Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə21/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   17   18   19   20   21   22   23   24   ...   250

cessarium publicari, vt tamen declarationes le-

gum iam publicatarum, & receptarum obligent,

non est necessarium publicari: sufficit leges ipsas

esse promulgatas, & receptas, vt earum declara-

tiones à Principe, vel habente eius potestatem da-

tæ, obligent eodem modo, quo ipsæ leges obligāt.

Addit, nec mihi videtur verum, quod dixit prædi-

ctus patet, scilicet à Pontifice solùm concedi con-

gregationi illi interpretationẽ doctrinalem. Nam

declaratio ab eis lata censeri debet, non sicut de-

claratio doctrinalis lata à Doctore, & iurisperito:

sed sicut lata ab eo, cui legislator dederit faculta-

tem, imò & ab ipso legislatore: cùm Congregatio<-P>@@



<-P>inconsulto Pontifice, non possit vllam declara-

tionem facere, vt patet ex verbis commissionis

citatæ. Nec obstat quod pater ille dicebat, nullam

esse legem promulgatam, quæ iubeat, has declara-

tiones suscipi tamquam leges certas, & infallibi-

les. Respondeo enim, licet nulla sit expressè hoc

inbens; attamen cum congregatio declaret aucto-

ritate Papæ, eóque consulto: eadem lege, qua te-

nemur recipere declarationem Papæ tamquam

veram, & legitimam, cùm ad legislatorem perti-

neat legitima suarum legum declaratio, vt dicitur

cap. 1. de iuramento calum. tenemur recipere de-

clarationes congregationis vt legitimas & vim le-

gis habentes, mentémque legislatoris continen-

tes. Vnde infert, tales declarationes, si authenticæ

sint, dicendas esse declarationes diffinitiuas, & vt

tales imponere necessitatem, & in scriptis redigi,

sicut declarationes legislatoris iuxta cap. inter alia,

de sent. excom. & §. ex his omnibus, 2. quæst. q. 1.

& l. vlt. Cod. de legib. & c. fin. de const. ius faciunt

quoad omnes. Dixi, inquit, authenticæ, si enim au-

thenticæ non sint, non obligamur ad eas recipien-

das, & in hoc casu vera erit opinio dicti doctis-

simi Patris. Hæc Emmanuel.

  Sed interpretationem legis non habere legis53

vim & auctoritatem, nisi promulgata sit, dicemus

ex Suarez, disputantes de regulis & notis, quibus

cognoscitur, legem obligare, aut non obligare,

sub mortali, reg. vlt. & agentes de promulgatione

legis. Et ipsemet Suarez in sua vltima regula ad

obligationem legis dignoscẽdam, habet hæc ver-

ba, Hîc autem occurrebat specialis quæstio, quæ hoc tem-



pore desideratur, declaratio Cardinalium circa Tri-

dentinum an sit authentica, seu auctoritariua, vim

habens legis, an verò doctrinalis, seu quasi docto-

rum: sed huius dubij decisionem summo Pontifi-

ci remitto: & dum aliud non definitur, nondum

cẽseo habere vim legis, donec certiùs de illis con-

stet, & sufficienter propositæ ac promulgatæ sint.

------------------------------------------------------------


  SECTIO X. De lege fomitis.



DE hac lege agit D. Thomas hac quæst.54

91. ar. 6. & nos aliquid diximus disp. 1.Fomes quid|sit.

sect. 4. n. 11. sed pro declaratione aduer-

te, fomitẽ apud Calepinũ & alios Lati-

nos, esse assulā ex arbore excussam, dum cæditur,

vel dolatur: quæ ignem facilè concipit, quaque

ipse ignis facilè nutritur, & fouetur: vnde factum

est, vt rem omnem, quæ facilè igne accenditur, vel

facile ignem accendit, fomitẽ appellemus Virg. 1.

Æneidos, Nutrimẽta dedit, rapuitque ex fomite flam-



mam: sic Aul. Gell. lib. 15. noct. cap. 1. de quodam,

qui se vino ingurgitabat, dixit, fomitem esse, & inci-



tabulumingenij, virtutisque, si mens & corpus hominis

vino flagraret. Quia ergo concupiscentia inordina-Fomes peccati|cur dicatur cō|cupiscentia.

ta hominis à peccato originis veluti excussa facilè

flagrat, flagraréque facit voluntatem prauis affe-

ctibus, fomes peccati nuncupatur à D. Thoma

hîc, & aliis Theologis communiter, & à Triden-

tino sect. 5. in decreto de peccato origin. can. 5. Hi-

spanè dici potest, hastilla, yesca othea del peccado.

  Hanc concupiscentiam inordinatam, seu fomi-

tem legem appellant D. Thomas & cæteri Theo-

logi, sic explicantes id Rom. 7. Video aliam legem in



membris meis repugnantem legi mentis meæ. Eam D.

Thomas appellat legem pœnalem, non quia pœ-Lex pœnalis|cur dicatur fo|mes.

nam imponat transgressoribus: sed quia est pœna

peccati originalis, ob quod Deus hominem priua-<-P>

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio. X. 53



<-P>uit dono iustitiæ originalis, quo concupiscentia

subiiciebatur rationi: putat autem D. Thomas ad

1. & quæst. 90. art. 1. ad 1. si non esset pœna peccati

originalis, quamuis concupiscentia esset inordi-

nata, non fore legem; solùm enim est lex secũdum

quod sequitur ex diuinę legis iustitia, tamquam si

diceretur lex esse, quod aliquis nobilis propter suā

culpam ad seruilia opera induci permitteretur.

Sed licet non cum tanto rigore diceretur lex, si

non esset pœna inflicta lege diuina, credo fore tũc

legem metaphoricè, quatenus inclinaret ad ma-

lum, vt leges bonæ ad bonum, & sicut explicat

Vasquez id Prouerb. 8. legem ponebat aquis, ne transi-

rent fines suos, inclinationem aquæ ad proprium lo-

cum, appellari legem. Et in statu innocentię appe-

titus & cōcupiscentia ordinata erat lex bona, quia

inclinabat ad bonum, sicut concupiscentia in bru-

tis est lex & bona, quia inclinat ad bonum ipso-

rum, vt colligitur ex D. Thoma in corp. & ad 3. sic

etiam Rom. 7. lect. 4. dixit, fomitem dici legem:Fomes cur lex|dicatur.

quia sicut lex inducit ad bonum faciendum, sic fo-

mes ad peccandum. Hac ratione legem dici, docet

Vasquez art 6. vbi etiam contra aliquos Thomi-

stas notat, quando Paulus dicit, video aliam legem

in membris meis, nomine legis non solùm intelligi

inclinationem membrorum, sed etiam appetitus

sensitiuos, vt explicant omnes Græci, & Latini. Et

ratio est euidens, quia eadem est inclinatio mem-

brorum & appetitus: membra enim per ipsum ap-

petitum inclinantur. Maior autem dubitatio est,

an lex peccati & membrorum apud Paulum ea-An lex pecca-|ti & membro-|rũ sit eadem.

dem sit: nam Paulus videtur eas distinguere, cùm

ait, video aliam legem in membris meis repugnantem

legi mentis meæ, & captiuantem me in lege peccati. Sed

manifestum est eamdem esse, vt docet Pererius

Rom. 7. disp. 17. & August. 1. de nuptiis cap. 30.

nam statim subiungit, quæ est in membris meis: ergo

lex peccati eadem est lex membrorum. Caiet. ta-

men ibi ait, licet sit eadem subiecto, ab ea distin-

gui formaliter, & penes diuersa Principia: quia lex<-P>@@

<-P>membrorum est à natura, lex peccati à peccato: lex

membrorum est inclinatio; peccati verò, priuatio

iustitiæ originalis, & pœna peccati originalis. To-

letus etiam ibi annot. 22. ait, esse eamdẽ subiecto,

quia eadem est concupiscentia, in qua vtraque lex

esse dicitur, formalem tamẽ differentiam alio mo-

do quàm Caiet. constituit: ait enim, concupiscen-

tia carnis impellens in ea, quæ contra rationem

sunt, dicitur lex membrorum, trahens autem in

conscensionem mali, dicitur lex peccati. Sed dico,Quomodo dif-|ferant.

hanc legem non esse in appetitu: nam est ipse ap-

petitus inordinatus siue inordinatione priuatiua,

quæ est pœna peccati, siue negatiua, qualis esset in

puris naturalibus, in quo statu, licet non diceretur

lex peccati, quasi pœna, vel effectus peccati: bene

tamen quia ad peccatum inclinaret, & siue trahat

actu in consensum mali, sine solùm quantũ est ex

parte sua, semper dicitur lex peccati: differunt er-

go lex peccati & membrorum penes connotata:

quia cùm dicimus, lex peccati, connotatur effe-

ctus, vel caussa ipsius: cum verò dicimus, membro-

rum, connotatur subiectum: Ad argumentum ergo

ex Paulo sumptum, respondeo legem membrorum

dici captiuare in lege peccati, id est in se, & sub se-

ipsa: quia ipsa tenet hominem captiuum sub pro-

prio dominio. Non solùm autem concupiscentia

inordinata appellatur, lex peccati: sed peccatum

etiam, quoniam à peccato est, & ad peccatum in-

clinat, vt declarat Trid. sect. 5. decreto de peccato

originis can. 5. dicens. Hanc concupiscentiam, quam



aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta Syno-

dus declarat, Ecclesiam Catholicam numquam intelle-

xisse peccatum appellari, quod verè & propriè in rena-

tis peccatum sit: sed quia ex peccato est, & ad peccatum

inclinat.

  Nec est difficile intelligere, quomodo lex sit:

cùm lex sit dictamen rationis, ipsa verò sit contra

rationem. Siquidem tantùm est lex metaphoricè,

sicut leges duelli, & mundi, quæ etiam sunt con-

tra rationem, de quo vide Vasquez art. 6.




#(IMAGE)

@@0@

@@1@54

#(IMAGE)


DISPVTATIO TERTIA,

DE EFFECTIBVS LEGIS

IN COMMVNI.

#(IMAGE)


Quæstio nonagesimasecunda de effectibus legis.



Art. 1. Vtrùm effectus legis sit, facere homines bonos.

Art. 2. Vtrùm legis actus conuenienter aßignentur.


------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

Virùm effectus legis sit, reddere homines simpliciter,

& moraliter bonos.



NOta verbum simpliciter,1

aliquando sumi, vt distin-Simpliciter|quomodo dica|tur.

guitur contra secundum

quid: vel cum addito di-

minuente, vt cùm homo

dicitur simpliciter albus,

id est, non cum addito di-

minuente, sicut Ethyops,

qui solùm est albus secundum dentes. Aliquando

verò sumitur, vt distinguitur contra id, quod so-

lùm est tale in certo genere: licet absque aliquo di-

catur tale: vt Petrus dicitur perfectus artifex, licet

non sit perfectus in omni arte, sed in aliqua.

  Dico ergo primò, omni lege fieri hominem bo-2

num, saltem in aliquo genere, & secundum quid:1. Conclusio.

lex latronum facit bonum latronem, lex mercato-Lex omnis fa|cit hominem|bonum.

torum bonum mercatorẽ, lex fabrorum, bonum

fabrum, lex temperandi temperatum, &c. lex artis

facit bonum in genere artis, lex morum in genereCaietanus,|Conradus, Va|squeZ & alij|art. 1,

moris ita docet D. Thomas Sotus 1. iust. quæst. 2.

artic. 1.

  Dico secundò, lex moris facit hominem bonum3

bonitate morali obedientiæ: nam sine lege saltem2. Conclusio.

apprehensa, non potest vllus actus pertinere adLex facit ho-|minem bonum|bonitate obe-|dientiæ.

virtutem obedientiæ infusæ nec acquisitæ: nam

actus obedientiæ est facere rem, quia præcipitur

quod esse non potest, nisi res præcipiatur, vel sal-

tem apprehendatur præcipi. In quo sensu verum

est, quod ait D. Thomas art. 1. & Arist. 2. polit. cap.

vlt. bonum subditi, & obedientis vt sic, consistere

in subiectione. Ad superiorem hunc effectum facit

lex, non quidem præcipiendo, vt eo fine, seu mo-

tiuo operemur, sed suppeditando occasionem, &

materiam ad sic operandum.

  Dico tertiò, lex efficit homines bonos bonita-4

tibus moralibus omnium aliarum virtutum ad3. Conclusio.|

voluntatem, vel appetitum sensitiuum spectan-Lex efficit ho|mines bonos|aliis bonitati-|bus morali-|bus.

tium, non solum proponendo obiecta, vt in sim-

plici doctrina, & consilio contingit: sed etiam im-

pellendo, compellendo, cogendo, & obligando, &

interdum promittendo premium, vel comminan-

do supplicium. Vnde fit, vt non solùm homines

abstineant à malis actibus repugnantibus legi, sed

etiam vt in bonis actibus exerceantur, externis

quidem ex obligatione, internis autem saltem ex

occasione. Quamuis enim lex non obliget ad effi-<-P>@@



<-P>ciendos actus externos misericordiæ vel iustitiæ

ex motiuo misericordiæ, vel iustitiæ: tamen cùm

homo propter obligationem sibi impositam de-

cernit illos actus efficere, facile adhibet motiua

harum virtutum, & ita efficit actus internos, qui-

bus has virtutes comparat, vel earum augmen-

tum dispositiuè, vel etiam effectiuè: quibus com-

paratis, vel auctis, faciliùs postea operatur, & me-

lior quotidie redditur. Et hoc potissimè præstat

lex, quādo motiuum etiam præcipit, vt lex chari-

tatis vel pœnitentiæ requisitæ ad iustificationem

obligat ad modum, & motiuum, scilicet, vt veli-

mus Deo bonum, quia bonum eius est, & deteste-

mur peccata, quæ Dei offensæ, vel mala extrinseca

sunt. Et hoc est, quod dicit D. Thomas eodem art.D. Thom.

ad 1. cum Arist. 2. polit. cap. 6. legislatores assuefa-Arist.

ciendo facere homines bonos: & Gregorius 35.Leges assuefa|ciendo faciunt|homines bo-|nos.

Moral. cap. 12. Obedientia sola virtus est, quæ men-



ti cæteras virtutes inserit, insertásque custodit. Vl-

pianus l. 1. ff. de iust. & iure. Iustitiam colimus, boniVlpian.



& æqui notitiam profitemur, æquum ab iniquo sepa-

rantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solùm

metu pœnarum, sed etiam præmiorum exhortatione effi-

cere cupientes. Et Plato, quarto de legibus. EumPlato.

quippè solùm rectè ferre leges existimo, qui veluti sa-

gittarius illuc animum semper intendit, vnde conti-

nuò aliquid semperque sequatur eorum, quæ bona sunt:

cætera verò relinquit, siue diuitias, siue huiusmodi aliud,

quod à virtutibus sit separatum. & epist. 8. Principio,

leges tales sint, quæ non ad opes, pecuniasque comparan-

das, neque ad libidines mentes conuertant. Sed cùm tria

sint, anima, corpus, pecunia, virtutem animæ maximè

anteponant: secundo loco virtutem corporis virtu-

ti animi seruientem: vltimóque gradu pecunia-

rum pretium collocent, corpori, animoque mini-

strans. Quæcumque lex hæc efficit, recta est, reue-

rà beatitudinem vtentibus afferens: locupletes ve-Locupletes|beatos apella-|re sermo amẽs|est.

rò beatos appellare sermo amens est, & infœlix,

mulieribus, puerisq́ue conueniens, atque eos, qui

id credunt, tales efficiens.

  Aristot. 2. Ethic. cap. 1. legumlatores, ipsos ciuesArist.

assuefacientes, bonos efficiunt: atque omnis qui-

dem legumlatoris hæc est voluntas: qui verò non

bene id faciunt, peccant: & 3. Polit. cap. 4. ait, fi-

nem ciuitatis esse bene viuere, & honestatem ali-

quam participare. Sed leges iuuant ciuitatem, vt

suũ finem consequatur, ergo vt honestatem parti-

cipet. Vnde eodem lib. cap. 6. de virtute & vitio

oportet cogitare, quicumque curam habent insti-

tuendi ciuitatem & cap. vltimò, omnes ciues ait,<-P>




@@0@

@@1@Disput. III. Sectio I. 55



<-P>debere esse participes virtutis moralis, sed virtu-

tem perfectam in Principe, seu potestate requiri:Virtutem per-|fectam requi-|$unclear in Principe|m Arist.

vt nimirum suo exemplo, industria & legibus vir-

tutem ciuibus ingeneret. Vnde Philo. 2. de vita

Moysis, Non ignoro quæ in legislatore optimo requi-

rũtur, omnes virtutes integræ. Sed facultati legislato-

ris quatuor hæc sunt coniunctissima, charitas er-

ga proximos, iustitia, amor virtutum & vitiorum

odium. Quisquis enim ad leges dicendas animum

appulit ab his causis singulis permotus est. Si qui-

dem charitas docet sententias vtiles proferre in

medium; iustitia honoratur, vt æqualitas suum

cuique tribuens; virtutum amor approbat, quod

natura bonum est, & id omnibus dignis exhibet

sine inuidia; odium autem vitiorum exagitat, con-

temptores virtutum suspectos habens, vt hostes

humani generis publicos, & perpetuos. Dionysius

Halicarnaseus lib. 2. ait. Regem leges debere ferre, quæHalicarn.

iustas ac temperatas reddant vitas ciuium.

  Ad eamdem rem cōfirmandam faciunt ea quæ5

disp. 6. sect. 1. & 2. de vtilitate legum dicimus: &

quod de lege Dei dicitur Psa. 18. Lex domini imma-



culata conuertens animas, &c. & Psa. 118. lucerna pe-

dibus meis verbum tuum. Psal. 4. quis ostendet nobis bo-

na? signatum est super nos lumen vultus tui Domine.

Rom. 7. num. 12. lex quidem sancta, & mandatum



sanctum, & iustum & bonum. Vbi Pererij disp. 11. &

Thodoret. sanctam interpretantur, quia docet bo-

na, quæ agere, & mala quæ fugere hominẽ opor-

teat: iustam, quæ in transgressores iustam animad-

uersionis sententiam ferat: bonam, quòd iis, qui

eam seruant, vitam præparet. Sed S. Thomas ibi

lect. 2. & Caiet. aiũt, legem veterem vocat sanctam

propter præcepta cæremonialia, quæ ad sanctita-

tẽ cultúmque Dei pertinent: iustam, propter iudi-

cialia: bonā, propter moralia. Toletus verò inquit,

Dicitur lex & mandatum sancta, quia à Deo san-

cita sunt: iusta, quia rationabilia; bona quia hone-

sta, & vtilia. Addit Pan. num. 24. scimus quia lex spi-

ritualis est, id est, ad ea quæ spiritus sunt exhorta-

tur, docens virtutes amplecti, & vitia fugere, vt

Chrysost. Theophy. & Toletus interpretantur; aut

vt interpretatur Ambrosius, quia adducebat ho-

minem ad notitiam & cultum vnius veri Dei, in-

terdicta falsorum deorum inani religione. Et 1.

Tim. 1. Scimus quod bona est lex, si quis ea legitimè vta-

tur, & 2. Tim. 3. Omnis scriptura diuinitus inspirata

vtilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum,

ad erudiendum in iustitia, vt perfectus sit homo Dei, ad

omne opus bonum instructus. Vide etiam Sebastianũ

Medicis repet. in cap. erit autem lex, dist. 4. 2. num.

5. 61. 58. & sequentib. D. Thomam, Caietanũ, Con-

radum, Med. & alios hac quæst. 92. art. 1. Sotus 1.

iust. quæst. 2. ar. 1. Valentiam disp. 7. quæst. 2. punct.

2. Anton. 1. part. tit. 11. c. 2. §. 3. Viuald. in candelab.

par. 4. cap. 1. nu. 28. Petrum Conradum in collecta

iuris can. collect. 1. num. 3. Sayrum 3. Thesauri

cap. 2. num. 13. Sed contra prædicta argumentor6

primo, nam de lege diuina dicitur. Rom. 4. nu. 15.



Lex iram operatur, & c. 5. num. 20. lex subintrauit vt

abundaret delictum, & c. 7. num. 6. nunc autem soluti

sumus à lege mortis, in qua detinebamur. & Isa. 1. Dedi

eis leges non bonas: ergo nec lex diuina efficit homi-

nes bonos, sed malos.

  Secundò, si lex faceret verè bonos, iustificaret

coram Deo: quod etiam de lege diuina veteri ne-

gat Paul. ad Rom. 3. num. 20. Ex operibus legis non

iustificabitur omnis caro coram illo. Galat. 2. num. 16.<-P>@@

<-P>nō iustificabitur homo ex operibus legis, & cap. 3. num.

11. in lege nemo iustificatur apud Deum: ergo.

  Tertiò, nam homo satisfacit præcepto, etiamsi3. Argum.

malo fine operetur, vel cum alia mala circumstan-

tia: sed tunc actio eius est mala: ergo lex etiam si

seruetur, non eo ipso reddit hominem bonum.

  Quartò finis legis ciuilis est bonum, & conser-4. Argum.

uatio Reipubl. vbi enim leges non præualent, inquit,

Arist. 4. polit. cap. 4. ad finem non est. Respondeo er-

go, lex ciuilis non efficit per se viros bonos, sed ci-

ues bonos, qui valdè differunt: nam auctore Arist.

3. polit. cap. 3. alia est virtus ciuis, alia boni viri, &

illa sine hac dari potest.

  Quintò lex ciuilis non prohibet omnia pecca-5. Argum.

ta, sed aliqua permittit, quæ si homo faciat, non

erit vir bonus: ergo non facit virum bonum.

  Retinenda tamen est superior doctrina, quæ7

confirmatur ex Deut. 4. num. 10. Congrega ad me po-



pulum, vt audiant sermones meos & discant timere me

omni tempore, quo viuunt in terra, doceantque filios

suos. & cap. 31. num. 11. & 12. leges verba legis huius

coram omni Israël audientibus eis, vt audientes discant

& timeant dominum Deum vestrum, & custodiant im.

pleántque omnes sermones legis huius: & Psa. 77. num.

7. vt ponant in Deo spem suam, & mandata eius ex-



quirant, vbi Genebrardus ait, summa legis diuinæ &

scopus est, vt Deum cognoscamus, cognitum reuereamur,

timeamus, & colamus, & vt illi confidamus, & parea-

mus, & in id Psa. 18. lex Domini immaculata, & ait,

immaculata perfecta, quia docet non tantum facienda,

verum & credenda, colenda, &c. conuertens animas, à

malo, & erroribus reuocans in viam, corrigens, & redu-

cens testimonium domini fidele, certum, verax, non fal-

lens, quia certò Deus stat promissis; sapientiam præ-

Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   17   18   19   20   21   22   23   24   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin