Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə16/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   250

autem naturæ esse, quod præcipit ac prohibet &

est regula iustitiæ, & honestatis. Quod latè expli-

cat Vazquez putatq́ue hanc esse sententiam Fran-

cisci Connani lib. 1. commentar. iuris, ca. 6. num. 5.

& sequentib. Sed quid Connanus senserit in eius<-P>@@



<-P>opinionem retulimus. Probat Vazquez ius gentiũ

nihil prohibere aut præcipere, sed tantùm permit-

tere, & concedere, ex Isidor. 5. etym. cap. 6. vbi tra-

ctans de iure gentium, non ipsum definit, vt antea

definierat, cap. 4. ius naturale: sed tantùm ponit

multa exempla iuris gentium, in quibus nulla

præcepta, aut prohibitiones continentur: sed quæ-

dam tantùm licentiæ, facultates, & permissiones

toti naturæ humanæ vtiles, quatenus ciuiliter, &

in cōmunitate homines degunt, vt sedium occu-

patio, ædificatio, munitio, bella, captiuitates, & re-

liqua: inter quæ tria solùm numerari, inquit, quæ

iuxta eius sententiam difficultatem habent. Primò

enim ponuntur inducię in bello: secundò, immu-

nitas legatorum, quæ prohibet inimicũ lædi tem-

pore induciarum, & legatum rempore legationis:

tertiò, ne connubia cum alienigenis fiant in quo

manifestior est prohibitio. Ad priora duo exẽpla

respondet Vazques ius non nocẽdi inimico, tem-

pore induciarum, esse ius naturale, & primæuum:

nam non occides, ius naturæ est. siue post inuenta

bella & diuisiones, siue antè, & ius non occidendi,

& regula, quæ prohibet homicidium sine causa, in

omni statu naturę obligat, licèt occasiones, & cir-

cumstantiæ varientur. At inducias concedere nec

prohibetur, nec iubetur iure naturæ, sed iure gen-

tium tamquam vtile adinuentum est: quia etiam

ipsis bellum gerẽtibus sæpeita expedit, & ratione

naturali, ita iudicatur expedire. Isidorus autẽ non

affert in exemplum non nocere inimico tempore

induciarum, sed tātùm inducias belli interim con-

cedere. Eodem modo non est præceptũ, vt natio-

nes apud se habeāt legatos aliarũ nationũ, conces-

so iure immunitatis: quia quælibet Respubl. posset

non admittere legatum alterius, sed per se viuere

sine illo. At ipsum admittere hoc modo, vtrique

parti vtile iudicatum est, ex quo gẽtes populis di-

uisæ habitare cœperunt, & hoc tantùm adducit

Isidorus in exemplum iuris gentium. Cæterũ nonNon nocere|legato, ius na-|turale est.

nocere legato, ius naturale primarium est, quod

prohibet aliquem percutere, vel malè tractare si-

ne rationabili causa: quod sanè locũ habet in om-

ni statu naturæ: licèt enim in diuersis statibus cir-

cumstantię, & occasiones varientur: eadem tamen

semper regula, & ius est iusti & iniusti. Ad exem-

plum de connubiis respondet Vazques se non vi-

dere, quomodo ad ius gentiũ reuocari possit. Nam

si esset prohibitio sub peccato, non esset ius gen-

tium, sed omninò ciuile, siquidem non omnes na-

tiones habent prohibitionem sub peccato: debet

igitur intelligi talis prohibitio per modũ simpli-

cis negationis, quia gẽtes non vtuntur connubiis

alienigenarum, scilicet diuersæ religionis, quāuis

& hoc non omnes obseruent nationes, quare &

exemplum hoc minus accommodatum est, ita

docet Vazques illo cap. 3. & similia dicit cap. 4. in

quibus non negat: sed potiùs affirmare planè vi-

detur, ius gentium esse verè positiuum, sed in mo-

do illud explicandi ab aliis differt.

------------------------------------------------------------



SECTIO III.

Quid de iure gentium sentiat autor.



IN tanta opinionum varietate non estPrima con-|clusio.

facile, iudiciu ferre: sentio tamen primòQuæstio est|parui momen-|ti scire vtrum|ius gentium|sit idem cum|iure naturæ.

magna ex parte quæstionem esse de no-

mine, & parui momẽti: si enim cōstet, aliquid esse<-P>

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio III. 39



<-P>de lege naturæ, patum refert dicere esse quoque

de iure gentium: quia gentes communiter eo iure

vtuntur. Est tamen valdè vtile intelligere, an ali-

quid sit de iure positiuo, an de iure naturæ, item

si est de iure positiuo, an id ius commune sit om-

nibus nationibus, an non, & an sit commune om-

nibus nationibus, quasi per se, quia omnes natio-

nes per modum vnius communitatis id statue-

rint; an quasi per accidens, quia qualibet statuente

id apud se, per inductionem colligitur id statuisse

omnes: & sic statutum esse omnibus commune.

  Secun dò sentio ius gentium non solùm permit-20

tere, & concedere aliqua: sed etiam præcipere, autSecunda con-|clusio.

prohibere obligando sub peccato: alioqui enim

ius gentium non esset lex, nec inter leges rectè nu-

meraretur, nec ius sumptum pro lege rectè diui-

deretur in ius naturale, gentium & ciuile; quia ius

gentium non participaret rationem diuisi: conse-

quens autem est falsum: nam ius, quod diuiditur

in ius naturale, gentium, & ciuile, est ius sumptum

pro lege, vt rectè docet Valentia 1. 2. disp. 7. qu. 5.

puncto 2. & 2. 2. disput. 5. quæst. 1. puncto 1. & 2. &

quæst 10. puncto 1. & consonat Arist. 5. ethic. ca. 7.

vbi ius omne positiuum seu condistinctum natu-

rali, appellat legitimum, id est in lege aliqua posi-

tiua consistens: quod etiam docet 1. Magn. mor.

ca. 34. 1. Rhetoric. ad Theod. cap. 13. ergo ius gen-

tium lex est, ac proinde ad aliquid obligat, aliquidIus gentium|lex est & ad|aliquid obli-|gat.

pręcipit, vel prohibet: & ita ius pro lege sumptum

diuidi in naturale, ciuile, & gentium, & hoc etiam

tertiò aliquid præcipi, & prohiberi, docet Azor

tom. 1. libr. 5. cap. 1. quæst. 5. diuisione secunda, &

Vazques disput. 157. cap. 4. in fine, ait meritò ius

gentium inter leges humanas numeratum fuisse à

D. Thoma. quæst. 95. art. 4. item ius naturæ, & ci-

uile multa permittunt, & concedunt: ergo non est

proprium iuris gentium permittere, & concedere,

nec per hoc debet ab aliis distingui. Deinde, si da-

tur ius aliquod merè permissiuum respectu totius

humanæ naturæ, vt ciuiliter, socialiter, & in com-

munitate viuentis, quod propterea dicitur ius

gentium; cur etiam non dabitur respectu vnius

regni, vel ciuitatis, & ita diuidendum esset ius

merè permissiuum, seu concessiuum in gentium

& ciuile vel etiam naturale: item, si datur ius per-

missiuum, aut concessiuum respectu totius gene-

ris humani ciuiliter viuentis, cur non præceptiuũ,

quod meritò etiam dicitur ius gentium. Item om-

ne verum ius, introductum ab hominibus, funda-

tur in iurisdictione, & illā exigit; ad meram autem

permissionem & concessionem, quæ ad nihil

obliget, non requiritur iurisdictio: ergo ius gen-

tium non est merè permissiuum, & concessiuum:

sed simul obligando ad aliquid, & si tale ius est

merè positiuum, obligario debet esse talis, quæ

non inducatur solo iure naturæ.

  Tertiò sentio cum Molina, Valentia, & Bañes21

citatis sectione præcedenti, opinione 4. Iurisperi-Tertia cenclu-|sio.

tos & Theologos communiter non eodem modo

locutos de iure gentium, nam communiter Theo-

logi ius gẽtium vocant, quod est ab ipsis gentibus

constitutum: Ius verò naturæ quod ipsa natura si-

ne vlla humana voluntate constituit. Iurisperiti

autem passim ius naturæ vocant, quo etiam bruta

vtuntur: ius verò gentium, quo soli & omnes ho-

mines vtuntur: confusè etiam ponunt exempla

Iurisperiti, & non ratò Theologi dicentes, verbi

gratia, bella, captiuitates, inducias, legatos, con-<-P>@@



<-P>tractus, & dominia, & alia quædam esse de iure

gentium: non enim explicant, quid in his sit de

iure gentium: quoniam in his multa etiam sunt de

iure naturæ, vt quòd quis non occidat priuata au-

ctoritate, nisi ob suam defensionem, &c. & lon-

gum esset, aut impossibile nunc explicare, quid

in singulis materiis sit de iure gentium, aut non,

vnde solùm dicam aliquid de aliquibus exemplis,

quæ in iure, & apud doctores cōmuniter habẽtur.

  Quartò sentio ius gentium sumptum in sum-Quarta con-|clusio.

mo rigore, & propriissimè dictum, esse simpliciter

& vniuersè, ius positiuum: vt tenent D. Thomas,

& alij citati, sectione præcedenti, opinione 4. & 5.Ius gentium|est ius positi-|uum.

imò & tertia probatur primò, quia ius diuiditur in

naturale, gentiũ, & ciuile à Iustiniano. §. ius natu-

rale, & §. ius autem ciuile, & §. ius autem gẽtium,

Instit. de iur. nat. gent. & ciuili, & ab Vlpiano. l. 1.

vsque ad quartam. ff. de iust. & iure. Alphonso l. 2.

tit. 1. partita 1. Isidoro 5. etymol. cap. 4. & sequen-

tibus, habetur, c. ius autem, & tribus sequentibus,

distinctione prima, quæ diuisio non esset legiti-

ma, si ius gentium, vel aliqua eius pars coincideretIus gentium|non est sim-|pliciter ius|naturæ.

cum iure naturæ: ergo simpliciter ius gentium

non est ius naturę, ac proinde est positiuum, quod

satis indicat Iustinianus in illo §. ius autem gen-

tium, dicens: Ius autem gentium omni humano generi



commune est, nam vsu exigente, & humanis necessitati-

bus, gentes humanæ iura sibi quædam constituerunt.

Certè si illa iura erant naturalia, non rectè dice-

rentur constituta ab hominibus, sed ab ipsa natura

vel Deo, eius auctore. Vnde Cicero 2. de inuentio.

cap. quinto, diuisionem dominiorũ, & rerum iuri

positiuo adscribit, quæ tamen secundùm omnes

est iuris gentium: item secundùm opinionem Iu-

risperitorum, quos retuli sectione præced. opin. 2.

ius gentium quod est membrum illius diuisionis

iuris in naturale & ciuile, est ius positiuum: sed

non datur aliud ius gentium, nisi minus propriè

dictum: quia naturale, cùm non sit à gentibus fa-Ius naturale|non est pro-|priè ius gen-|tium.

ctum, non est admodum propriè ius gentium: er-

go omne ius gentium propriissimè dictum, est

positiuum, etiam ex sententia multorum Iurispe-

ritorum, si consequenter loqui velint: idem sentit

Isidorus: nam postquam illo cap. 4. dixit, ius natu-

rale instinctu naturæ: & non constitutione aliqua ha-

beri, ca. 5. & 6. agit de iure gentium & ciuili, nimi-

rum sentiens vtrumque constitutione aliqua ha-

beri, & sic vtrumque esse positiuum, quod etiam

colligitur ex l. omnes populi 9 ff de iust. & iure,

vbi Caius ait, Quòd verò naturalis ratio inter omnes

homines constituit, id apud omnes peræquè custoditur,

vocatúrque ius gentium: Vbi ius gentium à ratione

naturali dicitur constitui: quia omnes homines

naturali ratione ducti, illud constituerunt, vnde

ius gentium non dicitur præcisè, quia eo vtantur

omnes gentes: sed quia eo vtuntur tanquam eius

auctores, sicut in eadem l. 9. Caius ait, Nam quod



quisque populus ipse sibi constituit, id ipsius proprium

ciuitatis est, vocatur́ ius ciuile, itaque sicut ius ci-Ius gentium|quare sic di-|catur.

uile, & naturæ ab auctoribus denominationem

sumunt, ita ius gẽtium: ergo ius gentium est, quod

gentes sibi constituerunt, ac proinde est ios posi-

tiuum: confirmatur & declaratur. Nam omnes

gentes, quatenus efficiunt vnam communitatẽ to-

tius humani generis, obligare possunt singulos adAd seruandũ|gentium ius|quomodo ho-|mines sese obli|garunt.

ea, quæ toti humano generi vtilia sunt, sicut ciui-

tas potest obligare singulos ad ea, quæ toti ciui-

tati vtilia sunt, & regnum ad ea, quæ toti regno<-P>

@@0@

@@1@40 Quæst. XCI. Tract. XIIII.



<-P>conueniunt; & ita ad aliqua obligare voluisse tra-

ditione compertum est, & suam voluntatem, nu-

tibus, verbis, vsu, & moribus, aliísve signis expli-

cuisse, præsertim in mundi exordio, vbi propter

hominum paucitatem, & amorem mutuum, facilè

erat omnes aut maiorem hominum partem in ea

voluntate conuenire, & aliquo modo eam pro-

mulgare & denuntiare: tale ius non dicitur natu-

ræ, quia in humana voluntate fundatur: ergo erit

verè positiuum. Item tale ius positiuum non est

ciuile, quia non est peculiare alicuius ciuitatis,

vel regni: ergo erit ius gentium, non solùm quia

eo gentes vtuntur, eoq́ue ligantur; sed etiam quia

ab ipsis emanauit. Aragonensis, Salon, & Bannes

conclusionem probant, quia in ius naturale non

cadit dispensatio, maximè per potestatem huma-In iure gen-|tium dispen-|sare homines|possunt.

nam: sed in ius gentium dispensare potest potestas

humana: ergo non est ius naturale, sed positiuum:

minorem probant, quia rerum diuisio sublata fuit

inter Christianos in primitiua Ecclesia, & modò

inter religiosos, & captiui Christiani capti ab

aliis Christianis, serui non fiunt, vt patet l. hostes,

ff. de captiuis, ergo dispensatur in iure gentium, ad

quod pertinent rerum diuisio, & captiuorum ser-

uitus. Sed certè hæc non sunt facta licita per di-22

spensationem: nam iure gentium non est prohi-

bita rerum communitas; sed concessa diuisio, &Rerum com-|munitas non|est prohibita|iure gentium.

data facultas omnibus hominibus, vt paulatim

sibi res appropriarent, eligendo agros, quos co-

lerent, & loca, vbi ædificia facerent, quæ primò

occupantium essent, quo statuto prohibebantur

alij impedire eiusmodi appropriationem, non ta-

men prohibebant ipsi appropriantes reducere res

appropriatas ad totam communitatem humani

generis, ita vt essent iterum communes, vt in sta-

tu innocentiæ & initio mundi fuerant: nec prohi-

bebantur facere illas communes alicui particulari

communitati, vt religioni, monasterio, ciuitati,

vel regno, & similiter, licèt iure gentium conces-

sum fuerit, vt capti in bello iusto, possent fieri

serui, qui in conscientia suis dominis seruire te-

nerentur, ad quod non tenerentur stando in iure

naturæ, tamen non est prohibitum gerentibus iu-

stum bellum, se expoliare hoc iure, & facultate,

vel simpliciter, vel erga aliquod genus bello ca-

ptorum: nec est prohibitum Principibus, aut Re-

buspubl. exemptis, & liberis interdicere erga ali-

quod genus bello captorum, vel erga omnes iu-

sto bello captos fieri seruos; & irritare dominium,

quod eorum subditi poterant iure gentium in

homines iusto bello captos acquirere, & ita sine

vlla dispensatione potuerunt Christiani conueni-

re in hoc, vel à Pontifice obligari, vt ChristianiChristiani à|Christianis|iusto bello ca-|pii non sunt|serui.

à Christianis bello iusto capti, in seruitutem non

redigerentur, & irritum esse, quidquid in con-

trarium attentatum fuerit, & sanè quamuis ius

gentium positiuum sit, tamen quia est ius con-

stitutum à toto humano genere, non potest abro-

gari, nec dispensari, nisi à toto ipso genere hu-

mano: aliæ enim communitates, vel Principes,

inferiores sunt, & ideo nec possunt abrogare le-

ges totius generis humani, nec in ipsis dispensare,

nisi peculiaris facultas à toto humano genere illis

esset concessa, aut certè à Deo: sicut concessa estPapa potest|dispensare in|omni iure|humano posi-|tiuo.

Papæ ad dispensandum in omni iure positiuo

humano, etiam gentium, vel illud abrogandum,

quando viderit ad salutem animarum expedire,

& ita licèt seruitus bello captorum, vel rerum<-P>@@



<-P>diuisio esset omninò præcepta iure gentium,

posset in eo iure Pontifex dispensare, vel illud ab-

rogare quando ad bonum spirituale animarum

cerneret id conducere. Vnde infirma est illa Ban-

nes & Salonis argumentatio, rerum diuisio intro-

ducta est iure gentium, quod est positiuum: ergo

potest Rex, verbi gratia, Hispanię illam auferre, &

facere, vt in Hispania omnia sint communia, ita

vt factum teneat, quamuis grauissimè peccaret

Rex id faciendo, quia esset contra bonam guber-

nationem. Adducunt pro se Sotum 3. iust. quæst.

1. artic. 3. asserentem, esse quædam de iure gen-

tium ita necessaria ad humanum conuictum, vt

dispensare in illis non liceat, imò forsan dispensa-

tio facta, esset irrita: & ponit exemplum in rerum

diuisione. Infirma, inquam, est ratio illa Bannes:

quia in iure positiuo superioris non potest infe-

rior dispensare. Adde quòd si dispensatio illa esset

praua, quia contra bonam gubernationem, etiam

posset esse irrita, vt attigit Sotus. Nam dispensatioDispensatio|in lege supe-|rioris irrita|est, si sine cau-|sa siat.

in lege superioris si sine causa fiat ab eo, qui sim-

pliciter habet facultatem dispensandi, irrita est:

quamuis dispensatio in propria lege, licèt sine

causa fiat, valida sit, vt docemus disputatione de

dispensatione. Vnde ipsimet Salon, & Bannes

postea indicant, necessarium esse consensum po-

puli, vt lex regia abrogans rerum diuisionem va-

lida sit, quia sine culpa sua non possunt ciues spo-

liari suorum bonorum proprietate. Sed non ad-

uertunt isti, si id posset fieri propter culpam ci-

uium, sequi, vt fieri etiam possit sine eorum cul-

pa, ob alias causas.

  Addit Bannes: cùm quòd Christiani à Chri-23

stianis bello iusto capti, serui non fierent sit insti-

tutum ab Ecclesia, in fauorem Euangelij, & Ba-

ptismi, sequitur, rectè Sarracenos GranatensesSarraceni|Granatensẽs|potuerunt esse|serui capien-|tium.

vltimo bello captos, fieri potuisse seruos in pœ-

nam apostasiæ, rebellionisq́ue à fide Catholica:

quia hoc cedit in fauorem Euangelij & Baptismi.

eo vel maximè, quòd ipsi Sarraceni, quos ex no-

stris bello capiebant, in seruitutem redigebant,

& vendebant. Accessit etiam ad iustificationem

huius negotij auctoritas Pij V. & Catholici Regis

Philippi II. quorum consensu huiusmodi Sarra-

ceni in seruitutem sunt redacti. Hæc Bannes: sed

certè, si dispensandum fuisset in iure Ecclesiastico

prohibente Christianorum seruitutem, nullius

momenti esset auctoritas regia, secus Pontificia.

Neque tamen Pontificia videtur fuisse necessaria:

quia lex, ne Christiani iusto bello à Christianis

capti, serui fiant, intelligenda videtur de iis, qui à

fide penitus non recesserunt, quales sunt Catholi-

ci vel hæretici, non verò Apostatæ.

  Addit præterea Bannes: Rex Hispaniæ non po-24

terit abrogare ius gentium, quod sibi communeReges nō pos-|sunt in iure|gentium di-|spensare.

est cum Rege Galliæ, verbi gratia, quòd tempore

belli legati vtriusque Regis pacificè recipiantur:

licèt possit hoc ius ex consensu vtriusque Regis

abrogari. Sed profectò licèt isti Reges possint ce-

dere iuri suo, non tamen possunt in iure gentiũ di-

spẽsare; cùm sint in feriores genere humano, à quo

ius gẽtium manauit: quod quidem indem nitatem

legatorum præcepit sub conditione, quòd Princi-

pes iuri suo non cederent. Sic is in cuius fauorem

iuraui, non dispensat in lege prohibente periu-

rium, quando iuri suo cedit, & concedit alteri vt

id non faciat, quod iuramento promisit. Rectè au-

tem admonet Molina tractat. 1. de iustit. disput. 5.<-P>

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio IV. 41



<-P>vix posse ius gentium in totum abrogari, quo-

niam ad id necessarius esset communis consensus

omnium vel ferè omnium nationum, qui diffici-

le haberi potest: atque quod ad rerum diuisio-

nem attinet, si prorsus tolleretur, tot inde oriren-

tur mala, vt culpa esset lethalis, eam omnino tol-

lere: factum tamen teneret: quia sicut humana

voluntas causa sufficiens fuit ad eam inducen-

dam, ita ad eam tollendam. Consonat Salon 2. 2.

quæst. 57. articulo 3. §. differunt secundò. Vaz-

quez autem disput. 157. num. 24. ait, iuri gentium

dero gari posse per ius ciuile, imò priuata auctori-Iuri gentium|derogari po-|test per ius ci-|uile.

tate, sicut iure canonico derogatum est iuri gen-

tium, quo capti in bello serui fiebant, etiam apud

Christianos, & propria voluntate religiosi renun-

tiant possessionum diuisioni, & in commune vi-

uunt, sicut Christiani tempore Apostolorum.

  Sed de dispensatione in iure gentium iterum25

disseremus disp. 30. de dispensatione legum, sect. 3.

diffic. 1. & alibi.

  Salon aliud addit, quod falsum est, nisi piè ex-

plicetur, videlicet ius gẽtium non indiguisse pro-

mulgatione, vt haberet vim obligandi: quia recta

ratio omnibus illud sufficienter insinuat. Cautiùs

loquitur Bannes dicens; ad iuris gentium pro-

mulgationem non requiritur conuocatio homi-

num: sed in omnibus nationibus, absque præcone

acceptatur: vbi meritò supponit aliquam promul-

gationem esse necessariam, quia in omni lege po-

sitiua, siue humana siue diuina, requiritur promul-

gatio: vt inferiùs constabit. Sed promulgatio po-

test fieri sine gentium conuocatione.


------------------------------------------------------------



SECTIO IIII.

Satisfit argumentis affirmantium, ius gentium

naturale esse.



EX dictis facilè poterit responderi ad26

argumenta proposita sectione præ-Ad argumen-|ta posita se-|ctione 3. con-|tra 2. opin.

cedenti contra secundam opinio-

nem quibus Ferdinandus Mendoza

probare contendebat, omne ius

gentium naturale esse, & omne ius naturale ius

gentium, ita vt ius gentium, & naturale sint ad-

æquatè idem.

  Ad primum respondeo non malè quosdam Iu-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin