes.
Sic enim habet. Romanæ gentis homines, siue in Bar-
baro, siue in Romano solo eunuchos factos nullatenus
quolibet modo ad dominium cuiusque transferri iube-
mus &c. Barbaræ autem gentis eunuchos extra loca
nostro imperio subiecta factos cunctis negotiatoribus, vel
quibuscunque alijs emendi in commereijs, & vendendi,
voluerint, tribuimus facultatem.
Facit etiam l. 2. nemo, C. quæ res exportari non80
debeāt, vbi prohibetur, ne quis Barbaris (hostibus
Romani populi, vt gl. Accursij interpretatur) vllo
in loco arma vlla vendat, aut ferrum: cuius legis
præuaricator sanè esset, qui in eorũ terris repertus
arma eis venderet: ergo leges extra territorium
statuentis ligare possunt. Idem argumentum sumi
potest ex l. fin. C. de pœnis, vbi agitur de scien-
tia fabricandarum nauium, hostibus non com-
municanda, & facit l. vnica, C. de littorum, & iti-
nerum custodia, lib. 12. sed magis fauet l. eman-
cipari ff. de adoptionibus, l. 2. ff. de officio Pro-
consulis, vbi dicitur, magistratum extra prouin-
ciam versantem adoptiones, emancipationes, & ma-
numissiones facere posse, & quòd proprius sacerdos sub-
ditos suos vbicumque existentes absoluere potest à pec-
catis, vt docet Hostiensis in summa tit. de pœnit.
& remissio. §. cui confitendum, & §. quid si extra
territorium, & Iason, l. fin. num. 3. & Ioan. Oros-
cius, num. 4. ff. de iurisd. omn. iud. & alij plures,
quos recenset & sequitur Suarez, 3. part. tom. 4.
disp. 25. sect. 1. num. 17. ergo aliqui actus iuris-
dictionis fieri possunt extra territorium, erga sub-
ditos similiter extra territorium existentes: ergo
etiam possunt illis ibi leges, & præcepta imponi,
maximè si legislator in proprio territorio est,
quamuis legumlatio actus iurisdictionis sit, vt
Doctores notant in l. 1. ff. quod quisquis iuris, &
Ancaranus cap. postulasti, nu. 42. de foro com-
pet.
Hoc spectat celebris distinctio iurisprudentiũ,81
imò & Theologorum, de iurisdictione, in cōten-
tiosam, & voluntariam, quam docet Marcianus,
l. 2. ff. de officio Proconsul. Accursius ibi, verbo
contẽtiosam, & verb. non est, in l. emancipari, ff. de
adoptio. & verb. non paretur, ff. de iuris. omnium
iud. Socinus, Decius & Oroscius ibi, & glos. clem.
1. verbo iurisdictionem de foro comp. & Couar.
plures alios recensens, 3. vari. ca. 2. num. 8. Con-Contentio|sa & volun-|taria iurisdi-|ctio quæ sit.
tentiosam iurisdictionem illam appellat Accur-
sius illa l. 2. quæ in inuitum redditur, volunta-
riam verò, quæ inter volentes tantùm redditur, &
colligi videtur ex l. inter stipulantem, §. 2. ff. de
verb. oblig. & l. fin. ff. de offic. eius, cui mand.
iurisdictio. Voluntariam verò, quæ inter volen-
tes tantùm redditur, vt colligi videtur ex l. 2. de<-P>@@
<-P>offic. procons. sed voluntaria etiam dicitur, quæ
non fit cum strepitu iudicij, etiamsi in inuitum
reddatur, vt siquis priuatim aliquid præcipiat sub-
dito sub excōmunicatione: appellatur autem tunc
voluntaria, quia pendet à solavolũtate superioris,
nō à testibus, vel territorio, aut solẽnitate. Ea igi-
tur omnia, quæ ad voluntariam iurisdictionẽ spe-
ctant, extra prouinciam, & territorium fieri; quæ
verò ad contentiosam iurisdictionem spectāt, ex-
tra territorium fieri non posse à iudice, vel Magi-
stratu authores memorati tradiderunt, vno ex-
cepto Otoscio, qui & nonnulla, quæ contentio-
sæ iurisdictionis sunt, extra territorium fieri posse
affirmat, & nonnullis iuribus probare contendit.
Sed sanè constat, si iurisdictio contentiosa in tri-
bunali exercenda sit, non posse in alieno territo-
rio exerceri, quia in eo nullus potest tribunal eri-
gere, vel habere.
Sed hanc communem Iurisperitorum senten-82
tiam de voluntaria iurisdictione in alieno territo-Iurisdictio|contentiosa|in alieno ter-|ritorio exer-|ceri nō potest.
rio exercenda, quidam Theologi leuiter reijciunt.
Primò, quia potestas politica principis à Rep.
emanauit: at Resp. extra proprios terminos ferri
nulla ratione potest, ergo nec Princeps: Neganda
est minor, si de terminis & metis corporalibus
sermo sit, nam Resp. Veneta, vel Genuensis ora-
toribus, vel aliis subditis suis Romæ, aut alibi agẽ-
tibus potest multa præcipere, ergo similiter Prin-
cipes, quod & vsus ostendit. Secundò, quia in l. 2.
ff. de offic. proconsulis ea ratione dicitur, apud
proconsules statim atque vtbem egressi fuerint,
manumissiones & adoptiones fieri posse, quia ha-
bent iurisdictionem non cōtentiosam, sed volun-
tariam; apud legatum verò Proconsulis neminem
manumittere posse, quia non habet talem iuris-
dictionem: ergo non ex voluntate eorum, inter
quos iurisdictio voluntaria exercetur, sed ex pu-
blica potestate oritur: ergo non potest exerceri
extra terminos proconsuli designatos. Dico, faci-
lè non dici voluntariam iurisdictionem; quia à
voluntate eorum, in quos exercetur, oriatur, sed
quia non exercetur in inuitos, nec pręuia conten-
tione, & lite, quæ erectionem tribunalis posceret,
quæ proconsuli non competit Romæ, aut alibi,
antequam ingrediatur decretam illi prouinciam:
exercet ergo extra suam prouinciam, postquam
Romam egressus fuit vbilibet voluntariam iuris-
dictionem, vt & sacerdos absoluendo pœniten-
tem vbique terrarum, quia eius potestas nullis lo-
ci terminis, sed personis tantùm finitur, vt Sua-
rez, & alij tract. de pœnit. tradunt.
Deinde sententia nostra confirmatur ex l. quæ83
situm, 78. §. fin. ff. de legat, 3. vbi dicitur, rebus, quæ
in fundo sunt, legatis, accedunt etiam ea, quæ tunc non
sunt, si esse solent, ex quibus verbis Bartolus ibi de-
ducit, quæ casu absunt, abesse non videri: cùm
ergo omnes ciues quamdiu non mutarunt do-
micilium, licet casu absint, censeantur non abesse,
& ideò inter ciues, & habitatores computentur
non solùm habitu, sed etiam actu subiecti erunt
Principi: & ipse poterit eos suis legibus, & aliis
præceptis obligare, & quamuis Sanchez de ma-
trim. libro 3. disp. 18. num. 24. respondeat iuxta
hanc legem, casu absentem, præsentem æstimari
in fauorabilibus, non in odiosis, vt est legibus do-
micilij esse deuinctum: tamen hoc non prodest,
quia legibus subiacere ad bonum commune, &
proprium ordinatur: ideo odiosum nō, est sed fa-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio VI. 339
<-P>uorabile. Quamuis ex illa lege non admodum
efficaciter probetur intentum. Nam bello captus,Legibus sub-|iacere odio-|sum non est,|sed sauorabi-|le.
casu abest à ciuitate tamen non censetur ciuis, vn-
de Aulus Gell. 7. noct. Atticarum c. 28. & Pom-
ponius post liminij, ff. de captiuis ait, post liminio
reuersis animo remanendi omnia iura restitui, quę
ante captiuitatem habuerant: ergo in captiuitate
non erat ciuis, vt antea, quamuis casu abfuerit.
Deinde lex illa non fundatur in solita presentia,
& casuali absentia, sed ea ratione docet, rebus quæ
in fundo sunt legatis, accedere etiam ea, quæ tunc
non sunt, si esse solent, quoniam mens testatoris
fuit legare ea, quæ in fundo esse solent licet casu,
tempore testamenti, aut mortis testatoris absint:
vt colligitur ex l. cùm quidam ff. de instru. le-
gat. vbi Iauolenus, cùm quidam, inquit, duos fun-
dos iunctos haberet, & ex altero boues, cùm opus fecis-
sent, in alterum reuer terentur, vtrumque fundum cum
instrumẽto legauerat. Labeo & Trebatius boues ei fun-
do cessuros putant, vbi opus fecissent, non vbi manere
consueuissent: Cascellius cōtra, Labeonis sententiam pro-
bo. Ecce quo pacto iurisconsulti, ex præsumpta
voluntate defuncti definiunt, credẽdum est enim
ei voluisse boues legare, cui legauit fundum, cui
inseruiebant, & cuius gratia parati erant.
Præterea confirmatur nostra sententia quia le-
ges, quæ à principe feruntur circa rem existen-
tem in sua prouincia, etiam ex sententia aduersa-
riorum, absentes à prouincia obligant, vt cùm
decernit ne fundus, domus &c. Nisi tali forma,
aut specialibus personis, aut tali pretio vendatur,
l. 1. ff. de fundo dotali, & aliis iuribus, quæ ad-
duximus agentes de potestate ferendi leges poli-
ticas & in ca. ex tuæ de clericis non residentibus,
præcipitur beneficiariis, ne à propriis Ecclesiis
sint absentes, ex qua lege, cùm absunt, redire tenẽ-
tur: ergo etiam similes leges possunt extra territo-
rium existentes obligare.
Quare etiam aduersarij dicunt, si Episcopus
sacris imprecationibus deuouerit eos, qui in diœ-
cesanos pignorationes, seu represalias, vt vocant,
exercerent hoc est, pro iniuria, & damno illato ab
vno, alterius bona vsurparent, aut personam ca-Represalia|sunt prohibita
perent, quas vniuersè interdixit Gregorius X. l.
in Concil. generali Lugdunensi relato, cap. 1. de
iniur. in 6. essent reipsa excommunicati, qui ex-
tra diœcesim existentes, eam legem Episcopi vio-
larent.
Ad homines etiam est argumentum quoniam84
multi relati sect. præced. tenent, existentes in alie-
na prouincia, aut territorio, eius legibus, & con-
suetudinibus non teneri, ergo si nullis omnino
legibus proprij territotij tenentur, soluti erunt
vtrisq. legib. quod est absurdũ sic enim liberè va-
garentur homines, & vxores viris, & filij parẽtib.
orbarentur. Respōdet Sancius, 3. de matrim. disp.
18. quæst. 2. numer. 24. ad 2. illos teneri legibus,
quæ in vtroque loco obligant: licet non teneātur
legibus propriis sui domicilij, nec propriis alieni.
Sed in sect. præced. ostendimus, quamuis per ac-
cidens concurrant leges proprij domicilii, & alie-
ni: tamen si per se non obligantur legibus pro-
prij domicilij, nec alieni, nullis obligari. Item
qui sentit cōmodum sentire debet & onus, ca. qui sen-
tit de regu. iu. in 6. ergo si homo, ex peregrina-
tione soluitur omnino à propriis legibus, debet
subesse alienis. Respondet idem author ibi ad 3.
regulam intelligi, quando onus est commodo re-<-P>@@
<-P>gulariter annexum, & inseparabile, vt cui colla-
tum est beneficium, debet eius onera subire, secus
in aliis casibus, nam nouitius religionis gaudet
eius priuilegiis, non tamen tenetur eius oneribus,
aut præceptis iuxta veriorem sententiā. Sed obiici
potest, hoc nos contendere, quòd si ex peregrina-
tione sentit commodum aliquod, (si tamen com-
modum est,) quatenus non subest legibus proprij
territorij, debet subesse legibus territorij alieni,
ne exlex maneat, sicut Nouitius, quia iam non
potest obligari aut puniri ab Episcopo, potest
obligari & pnniri à prælato, de punitione con-
stat, de obligatione id sæpe docuimus cum Vaz-
ques & aliis: multi etiam sentiunt posse superio-
rem religionis aliquos casus nouitij sibi rcserua-
re, vt in materia de confessione docuimus.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
Quid dicendum sit de locis exemptis intra territorium
statuentis contentis.
COmmunis opinio affirmat subdi-85
tum existentem in loco exempto,
intra territoriũ statuentis non obli-
gari statutis sui prælati. Azor tom.
1. lib. 5. ca. 25. quæst. 4. cum Ioan.
And. Gemin. & gloss. ca. fin. de const. in 6. Pan.
cap. à nobis, 1. de sent. excom. dicente sic sensisse
multos, l. fin. ff. de iurisd. omnium iud. Palud. 4.
dist. 18. quæst. 2. art. 2. Gab. quæst. 2. Anto. 3.
part. tit. 24. cap. 75. §. 1. Armil. excommu. num.
30. Canonistæ, cap. cùm Episcopus de offic. or-
din. in 9. Clem. Archiepiscopo de priuileg. &Locus exem-|ptus morali-|ter intra ter-|ritorium non|continetur.
Suarez, 3. part. tom. 5. disp. 5. sect. 4. & op. de le-
gibus. Probant quia locus exemptus, moraliter
intra territorium non continetur, seu quoad iuris-
dictionem imò est extra quia exceptis casibus ex-
pressis in iure relatis non potest ordinarius talis
territorij in loco exempto iurisdictionem exerce-
re, vt expressè dicitur in d. Clem. Archiepiscopo.
Obligare autem per statutum, vel legem in loco
exempto, est iurisd. ibi exercere, vt cōstat ex ca. vt
animarum seu, 2. de const. in 6. Ergo est eadem
ratio de illo loco, & ibi optimè applicatur illud
principium, extra territorium ius dicenti impune non
paretur, probatur idem ex dicto cap. cùm Episco-
pus, de officio ordinarij & ex cap. 1. de priuileg.
in 6. & ex Clem. cit. ad idem est, cap. luminoso:
18. quæst. 2. & c. vnicum §. fin. de statu regul. in
6. Sed ex iis locis & ex rationibus ad summum
colligitur non plus posse in locis exemptis, quàm
in alia diœcesi: Tamen cùm in multis casibus pos-
sit obligari subditus in aliena diœcesi existẽs, non
solùm præceptis particularib. & generalib. præ-
lati, sed etiam legibus, & statutis, vt superiore se-
ctione vidimus, idem de loco exempto dicendum
est: imò quidam absolutè dicunt, eius præceptis,
& statutis subditum in loco exẽpto intra diœce-
sim constituto obligari: vt Federicus de Senis con-
sil. 2. & Marsil. apud Vgol. Syluest. Angelus &
Rosell. infrà & Inno. ac Bart. apud Azorem suprà
& quamuis Suarez dicat non obligari statutis, ta-
men rectè id restringit ad locum plenè exemptum
à iurisdictione Episcopali: ita vt non possit ordi-
narius in eo leges ferre, incolas illius loci obligā-
tes: & per locum exemptum intelligit, non qui-
dem Ecclesias, aut Monasteria Religiosorum<-P>
@@0@
@@1@340 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>exemptorum, quæ non nisi ratione talium perso-Loca exem-|pta, quæ pro-|priè dicantur.
narum exempta vocantur.
Sed loca exempta propriè putat dici Parochias
aliquas, aut oppida, quæ quoad ordinariam iuris-
dictionem Ecclesiasticam exempta sunt. Nec re-
ferre censet, quòd ille locus sit alteri Episcopo
subiectus, vel summo Pontifici reseruatus: quia
vtroque modo priuatur iurisdictione in eum lo-
cum prælatus, à cuius potestate locus eximitur,
qualis Conimbricæ est Parochia S. Crucis quæ
exempta est à iurisdictione ordinarii, & Priori il-
lius conuentus subiecta, iuxta, cap. cum olim, 2. de
priuileg. Atque hanc sentẽtiam quòd statuta Epis-
copi non extendantur ad loca exempta, constituta
intra ipsius territorium, dicens esse communem
tenet Vgolinus de censur. tab. 1. c. 9. §. 3. num. 3.
Ioan. Cald. & alij quos citant, & sequuntur Ge-
min. cap. vt animarum de const. in 6. Iason, l. fin.
num. 5. ff. de iurisd. omn. iud. Henr. Bohic, cap.
à nobis 1. de sent. excommu. num. 4. vers. & in-
telligo, Zabar. cap. perpendimus, nu. 20. de sent.
excomm. Graff. 4. decisionum, cap. 8. num. 37.
Ioan. And. dict. c. vt animarum, Rosel. excom.
7. num. 3. & 4. Angel. excom. 1. num. 15. & 16.
& verb. statutum, §. 2. Syluest. excom. 2. num. 12.
& sequentibus glos. verb. non exempto. in capit.
cùm Episcopus, de offic. ordinarij lib. 6. Archid. &
Ancar. ibi num. 2. idem Ancar. in cap. 2. num. 10.
de constit. in 6. Card. vers. Si tamen in Clem. Ar-
chiepiscopo, de priuileg. & Iason, l. fin. num. 5. ff.
de iurisd. omn. iudic. plures allegans: Sa excomm.
numer. 12. gloss. Clem. quamuis de foro comp.
sed per loca exẽpta isti planè intelligũt Monaste-
ria Religiosorum, & monialiũ, vt patet ex dubio
statim decidendo quod iidem mouent.
Sed Angelus verbo statutum, §. 3. dubitat, nun-84
quid si statutum prohibet, ne vadant ad locumDub.
exemptum, ligabuntur euntes. Respondeo cũ Phi-
lippo de Perusio, cap. vt animarum de const. in 6.
Quòd sic, si ex causa statutum fecerunt, quia sic
facere possunt. Facit quod notat Bartolus in l. re-
legatorum ff. de interdict. Vbi vult, quòd ciuitas
propter commodum ciuitatis, vel odium eorum,
ad quos non vult, vt vadant, prohibere potest ci-
uibus suis, ne vadant ad alteram terram, & notat
idem Panormitanus, cap. postulasti, de foro com-
pet. quod bene nota pro statutis Episcoporum ex-
communicantibus accedentes ad Monasteria mo-
nialium, quia ligāt, quando ex causa legitima hoc
faciunt in odium monialium, & quæ propter sua
scelera hoc merentur: secus si facerent in pœnam
illius, contra quem fertur sententia, quia tunc non
possunt prohibere secundùm Panormitanum su-
prà, nisi habeant iurisdictionem in loco exempto,
puta, quia possunt arcere accessum, vt in cap. at-
tendentes de statu monach. de quo vide suprà,
monialis, §. 3. Hæc Angel. Roselus autem exco.
7. num. 4. ait, ex dictis patet quod dicendum de
illa quæstione & statuto Episcopi cauetur nequis
accedat ad quæuis Monasteria monialiũ sub pœ-
na excommunicationis, an sit excommunicatus
qui accedit ad Monasteria monialium exem-
pta.
Quidam dicunt, quòd sic, si sine licentia illius,An sitexc om|municatus|qui accedit ad|Monasteria|monialium|exempta.
ad quem pertinet, accedunt: quia sine prædicta li-
centia, accessus est prohibitus, vt patet ex cap. 1.
de stat. reg. lib. 6. & ideò si Episcopi, vt compe-
scant tales accessus, addunt pœnam, licitè faciunt:<-P>@@
<-P>& ideo ligantur. Nec dicendum, quòd delictum
committitur in loco exempto solùm, sed etiam in
non exempto, videlicet cùm accedunt, antequam
peruenerint: sed ista obstare videntur dictis in
præced. Quæstione, nam si intrantes dicta Mo-
nasteria exempta, & ibi delinquentes, non incur-
runt excommunicationem Episcopi, quod maius
est, minus accedentes. Non obstat, quòd accessus
sit prohibitus de iure cōmuni, quia fateor tamen
propter hoc non sunt excommunicati: Nec ob-
stat quòd Episcopi possunt compescere tales ac-
cessus & addere pœnam. Hoc fateor, non tamen
simpliciter, & generaliter prohibendo: sed quan-
do specialiter prohiberent, nullus vadat ad Mo-
nasteria exempta vel non exempta, nam tunc talis
ligabitur: secus autem si simpliciter diceret, nul-
lus vadat ad Monasteria vel nullus intret. Nec
obstat si diceretur, quòd in hoc casu delicta ma-
nerent impunita, quia respondet Gem. dict. cap.
vt animarum, quòd talis poterit conueniri snper
hoc coram suo ordinario, 3. quæst. 6. cap. 1. nec
est verum, quòd hoc delictum quoad excommu-
nicationem committatur in loco non exempto,
scilicet antequam peruenerint ad dicta Monaste-
ria, licet malè faciant accedendo ad Monasteria
prædicta sine licentia eorum, ad quos pertinet.
Quid autem contineatur nomine Monasterij,
Respondet Nicolaus Papa, cap. exiit, de verb. sig.
lib. 6. nomine Monasterij intelligi claustrum do-
mus, & officinas interiores, ideò dicit ibi Ponti-
fex quod ad alia loca, vbi sæculares vadũt puta ad
portam, vel Ecclesiam non est prohibitũ accede-
re. Secus tamen vbi prælatus prohiberet, non so-
lùm ingressum, sed accessum, quia tunc non lice-
ret accedere ad portam, minùs intrare in Eccle-
siam. Addit Rosel. num. 5. cum Decio, dict. cap.
vt animarum si statutum loqueretur per verba
specialia vt dicẽdo, nullus cōmittat furtum in aliquo
Monasterio exempto, vel non exempto, vel, quòd nullus
subditus vadat ad Monasteria exẽpta vel non exẽpta:
qui iret ad Monasterium exemptum, incursurum
excommunicationem: nam ex iusta causa posset
Episcopus id præcipere & in eo euentu, inquit, n.
6. petendam esse ab illo licentiam, sed si statutum
generale non specificaret Monasteria exempta,
petendam esse ab eorum prælatis. Similia dicunt
Armilla & Syl. qui communiter præ manibus ha-
bentur.
Ego autem credo cum Suarez, per loca exẽpta85
non esse intelligenda hæc Monasteria: nam con-
suetudo ita interpretatur. Deinde valde probabi-
lem existimo opinionem Federici & Marsilij qui
dicunt, statuta Episcopi obligare in loco exempto
contẽto intra territorium statuentis. Nam textus,
qui pro communi opinione afferũtur, solùm pro-
bant Episcopos in his locis non posse exercere
quosdam peculiares actus iurisdictionis, aut alios
similes concernentes iurisdictionem contentio-
sam, & solemnem cum auctoritate, & strepitu iu-
dicij, quales sunt, habere ibi tribunale, publicare
statuta, vel edicta, comprehendere reos, & similia
de quibus vide. cap. cùm Episcopus de offic. or-
dinarij in 6. & cap. 1. de priuileg. eodem lib. &
Clem. fin. de priuileg. exemptio autem, cùm sit
priuilegium quoddam, & odiosa, non operatur
vltra expressam intentionem priuilegiantis &
credo hunc esse vsum & consuetudinem, & com-
munem hominum sensum, vt clerici, vel alij in<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIV. Sectio VII. 341
<-P>his locis exempris non minùs censeantur obligari
statutis, & edictis Episcoporum quàm in aliis lo-
cis territorij. Ratio etiam maximè suffragatur:
nam statuta & edicta frustrarentur, si tam facilè
quis posset ab eorum obligatione fe eximere in-
grediendo locum exemptum, quem prope se ha-
beret. Et eadem ratione dicendum esset, habitan-
Dostları ilə paylaş: |