luntatis, sicut immutabilitas est ratio æternitatis.
Et quidem rectè dicit Valentia, non esse propriè
dictum, quòd Deus promissione sua sibi legem
imponat. Quia nec promissiones, nec vota nostraPromissiones|seu vota non|sunt veræ le-|ges.
sunt veræ leges, eò quòd non obligant per se, sed
media lege naturali siue dictamine rationis iudi-
cātis illa esse omninò seruanda. Rectè etiam dicit
Valentia, rationem diuinam propriè non esse legẽ
comparatione diuinæ voluntatis, vnde non esset
valde cōtendendũ cum eo, qui diceret oppositum,
neque id est improbabile: nam sic Pindarus, Pla-
to, Martianus, Chrysippus, & Demosthenes relati
disp. 4. sect. 6. num. 27. dixerunt, legem esse etiam
deorum reginam, & D. Thomas 1. p. q. 21. art. 1. ad
2. ait rationem diuinæ sapientiæ comparari, vt le-
gem ad diuinam voluntatem. Quod etiam indicat
Arist. 5. eth. cap. 7. dicens, ius seu iustum naturale a-
pud nos moueri videri, licet verè non moueatur, apud
Deos verò nihil forsitā esse, quod vllo modo sic se habeat.
Id est, fortasse ius quo dij in suis actionibus gu-
bernantur, non videri mutari, & clarè Molina in
concordia q. 14. art. 13. disp. 32. §. ratio hæc, ait, in
Deo est lex æterna, quæ est ipsemet Deus, quæque ipsi di-
ctat, quid rectum sit, vt ab eo fiat, & quid turpe, si
ab eo fieret. Et confirmari potest hæc sententia.
Primò, quia si Deus mentiretur, vel promissa non1
impleret, peccaret: ergo faceret cōtra aliquam le-1. Confir.
gem, tunc autem nulla alia lex esset, nisi sua ratio,
ergo ratio Dei esset tunc lex, ac proinde & modo.
Confirmatur secundò, nam Deus tenetur nō mẽ-2. Confir.
tiri, non violare fidem, promissis stare maximè se-
cundum eos qui dicunt Deum ex promissione cō-
trahere obligationem iustitiæ: sed omnis obliga-
tio oritur ex aliqua lege: ergo actiones Dei sub-
duntur alicui legi, nimirum naturali ipsi Deo, quę
est ratio ipsiusmet. Cōfirmatur tertiò, quia omnia3. Confir.
creata regulātur lege æterna: sed omnes actiones
externæ, & transeuntes Dei sunt creatæ: ergo re-
gulantur lege æterna. Maior patet ex Augustino
& aliis, qui totum ordinem vniuersi à lege æterna
prouenire docent. Si dicas, actiones externas Dei
regulari lege æterna, non verò internas, & imma-
nentes, contra; quia nulla lex præsertim naturalis
regulat actiones externas, quin etiam regulet in-
ternas vel per se, & primariò, vel secundariò, &
consequenter, vnde idem præceptum est restituẽ-
di, & volendi restituere, ergo si lex æterna regu-
lat actiones Dei externas, etiā regulabit internas.
Confirmatur quartò, quia cùm D. Thomas art. 4.4. Confir.
in primo argumento proposuisset, omne quod ra-
tionabile est, rationi subditur: sed voluntas di-
uina est rationabilis, cùm sit iusta: ergo rationi, ac
proinde legi æternę subditur. Respōdet, subdi nō
secundũ se, sed quātùm ad ipsa, quę Deus vult cir-
ca creaturas, quę quidẽ subiecta sunt legi æternæ.
Sed circa creaturas vult Deus creationẽ, cōserua-
tionẽ, &c. ergo istæ actiones subdũtur legi æter-
næ. Eodem modo potest colligi ex Augustino de
vera relig. cap. 31. vbi, ait incommutabilem veritatemIncommuta-|bilis veritas|lex omnium|artium.
esse legem omnium artiũ, & omnipotentis artificis, quod
sic explicat Alensis 3. p. q. 26. in 3. vt dicatur regu-
la omnium artium, quia est regula omnium bo-
norum procedentium à creatura: regula autem
omnipotentis artificis, quia regula omnium im-
mediatè procedentium à Deo, sed actiones exter-
næ Dei immediatè ab eo procedũt: ergo est earum<-P>
@@0@
@@1@Disput. IV. Sectio II. 65
<-P>regula nimirum, qua vtitur & cui se conformat
in omni sua externa operatione. Quintò, quia bo-5. Confir.
nitas moralis consistit in conformitate ad legem:
sed actus Dei sunt boni moraliter: ergo confor-
mes legi, scilicet æternæ, qua regulantur.
Cæterum D. Thomas art. 4. in corp. & ad 1. 2. &6
4. & Conradus ibi, Soto 1. iust. q. 3. art. 4. conc. 1.
videntur dicere voluntatem diuinam in nulla sua
actione subdi legi æternæ: quoniam est ipsa ratio,
& lex æterna. Quod Alensis illa quæst. 26. m. 8.
art. 1. probare videtur. Primò, quia voluntas DeiPrimæ ratio-|nis non est ra-|tio.
est prima ratio omnium: sed primæ rationis non
est ratio: ergo voluntatis diuinæ non est ratio, ac
proinde nec lex æterna: nam lex æterna est ratio.
Secundò, quia Augustinus lib. 83. quæstio. ait, qui
quærit causam voluntatis diuinæ, quærit maius
voluntate diuina: sed impossibile est dari aliquid
maius voluntate diuina, ergo & dari eius causam.
Lex autem est ratio & causa eius, quod ei subiectũ
est, ergo voluntas diuina nulli legi æternæ subdi-
tur. Tertiò, quoniam Anselmus, lib. cur Deus ho-
mo, ait, cùm Deus liber sit, nulli legi, nulliusque iudi-Deus nulli le-|gi subiacet.
cio subiacet. Quartò, alij probāt, quia vel lex æter-
na, cui Deus subditus dicitur, est dictamen diui-
ni intellectus; & hoc non, quia omnis lex actum
voluntatis includit, ideo Augustinus 22. contra
Faust. cap. 27. dixit legem æternam esse rationem,
vel voluntatem Dei, & Damascenus 2. fidei ca. 12.
Diuinam voluntatem fas esse, & legem quàm decentis-
simam: vel est decretũ faciendi aliquid; & hoc nō,
quia hoc nō obligat directè ipsum Deum, quāuis
mutare illud non possit, quia mutatio esset im-
perfectio physica, vel moralis; sicut nec decretum
nostrum est nobis lex, quamuis lege naturæ te-
neamur non mutare illud sine causa, & similiter
licet Deus ex promissione obligetur de iustitia,
aut saltem de fidelitate, tamen ea promissio non
est propriè lex: quia non obligat per se, sed per di-
ctamen de turpitudine, quæ esset violare fidem.
Latè tamẽ decretum, vel promissio appellari po-Latè decretũ|appellari po-|test lex.
test lex, & fortasse sic intelliguntur Scotus 4. dist.
44. quæst. 1. § respondeo. Maior dist. 43. quæst. 1. in
princ. & alij communiter asserentes, Deum aliqua
facere secundum legem ordinariam, aliqua verò
præter illam. Quintò probant alij, quia id quod
lege gubernatur, gubernatur in ordine ad aliquẽ
finẽ: sed Deus nullũ habet finẽ præter se, ergo non
gubernatur lege. Confirmatur, quia omnes actio-
nes subiectæ legi, sunt propter finem, sed nihil
in Deo existens habet finem, ergo nihil tale est
subiectum legib. Sextò, quia Nyssenus lib. 6.
de Fato cap. vltim. ait, omnipotens neque naturæ
necessitate, neque legis præcepto operatur, & An-
selmus 1. cur Deus homo c. 10. Deus nulli legi sub-
iacet, & infrà: cum Deus sit liber, nullius legissub-
iacet iudicio, & lib. 2. cap. 15. Dei voluntas nulla
cogitur necessitate, sed ipse sua spontanea seruat
immutabilitate, quando dicitur aliquid necessita-
te facere, & cap. 17. dum dicimus aliquid necesse
esse, aut non esse in Deo, non intelligitur, quod sit
in eo necessitas cogens, aut prohibens, Abulen.
Mat. 22. quæst. 113. Deus, qui nulla lege tenetur,
non est acceptor personarum, quidquid fecerit, &
quæst. 220. ad 1. Deus non obligatur ad aliquem
certum modum agendi.
Sed ad hæc omnia facilè potest responderi: non7
enim videtur de ratione legis, quod sit verè causa
actionis, quæ ei subiicitur, aut quod distinguatur<-P>@@
<-P>realiter à voluntate, vel agente, quod ei subiicitur,
nec procedere à superiori supposito vel natura,
nec dirigere actionem internam, vel rem agen-
tem in aliquem finem, vel rem finalem ipsius,
sed satis est procedere secundum rem, vel rationẽ
à potentia aliqua, quæ sit superior ea voluntate,
quæ ad aliquid tenetur, & obligatur, & hoc com-
petit dictamini diuino respectu diuinæ volunta-
tis, vnde videtur esse lex comparatione illius, quā-
uis identitate ipsa sit lex, sicut identicè est ratio,
seu intellectio diuina.
Nec cogitur propriè voluntas diuina à lege,8
quia ipsa ex se est inclinata ex necessitate, ad se-
quendam legem internam, quam non habet ad
communicandum se creaturis, nisi supposito pro-
posito, vel affirmatione, aut promissione, ex qui-
bus oritur obligatio constantiæ, veritatis, & fide-
litatis, aut veræ iustitiæ: absolutè autem tenetur
non mentiri, sed potest tacere, aut occultare veri-
tatem: sicut ergo superius diximus voluntatem
nostram verè habere pro lege rationem in multis,
ita de diuina voluntate dici posset in paucis, ne-
que obstat, voluntas Dei est substantia Dei, vt do-
cet Augustinus 11. confess. c. 11. sed substantia Dei
nullam habet regulam, vel legem, ergo nec vo-
luntas. Sufficit enim distinctio rationis, vel sub-
stantiæ Dei nō habet regulam, vel legem; volun-
tas verò eam habeat, imò si essentia Dei formalis-
simè est intellectio ipsius, formalissimè erit lex, &
regula voluntatis suæ, ac proinde quasi mensura:
nam lex mensura est aliquomodo iuxta D. Tho-
mam qu. 90. art. 2. tenendo tamen rationẽ Dei
respectu volũtatis diuinæ non esse propriè legem.
Ad primum argumentum in contrarium re-
spondeo, ad peccatum satis esset agere contra legẽ
latè, dictam qualis est ratio eius, in quo intellectio
& volitio, nec distinguuntur, sicut in Deo: in An-
gelo autem licet daremus esse suam intellectionẽ
& voluntatem, tamen quia intellectio est volun-
tas à volitione distinguerentur, vera esset lex.
Ad secundum respondeo, ad legem propriè di-
ctam non sufficit obligare, sed oportet obligare
volũtatem à se distinctam, vel saltem obligare ad
volitionem à se distantem: quod non habet intel-
lectio diuina, ideo non est propriè lex diuinæ vo-
luntatis.
Ad tertium respondeo, omnia agentia creata
regulari à lege æterna, non tamen omnes actio-
nes creatas: si enim sint actiones Dei, nulli legi
subduntur, vt Dei sunt, sed si eædem sint actiones
creaturarum, vt sic subdentur legi æternæ, & hoc
intendunt D. Thomas, Augustinus, Alensis citati
in 4. arg. quod ex his manet solutum.
Ad quintum respōdeo, ad bonitatem moralem
non requiri conformitatem cum lege propriè di-
cta; nam lex propriè dicta includit præceptum,
bonitas autem moralis existeret nullo existente
præcepto, sed requiritur ad bonitatem moralem
conformitas cum lege latè dicta, id est, cum ratio-
ne opus approbante.
Ad sextum respondeo, Sanctos illos solùm vel-Ad testimo.|D. Thom.
le, Deum nulli præcepto externo, aut à se, vel à
sua voluntate distincto subiici. Ad testimonium
autem D. Thom. 1. p. qu. 2. art. 1. ad 2. respondeo,
non dixit rationem Dei esse legem, sed sicut legẽ
diuinæ voluntatis quatenus per eam ditigitur, &
obligatur: nulla enim voluntas potest ferri in in-
cognitum, vt docet Vazquez disp. 33. cap. 2. nu. 7.<-P>
@@0@
@@1@66 Quæst. XCIII. Tract. XIV.
<-P>cap. 3. nu. 11. & disp. 36. cap. 4. nu. 17. Suarez tom.
1. metaphy. disp. 23. sect. 7. n. 6. Azor to. 1. li. 1. c. 20.
quæst. 7. & nos latè tract. 1. & speciatim Deum nō
posse se amare, nisi se intelligat, docet Anselmus
in Monolog. c. 48.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
Vtrùm omnes actiones creaturarum subijciantur
legi æternæ.
REspondeo, loquendo latè de lege9
æterna eam esse regulam omniumLex æterna|est regula om-|nium actionũ|necessariarũ,|& liberarum|creaturæ.
actionum necessariarum, & liberarũ
cuiuscunque creaturæ; non quidem
omnes præcipiendo, sed aliquas ve-
tando, nempe malas, aliquas verò permittendo,
vt indifferentes, aliquas consulendo, vt meliores,
& in humanis omnibus non intrinsecè malis
modum præscribendo, quò honestè fiāt, & in om-
nibus omninò vetando modũ, quo inhonestè, ac
turpiter fiant. Ita sentit Aug. 1. de lib. arb. c. 5. & 6.
Vbi ait legem æternam esse rationem in mente Dei exi-
stentem, qua res omnes per consentanea media in suos fi-
nes diriguntur, & lib. 83. qq. quæst. 27. in fine ait. lex
incommutabilis omnia mutabilia pulcherrima modera-
tur gubernatione, & 22. contra Faust. cap. 27. legem
æternam esse rationem, vel voluntatẽ Dei, quæ ordinem
vniuersi conseruari iubet, pertubari vetat, & 5. de ci-
uit. cap. 11. ostẽdit nihil esse quod subterfugiat le-
ges diuinæ prouidentiæ, & inter alia dicit, Deum,
qui non solùm cœlum & terram, nec solùm Angelum,
& hominem, sed nec exigui animantis viscera, nec auis
pennulam, nec herbæ flosculum, nec arboris folium sine
suarum partium conuenientia, & quadam veluti pace
dereliquit; nullo modo est credendum regna hominum,
corúmque dominationes, & seruitutes, à suæ prouidentiæ
legibus alienas esse voluisse, & 19. ciuit. cap 12. nullo
modo aliquid legibus summi creatoris, ordinationique
subtrahitur, à quo pax vniuersitatis administratur.
Hoc ipsum insinuat scriptura, Psal. 148. statuit ea in
æternum, & in sæculum sæculi, præceptum posuit & non
præteribit, & ibidem ignis, grando, nix, glacies, spiritus
procellarum, quæ faciunt verbum eius, Prouerb. 8.
Quando certa lege & gyro vallabat abyssos, & infrà,
Legem ponebat aquis, &c. Iob. 28. quādo ponebat plu-
uiis legem, &c. 38. quis posuit mensuram eius si nosti?
& infrà, quæ conclusit ostiis mare, & dixit, hucusque
venies, &c. Ad idem aliqui adducunt id, Sap. 8. At-
tingit à fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia
suauiter, & cap. 14. Tu pater gubernas omnia proui-
dentia: & Hester 13. in ditione tua cuncta sunt posita.
Quod etiam intelligitur de cœlis, & Angelis: nam
eorum etiam Deus est causa efficiens, 2. Metaphy.
cap. 5. & ipsis Deus legem ab æterno imposuit: per ip-
sum, & in ipso sunt omnia, Rom. 11. Sed hæc minus
ad rem sunt, quam etiam docet Cicero 1. & 2. de
legib. Sayrus 3. Thesaurus cap. 2. num. 4. Radanus
co. 2. controuer. 20. art. 1. D. Thomas 4. 5. & 6. &
passim alibi. Valentia, disp. 7. quæst. 3. ferè per to-
tam. Alensis tertia parte, quæstione 26. Sotus, &
alij citati initio disput. & omnes agentes de lege
æterna.
Propriè autem solùm est lex respectu creaturæ
rationalis, & actionũ eius liberarũ, & sumitur ex
Augustino quæst. 74. in Leuit. & habetur. cap. mu-
lier 15. quæst. 1. vbi Augustinus ait, pecus nullo mo-
do esse capax legis, & sic aliqui interpretantur id 1.<-P>@@
<-P>Cor. 9. numquid de bobus cura, scilicet legislatiua:
alij de iure principali, etsi potissima ratio est, quiaAeterna lex|propriè est ra-|tione creatu-|ræ rationalis|& actionum|eius liberarũ.
lex propriè obligat, sola creatura rationalis pro-
priè obligatur, & solùm in ordine ad actiones li-
beras: præcepta enim non dantur de rebus alio-
qui necessariis: ergo hinc intelligitur primò, quo-
modò lex æterna ad diuinam prouidentiam com-10
paretur. Nā lex ęterna latè dicta, prout ad omnia1. Corol.
creata se extendit, est ipsa notitia practica, proutQuomodo lex|æterna ad di-|uinam proui-|dentiam com-|paretur.
necessitatem quandam physicam, vel moralem
imponit creaturis in ordine ad ipsarum actiones,
siue circa media, siue circa finem versentur: proui-
dentia verò tantùm est notitia practica Dei circa
media, præscindendo ab omni necessitate, imò &
ab actionibus rei, cui prouidetur: vt cum ipsa per-
uentura est ad finem non suis operationibus, sed
alienis, prouidentia est erga illam, sed nulla lex ei
imponitur. Deinde lex est ratio, & regula agendo-
rum quasi in genere & in cōmuni: est enim præ-
ceptum multis impositum, prouidentia autem est
ratio agendorum etiā in particulari. Imo D. Tho-
mas de verit. quæst. 5. art. 1. ad 6. non solùm distin-
guit ratione legem æternam à diuina prouidẽtia:
sed etiam dicit prouidentiam diuinam esse, quid
consequens ad legem æternam, tanquam ad suam
radicem, & originem, vt notat Conradus quæst.
91. ar. 2. Quod intellige, vel quia ex eo quod Deus
iudicat bonum esse creaturis prouidere, & vult il-
las producere cum necessitate physica, vel morali
ad operandam: sequitur, vt illis prouideat, & ve-
lit media, quibus suos fines consequātur, vel quia
prius per legem statuit de creaturis in communi,
eo quod lex solùm respicit cōmunitatem, & post
modum per prouidentiam statuit de rebus in par-
ticulari, prouidendo, & volendo illis in particula-
ri hæc vel illa media; ex quibus bonum ipsarum,
& gloria, honórque Dei consequatur. Vnde etiam
benè docuit D. Thomas, effectum legis Dei esse
etiam effectum diuinæ prouidentiæ. Quod verò
ait quæst. 91. art. 2. rationem diuinæ gubernatio-
nis esse legem æternā, explicat Conradus ibi ori-
ginaliter, quia ratio diuinæ gubernationis, seu
prouidentia originatur à lege æterna. Sed meliùs
exponitur de idẽtitate quadam reali, & quodam-
modo formali, quia eadem intellectio & volitio
Dei est circa idem obiectum per varia connotata,
& est lex æterna, & est prouidentia.
Secundò, intelligitur, an essentiæ creaturarum2. Corol.|An essentiæ|creaturarum|legi æternæ|subiiciantur.
subiiciantur legi æternæ: nam secundum se non
subiiciuntur legi æternæ, cum secundum se non
existant, sed tantùm sint entia possibilia, & ad ni-
hil necessitentur; quatenus verò Deus statuit il-
las producere cum necessitate physica, vel mora-
li, ad suas operationes subiiciuntur legi æternæ,
à qua ex æternitate habent iam virtute illam ne-
cessitatem operandi.
Tertiò intelligitur, quomodo contingentia me-3. Corol.
rè naturalia subiiciantur legi æternæ: de quo di-
sputat D. Thomas art. 5. Nam Dei voluntas mediis
& ratio inclinationibus rerum carentium liberta-
te necessitat eas, vt vna alteram iuuet, vel impe-
diat, & inde oriuntur effectus casuales, & contin-
gentes: ergo & à lege Dei æterna, sicut à prouiden-
tia, & sicut respectu diuinæ prouidentiæ non sunt
casuales, vt contra Syrennium 2. de fato cap. 25.
probat Vazquez 1. part. quæst. 22. art. 2. ita nec re-
spectu legis æternæ, vt docet D. Thomas hic art.
5. ad tertium.
@@0@
@@1@Disput. IV. Sectio IV. 67
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
An omnes aliæ leges ab æterna deriuentur.
REspondeo affirmantet cum D. Thoma,11
Caietano, Conrado, Medina, Vazquez,Alege æterna|leges omnes|deriuantur.
Valentia disp. 7. quæst. 3. puncto 1. 2. & 4.
Soto 1. iust. quæst. 3. art. 1. & 3. Turrecremata cap.
omnes leges dist. 1. art. 6. Alensis 3. part. quæst. 26.
m. 7. art. 3. & 4. & quæst. 28. m. 1. ar. 5. Bellarm. 3. de
laicis cap. 11. Palacio 3. dist. 37. disput. 1. §. ex istis,
Sayro, 3. thesauri cap. 2. num. 4. qui id colligunt ex
Prouerb. 8. Per me Reges regnant, & legum conditores
iusta decernunt. Ioan. 19. Non haberes potestatem ad-
uersus me vllam, nisi tibi datum esset desuper, & Rom.
13. non est potestas nisi à Deo, quæ autem à Deo sunt,
ordinata sunt; itaque qui potestati resistit, Dei ordina-
tioni resistit: clariùs autem id docet Augustinus 1.
de lib. arbitr. cap. 6. videre, inquit, & arbitror in ista
temporali lege, nihil esse iustum atque legitimum, quod
non ex hac æterna sibi homines deriuarint & libr. de
vera relig. cap. 31. Conditor legum temporalium si vir
bonus est, & sapiens, legem æternam consulit, vt secun-
dùm eius incommutabiles regulas, quid sit pro tempore
iubẽdum, vitanduḿ discernat, & ibidem ait legem
æternam esse legem omnium artium & omnipo-
tentis artificis: quia scilicet per ipsam diriguntur
omnes artifices, seu legislatores, & 19. ciuit. ca. 21.
Non enim iura dicenda sunt, vel putanda iniqua ho-
minum constituta, cum illud etiam ipsa ius esse dicant,
quod de iustitiæ fonte manauerit, 1. quæst. 67. in Exo.
Lex æterna est, quam consulunt omnes piæ mentes, vt
quod in ea inuenerint, vel faciant, vel iubeant: & An-
tiphan. apud Simancas 4. de Rep. cap. 4. fouentur,
inquit, omnes humanæ leges ab vna diuina, quæ qui-
dem tantum potest, quantum libet, & sufficit omnibus,
atque etiam superat: & Vida 2. de Rep. dignit. relatus
à Simancas suprà, cap. 19. Nisi leges omnes, quas quis-
que tulerit ad illam principem diuinam referantur, ad
illaḿ respiciant, & illi sint omninò consentaneæ, &
ad naturam, quæ nihil nisi iustum admittit, accommo-
Dostları ilə paylaş: |