Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə121/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   117   118   119   120   121   122   123   124   ...   250

tes loca exempta non obligari extra illa statutis,

& edictis, & præceptis suorum prælatorum, quod

esset absurdum, maximè si per loca exempta in-

telligerentur etiam Monasteria non subiecta or-Præcepta Su-|periorum vbi-|que obligant|subditos.

dinario, omnes enim sentiunt præcepta superio-

rum obligare vbique subditos Religiosos, & op-

positum esset Religionum pernicies.

  Deinde saltem existimo verum, contra Vgoli-

num, quod ait Ancaranus cap. fin. seu, vt animarũ,

de constit. in 6. opinionem Federici veram esse,

quando præses loci exempti non haberet iurisdi-

ctionem episcopalem in tali loco. Quæ limitatio

ferè coincidit cum limitatione posita à Suarez de

monasteriis religiosis, nam ibi prælati non solent

habere episcopalem iurisdictionem. Sed malè An-

caranus & Federicus supponunt si statuta ordina-

rij non obligent in loco exempto, non posse de-

linquẽtes ibi puniri ab ordinario in propria diœ-

cesi ob sua delicta: nam etiam delinquentes extra

territorium possunt ab ordinario in propria diœ-

cesi puniri, vt docet Vgolinus suprà, num. 3. & 5. &

latiùs cap. 2. §. aut ob domicilium, & Henr. Bohic.

cap. à nobis, 1. de sent. excomm. num. 14. vers. dico

tamen: non tamen erit delictum, secundùm com-

munem opinionem, violare statutum Episcopi, seu

illud non seruare, in loco exempto.

  Quæ opinio licet admittatur, limitanda est om-86

nibus limitationib. quibus superiùs limitauimus

opinionẽ asserentẽ, statuta nō obligare extra terri-

toriũ statuentis: ad quas reducuntur illæ, quas po-

nunt Syluest. Ang. & Armil. supr. & Azor dicẽs. Si

statutũ Episcopi præcipiat, ne aliqui se cōferant ad

locũ exemptũ, eo statuto ligantur ij, qui contrafe-

cerint, vt, teste Bart. l. cunctos populos. C. de sum.

Trin. ciuitas potest statuto imperare ciuibus, ne

eant ad certum oppidum, nam in l. mercatores, C.

de commerciis, & mercator. prohibentur ciues

Romani habere commercium cũ Persis, quia non

erant Romano imperio subiecti: & l. fi. ff. de decre-Romani ha-|bere prohibẽ-|tur commer-|cium cũ Tur-|cis.

tis ab ordine facien. statuitur ne quis eat ad com-

mercia extra municipium. Quo fit, vt statutis Epi-

scoporum, in quibus excommunicatio constitui-

tur in eos, qui ingrediuntur, vel accedunt ad mo-

nasteria sanctimonialium, teneantur ij, qui contra

fecerint. Huiusmodi enim statuta ponuntur ob

cōmune bonum ciuitatis, & diœcesis, vel in odiũ,

& pœnam eorum, qui in locis exemptis commo-

rantur. Ex his (addit) apparet, quid sit dicendum

de statuto excommunicante eos, qui ad aliquam

administrationem publicam promouentur extra

ordinem, vel religionem, nisi prius libros & cæte-

ra, quibus vtuntur in ordine, dimiserint.

------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

Vtrum præcepta, & censuræ, quæ non ponuntur per le-

ges, vel statuta ligent subditos extra ter-

ritorium præcipientis.
@@


VGolinus de censur. tab. 1. cap. 9. §. 3.87

num. 4. partem affirmantem docet

in excommunicatione lata per

sententiam, & non per statutum:

citat Imolam cap. fin. num. 9. & Fel.

num. 24. versic. in hoc vltim. de foro compet. Za-

barel. repet. cap. perpendimus, num. 12. & cum se-

quentibus, vers. secunda quæstio, de sent. excommu.

Geminia. cap. Romana. §. caueant, num. 4. versi. de-

cima, & Ancaranum num. 6. vers. decimò, de sent.

excommun. in 6. idem Gemin. cap. fin. num. 12. de

de const. in 6. vbi hanc opinionem communem

esse testatur, eandem communem dixit Panormi-

tanus cap. fin. de foro compet. num. 42. & Iason l.

fin. num. 17. ff. de iurisdict. omn. iudic. pro eadem

sententia consuluit Federicus de Senis consil. 16.

Eam sequitur Suarez 3. part. tom. 5. de censuris,

disp. 5. sect. 5. & opusc. de legib. & Panormitanus

suprà ait: Ita videtur sentire Ioann. Andr. reg. cum

sunt, de regul. iur. in 6. in mercu. & planè loquun-

tur de sententia siue generali siue particulari, quā-

uis Suarez ait non declarare, de qua loquantur.

Ipse vt rem explicet, aduertit primò aliud esse cen-

suram ferri in eum qui extra territorium existit,

aliud in eum qui extra territoriũ peccat. Primum

commune est sententiæ, & statuto: secundum estAliud est cen-|suram ferri in|eum qui extra|territorium|existit, aliud|contra eũ qui|extra peccat.

proprium statuti, vt si quis extra territorium sta-

tuentis percutiat lęthaliter hominem, vbicumque

ille moriatur, hic censuram non incurrit: secus si

contra sentẽtiam ageret. Si verò percutiat in ter-

ritorio proprio, vbi est censura lata, siue per sen-

tentiam siue per statutum, vbicumque percussus

moriatur, percussor manet excommunicatus, siue

maneat in eadem diœcesi, siue ad aliam confugiat,

antequàm mors sequatur. Secundò aduertit Sua-

rez, duobus modis posse sententiam sine statuto

ferri, vno modo pro peccatis præteritis cum ordi-

ne ad satisfactionẽ, vel restitutionem: alio mo-

do pro peccatis purè futuris. Quando priori mo-

do fertur, vt incurratur censura, necesse est, tale

delictum esse commissum in propria diœcesi, vel

alia ratione pertinere ad forum iudicis ferentis

censuram, vt quòd à subditis delictũ sit commis-

sum, & pars læsa ius suum à iudice requirat: nam si

hæc iurisdictio in eo non supponatur non poterit

delictum illud punire, aut emẽdare. Supposita ve-

rò hac potestate, talis sententia obligabit subdi-

tos etiam si extra territorium sint, & ibi contu-

maces esse incipiant. Vt, verbi gratia, si Episcopus

hic excommunicet eum, qui tale furtum fecit, nisi

intra mensem restituat, quamuis reus in alia pro-

uincia versetur, & ibi incipiat esse contumax, ex-

communicationem incurret, quia sententia in ab-

sentem ferri potest, qui de delicto cognoscere po-

tuit, & læso ius reddere, ex cap. proposuisti, de fo-

ro competenti.

  Hæc duo à Suarez notata, quæ latiùs ipse pro-88

ponit, clarissima sunt, à nullóque negantur: & hoc

vltimum etiam est verum cùm censura fertur per

statutum, vt si statutum sit qui in nostra diœcesi

furatus fuerit, & intra mensem non restituerit,

sit excommunicatus. Hoc tamen videtur speciale

sententiæ particulari, vt etiamsi delictum à subdi-

to fuerit commissum extra territoriũ, si pars apud

iudicem proprium petat satisfactionem, poterit

illi præcipere sub pœna excōmunicationis, vt re-

stituat, & vbicumque fuerit, si non paruerit, in-

curret censuram latā: & similiter si apud iudicem<-P>

@@0@

@@1@342 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>accusaretur, posset ei præcipi sub excōmunicatio-

ne vt compareret, & si esset contumax, maneret

excommunicatus. Quia Episcopus est iudex etiam

in ordine ad delicta cōmissa extra territorium, vt

cum Vgolino. sect. præced. notauimus, per gene-

rale autem edictum, in quo Episcopus non se ge-

rit vt iudex, sed vt gubernator, non posset sic sub-

ditus excommunicari: si non potest excōmunica-

ri per statutum: quia in tali euentu eadem vide-

tur ratio de vtroque, vt quando excommunicatio

ferretur, non ad restitutionem rei furto sublatæ,

sed ad vindicandum furtum: nam de his duobus

euentibus par ratio est. Sed de secundo agamus,

in quo omnes doctores citati tenent, si Episcopus

per edictum, vel sententiam generalem præcipiat

sub excommunicatione, ne quis furetur; eum, qui

furatur in alieno territorio, si sit subditus præci-

pientis, incurrere censurā: si tamen statuto impo-

neretur, illam non incurrere iuxta definitionem,

cap. vt animarum de const. in 6.

  Rationem discriminis assignat Panormitanus,89

dict. cap. fin. de foro compet. nume. 40. & 42. §.

ex prædictis: quia statutum videtur lex territorij:

non autem sententia, seu præceptum generale:

idem Panormitanus, cap. à nobis 1. de sent. exco.

Zabarella, num. 11. Vgolinus illo, §. 3. num. 1. &

4. quem sequitur Suarez, 3. part. tom. 5. disp. 5.

sect. 5. in fine, & op. de legibus, sed hæc ratio nul-

la est, quia si velis statutum esse legem territorij

& illi affixam, id est, datam pro solis existentibus

in territorio; non verò generale præceptum, peti-

tur principium. Si verò velis statutum esse datum

ad bonum commune territorij, hoc idem habet

præceptum generale.

  Secundò respondet Vgolinus illo, num. 4. id

fieri, quoniam mitiùs cum lege, quàm cum homi-

ne agitur, arg. l. Celsus, ff. de arbitr. Sed hoc non

satisfacit, quia lex licet soleat esse mitior in puniẽ-

do, quàm homo, nihil tamen potest præcipi, aut

puniri ab homine præsertim præcepto, & edicto

generali, quod non possit præcipi & puniri à le-

ge, à qua solum differt quātum ad perpetuitatem,

nam præceptum generale expirat morte, vel amo-

tione præcipientis, lex autem manet, donec reuo-

cetur. Tertiò respondet idem Vgolinus & Panor.

suprà, quia vbi statutum obligat, ibi tunc esse fin-

gitur: at si extra territorium esset, obligare non

posset, nec enim extra territorium ius quis dicere

potest. Sed hæc solutio est mera fictio, cur enim

vbi statutum obligat, ibi esse fingitur, & non vbi

sententia seu præceptio generalis obligat? vnde

Vgolinus illo, num. 4. positis his tribus solutio-

nibus subiungit. His modis respondebatur ad hoc

argumentum à Federico de Senis eodem consil.

16. & Panormitano, eod. cap. fin. num. 40. de fo-

ro compet: quæ responsiones, ac præsertim po-

strema mihi non satisfaciũt, nam si in alieno terri-

torio causas cognoscere quis non potest, censuras

tamen ferre sine causæ cognitione valet. Vti nos

infra, cap. fin. in hac tabulam comprobabimus:

ergo & statuta: cùm statim nulla intercedente

causæ cognitione censura obliget. Ego igitur sic

responderem. Idcirco statutum extra territorium

censura subditum non obligare: quoniam statuta

in primis fiunt, vt territorium tueantur, atque, qui

in territorio sunt, quæ in ibi cauere, quæve facere

debeant, non ignorent: arg. l. 2. & l. legis virtus ff.

de legib. & cap. nam concupiscentiam, de const.<-P>@@



<-P>iure igitur extra territorium non operatur, & hoc

fortasse est, quod dixerunt Doctores & Abba-

tes statutum esse territorij legem: at sententia in

primis fertur, vt personæ contumacia coërcea-

tur atque puniatur: modò igitur subditus rema-

neat, puniri censura per sententiam vbicũque po-

terit. Sed ista quarta solutio in primam recidit &

eodem modo impugnatur: nam idem est finis le-

gis, & generalis præcepti temporalis: lex enim

etiam pœnis latis, vel ferendis coërcet audacia, &

temporale præceptũ ordinatur ad bonũ territorij:

ergo non est discrimen. Confirmatur, quia statutũ

pœnale etiam dicitur continere sententiam, si cut

generale præceptum pœnale: ergo idem de vtro-

que dicendum est, nempe non posse ligare subdi-

tum in alieno territorio delinquentem, & ita di-

xere nonnulli iurisperiti quos suppressis nomini-

bus citat Vgolinus suprà, num. 4. id confirmantes,

quia si Iudex extra territorium censuram in sub-

ditum ferret extra territorium sententiam exe-

queretur, & alterius territorium violaret: at hoc

est contra, cap. postulasti, §. fin. de foro compet. &

cap. Romana §. contrahentes, in 6. ergo. Respon-Sententiæ cẽ-|suræ execu-|tionem sacũ|trahit.

det Vgolinus, cum Panormit. & Ioan. de Ligna-

no, sententiam censuræ executionem secum tra-

here, vt probatur, cap. pastoralis in fine, de appel.

quæ executio adeo tacita est, vt non modo per

eam alterius territorium non violetur, sed nec

etiam sensu percipiatur. At contra hoc est, quod

idem in statuto sub censura latè cernitur, secum

enim affert executionem insensibilem, & imper-

ceptibilem.

  Postremò illi probabant, quia antequam excō-

municatio in quemquam feratur, citari prius ille

debet ob cap. sacro. de sent. excom. at in alieno

territorio citatio fieri non potest, vt probatur in

Clem. Pastoralis de re iudic. ergo nec ferri excō-Excommuni-|catio sine ci|tatione lata|valet.

municatio. Hæc ratio reijcitur ab Vgolino tum

quòd excommunicatio etiam sine citatione lata

valet, vt probatur in cit. cap. sacro, & vt nos suo

loco agemus, tum quòd quæstio nostra in iudicis

domicilio disputatur, qui suum subditũ, & in alie-

no territorio citare potest, vt notatur, cap. 2. §. aut

ob domicilium, at in cap. pastoralis, de iudice de-

licti agitur, qui tantam potestatem non habet, vt

vidimus in eod. cap. 2. §. aut ob delictum. Atque

ita respondet Pan. in eodem, cap. num. 42. vers.

nec obstat. Hæc Vgolinus & quidquid sit de ipsis,

certum est excōmunicationem mandati generalis

non poscere citationem, vnde illa ratione omissa

ad priores recurrendum.

  Vnde censeo, in illis casibus, in quibus statutũ90

non potest obligare in alieno territorio, nequeStatutum in|quibus casib.|obligare non|potest in alie-|no territorio.|neque senten-|tia id potest.

sententiam seu præceptum generale id posse, in

causis autem in quibus potest statutum obligare

in alieno territorio, idem posse præceptum gene-

rale aut particulare vt si maximè expediat ad bo-

num huius territorij obligare subditos etiam in

alieno territorio existentes. Quod in statuto do-

cuit Couar. c. alma part. 1. §. 10. n. 3. & sic posset in-

telligi Bart. sect. 5. in prin. relatus, quorũ sententiā

in præcepto generali, & particulari sine censura,

aut cum censura verũ esse arbitratur, Suar. 3. part.

tom. 5. disp. 5. sect. 5. in fin. op. de legibus. In vtro-

que loco addens etiam posse imponi præsertim

ab Ecclesia, ob bonum priuatum subditi, vel

aliorum & sic Episcopum posse præcipere alicui

clerico etiam sub censura, ne extra diœcesim sa-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIV. Sectio VIII. 343



<-P>crum faciat, vel aliquid simile, & in religionibus

id faciliùs cōtingere. Posset enim prouincialis sub

excōmunicatione pręcipere subdito, vt ieiunet se-

mel in hebdomada: quod facere tenebitur, etiāsi

extra prouinciam versetur. Et in hoc (inquit) cla-

rè distinguitur præceptum territorij, seu prouin-

ciæ, à præcepto personæ: nam licet in hac pro-

uincia esset consuetudo, aut lex ieiunādi feria sex-

ta etiam sub censura, subditus, qui extra illam

versatur, non tenebitur illo præcepto, nec incur-

ret censuram non ieiunando, quod secus esset si

præceptum fuisset directè impositum personæ.

Hæc ille. Sed nota, quòd maior causa requiritur

ad imponendam legem se extendentem ad subdi-

tos in alieno territorio existentes, quàm ad impo-

nendum præceptum generale non perpetuum, &

similiter, maior causa requiritur ad præceptum

temporale, quàm ad particulare: inde tamen non

sequitur numquam posse dari causam sufficien-

tem, vt imponatur pręceptum perpetuum, seu lex,

astringens etiam eos, qui in alieno territorio sint.

Similiter maior causa requiritur ad ponendam

legem, quæ astringat existentes in alieno territo-

rio quàm in loco exempto intra territorium.

  Ex dictis iudicium fiet de sententia Sa verb.91

excommunicatio, nume. 12. dicentis. EpiscopusSententia Sa|examinatur.

non potest excommunicare existẽtem extra diœ-

cesim, aut in loco exẽpto, aut non subiectum sibi

tempore promulgationis edicti, seu excommuni-

cationis ab homine: secus est enim de statuto, aut

lege, quæ potest etiam postea subditum, aut in ter-

rirorio agentem, ligare. Quidam tamen dicunt,

non posse Episcopum pro peccato extra cōmisso

excōmunicare: sed pro commisso in diœcesis lo-

co non exempto posse excommunicare, etiam ab-

sentem. Item si absens non vult restituere, aut re-

sidere. Quæ ego Iurisperitis discutienda relin-

quo: interim existimo, qui non est subditus, dum

peccat, non posse pro eo ab Episcopo excōmuni-

cari, nisi fortè per statutum, vt si externus in suo

territorio peccet, de quo vide gloss. ca. 21. de sent.

excom. Hæc ille.


------------------------------------------------------------



SECTIO VIII.

An Clerici legibus ciuilibus teneantur.



CLericorum nomine personas Eccle-92

siasticas, quæ fori priuilegio, & im-Qui sint cle-|rici, & quæ|leges ciuiles de|quibus hîc fit|mentio.

munitate gaudent, intelligimus, le-

gum verò ciuilium eas, quæ iustæ

sunt, quales non essent, quæ cum di-

gnitate, immunitate, aut legibus Ecclesiasticis

pugnarent, & ideo personas Ecclesiasticas non

astringerent. Patet ex c. lege Imperatoris, dist. 10.

cap. bene quidem, cap. cùm ad verum, cap. satis

euidenter, cap. si Imperator, cap. numquam, 96.

dist. cap. quæ in Ecclesiarum, cap. Ecclesia S. Ma-

riæ, de const. cap. non minus cap. aduersus, de

immun. Eccles. cap. nouerint, c. grauiter de sent.

excomm. cap. fin. de immu. Eccles. lib. 6. Trid.

ses. 25. decret. de refor. cap. 20. & Pontifices ma-

ximi singulis annis sacris imprecationibus deuo-

uent Ecclesiasticæ libertatis corruptores. Nec so-

lùm fieri aliquid contra libertatem Ecclesiasticam

simpliciter prohibetur: sed etiam irritum esse de-

cernitur à Pontificibus suprà, & ab Imperatoribus<-P>@@



<-P>auth. cassa. C. de sacross. Eccles. auth. Item

nulla communitas auth. statuimus. C. de Episco.

& cler. & à regibus Hispaniæ, tit. 6. l. 50. & 56. &

l. 19. tit. 9. partita, 1. & l. 1. cum sequentib. tit. 3.

lib. 1. nouæ compil.

  Solùm ergo est quæstio de legibus politicis iu-

stis, quæ nulla ratione violant libertatem Eccle-

siasticam, qua in re non solùm est controuersia cũ

hæreticis, sed etiam cum Catholicis, inter quos

etiam sunt discrepantes sententiæ, quare nonnulli

Azorium miranturqui tom. 1. lib. 5. c. 12. quæst.

1. asserit nemini dubium esse, quin clerici sint à

legibus & constitutionibus Principum exempti,

& liberi: sed exponi potest, vt saltem aliquibus

non teneantur.

  Prima ergo sententia est hæreticorum asseren-93

tium clericos etiā in causis Ecclesiasticis esse sub-1. Sent.

iectos legibus ciuilibus & sæcularium tribunali-Hæretici qui|dicunt clericos|etiam in cau-|sis ciuilibus|sæcularibus|esse subi ectos.

bus. Caluin. 4. inst. cap. 11. §. 15. & Petrus Mar-

tyr in cap. 13. epist. ad Rom. addens nec ex priui-

legio principum posse clericos in rebus ciuilibus

ab obedientia politicorum Magistratuum libera-

ri, ab aut eorum legib. solui, nam iure diuino illis

deuinciuntur. In quam sententiā, nec rebus Eccle-

siasticis exceptis, conspirat Brentius in prolego-

menis, & Melancthon in locis capite de Magi-

stratu.

  Inter Catholicos, vt ait Vazquez disp. 167. ca.



4. num. 28. concors sententia est, aliquo modo

legibus ciuilibus obligari, sed in modo id expli-

candi differunt.

  Secunda ergo communis, & vera sententia est,94

Ecclesiasticos directè subiici legibus ciuilib. quæClerici qui-|bus legib. ci-|uilibus tene-|antur, ex Ca-|tholicorum|sententiæ.

neque cum eorum statu, neque cum legibus Pon-

tificiis pugnant, quales sunt, quæ statuunt pretia

rerum, quæ præscribunt formam contractibus,

quæ prohibẽt arma noctu deferre, & similes, quæ

clericos non dedecent. Ita Victoria relect. 1. de

potest. Eccles. quæst. vlt. prop. seu num. 4. Sotus

4. dist. 25. quæst. 2. art. 2. conclus. 4. & 2. iust. q.

6. art. 7. conclus. 1. Medina 1. 2. quæst. 96. art. 5.

dub. vlt. Cardinalis Bellarminus lib. 1. de cleric. c.

28. prop. 2. Molina, tom. 1. de iust. tract. 2. & quæst.

77. art. 1. controuers. 10. disp. 31. con. 6. Salon, 1. 2.

quæst. 67. art. 1. controuers. 2. Emmanuel Rodri-

gues, tom. 1. regul. quæst. 6. art. 14. qui tamen in

vltimis verbis sibi aduersatur dicens, licet enim

Ecclesiastici, & regulares obligatione ciuili eximātur,

non tamen eximuntur ab obligatione, ad quam secun-

dùm ius naturale, & diuinum tenentur. &c. & ex iu-

risperitis citari solet, Antonius de Butrio cap. Ec-

clesia S. Mariæ num. 17. de const. Hic tamen de

statutis laicorum loquitur, quæ personis Ecclesia-

sticis vtilia sunt, ea ratione censet, tacitè à sede

Apostolica esse approbata: quod non esset ligari

directè legibus politicis, sed Ecclesiasticis. Hāc ve-

rò sententiam apertè docuit Bartolus, l. cunctos

populos num. 28. & 29. C. de sum. Trin. Pan. cap.

Ecclesia, S. M. de const. num. 13. & sequentibus:

quam sequuntur Felinus numer. 86. & 88. & 90.

Angelus verbo lex, num. 5. Syluester, quæst. 15.

Idem indieat Sa, ibi numer. 12. hanc opinionem re-

ferens, & non refellens, sed cum ea transiens. Philiarch.

2. part. summæ, lib. 3. cap. 2. in fine expressè dicit

clericos in multis subesse Regum præceptis, & le-

gibus. Item Suarez op. de legibus con. 2. ait. leges

ciuiles, quæ generaliter feruntur pro omnibus ci-

uibus, & honestæ sunt, & pertinentes ad cōmune<-P>

@@0@

@@1@344 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>bonum Reip. obligant Ecclesiasticos, modò nec

directè, nec indirectè, sint contra immunitatem

Ecclesiæ. Tribuit Bartolo, Panormitano Syl. &

Angelo, idem significat Sa, verbo clericus, num.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   117   118   119   120   121   122   123   124   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin