vita tam lex æterna, quàm naturalis puniunt ali-
qua delicta, præcipiendo principibus, & iudicibus
& aliis ministris, vt ea puniāt, & in super lex æter-
na multa punit executiuè, quia ob eius, & aliarum
legum violationẽ, multos punit Deus in hac vita.
Sumendo autem permissionem, pro eo quod est,
nec præcipere, nec prohibere, clarum est legẽ na-
turalem multa permittere non solùm indifferen-
tia, sed etiam bona. Quod verò ait D. Thomas art.
2. ex Aristotele 5. eth. cap. 1. & 2. præcipi à lege om-
nes actus virtutum, non intelligitur, quòd actu
præcipiat, sed quòd possit præcipere: saltem enim
lex æterna, & positiua Dei potest quemcumque
actum, & quantumcúmque difficilem præcipere:
imò & leges humanæ quando esset necessarium
ad commune bonum, & in eo euentu etiam pos-
sunt indifferentes pręcipere, imò in multis casibus
eos præcipiunt, & in aliis prohibent, quia sunt ne-
cessarij, vel obstant bono communi.
Addit autem D. Thomas illos omnes actus,Actus indif-|ferentes qui|sint.
(quantùm ad præsens pertinet) indifferentes dici
posse, qui sunt vel parum boni, vel parum mali,
scilicet in ordine ad communitatem, & ideo lex
humana eos nec præcipit, nec prohibet, quamuis
diuina, & naturalis omnes actus malos prohibeat,
& sic omnia peccata etiam venialia esse verè, pro-
priè, & simpliciter contra legem diximus in tract.
de peccatis. Bona eriam aliqua, etiamsi in se sint
maxima, non pręcipiuntur à lege humana propter
magnam eorum difficultatem, & quia nō sunt ne-
cessaria ad bonum commune, vt quòd iste sit re-
ligiosus, &c. De lege autem diuina positiua veteri,Lex diuina|vetus multa|peccata puniẽ|da iußit.
certum est multa puniuisse, præcipiẽdo iudicibus,
aut populo, aliisve, vt eam inferrent, & reis vteam
sustinerent, & taxando ipsam pœnam: lex autem
noua licet iudicibus præcipiat, vt pœnam impo-
nant, & inferant, & reis vt eam ferant, tamen nul-
lam pœnam in hac vita taxauit, aut designauit,Lex noua nul|las pœnas sta-|biliuit.
quæ sine interuentu iudicum, vel Principum, aut
legum humanarum incurreretur, vt in materia de
irregularitate, & censuris tractatur, contra eos, qui
docuerunt, aliquam excommunicationem, vel ir-
regularitatem, iure positiuo diuinę legis nouæ in-
curri.
@@
Dubitabis, an punire sine vlla culpa proprièAn punire si-|ne vlla culpa|propria sit ef-|fectus legis.
dicta, sit effectus legis, vt cum in ciuitate, vel re-
ligione sunt aliqua statuta, obligantia ad solam
pœnam. Aliqui dicunt talia statuta non esse pro-
priè leges, cùm ea obligatio oriatur ex pacto, &
conuentione, quam subditi cum superioribus fe-
cerunt in ingressu religionis. Sed meliùs dicit
Azor, lib. 5. cap. 2. quæst. vlt. & Valentia, disp. 7. qu.
2. puncto 2. esse verè, & propriè leges, quia sunt
verè præcepta superioris, in perpetuum obligan-
tia ad pœnam latè dictam, quam etiam sine vllo
pacto cum subditis inito imponere possunt.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
Vtrùm præter illos actus, seu effectus à D. Thoma nu-
meratos, sint alij.
VIdentvr enim esse alij, ac proinde21
enumerationem factam à D. Tho-
ma cum Isidoro, & Modestino, ex-
actam non esse: probatur: nam obli-
gatio est effectus legis: similiter ab-
rogatio seu reuocatio alterius legis, inhabilitatio
personæ ad aliquid, irritatio, vel annulatio cōtra-
ctus, vel alterius actus: item remuneratio: nam ad
legislatores, & leges pertinet, remunerare opera
studiosa: vt docent Plato 9. de legib. cum eóque, &
Solone Cicero epist. ad Marcum Brutum, Isido-
rus 5. Etym. cap. 19. transumptiuè cap. omnis, dist.Remunerare|an sit actus|legis.
3. Vlpianus, lib. 1. ff. de iust. & iure, imò legislator
debet honorare, & laudare bonos, vt ibidem ait
Plato, & bona consilia dare, vt superius vidimus:
ergo aliqui sunt effectus legis præter numeratos
à D. Thoma.
Propter hæc aliqui prædictis effectibus alios
addunt, dicuntq́ue D. Thomam, Modestinum, &
Isidorum, non intendisse omnes effectus referre,
sed præcipuos, & frequentiores. Alij censent se-
cundùm D. Thomam & veritatem, enumeratio-
nem esse sufficientem, quia, vt ait D. Thom. actus
humani vel sunt valdè boni, scilicet ad bonũ com-
mune, & sic præcipiuntur: vel valdè mali, & sic
prohibentur: vel indifferentes, aut nec valdè boni
nec valdè mali, & sic permittuntur quibus addi-
tur quartus effectus, scilicet, punire, tamquam
necessarius ad efficaciam legis, scilicet, vt inuiola-
biliter obseruetur. Alij hanc sufficiẽtiam hoc mo-
do deducunt: In legislatore est duplex potestas,
altera directiua per simplicem præceptionem, vel
prohibitionem, & ad hanc pertinent duo priores
effectus, scilicet, præcipere, & prohibere: altera est
coactiua per pœnam, & ad hanc pertinet, punire,
quando expedit, & permittere, seu non punire,
quando expedit permittere.
Ego existimo omnes alios effectus, si qui sunt,22
ad illos quatuor reduci: obligatio enim ex illis im-Omnes legis ef|fectus ad istos|quatuor redu-|ci possunt.
mediatè oritur. De remuneratione varij sunt mo-
di dicendi: nam Cōstātius Rogerius in præfatione
lib. de potẽtia legis, n. 8. pręter illas quatuor virtu-
tes legis, positas à Modestino, ponit quintā con-
sultiuam, quamuis num. 12. dicat aliquando præ-
ceptum sapere naturam consilij, & melius dixis-
set consilium sapere naturam præcepti. Deinde
Castro, licèt illos de lege ca. 1. ex Modestino qua-
tuor illos effectus, seu potestates, & virtutes legis
numerauerit: tamen ca. 9. ait adiiciendā esse quin-
tam, potestatem scilicet remunerandi, & carpit<-P>
@@0@
@@1@62 Quæst. XCII. Tract. XIV.
<-P>Accutsium, eò quòd in illa l. legis virtus, ff. de legi-
bus dixerit, nullam esse legem, in qua aliquid ex
illis quatuor à Modestino expressis, aut aliquid
æquipollens non inueniatur. Quamuis addat Ca-
stro in Modestini fauorem dici posse, illum, etsi
hanc legis potestatem apertis verbis non expres-
serit, eam tamen apertè innuisse, cùm dixit, legis
virtutem esse punire: quia sicut malis pœna, ita iustis
debetur præmium. Sed D. Thomas hic art. 2. ad ter-
tium, respondet, præmiare posse ad priuatam per-
sonam pertinere, ideo non esse actum legis, sicutCur effectus|legis non sit|dare præmiũ,|sicut punire.
punire quod requirit. Superioris auctoritatem. Isi-
dorus autem sub permissione remunerationem
comprehendisse videtur, cùm exemplum permis-
sionis posuit, vt vir fortis petat præmium, id est,
permittatur præmium petere: aut sub punitione,
cùm dixit legis præmio, aut pæna vita moderatur
humana. Alij dicunt remunerationem trifariam
posse lege præscribi, aut concedendo facultatem,
vt studiosi præmium petant: & hac ratione sub
permissione contineri: aut iubendo, vt ad certum
Reipubl. honorem & dignitatem non nisi strenui
milites, verbi gratia, ascendant: & tunc ad impe-
rium pertinere, aut denique prohibendo aliis, ne
impediant præmij petitionem, & sic ad prohibi-
tionem spectare. Sed certè primus modus nec ad
legem, nec ad potestatem publicam per se perti-
net, cùm à priuato etiam fieri possit, vt ait D. Tho-
mas in illa solutione tertij argumenti. Dici etiam
posset, remunerationem non numerari, quia rarò
in lege humana ponitur, nam si legislator omnia
bona remuneraret, citò ærarium exhauriretur: &
hominis ad petendum præmium, sine lege sunt
satis propensi.
Ad argumentum de consilio respondet D. Tho-Consilium cur|non sit actus|legis.
mas art. 2. ad secundum, & Azor lib. 5. cap. 5. quæst.
5. non esse per se actum legis, nec legislatoris, quia
non requirit per se potestatem publicam, cùm à
quolibet dari possit, quo pacto simplex permissio
etiam excludi potest, quia etiam à priuatis perso-
nis fieri potest. Accursius, & Azor suprà aliter re-
spondent, nimirùm cōsilium ad permissionem re-
duci, quæ ad solam potestatem publicam pertinet
dupliciter: primò obligando subditos ne impe-
diant illum, cui aliquid à Superiore permittitur:
secundò permittendo voluntariè, nam qui non
est Superior, necessitate quadam permittit, quia
non potest præcipere, nec prohibere, nec impedi-
re nec punire. Superior autem permittit volunta-
riè, quia possit præcipere, prohibere, impedire, vel
punire: sed non facit.
Ad argumentum de abrogatione, seu reuoca-23
tione prioris legis respondeo, interdum non per-<-P>@@Abrogatio nō|pertinet ad le-|gem
<-P>tinere ad legem, quia abrogatio interdum fit per
puram ablationem legis. Si autem fit ponendo
nouam legem, illa præcipiendo, prohibendo, per-
mittendo, vel puniendo, aliā abrogat legem: verbi
gratia, si præcipiat, ne deinceps puniātur, qui prio-
rem legem non seruauerint.
Ad argumentum de irritatione respondent ali-Irritatio $unclear|sit effectus le|gis.
qui, irritationem sub prohibitione contineri: quia
quoties lex simpliciter prohibet contractum, vel
alium actum, censetur illum irritare l. nō dubium,
C. de legib. sed in disputatione de lege irritante,
ostendemus id non esse generaliter verum: multa
enim fieri prohibentur, quæ facta tenent, cap. ad
apostolicam, de statu regul. vbi glossa id confirmat
ex cap. nos nouimus, 18. quæst. 1. & cap. si vir, 27.
dist. & cap. viduam, 2. quæst. 7. & licet omnis actus
simpliciter prohibitus, esset irritus, quia id vult le-
gislator, tamen posset sine irritatione prohibere,
& ita sæpe factum est: ergo isti effectus essent di-
stinguendi, maximè cùm horum irritatio posset
dari absque prohibitione. Alij dicunt, irritationẽ
reduci ad punitionem, quia sæpe in pœnam fit, sed
non placet, quia sæpe etiam fit non in pænam.
Alij dicunt non esse effectum legis, sed legislato-
ris, quamuis sæpe legi adiũctus sit. Sed meliùs di-
citur, esse effectum legis, & reduci ad prohibitio-
nem, quia eo ipso quod irritatur cōtractus matri-Irritatio est|effectus legis,|& ad prohi-|bitionem re-|ducitur.
monij, vel alius, consequenter prohibetur homo
ea facere, quæ si fiant contractu non valente illi-
cita erunt: idem est de legibus inhabilitantibus, &
simile quid dici potest de legibus concedentibus
præscriptionem, habilitatẽ, & similia: consequen-
ter enim aliquos actus hominum prohibent, vel
præcipiunt, ideo pręscriptio, & alij actus seu effe-
ctus legis ad illos quatuor reducuntur.
Imò tres illorum ad præceptionem reduci pos-
sunt, quia prohibitio est præceptum negatiuum,
& permissio, quatenus est actus legis, aliquā pro-
hibitionem vel præceptionem importat, vt etiam
punitio iuxta superius dicta: de obligatione etiam
constat, totam ad præceptum aliquod reduci, &
si in rigore loquamur de effectibus legis, illa est
primus, & immediatus effectus legis, quoniam
præceptio, & prohibitio, in quibus permissio, &
punitio continentur, ad essentiam legis pertinent.
Ex quibus colligitur, triplicem esse permissio-24
nem. Prima malorum, ob vitanda maiora mala, sicTriplex est|permissio.
permittuntur meretrices, mendacia, & alia huius-
modi, glossa ca. fin. distinct. 3. secunda, rerum quæ
nunquam fuerunt illicitę, vt secundæ nuptiæ: ter-
tia, rei quæ olim fuit illicita, sed modo cōceditur,
& sic licita, vt contrahere cum consanguinea in
quinto gradu.
@@0@
@@1@63
#(IMAGE)
DISPVTATIO QVARTA,
DE LEGE ÆTERNA.
#(IMAGE)
Quæstio nonagesimatertia, de lege æterna.
Art. 1. Vtrùm lex æterna sit summa ratio in Deo existens.
Art. 2. Vtrùm sit omnibus nota.
Art. 3. Vtrùm omnis lex à lege æterna deriuetur.
Art. 4. Vtrùm necessaria & æterna subiiciantur legi æternæ.
Art. 5. Vtrùm naturalia contingentia subsint legi æternæ.
Art. 6. Vtrùm omnes res humanæ ei subiiciantur.
DE hac re tractant Thomi-1
stę cum D. Thoma in hac
quæst. 93. Valentia disp. 7.
quæst. 3. Alensis 3. parte
quæst. 26. Turrecremata
cap. omnes leges, dist. 1.
Sotus 1. iust. quæst. 3. Say-
rus 3. thesauri, cap. 2. nu. 2.
& sequentibus, Antoninus 1. part. tit. 11. cap. 1. §. 4.
& tit. 12. cap. 1. §. 1. & 2. Viualdus 4. part. candelab.
cap. 3. Radanus tom. 2. controuers. 20. art. 1. Sylue-
ster, Angelus, Tabienna, Armilla & alij summistæ,
verbo lex. Nos aliqua diximus disput. 1. sect. 6. &
disp. 2. sect. 1. sed hic alia addenda sunt.
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Quid sit in Deo lex æterna, qua gubernat creaturas, &
an ea lex sit multiplex secundùm rationem.
LEx æterna, qua Deus creaturas ra-2
tionales, & irrationales gubernat, estLex æterna|quid sit.
dictamen Dei de conuenientia, ne-
cessitatem aliquam inferendi creatu-
ris, acceptatum, vel approbatum ali-
quomodo per voluntatem ipsius, seu est ipsa vo-
luntas Dei tali dictamini conformis iuxta ea, quæ
diximus disp. 1. sect. 6. quibus consonat Antoni-
nus suprà dicens lex æterna est sapientissima ratio
voluntatis Dei, prout ordinat omnia in debitos fines
suos. Et hoc intendit Augustinus 22. contra Fau-
stum cap. 27. cum ait, Legem æternam esse rationem,
vel voluntatem Dei, quæ rerum ordinem seruari iubet,
perturbari vetat, & 1. de liber. arbit. cap. 6. cùm ait
esse rationem summam in Deo, cui semper obtemperan-
dum est. Similia dicit Cicero 1. & 2. de legib. ex
quibus sumpsit D. Thomas hic art. 1. dicens esse ra-
tionem diuinæ sapientiæ, quatenus est directiua omnium
actuum, & motionum, scilicet, cum quadam necessita-
te, & obligatione: ratio enim consultiua, non est in
Deo lex, nisi valde metaphoricè, seu analogicè, &
impropriè: quæ necessitas indicatur Sap. 8. vt no-
tat Valentia suprà puncto 1. in illa particula, forti-
ter, cùm dicitur attingere à fine vsque ad finem forti-
ter. Additur verò, & disponit omnia suauiter, quia
creaturas irrationales obligat, & necessitat physi-<-P>@@
<-P>cè, vt earum natura postulat, rationales verò mo-Lex æterna|necessitat res|irrationales,|rationales mo-|uet tantùm|moraliter.
raliter tantùm, quia scilicet, vt non peccent, neces-
se est conformare se æternæ legi: nam accommo-
dare se naturis rerum suauitas quædam est, in illa
autem necessitate naturali accommodat se Deus
naturis rerum expertium rationis, quia dirigit eas
ad fines suos per media proportionata, & idem
seruat Deus in necessitate morali, quam sua lege
creaturis rationalibus imponit. Quia verò neces-
sitas naturalis non est propriè obligatio, nec lesLex æterna|Dei quatenus|regit creatu-|ras irrationa-|les, nō est pro-|priè lex.
æterna Dei, quatenus regit creaturas irrationales,
est propriè lex, quia lex propriè dicta vim habet
obligandi propriè. De lege æterna, qua Deus irra-
tionalia gubernat, intelligitur communiter id
Prouerb. 8. Quando certa lege & gyro vallabat abys-
sos: & notant aliqui certam dici, quia necessitat,
sed alij nomine legis ibi intelligũt inclinationem
inditam aquæ, vt explicat Antoninus suprà: post-
quam enim dixit cuilibet creaturæ dedit legem,
seu præceptum, quod seruat secundùm illud Pro-
uerb. 8. Quando certa lege, &c. & legem ponebat aquis,
& Psal. 148. præceptum posuit, &c. adiungit, non est
aliud illa lex seu præceptum quàm inclinatio creaturæ
ad operationes suas proprias sicut lex cœlorum, & pla-
netarum est inclinatio ad motum, &c. idem docet
Vazquez q. 91. art. 1. vt retulimus disp. 2. sect. 1.
Vnde patet, in Deo esse duas leges æternas ra-3
tione distinctas: vnam propriè dictam, & proprièIn Deo sunt|duæ leges æter|næ.
obligantem, qua regit creaturas ratione præditas:
aliam impropriè dictam & impropriè obligātem,
qua regit reliquas creaturas, & quælibet ipsarum
est multiplex secundùm modum nostrum intelli-
gendi, quia in Deo sunt multa dictamina ratione
distincta de conuenientia necessitādi physicè, vel
moraliter, hominem, angelũ, ignem, equum, &c.
ad hoc, vel illud, quæ dictamina sunt: nihil inuo-
luunt fictum, sed relationes reales transcendenta-
les ad varia obiecta. Et in Deo esse varias leges ra-
tione distinctas planè colligitur ex Augustino 9.
ciuit. cap. 22. vbi sic scribit. Aliud est temporalibus
temporalia, & mutabilibus mutabilia coniectare, eisque
temporalem & mutabilem modum suæ voluntatis inse-
rere, quod dæmonibus certa ratione permissum est: aliud
autem in æternis, atque incommutabilibus Dei legibus,
quæ in eius sapientia viuunt, mutationes temporum per-
uidere, Deí voluntatem quæ tam certissima, quàm<-P>
@@0@
@@1@64 Quæst. XCIII. Tract. XIX.
<-P>potentissima est omnium, spiritus eius participatione co-
gnoscere: quod sanctis Angelis recta diseretione dona-
tum est. Alensis etiam 3. part. quæst. 26. membr. 6.
ponit in Deo plures leges ratione distinctas, & per
varios respectus constitutas. Nec obstant D. Tho-
mas art. 1. ad primum, Cōradus, ibi Sotus 1. iustit.
quæst. 3. art. 2. in fin. qui dicunt, licet in Deo sint
plures ideæ secundùm rationem, non tamen esse
plures leges æternas, & sic de rationibus idealibus
explicant Augustinum lib. 83. qq. quæst. 40. dicen-
tem, quòd Deus singula fecit propriis rationibus. Dico
enim, quidquid sit de aliis, Sotum velle, quòd li-
cet ideæ multiplicentur ex parte creaturarum, quę
illis fiunt, non tamen leges ex parte creaturarum,
quibus imponuntur, nam eadem lex imponitur
multis, nō tamen eadem idea, & forma fiunt mul-
ta saltem specie diuersa: non tamen negat D. Tho-
mas esse diuersas leges iuxta diuersitatem eorum
quæ imperantur creaturis rationalibus, vel irra-
tionalibus: ex quibus intelligitur legem æternam
non re, sed ratione tantùm differre à diuina proui-
dentia, vt ait D. Thomas quæst. 93. art. 5. & Rada-
nus tom. 1. controu. 20. art. 1. ratio enim & mens,
seu voluntas diuina, quatenus res in suos fines or-
dinat per media, dicitur prouidentia: quatenus ve-
rò aliquā necessitatẽ illis imponit, appellatur lex.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Vtrùm actiones diuinæ etiam necessariæ, quales sunt
productiones diuinarum personarum, æternæ
legi iubiaceant.
DIco primò, actiones Dei necessariæ,4
quibus producunrur personæ diui-1. Concl.|Actiones Dei|necessariæ, qui|bus producun-|tur personæ,|non subiacent|legi æternæ.
næ, non subiacent legi æternæ. D.
Thomas ar. 4. Conradus ibi, Medina
ibi §. sed dubitatur, Valentia dispu. 7.
quæst. 3. punct. 3. de lege positiua patet, quoniam
nemo sibi ipsi legem imponit, vt notat Caietanus
eodem art. 1. & quia lex positiua est libera, à libe-
ro autem non pendet, quod est omninò necessa-
rium. De naturali etiam probatur, quia necessitas,
quæ est in prædictis actionibus, oritur ex ipsa na-
tura Dei, non ex dictamine, vel volitione aliqua
Dei, maximè si priùs ratione est productio Verbi,
quàm volitio producendi illud, & quasi amor es-
sentialis, vt docuimus in materia de Trinitate, &
Medina hac quæst. 93. art. 1. in fine.
Dico secundò, neque actiones Dei liberæ sunt
proprię subiectæ legi æternæ Dei, ita tenẽt Alẽsis,2. Concl.
Sotus posteà referendi, Medina, Valentia, cōmu-
niter recentiores: & probat Valentia suprà, quia
lex & regula à regulato distingui debet: dictamen
autem diuinum nō distinguitur à voluntate diui-
na, ergo non est lex, aut regula actionum ipsius.
Addit Valentia, si quis aliter accipiat rationem re-Actiones Dei|liberæ legi æ-|ternæ subiectæ|non sunt.
gulæ, & legis: quæstio hęc non erit nisi de nomine
& omninò non expediet ita loqui, vt personæ di-
uinæ dicantur subiectæ legi æternæ, quamquam
video impropriè etiam dici solere, quòd DeusDeus promis-|sionibus suis|sibi legem im-|ponit.
promissionibus suis imponat sibi legem, sese obli-
gat. Verùm eiusmodi locutiones non sunt exten-
dendæ vltra id, quod consuetus modus loquendi
doctorum permittit. Hęc ille, cui consonat Medi-
na suprà, dicens rationem Dei posse dici legem re-
spectu actionum liberarum Dei, minùs impropriè
quàm naturalium seu necessariarũ. cum aliqua ta-
men improprietate, quia diuina voluntas ex se<-P>@@
<-P>est rectissima imò & ipsa rectitudo, licet concedi
possit diuinam sapientiā esse rationem diuinæ vo-
Dostları ilə paylaş: |