Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə19/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   15   16   17   18   19   20   21   22   ...   250

que sæpe plebs à patribus discederet, de eis con-

questa; tandem obtinuit, vt sine patribus leges

quoque ferret quæ vnà cum populo patres ipsos

tenerent, quæ appellabantur Plebiscita, quæ pri-

mùm quidem, tribuno rogante, & plebe iubente

constituebantur: Senatores tamen minimè astrin-

gebant. Deinde verò lege publica Horatia & Hor-

tensia factũ est, vt Senatores quoque & vniuersum

populum tenerent, de his vide cap. plebiscita, d. 2.

& illa l. necessarium, §. deinde, & Azor tom. 1. lib.

5. cap. 1. in fine, & Antonius Vacca l. 1. ff. de legi-

bus, qui cum Aulo Gellio lib. 9. c. 20. docet, plebi-

scita etiam vocari leges, vt cùm legem Aquiliam

dicimus, quæ propriè tamen est plebiscitum. l. 1. ff.

ad legem Aquil. Insuper, quia Reip. administra-

tio, & cura, penes Senatum erat, introduci cœpit,

vt quidquid Senatus constituisset, obseruaretur

tamquam lex ab omnibus; quoniam ratum habe-

batur à populo, & licèt Pomponius illo § deinde,

& Iustinianus Insti. de iure nat. §. constat, dicant,

propter ciuium copiam esse populi potestatem ad

Senatum trāslatam: veriùs tamen arbitratur, Azor

suprà, factum esse Cæsarum astutia, calliditate, &

potentia, qui vt suam tuerentur, Senatus poten-

tiā auxerunt. Ait etiam Cornelius Tacitus lib. 1.

tunc primùm è campo Martio comitia ad patres

translata esse: nam ad eum diem, & si potissima

Principis arbitrio, at quædam tribuum studiis fie-

bant. Neque Populus ademptum ius questus, nisi

inani rumore. Suetonius in Cæsare & de Cæsare

ait: Comitia cum populo partitus est, vt exceptis Consu-Comitia cum|populo parti-|tus est Cæsar.

latus competitoribus de cætero numero candidatorum

pro parte dimidia, quos populus vellet, pronunciarẽtur,

pro altera parte, quos ipse dedisset: idem in Tiberio

ait: Neque tam paruũ quicquam, neque tam magnum



publici, priuatíque negotij fuit, de quo non ad Patres

conscriptos referretur. Idem in Caligula, Tentauit &,

comitiorum more reuocato, suffragia populo reddere, ex

quibus infer Azor, Cæsarum potentia populi po-

testatem fuisse ad senatum translatam. Sed hoc

parũ refert. Sed Sebastianus Medicis suprà, de hac

re scribit: Quia difficile erat, vt populus ob multitudem

hominum posset in vnum conuenire, cōstituit 100. viros

ad regimen ciuitatis, qui Senatores appellati sunt, glo. l.

fin. verbo, certum vitali, C. de pet. hered. glos. rub. ff. de

senat. qui ex potestate à populo sibi concessa poterant con-

dere leges: quæ postea dictæ sunt Senatusconsulta. §. sena-

tusconsultũ, Inst. de iur. nat. c. senatusconsultũ, d. 2. Quia

verò quandoque Consules extra vrbem esse debe-

bant ne ciuitas rectoribus careret, facti sunt duo

officiales dicti Prætores, quorum vnus dicebaturPrætores in|vrbe quomo-|do instituts.

vrbanus qui præerat ciuibus Romanis, alter pere-

grinus, qui caussas peregrinorũ audiebat, vt habe-

tur illo §. deinde. Hi prætores quædā proponebant

edicta in albo, quæ per populũ approbata habebāt

vim legis, dictáque sunt Prætorum edicta, §. præ-

totum, Instit. de iure nat. & l. ius autem, §. ius præ-

torium, ff. de iust & iur. & illa l. necessarium, §. eo-

dem tempore, ff. de orig. iuris. Postea populus om-

nem suam potestatem, ac proinde legislatiuam, in

principem transtulit, sicq́ue Imperatorum iussa,

& placita, constitutiones, & leges dici cœperuntPrincipes quo|modo sint con-|dendarum le-|gum faculta-|tem consecuti.

dicta l. necessarium, §. nouissimè, §. sed quod Prin-

cipi, Inst. de iure nat. l. fin. C. de legibus. Cùm verò

Princeps tot, tantáque negotia in vrbe, & extra

vrbem haberet, creauit quosdam viros sapientes,<-P>@@

<-P>Iureconsultos deinde appellatos, quibus data fuit

à Cæsare Augusto auctoritas interpretandi leges,

quorum responsa pro lege quandoque obserua-

bantur, & dicta sunt Responsa prudentum. cap. re-

sponsa, d. 2. §. responsa, Instit. de iure nat. hoc estResponsa pru-|dentum quæ|sint.

totum ius ciuile seruatum vsque ad tempora Iu-

stiniani, qui quibusdam commisit, vt Principum

placita in vnum codicẽ redigerent, & sic facta est,

prima cōpilatio Codicis: aliis vt idem facerent de

responsis prudentũ, quorum libri Pandectæ, seu

Digesta dicuntur l. 2. in principio, C. de veteri iure

enuclean. Aliis præcepit, vt Institutionum libros

componerent quibus iuuenes instituerentur, §.

igitur, in proœmio Instit. Voluit etiam vt secundò

ab aliis fieret compilatio codicis, & primæ com-

pilationi nouellæ quædam constitutiones ipsius-

met Iustiniani additæ sunt, vt pro legibus serua-

rentur, & sic factum est ius authenticorum in no-

uem collationes distinctum.

  De his Romanorum legibus, & de origine Ro-39

mani iuris, plura habet Azor lib. 5. cap. 1. quæst. 2.

tom. 1. Antonius Vacca l. necessarium, ff. de origi.

iuris. Sebastian. Medicis tract. de legibus, & statu.

parte 1. quæst. 6 Manutius lib. de legib. Romano-

rum quem suo catalogo de legibus Romanorum

præfixit Paradulphus Prateius in lexico iuris, qui

auctores citant alios.

  Aliqua autem non sunt prætermittenda: pri-An responsa|prudentũ vim|legis habeant.

mum est prudentum responsa, quæ in digestis

continentur, vim legis habere: quia ita voluit

Iustinianus l. 2. in fine, Cod. de vetere iure enucl. &

notauit Sebastianus Medicis tractatu de legibus,

parte 1. quæst. 4. num. vlt. Vnde rectè Rebuffus in

proœm. regal. constit. glos. 4. ait, responsa pruden-

tum, quæ iuri inserta sunt, vim legis habere: quod

colligit ex §. responsa, Instit. de iure nat. si verò in-

terroges, cuius auctoritas præualeat, quando inter

se dissentire videntur? Respōdet, in Codice Theo-

dosiano rub. de responsis prudentum, legem hanc

haberi: Papiniani, Pauli, Caij, Vlpiani, atque Modesti-



ni scripta firmamus: ita vt Caium, atque Paulum, Vl-

pianum, & cæteros comitetur auctoritas lectionis, quæ

ex omni eius corpore recitetur: eorum quoque senten-

tiam, quorum tractatus, atque sententias prædicti om-

nes suis operibus miscuerunt ratam esse censuimus, vt

Sceuolæ, Sabini, Iuliani, at Marcelli, omnium́ quos

ille celebrauit. Si tamen eorũ libri propter antiquitatis

incertum, codicum collatione firmentur: vbi autem di-

uersæ sententiæ proferuntur, potens numerus vincat au-

ctorum: vel si numerus æqualis sit, eius parti accedat

auctoritas, in qua excellentis ingenij vir Papinianus

emineat, qui vt singulos vincit, ita cedit duobus. Notas

etiam Pauli, atque Vlpiani, in Papiniani corpus factas,

sicut dudum statutum est, præcipimus infirmari: vbi au-

tem pares eorum sententiæ recitantur, quorum par cen-

setur auctoritas, quod sequi debeat, eligat moderatio

iudicantis. Sed quid, quando leges ImperatorumQuando leges|Imperatorum|in Codice cō-|tentæ sunt cō-|trariæ quid|agendum.

quæ in Codice reperiuntur, videntur contrariæ?

Respondetur, iunioris Imperatoris legem præua-

lere, vt docet Sebastianus Medicis, sed notat, ideo

in Codice primo poni priorum leges: ideo etiam

ipse ponit eorum catalogum per ordinem tempo-Catalogus Im|peratorum qui|Codicis leges|conderunt.

rum designans annum, in quo quisque floruerit,

vel obierit. Ordine suo, sic disponuntur, Adria-

nus, Antonius, Pius, M. Antonius, & Verus, Seruus,

& Antonius Caracalla, Antoninus Heliogabalus,

Alexander Maximinus, Gordianus, Philippus, De-

cius, Gallus, Hostilius, Valerianus, Claudius, Au-<-P>

@@0@

@@1@48 Quæst. XCI. Tract. XIIII.



<-P>relianus, Probus, Carus, Diocletianus, Constanti-

nus Magnus, Constantinus II. Iulianus Apostata,

Iouinianus, Valentinianus, Gratianus, Theodo-

sius, Honorius & Arcadius, Theodosius Iunior,

qui codicem Theodosianum composuit, Martia-

nus, Zeno, Anastasius, Iustinus, Iustinianus: qui

omnium prædictorum leges in Codicem redigi

mādauit, & proprias mulctas inseruit, & omnium

authenticorum auctor fuit.

  Secundum est varia fuisse olim, vt ex dictis cō-40

stat, genera legum apud Romanos, de quibus D.

Thomas quæst. 95. art. 4. interpretes ibi, Valentia

disp. 7. quæst. 5. puncto. 2. Vazquez disp. 157. cap. 5.

Iustinianus Instit. de iure nat. gen. & ciuili. Isido-

rus 5. etym. cap. 4. & sequentib. Gratianus dist. 1. &

2. Antoninus 1. part. titu. 18. cap. vnico: inter quas

quæ strictiùs dicebatur lex, sic ab Isidoro defini-

tur, Lex est constitutio, qua maiores natu simul cum



plebe aliquid sanxerunt, & Iustini. suprà §. constat

autem, versic. Lex est, quod populus Romanus Senato-



rio magistratu interrogante, veluti Consule constitue-

bat. Aliæ autem, quæ minùs strictè appellabantur

leges, sic definitæ sunt: Plebiscitum ab Isidoro de-

finitur, Scita sunt, quæ plebs tantùm constituit; & vo-

cantur scita, quòd ea plebs sciat, vel sciscitatur, & ro-

gat, vt fiant. Iustinianus autem §. citato, versic. ple-

biscitum, sic definit, Plebiscitũ est, quod plebs plebeio



magistratu interrogante, veluti Tribuno constituebat.

Quid autem esset Tribunus, iam suprà diximus:

plebs autem à populo differt, vt inquit ibidem Iu-

stinianus, quòd appellatione populi vniuersi ci-

ues comprehenduntur, etiam patricij & Senato-

res; Plebis autem cæteri sine patriciis & Senato-

ribus. Postea statutum diximus, vt Senatores soli

legem condere possent & eorum lex appellaba-

tur Senatusconsultum. Tandem, §. sed & quod

Principi, inquit Iustinianus, Quod Principi placuit,



legis habet vigorem: eò quòd populus in principem

transtulit omnem potestatem: idem habet Vlpia-

nus l. 1. ff. de const. princip. Dicitur autem nunc

pragmatica sanctio Regis constitutio, seu lex,Pragmatica|sanctio quid|sit.

causa in consistorio ventilata: nam Gręcè, πρᾶγμα.

Latinè dicitur causa seu negotium, vt notauit Isi-

dorus lib. 5. cap. 22. Addit Iustinianus eod. tit. §.

prætorum, prætorium ius, quòd honorarium sole-

bat appellari. Tandem ponit responsa prudentum,

de quibus latè iam diximus.

  Sed nota, leges quæ ab Hispanis, vel aliis Re-41

gibus ferũtur, pragmaticas appellari auctore Vaz-

quez suprà quando caussa in regio Senatu perpen-

sa, constituitut, quæ sententia est glos. l. vniuersa,

vers. pragmatica, C. de diuersis rescriptis & prag-

maticis sanctionibus: vocem enim pragmatica

exponit, id est, causa vẽti lata in auditorio: πρᾶγμα

enim Græcè secundùm Isidorum sup. cap. 22. Lati-

nè dicitur causa: quare Ludouicus II. Galliatum

Rex: in litteris ad Pium II. quę in Cōcilio Latera-

nensi, sub Iulio II. & Leone X. coacto, referuntur

sectione 14. constitutionem eam pragmaticam

sanctionem appellari insinuat, quæ magno præla-

torum conuentu magna temporis deliberatione

conclusa fuit. Alij dicunt pragmaticas appellari

quia Reipubl. administrationem continent: πρᾶ-

γμα enim Græcè idem est, quod politia, id est,

Reipubl. administratio; vnde falsò Ferrandus Mō-

tanus §. sed & quod Principi. Inst. de iure nat. di-

xit, pragmaticas esse priuilegia, quæ vel vniuersi-

tati, vel ei, qui bene officio functus est concedun-<-P>@@

<-P>tur, dictásque pragmaticas, id est, negotiales, san-

ctiones.

------------------------------------------------------------

SECTIO VIII.

An rescripta seu responsa Principum sæcularium, vel

Ecclesiasticorum in casu singulari, sint verè leges,

& ius, etiam pro aliis, constituant.



REscripti nomine epistola prin-Rescriptum|principis quod|nam sit.

cipis intelligitur, qua consulenti se

de iure, respondet: quòd à iudicibus

fieri debere, cùm de iure dubitant,

statutum est, l. 11. titul. 22. part. 3. &

insinuatur l. 1. in principio, ff. de appell. Hoc sup-

posito, de hac re tractat Vazquez disp. 157. cap. 5.

nu. 37. & seq. aitq́ue 1. de Pontificum epistolis, &1. dictum Vaz-|quez.

responsis, dubium non est, legis vim obtinere, vt

colligitur ex cap. in causis, de sent. & re iudicata,

vbi Innocentius 3. inquit, In causis, quæ summi Pon-

tificis iudicio deciduntur, & ordo iuris, & vigor æqui-

tatis est subtiliter obseruandus, cùm in similibus casibus

cæteri teneantur similiter iudicare. Quod testimo-

nium probat quidem, sententiam Papæ ius facere:Sententiam|Papæ facit|ius.

quod etiam de sentẽtiis aliorum Principum post-

ea dicemus: non tamen de rescriptis, seu respon-

sis Papæ. Meliùs probat Vazquez intentum, quia

plurimæ epistolæ decretales, quas in corpore iuris

habemus, à Gregorio 9. in ordinem redactas, vim

habent legis vniuersalis, tametsi in casu singulari

pro respōso latæ fuerint. Neque hoc solùm verum

est de epistolis, quas habemus iam in volumine

iuris collectas: sed de omnibus etiam aliis: nam

omnes epistolas, & decreta extra iuris volumen

existentia, iussit, vel potiùs declarauit Nicolaus

Papa in cap. si Romanorum, dist. 19. reuerenter

obseruanda esse: ita censent Iurisperiti in illis ca-

pitibus, & Dominicus cons. 46. vnde Gratianus

d. 20. initio ait, Decretales epistolæ canonib. conciliorũ

pari iure exequentur. Et perperā Paulus de Castr. l.

1. num. 5. ff. de const. princip. ait, Tunc solùm decreta-



les Pontificum vniuersos obstringere, licèt ad speciales

personas destinatæ fuerint, quando ab ipso Pontifice

subditorum vniuersitati traduntur, vt cùm in corpore

iuris collocantur.

  Secundò ait Vazquez cæterum de epistolis, seu2. dictum eius.|dem.

responsis & rescriptis aliorum Principum inter

Iurisperitos dubitatum est. Bartolus l. 2. C. de legi

bus, discrimen cōstituit inter epistolas Pōtificum,

& Regum, seu Imperatorum, quòd Pontificum

epistolę etiam in causa singulari editæ constituantDiscrimen|inter regum|& pontificum|rescripta.

ius generale: at epistolæ, aut rescripta Principum

non item cōsentit Paulus Castren. l. 1. ff. de consti.

princi. & Decius rubri. de rescript. col 1. imò vide-

tur ita definitum l. 2. C. de legib. vbi dicitur: Quæ

ex relationibus, vel suggestionibus iudicantium vel

consultatione in commune florentissimorum sacri nostri

palatij procerum auditorium introducto negotio statui-

mus, vel quibuslibet corporibus aut legatis, aut prouin-

tiæ, vel ciuitati, vel curiæ donauimus, nec generalia iu-

ra sint: Sed leges faciant iis dumtaxat negotiis, atque

personis pro quibus fuerint promulgatæ: confirmaturA lege princi-|pis appellare|non licet.

sententia Bartoli quia à lege Principis appellare

non licet, l. 1. in princ. ff. à quibus appellare: sed à

rescripto Principis ad eundem prouocatur, l. 1. in

prin. ff. de appell. ergo non est lex generalis, com-Rescriptum|principis vim|legis habere|probatur.

munis tamen sententia est, rescriptum, epistolam,

aut responsum Principis in negotio, aut lite singu-<-P>

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio VIII. 49

<-P>lari vim habere legis vniuersalis, sicque vsu re-

ceptum est, vt talia responsa & declarationes loco

legum generalium circa rem similem habeantur

in duobus casibus, etiam si talis epistola, vel re-

sponsum in volumine legum constituta non sit.

Primus, quoties talis epistola, vel rescriptum aut

responsum datur ad declarationem alicuius legis,

vel casus dubij. Nam legis interpretatio legitima,

eiusdem est potestatis, atque ipsa constitutio legis.

Hanc sententiam sequitur Burgos de Paz in pro-

œmio legum Tauri num. 452. Felinus rubr. de re-

scriptis num. 1. qui citat pro sua sententia Archi-

diaconum, & Dominicum cap. ignorantiam 28. d.

& c. in causis de sent. & re iudic. & consentit Ro-

manus consilio 260. col. 1. quem refert Felinus.

Secundus est, quoties de mente legislatoris consti-

tuit, voluisse esse pro lege: quia in rescripto dicit,

vt ad illius normam similes causæ definiantur: de

quo non potest esse controuersia. Sed absolutè re-

scriptum seu epistolam Principis ius facere, docet

Iason l. 1. ff. const. num. 5. & Orocius num. 21. &

Ludouicus Gomez in proœm. regularum Cācel-

lariæ quæst. 2. §. quartò pro ista parte, Ioannes de

Platea l. neque Dorotheum l. de Decurion. lib. 10.

Archidiaconus, & Dominicus cap. ignorantia

d. 38. Felin. rubri. de rescript. num. 1. & cap. in cau-

sis num. 3. de sent. & re iudicata, Romanus consil.

260. col. 1. Couarruuias 2. p. de sponsalib. cap. 7. §.

4. nu. 15. Burgos de pace in proœmio legum Tau-

ri à num. 450. Thomas Sanchez lib. 2. de matri-

monio disp. 14. num. 4. & Vasquez suprà, probant

aliqui ex l. non possunt, ff. de legib. vbi dicitur, Non possunt|omnes articuli|legibus com-|prehendi.



possunt omnes articuli singulatim, aut legibus, aut Se-

natusconsultis comprehendi: sed cum in aliqua causa

sententia eorum manifesta est, is qui iurisdictioni præ-

est, ad similem procedere, atque ita ius dicere debet. Ergo

similiter cùm sententia Principis rescripto mani-

festa est, ad similia debet extendi, quo argumento

bene opinio hæc in primo casu probatur, & in eo-

dem patet ex illa voce, qua Iurisconsulti in suis

responsis frequenter vtuntur, idem imperator rescri-



psit: iidem imperatores rescripsêre, vt videre est l. 3. §.

ideoque, ff de testibus, & l. final. ff. de administ. re-

rum ad ciuit. pertin. idem patet ex l. 1. Cod. de le-

gibus, vbi dicitur, Principes censuerunt, vt ea, quæ in



certis negotiis statuta sunt, similium quoque causarum

facta componerent, idem, Iustinianus l. fin. C. de le-

gib ita declarauit, inquiens. Si imperialis maiestasLex est quod|Imperator|caussa exami-|nata cognitio-|naliter dixe-|rit.



causam cognitionaliter examinauerit, & partibus co-

minus constitutis sententiam dixerit, omnes omninò iu-

dices, qui sub nostro imperio sunt, sciant, hoc esse legem,

non solùm illi caussæ, pro qua producta est; sed & omni-

bus similibus. Et paulò inferiùs irridet eos, qui in

veteribus legibus dubitarunt. vtrum imperialis

sensus legem interpretatus obtineret, & vim legis

haberet omninò; an non. Si enim in præsenti, inquit,



leges condere soli imperatori concessum est, & leges inter-

pretari solo dignum imperio esse oportet. Vbi hoc latè

prosequitur. Quamuis igitur Imperator hāc suam

mentem non declarasset, ratione tamen ipsa con-

stabat, id quod ipse posteà exposuit, nempe eam-

dem vim habere interpretationem legis, vel iuris,

factam à Principe in re dubia, siue per epistolam

& rescriptum, siue per simplex responsum: nam

interpretatio legis auctoritate legislatoris facta,

est ipsa vita legis: ideóque Rex est ipsa lex viua,Rex est ipsa|lex viua.

quia loquitur, & legem scriptam interpretatur,

quādo vult. Lex autem scripta dicitur mortua lex:<-P>@@

<-P>quia non potest interpretari se ipsam, & ita quasi

mortuus homo est, qui pro se loqui non potest.

Ergo idem quod in vno casu Princeps interpreta-

tur vim, habet legis vniuersalis, ad reliquos om-

nes idem definitum, seu declaratum est in nostro

regno, l. 13. tit. 22. parte. 3.

  Quocircà l. illam 2. Cod. de legib. quæ opposi-

tum videbatur definire, intelligit Vazquez vt ea,

quæ Princeps statuit in casu, & negotio singulari,

non quidem ad declarationem iuris pro iustitia

alterius partis; sed in aliis circumstantiis & nego-

tiis, non habeantur pro lege communi, quasi ita

etiam debeant in aliis omnibus negotiis obserua-

ri, quæ respiciunt modum ipsum procedendi in li-

te, potiùs quàm declarationem iuris: alioqui Im-

parator sibi manifestè contradixisset, & in hac lege

contra manifestam rationem decreuisset: nam si in

vno casu legem dubiam vno modo interpretatur,

quomodo fieri potest, vt in simili negotio aliter

interpretetur? Sic enim lex eius esset regula plum-

bea, quam lesbiam vocare possemus cum Aristo-

tele 5. ethic. cap. 10. licet ille regulam lesbiam ap-Regula lesbiæ|quæ sit.

pellet æquitatẽ, quæ se accommodat rebus, quan-

do legis dispositio cessat: cumque legis interpre-

tatio sit anima illius, & vita, facta semel interpre-

tatione aut omninò lex debet abrogari, aut con-

sensu non alio viuere. Ex his declarat Vasquez l. 1.

ff. de legib. & constitut. & quod habetur §. sed &

quod, vers. quodcumque ergo, instit. de iure nat.

vbi decernitur, epistolam Principis, aut decretumDecretũ Prin|cipis in caussa|quam cogno-|uit vim habet|legis.

in causa, quam cognouit, aut id quod edicto præ-

cipit, vim habere legis, posteà verò, inquit, ex his

decretis quædam esse leges personales, quæ non


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   15   16   17   18   19   20   21   22   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin