Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə12/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   250


vsus habet. Est enim recitare propriè, ex scriptis ad ver-

bum apud alios pronunciare: itẽ dictare apud Gram-

maticos significat, quod alteri, vt scribat, pronun-

ciatur. Hæ obiectiones non satis impugnant solu-

tionem: constat enim, si quis concionem, lectio-

nem vel exhortationem, ab alio auditam eisdem

verbis referat, recitare dici, & dictari aliquid ali-

cui posse, non solùm, vt scribat, sed etiam vt aliis

voce annunciet.

  Nihilominus ob prædictas obiectiones ab illa66

solutione recedit Decius suprà, & aliam solutio-2. Solutio.

nem assignat. Videlicet ibi esse datam formam le-

gis, vt in scriptis ponatur: sed eam formam non

videri necessariam secundùm Bartolum ibi. Sed

replicat Ripa rubr. de constit. nam Bartolus in di-

cta l. humanum, solùm vult, solemnitatem con-

sensus procerum non esse necessariam: non autem

loquitur de solemnitate scripturæ. Patet quia lo-

quitur de solemnitate omissa per Iustinianum in

condendo libros Authenticorum: in quo non fuit

omissa solemnitas scripturæ: ergo respectu solem-

nitatis scripturæ videtur potiùs Bartolus velle

contrarium, scilicet, requiri scripturam. Ego cùm

Exea puto Bartolum generaliter intellexisse, vt so-

nant eius verba: nam initio illius legis ponit for-

mam legis condendæ, primò, examinari, secundò,

scribi, tertiò, recitari, & ita summat illam legem.

Deinde opponit cũ glossa de volumine Authen-

ticorum, vbi non fuit seruata hæc forma & re-

spondet his verbis: Veritas est, quòd iste ordo non est

necessitatis: sed voluntatis; ideo eius omissio non vitiat.

Quidquid autem sit de Bartolo, contra illam so-

lutionem Decij argumentantur Moderni Papien-

ses: repet. rubricæ de constit. colum. 23. quia illa l.

humanum, loquitur conditionaliter, & conditio

importat formam. Vnde Princeps velle videtur,

legem suam non esse legem, sed tractatum legis

nondum perfectæ, nec obligatoriæ, donec scriba-

tur: vel saltem inferiorum Principum leges non

esse leges, donec scribantur: & ita contra illam so-

lutionem vrget etiam Exea. Sed facilè responderi

posset, si id vellet Imperator, clariùs id dicturum;

cùm esset res valdè grauis; vnde solùm videtur

supposuisse scripturam tamquam rem solitam

adhiberi, licèt nec ex natura rei, nec ex voluntate

Imperatoris sit simpliciter necessatia in suis, vel

aliorum legibus.

  Vnde tertiò respondet Exea, quidquid sit de67

alia forma posita in illa l. tamen scripturam non3. Solutio.

poni ibi tamquam solemnitatem substantialem<-P>@@



<-P>probat primò, quia forma legis condendæ ibi tra-Scrip turanon|ponitur tam-|quam solemni|tas substan-|tialis.

dita eò tendit, vt lex sit magis deliberata, vt patet

in illis verbis: Pene enim cognoscimus, quod cum no-

stro Concilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem no-

stri imperij & ad nostram gloriam redundare: Scri-

ptura autem solùm requiritur, vt de lege faciliùs

constare possit, cap. 1. de renunt. in 6. & facit l. iu-

bemus, §. sed ne aliqua, C. de testam. & consonat

Cicero orat. pro Sylla. dicens: Quòd si iam essem

oblitus seueritatis, & constantiæ meæ; támne amens

eram, vt cùm litteræ posteritatis causa repertæ sint, quæ

subsidio esse possent, &c. ideo licèt forma, de qua in

dicta l. humanum, sit per conditionem posita; ta-

men quia scriptura ad finem illius l. non erat ne-

cessaria, sufficit, legem dictari, recenseri, & recitari

per aliquid æquipollens scripturæ: facit Baldus l.

si duo patroni, §. si quis iurauerit, colum. 2. in 1.

quæst. nu. 11. ff. de iureiurand. dicens, Quando con-

ditio est apposita ad finem, satis est eam impleri per

æquipollens. Secundò probat Exea quia scripturaScriptura quo|ad legis effica-|ciam nihil ope|ratur.

quoad legis efficaciam nihil operatur: ergo debet

censeri leuis solemnitas: illa enim dicitur leuis so-

lemnitas, cuius omissio parum, aut nihil releuat,

secundùm Bartolum l. 1. §. fin. per illum text. ff. de

ventre inspiciendo, & l. cum hi, §. si prætor, ff. de

transact. Iason d. §. si prætor, cum similibus, vt ple-

nè per Albericum Brutum tractatu de forma, &

solennit. colum. 46. vers. secundò prædicta regula.

Tertiò probat: quia scriptura non est requisita,

antequam lex sit facta: quia quod non est, scribi

non potest. Vnde succedit regula, quòd qualitas,

quæ potest superuenire actui, non est de substan-

tia actus, vt tradit Geminianus cap. vt circa, §. 1. ad

finem, vers. ex his nota, de elect. in 6. Quartò pro-

bat, quia in d. l. humanum, scriptura non requiri-

tur in conditione, quia nihil ponitur in conditio-

ne, præterquam consensus Iudicum, & Senatus: il-

lum namque important illa verba, Et, si vniuersis

tam iudicibus, quàm vobis placuerit: quæ referuntur

ad tractatum eius materiæ super qua lex condi

debet, de quo tractatu in principio legis fit mẽtio,

& si in d. l. sit aliquod verbum, requirens scriptu-

ram, id erit, dictari, aut recitari, quæ tamen non

sunt posita in conditione, sed in diem incertum,

vt patet ibi, Tunc legata dictari, ponderando dictio-

nem tunc, quæ denotat extremitatem temporis,

l. si his legatum, §. fin. ff. de conditionib. & demon-

strationib. & l. in substitutione in fine. ff. de vulga.

Est ergo sensus illius legis, vt si id, quod pro lege

condenda tractatum est, placuerit, dictetur &

recitetur. Et sic illud quod est positum in condi-

tione, est consensus iudicum & senatus: illud

autem, quod est collatum in euentum conditio-

nis, est dictatio, & recitatio legis: & iura dicen-

tia, conditione importari formam, intelliguntur

de eo, quod est positum in conditione. Præterea

in d. l. humanum, non dicitur, quòd lex aliter facta

non valeat: sed solùm Imperator declarat, quòd

aliter legem non promulgabit. Si tamen promul-

garet eam Imperator sine scriptura, non dubium,

quin valeret: quia forma illius legis non præua-

let voluntati Principis. Deinde illa verba, quòd

Imperator legem non promulgabit, non refe-

runtur ad scripturam: sed ad alia, quæ sunt ma-

gis substantialia. Ita in simili respondet Alexand.

l. 2. §. prius, columna secunda, versicul. nec obstat,

l. prætor, ff. de vulgar. & l. finali, in principio co-

lumna finali, in medio, C. de iure deliberand.<-P>

@@0@

@@1@Disput. I. Sectio X. 27



<-P>& formaliùs hoc sequitur Albericus Ruinus tra-

ctatu de forma & solen. art. quando aliquid cen-

seatur esse traditum pro forma, colum. 19. ad fi-

nem, vers. & si lex, & duobus vers. sequentibus

vbi etiam limitat regulam, quæ habet, quòd

quando lex loquitur conditionaliter, censetur requi-

rere id, quod est in conditione positum, tamquam

grauem solemnitatem: vt non procedat, quan-

do plures solemnitates in conditione poneren-

tur, quarum aliquæ suapte natura essent graues;

aliæ leues.

  Secundò obiicies, quia lex dicitur à legendo:68

ergo præsupponit scripturam, quia scriptura est,2. Argum.

quæ legi potest, l. 2. §. 1. ff. quemadmodum testa-

menta aperiantur, & l. 1. §. legi, ff. de his, quæ in te-

stamentis; srespōdent quidam relati à Ripa suprà,

quòd imò lex dicitur à ligando: Exea verò suprà,

num. 199. omissis verbis Ripæ ait, legem dici à

legendo, vt inquit Varro 2. de lingu. Latin. Cice-

ro 1. de legibus, vbi ex hoc infert, legem solùm di-

ci, quæ scripto sancita est: idem sequitur Budæus

l. 2. in princ. ff. de origin. iuris. Sed hoc Exea dixit

disputando. Nos facilè respondemus, de etymo-

logia legis varias esse opiniones, vt sect. 1. vidi-

mus, sed licèt dicatur à legendo, vt legere est vi-

dere scriptum, non ideo erit essentiale, aut neces-

sarium legi, esse scriptum: sed sic appellatur: quia

communiter est scripta, & legi potest.

  Tertiò obiicies; quia sententia non valet, nisiSententia non|valet nisi scri-|pto feratur|lex.

in scriptis feratur: ergo nec lex. Antecedens te-

nent communiter Doctores c. fin. de sent. & re iu-

dicata. Respondeo nō esse simile: quia in sentẽtia

id statuit Princeps: in legibus nullus. Vide Sylue-

strum, verbo, sententia, quæst 4. eodem modo, si

statutum non scriptum nullius est momenti, vt

ait Sebastianus Medicis lib. de legibus, part. 3. qu.

11. cum Alberico l. de quibus, ff. de legibus; hoc

erit ex dispositione Superiorum, quæ in legibus

non est, & ideo leges non scriptæ valent. Pro quo

multa alia reperies in Sebastiano illo, licèt ipse

teneat, leges esse nullas, nisi sint scriptæ: cui fa-

uet Parisiensis lib. de legibus, cap. iam igitur, fol. 9.

colum. 2. & 4. vbi, licèt admittat, aliquam legem

non scriptam, scilicet naturalem: tamen nullam le-

gem humanam admittit, quæ scripta non sit, &

definit legem humanam dicens, esse scriptum as-

sistens honestis, prohibensq́ue contraria.

------------------------------------------------------------



SECTIO X.

Nonnullæ aliæ legis conditiones tractantur.



OCtauò legis conditio esse potest, vt prę-69

ceptum sit sufficienter promulgatum.8. conditio le-|gis vt præce-|ptum sit suffi-|cienter pro-|mulgatum.

D. Thomas quæst. 90. art. 4. & 93. artic. 5.

ad primum, Valentia disput. 6. quæst. 1.

puncto 2. & ferè cæteri.

  Sed aduerte, legem æternam ex æternitate esse

veram legem & essentialiter completam in ratio-

ne legis, vnde ad sui essentiam non exigit promul-

gationem, quæ quid temporale est: ita Valentia,

& rationem reddidimus sectione 6. vbi addidi-

mus, non tamen obligare actu, nisi mediante alia

lege, scilicet naturali, vel positiua, humana, velLex natura-|lis nulla pro-|mulgatione|indiget.

diuina, inter quas quidem naturalis propriè

nulla indiget promulgatione, vt obliget: quia<-P>@@



<-P>est dictamen de necessitate, vel turpitudine ob-

iecti ex se astringens voluntatem ad operatio-

nem vel omissionem. Nec vt obliget, oportet re-

flexè cognosci sub ratione legis. Vnde impro-

priè loquuntur, qui dicunt, legem naturalem pro-

mulgari à Deo per collationem luminis natura-

lis, iuxta id Psalm. 4. Signatum est super nos lumen

vultus tui Domine, &c. & Ioan. 1. Illuminat omnem

hominem venientem in hunc mundum, quod non so-

lùm de lumine gratuito; sed etiam de naturali in-

telligi potest. Non, inquam, propriè loquuntur:

quia imprimere tale lumen potiùs est vim legem

faciendi dare, quàm promulgare legem natura-

lem; nisi fortè quatenus tale lumen manifestare

potest, tale dictamen esse obligatorium: quod

tamen, esto vocetur promulgatio, non requiri-

tur, vt tale dictamen sit vera lex, & verè obliget.

Sic intellige D. Thomam quæst. 90. art. 4. ad pri-

mum, cùm ait, Legem naturalem promulgari ex hoc

ipso quòd Deus eam inseruit mentibus hominum na-

turaliter cognoscendam. Vbi Vazquez ait, legem

naturæ primariam non indigere promulgatione,

nec promulgari: quia est ipsa natura rationalis:

secundariam verò, quæ est iudicium rationis,

quodammodo promulgari, quatenus humanæ

menti inseritur à Deo.

  Leges autem positiuæ, vt actu obligent, co-70

gnosci debent sub ratione legum, vel cùm homoLeges positi-|uæ vt actu|obligent co-|gnosci debent.

operatur, vel antea, certò, vel dubiè. Qui enim

nec scit, nec vmquam sciuit, aut dubitauit, an sit

lex de Baptismo, verbi gratia, non peccat, si non

baptizetur: quia numquam fuit ei lex vllo modo

explicata, & ita illum numquam obligauit in

actu secundo, sed tantùm in actu primo; lex enim

illa habebat vim obligandi illum, & si fuisset illi

explicata, obligasset illum in actu secundo: om-

nis autem lex positiua, vt habeat vim obligandi,

seu vt obliget in actu primo, & sit vera lex, debet

esse promulgata ipsi communitati: quia legislator

non vult, aut non potest antea obligare, vt discu-

riemus disput. de promulgatione legis humanæ.

Si autem legislator posset & vellet ante talem

promulgationem obligare suo mandato eos, ad

quorum notitiam peruenerit, illud non haberet

rationem legis, donec alicui communitati inno-

tesceret, aut ita esset propositum, vt innotescere

statim posset. Sic videmus, promulgatam legem

Moysi Exod. 19. & 20. non sine magnis signis &

prodigiis, & cap. 24. ver. dicitur, Venit ergo Moyses,

& narrauit plebi omnia verba Domini atque iudicia:

respondítque populus vna voce; Omnia verba Domi-

ni, quæ locutus es, faciemus. Noua etiam primò

per Christum, deinde post admirabilem, & visi-Noua lex per|Christum &|per aduentum|Spiritus san-|cti promulga-|ta est.

bilem aduentum Spiritus sancti, cœpit ab Apo

stolis publicè prædicari, donec in omnem terram



exiuit sonus eorum, Psalm. 18. Vnde Ioan. 15. ver. 22.

Si non venissem, & locutus eis fuissem, peccatum non

haberent. De legibus canonicis constat ex cap. co-

gnoscentes, de constit. & cap. 1. de postul. prælat.

indigere promulgatione, significaturq́ue cap. erit

autem lex, dist. 4. vbi requiritur, vt lex clara sit &

perspicua: ita etiam Gratianus exponit August. de

vera relig. cap. 31. quem citat eadem dist. cap. erit

autem; dicentem, leges institui, & firmari, insti-

tuuntur, inquit Gratian. cùm promulgantur, firman-

tur verò cùm moribus vtentium obseruantur. Et hæc

cōmunia sunt legibus ciuilibus, de quib. speciatim

declaratum est, auth. vt factæ nouæ constit. coll. 5.<-P>

@@0@

@@1@28 Quæst. XC. Tract. XIIII.

<-P>tit. 16. & l. leges, C. de legibus, vbi dicitur, Leges

sacratissimæ, quæ constringunt omnium vitas, intelligiLeges intelli-|gi ab omnibus|debent.

ab omnibus debent, vt vniuersi, præscripto earum ma-

nifestiùs cognito, vel inhibita declinent, vel permissa

sectentur. Oppones dictum cap. 1. de postulatione

prælatorum; ibi, cùm constitutio solemniter editur,



aut publicè promulgatur: ergo distincta sunt edi,

& promulgari, & illud est priùs, & sic priùs est lex,

quàm promulgetur. Ob istum textum dubitat

Andreas ab Exea in rubrica de constit. num. 206.

an promulgatio sit necessaria ad esse seu essen-

tiam legis. Sed facilè tespondeo cùm dicitur, lex

priùs edi & postea promulgari, non esse intelli-

gendum, quòd in facto esse, aut completè sit lex

ante promulgationem, sed in fieri inchoatiuè, &

incompletè.

  Sed de promulgatione, quomodo requiratur

in singulis legum generibus, videbimus, cùm de

singulis disseremus, imò de promulgatione legis

humanæ integram disp. instituemus.

  Nona conditio legis à nonnullis ponitur, vt sit71

à populo accepta. Sed hæc non pertinet ad ratio-9. Conditio|legis.

nem legis in communi, de qua hîc disputamus;

cùm nulli diuinæ legi conueniat, neque humanæ

nisi forte per accidens ex benignitate legislatoris,

nolentis obligare, antequam lex à populo acce-

ptetur; aut ex eius impotentia, quia non potest

antea obligare, eo quòd valdè imperfectam & li-

mitatam acceperit potestatem quantum ad hoc à

populi acceptatione pendentẽ, vt constabit quan-Lex eur non|obliget ante-|quam accepte|tur à populo.

do de lege humana disseremus. Olim quidẽ apud

Romanos, vt notat Andr ab Exea, Rubr. de const.

num 209. si in lege ferenda populus aduersaretur,

illamq́ue non reciperet, nullam vim habebat. Fe-

rebat enim præco legem ad populum auctorita-

te, & iussu Dictatoris, Consulis, aut Prætoris sub-

iicientis verba, & præeunte scriba; qui cùm illam

promulgasset, firma erat, si in eo, quod cauebatur,

populus auctor fieret: ipsaq́ue lata, & promulgata

atque in æs incisa, at que in ærarium condita, om-

nes astringebat; teste Alexandro ab Alexandro 6.

dierum genial. cap. 16. De modo, quo antiqui le-

ges ferebant, vide Budæum, l. 2. §. & cùm placuis-

set, ff. de orig iuris.

  Aliæ conditiones ponuntur, quæ vel essentiales72

non sunt, vel ad Superiores reuocantur: quòdAliæ legis cō-|ditiones.

enim lex sit perspicua & manifesta, nihilq́ue am-

biguitatis, vel obscuritatis contineat, vt petit Isi-

dorus cap. erit autem lex, dist. 4. Isocrates in paræ-

netico. Quintilianus libro 2. cap. 4. & lib. 7. cap. 6.

non videtur essentiale, nisi fortè tanta esset ob-

scuritas, vt nullatenus intelligi possit, quid præ-

cipiat, aut vetet. Tunc enim esset, quasi nihil

præciperet, ideò non esset verè lex, de quo vide

disputation. 6. section. 5. in fine. Ad hanc condi-

tionem pertinet id Deuteronom. 27. Describes om-



nia verba legis huius planè & lucidè: & id Demo-

sthenis contra Timocratem: Legem omnibus æquè



apertam esse oportet, & Isocrates in Panathenaico,

Leges sint cognitu faciles. Vnde Chrysostomus Psal.

110. carpit humanas leges obscuras. Vide quæ

disputatione sequenti, sectione 2. de Imperarore

Basilio referemus: vt autem leges intelligantur,

expedit esse populo notas; Vnde veteres, eas inLeges expedit|esse populo no-|tas.

tabulis, & albo descriptas publicè exhibebant,

vt cunctis essent conspicuæ. Vnde etiam Deu-

teronom. 31. Leges verba legis huius coram omni



Israël, audientibus eis, & in vnum omni populo con-<-P>@@

<-P>gregato, vt audientes discant & timeant Deum, &

custodiant, impleàntque omnes sermones legis huius.

Demosthenes aduersus Leptinem monet, paucas

esse debere leges, perspicuas, & simplices, quas

omnibus intelligere liceat.

  De conditionibus legis positis ab Isidoro, vi-

de gloss. cap. erit autem lex, dist. 4. & Sebastianum

Medicis repet. eiusdem cap. Rebuff. in proœmio

const. reg. gloss. 1. à nu. 16. & D. Thom. quæst. 95.

art. 3. & multa dicemus agentes de lege humana

disput. 6. sect. 5.


------------------------------------------------------------



SECTIO XI.

Quomodo lex definienda.



CAstrus 1. de lege pœnali, cap. 1. & 2.73

Sotus 1. iust. quæst. 1. art. 1. Valentia

hîc disp. 7. quæst. 1. puncto 2. & alij

recentiores varias legis definitionesVariæ legis de|finitiones, quæ|reiiciantur &|cur.

referunt & reiiciunt, nec immeritò,

quia vel non traduntur ab earum auctoribus vt

definitiones, sed vt encomia vel veræ enunciatio-

nes de lege; aut non dantur de lege in communi;

aut continent aliquid superfluum, aut carent ali-

quo necessario. Vt cùm Plato in Minoë dixit, Le-



gem esse veritatis inuentionem, & Aristotel. 10. ethic.

cap. 9. Esse sermonem ab aliqua prudentia, atque men-



te profectum, & 2. ethic. cap. 12. Esse opinionem multi-

tudinis, & in proœmio Rheto. ad Alexand. Esse ra-

tionem communi ciuitatis consensu definitam, & in

ipso libro Rhetor. ad Alexand. cap. de genere deli-

beratiuo, Legem esse communem ciuitatis consensum,

qui scriptis præceperit, quomodo vnumquódque agen-

dum sit, quo etiam pacto loquitur Isidorus 1. ety-

mol. cap. 10. & Atteius capit. apud Aul. Gell. 10.

noct. attic. cap. 20. ait enim: Lex est generale iussum

populi aut plebis rogante magistratu: & Iustinianus

§. constat, Inst. de iure naturali, gentium & ciuili.

Lex, inquit, esse dicitur quod populus Romanus Sena-

torio magistratu interrogante, veluti Consule, consti-

tuebat, cui consenat Gratian. cap. lex est, dist. 2. Ci-Lex quid sit|ex Cicerone.

cero autem 1. de natura Deorum, Lex, inquit, est



recti perceptio, praui́ depulsio, & 1. de legibus ait,

Legem esse æternum quoddam, quod vniuersum mun-

dum regit imperandi, prohibendique sapientiam, &

ibidem, Lex, quam Dij humano generi dederunt,



rectè est laudata: est enim ratio, ménsque sapientis

ad iubendum, & deterrendum idonea: ibidem ait,

esse rectam rationẽ insitam in natura à Numine Deo-

rum tractam, recta imperantem, contraria prohiben-

tem: ibidem approbat quod doctissimi quidam

dixerunt, Lex est ratio summa, seu summi Dei insita



in natura, quæ iubet ea, quæ facienda sunt, prohi-

bétque contraria: itaque, inquit Cicero, arbitrantur

prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, vt rectè facere

iubeat, vetétque delinquere, & similia dicit lib 2. &

Philipp. 2. & lib. 2. de inuentione Rhetorica. Papi-

nianus l. lex est, quæ est 1. ff. de legibus, Lex est

commune præceptum, virorum prudentium consultum,

delictorum, quæ sponte, vel ignorantia committuntur

coercitio, sponsio denique Reip. cōmunis. & Martianus

l. nam & Demosthenes, quæ est. 2. ff. eodem, vide-

tur commendare, quod Demosthenes dixit, Lex

est, cui omnes homines debent obedire, tum propter


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin