tum. Vazquez disput. 151. cap. 4. & omnes, & latè
inferiùs tractabitur. Quòd si lex inutilis seruanda
non est, secluso scandalo, multò minùs lex captio-
sa, si tales continet captiones, vt eam iniustam
reddant: in quo euentu à lege appellare licet, perLex captiosa|non est seruā-|da.
se loquendo, sed quia leges communiter præsu-
muntur iustæ, à lege iniqua non licet appellare, l.
si qua pœna, ff. de verbor. obligatione: si tamen
fieret iniustum statutum cōtra particularem per-Appellari po-|test à statuto|contra parti-|cularem per-|sonam lato.
sonam, posset appellari, vt cum Angelo ibidem
docet Iason l. 1. num. 1. ff. de legib. ex l. 1. §. solent,
ff. quando appellandum est, & l. quàm grauatos,
C. de censi. lib. 11. imò, etiam si statutum esset ge-
nerale, si factum esset in odium priuatæ personæ,
posset secundùm Iasonem appellari, & exceptio
doli opponi, ex l. 1. §. fin. ff. de except. doli, ex Bar-
tolo l. omnes populi, ff. de iustitia & iure, quæst.
5. & aliis Iurisperitis limitat Iason num. 8. nisi sta-
tutum fuerit rationabili ex causa: & propter ean-
dem rationem indicat, fieri posse veram legem,
quæ obliget vnam partem ciuitatis tantùm, vt di-
ximus sectione præcedenti. His cōsentit Vazquez
disput. 151. cap. 3.
Sed quid si lex, quæ modò est inutilis, postea51
fiat vtilis; valebítne postea? Menchaca 1. illo libroLex quæ modo|est inutilis va|let, si postea sit|vtilis.
controuersiarum, cap. 50. num. 10. in fine, affirmat,
adueniente vtilitate incipere valere. Sed dico, in
tali euentu legem valuisse etiam tempore inutili-
tatis, non pro illo tempore, sed tantùm pro alio:
talis enim numquam fuit omninò inutilis: sed fuit
inutilis pro aliquo tempore, ideo semper fuit va-
lida; sed non obligauit pro illo tempore, pro quo
fuit inutilis. Certè, si ex eo quòd fuerit inutilis
tempore, quo lata est, vel sequenti, fuit nulla, vel
expirauit; necesse est iterum ferri à legislatore, vt
valeat: quod est contra Menchacam: ergo antea
erat vera lex, & numquam extincta fuit.
Sed quid si lex hinc est vtilis communitati, in-52
de verò noxia, ita vt melius esset legem auferri,Si lex vtilis|est postea no-|xia éstne ser-|uanda.
vel conditam non fuisse: nihil tamen præcipit iuri
diuino, naturali, aut positiuo, aut canonibus con-
trarium: éstne seruanda, dum à Principe non re-
uocatur? Partem affirmantem tenet Sotus 3. iust.
quæst. 4. art. 5. ad primum, cui aduersatur Mencha-
ca loco citato num. 2. citans pro se Castrum 1. de
lege, cap. 1. §. postquam in definitione legis versic.
& inde, mea sententia. Sed longè aliud ibi vult
Castro. Mihi autem in proposita quæstione vide-
tur dicẽdum, si subditus euidentiam habeat, quòd
bono communi melius, simpliciter, & omnibus
pensatis esset legem non fuisse positam, vel teuo-
cari, licèt nondum sit reuocata; licitè aget contra
illam, secluso scandalo, & aliis incommodis, quia
simpliciter est inutilis, imò & noxia, & ad tales le-
ges ferendas vel continuandas Princeps potestatẽ<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio IX. 21
<-P>non habet, & in hoc placet Menchaca. Si verò
subdito res esset dubia, deberet legem seruare, &
sic posset intelligi, aut limitari Sotus. Sic etiam
posset intelligi quod post cap. erit autem lex, dist.
4. addit Gratianus: Ideo autem in ipsa constitutione
ista consideranda sunt: quia cùm leges institutæ fuerint,
non erit liberum iudicare de ipsis: sed oportebit iudicare
secundùm ipsas: ad quod c. sequenti adducit Augu-
stinum libro de vera religione.
Aduertendum autem, meritò à Castro 1. de le-53
ge cap. 1. reprehendi glossam d. cap. erit autem lex,
dist. 4. asserentem, si Rex priuato commodo legem
constitueret, illam non fore legem, sed priuilegiũ.
Nam cùm Rex in suum priuatum commodum le-
gem facit, priuilegium nulli cōcedit: cùm nullum
eximat ab vlla lege. Sed Vazquez disp. 151. cap. 1.
in bonum sensum glossam explicare conatur.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
Quæ aliæ conditiones sint necessariæ adrationem legis.
DVabus sectionibus præcedentibus,54
duas conditiones ad rationem legis
necessarias constituimus. Prima esse1. Conditio le-|gis.
præceptum communitati imposi-2. Conditio.
tum. Secunda esse ordinatam seu cō-
ducentem ad bonum commuce.
Tertia conditio est, vt præceptum procedat ab3. Conditio.
eo, qui potestatem habeat obligandi: alioqui lexQuis habet|potestatem fe-|rendi leges.
non erit. Potestatem autem habet vel Princeps,
vel tota communitas, quæ singulis partibus supe-
rior est, ita D. Thomas & omnes artic. 3. Valentia
disput. 7. quæst. 1. puncto 2. Sotus 1. iust. quæstio. 1.
art. 3. Probatur, quia dominium iurisdictionis val-
dè diuersum est à dominio proprietatis, vt docet
Couarruuias reg. peccatum, parte 2. §. 9. num. 8. ad
leges autem nō requiritur, nec sufficit dominium
proprietatis, quale est dominium in seruũ, sed re-
quiritur dominium iurisdictionis, vt colligitur ex
cap. Ecclesia sanctæ Mariæ: de consti. vbi id notant
Doctores, & cap. solitæ, de maioritate & obedien-
tia, & cap. duo sunt, & cap. bene quidem, 96. dist.
notat etiam Bartolus l. 1. ff. de iurisdictione omn.
iudic. Baldus l. omnes populi, ff. de iustitia & iure:
Est autem iurisdictio potestas de publico intraductaQuid sit iu-|risdictio.
cum necessitate iuris dicendi & æquitatis statuendæ, vt
definit gloss. l. 1. verbo potest, ff. de iurisdictione
omnium iudicum, & Doctores ibi: confirmatur
quia ferre leges est actus potissimæ potestatis gu-
bernatiuæ: hæc autem est potestas iurisdictionis,
quæ subditos in bonum eorum, non in proprium
dirigit, & ius illis dicit & pœnis, si opus est, serua-
re cogit. Sed non sufficit potestas iurisdictionis:
nam iudices ordinarij iurisdictionem habent: ta-
men leges ferre non possunt, quia iurisdictionem
habent limitatam ad iudicandum, vel fortè etiam
nonnulla alia. Qui tamen summam, & supremam
iurisdictionem habent, leges condere possunt, sic
vt Christus etiam vt homo, Isaiæ 53. Dominus le-
gifer noster: item Summus Pontifex, Imperator,
Rex, Respublica superiore carens, vt Veneta, Ge-
nuensis, & similes: quamuis pressiùs & strictiùs
sæcularium præcepta dicuntur leges: Ecclesiasti-
corum verò, constitutiones, & canones, cæterùm
non in tanto rigore legem hîc sumimus, sed no-Sanctiones|sunt leges, quæ|capitis pœnam|irrogant.
mine legis Ecclesiasticam etiā comprehendimus.
Similiter, licèt in summo rigore solæ leges, quæ<-P>@@
<-P>certam pœnam præsertim capitis, irrogant, san-
ctiones dicantur, l. sanctio, ff. de pœnis, gloss. cap.
Rhodiæ, dist. 2. tamen sanctionum nomine etiam
alias leges intelligimus. Omnis autem potestas,
condendi leges, imò & gubernandi à Deo est,
Roman. 13. Non est enim potestas nisi à Deo: & Re-
gum potestas legis latiua aliquando est à Republ.
& interdum cum aliqua restrictione & limitatio-
ne, vt in Catalonia, nam in ea Rex sine Republ. &
in Comitiis generalibus legem condere non po-Rex non po-|test cōdere le-|gem in qui-|busdā regnis|sine consensu|populi.
test, vt patet ex lib. 1. constit. titul. 14. constitutio-
ne prima. Dum verò Respu. libera cum hac vel si-
mili conditione Regem constituit, non potest
Rex per vim contra conditionem facere, vt bene
Molina tomo 3. de iust. disp. 580. Vnde in tota Co-
rona Aragoniæ hæc iura illæsa seruantur, neque
Rex nouas leges instituit sine consensu Reip. imò
neque interpretatur illas, nisi assumptis secum
quibusdam eiusdem regni personis, vt patet ex
tit. 15. const. 2. sed qui & quomodo leges condere
possint vberiùs postea exponemus.
Quarta conditio necessaria ad legem est, esse55
possibilem, hoc est, de re possibili, sumitur ex Isi-4. Conditio.|Lex debet esse|possibilis.
doro 5. etym. cap. 21. & refertur cap. erit autem lex,
dist. 4. & ex cap. non est 15. quæst. 1. cap. Nabucho-
donosor, 23. quæst. 4. l. 1. §. dies autem istos, ff. quā-
do appellandum sit: & ratio est, quia ad impos-
sibile nemo potest obligari, nec Deus impossibile
præcipit. Trid. sectione 6. cap. 11. & can. 18. Hiero-
nymus in expos. symb. ad Damas. Augustinus de
natura & gra. cap. 43. & 69. & ser. 109. de tempore,
Basilius in id Psalm. 118. Latum mandatum tuum
nimis: & quidem legem Dei non solùm esse possi-
bilem, sed etiam facilem, & suauem, patet Matth.
11. Iugum meum suaue, &c. 1. Ioan. 5. Præcepta eius
grauia non sunt. Vnde & leges humanę debent esse
possibiles & suaues: alioqui cùm lex Dei præcipiat
eas seruari, red derent illam grauem. Item lex diui-
na est exemplar humanarum: ergo cùm diuina sit
suauis, expedit humanas esse suaues, præsertim cũ
ex minore ad obligandum potestate procedant.
Aduerte tamen, impossibile dupliciter sumi.56
Primò pro impossibili physicè. Secundò pro im-Impossibile est|duplex.
possibili moraliter, id est, difficili: primo modo nō
solùm nullum est præceptum verum impossibile:
sed nec tota eorum collectio etiam in puris natu-
ralibus, & in statu naturæ lapsæ, nulláque gratia
adiuuante. De secundo modo impossibilis iterumImpossibile ite|rũ duplex est.
est distinguendum: est enim quoddam impossibi-
le moraliter, quod propter summam quamdam
difficultatem adiunctam, licèt physicè fieri posset,
nunquam tamen sit, & sic in puris naturalibus, &
in natura lapsa, absque gratia, est impossibile diu
seruari omnia præcepta, ita vt nullum committa-
tur peccatum mortale, & cum gratia ordinaria si-
ne priuilegio vitari omnia venialia, de quo dice-
mus latè tractatu de gratia: aliud autem est impos-
sibile moraliter, quod habet quidem magnam dif-
ficultatem, minorem tamen, & ideo contigit ali-
quando fieri, etiam de hoc impossibili, id est, de re
difficilima, seu valdè graui, & onerosa, saltẽ quan-
do grauissima, & vrgentissima causa non est, cre-
do, præcepta humana esse non posse: licitè, aut va-
lidè ita Victoria relectione de potestate Papæ nu.
18. & omnes recentiores, imò & D. Thomas quæ-
stione 95. artic. 3 quæst. 96. art. 4. verbo onerosas, &
quæst. 97. art. 3. ad secundum, quibus locis ita ex-
ponit Isidorum suprà, consonat Nyssenus libro de<-P>
@@0@
@@1@22 Quæst. XC. Tract. XIIII.
<-P>beatitudinibus explicans id, beati mites, vbi ad fi-Matth. 5.
nem ait: Legislatoris æqui non esse iubere, quæ natura
non capit, nec admittit: & Isocrates in parænetico
laudat leges faciles, & Fortunatianus 2. Rhetorum
ait: Cùm lex fertur, vel rogatio, quot locis diuiditur?
Tredecim. Primò, cùm verba scripti excutimus, id est,
cùm quærimus an obscura sit lex: an minùs plana: an
dubia, & anceps. Secundò, cùm quærimus, an contra le-
gem, vel decretum vel morem referatur, & si quid hu-
iusmodi fuerit. Tertiò, an sit honesta. Quartò, an sit vti-
lis, vel iusta. Quintò, an sit necessaria. Sextò, an facilis
in accipiendo. Septimò, an possibilis in faciendo. Octauò,
an alia lege satis caueatur, quod in hac noua significa-
tur. Nonò, an hoc alio modo fieri posset. Decimò, quo
animo quis contradicat. Vndecimò & duodecimò, qua
causa quid factum sit, vel fiat. Decimotertiò, quid sit fu-
turum, si lex fuerit probata, vel non fuerit accepta. Pro-
batur etiam ratione, quia homines nō subiiciun-Homines non|subiiciuntur|Principibus|seruiliter, sed|politicè.
tur seruiliter, atque vt mancipia, principibus, sed
politicè, atque vt ciues, ergo sine grauissima causa
non sunt illis grauissima onera imponenda: item
potestas gubernatiua data est ad protegendos, iu-
uandos, & in officio continendos subditos, & vt
boni fiant: imponendo autem eis grauissimas, &
onerosissimas leges deteriores subditi redderen-
tur: non res difficillimas pauci, & ratò faciunt: er-
go malè, iniustè, & inualidè tales leges ferrentur.
Vnde Demosthenes cōtra Timocratem sic loqui-
tur: Arbitror confitendum esse omnibus, probam legem,
& multitudini profuturam: primum simpliciter, & om-
nibus æquè apertam esse oportere, ne eam alius aliter in-
terpretetur. Deinde fieri posse oportere ea, quæ habeat.
Nam si præclarè constituta sit, aliquid tamen, quod ne-
queat fieri, proponat: id voti potiùs quàm legis fuerit
officium. Et Plato 5. de legibus scribit: Possibilia volet
fundator legum: impossibilia nec volet: Nam vana esset
cupiditas, & Plutarch. in Solone: Decet autem in fe-
rendis legibus, possibilitatis, & facultatis rationem ha-
bere, si quis mallet vtiliter in paucos, quàm sine vtilita-
te in multos animaduertere. Huc spectat id Prouerb.
30. Qui vehementer emungit, elicit sanguinem: &
Matth. 23. Alligant onera grauia, & impossibilia, &
imponunt in humeros hominum, &c. & Act. 15. Quid
tentatis imponere iugum super ceruices discipulorum,
quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
Quod non significat, legem veterem fuisse simpli-
citer impossibilem: nam à multis seruata est, vt
probat ibi Lorinus vers. 10. sed dicitur, quia ægrè
& difficulter seruari poterat, & hæc fuit non mo-
dica eius imperfectio. Similiter ergo erunt imper-
fectæ leges humanæ, quæ præcipiant valdè dura
& difficilia, imò erunt multæ: nisi vrgens causa sit
durum aliquid præcipiendi, quomodo intellige
quod ait Andreas ab Exea c. cùm omnes, de const.
num. 81. legem perquam duram, seu quātumcum-
que duram seruandam esse, ex l. prospexit, ff. qui &
à quibus, hæc conditio magis ex sequenti consta-
bit. Ex ea verò multi, (vt quando agemus de lege
pœnali videbimus) inferunt, nominem per legem
obligari posse ad solutionem pœnæ grauis ante
iudicis condemnationem. Ex eadem etiam multi
colligunt, neminem teneri, cum periculo mortis
manere in carcere, licèt ei præcipiatur, Sotus 5.Nemo tenetur|cum periculo|mortis mane-|re in carcere.
iust. quæst. 6. art. 4. & sumitur ex D. Thoma 2. 2. q.
69. art. 4. ad secundum, Couarruuia 1. variar. cap. 2.
num. 11. quamuis Caietanus dicta quæst 69. art. 4.
teneat, si esset lex de hoc, obligatoriam fore, ta-
metsi de facto ea lex non sit, & ideo fugiendo è<-P>@@
<-P>carcere non peccare. Et licèt Caietanus, Sotus, &
Couarruuias suprà, num. 4. dicant, damnatum ad
grauissimum carcerem perpetuum, non posse ex
eo fugere: tamen meliùs Salon eod. artic. 4. & alij
docent, fugere posse: idem dicunt de damnato ad
seruitutem valdè duram. Quod etiam de seruis
bello captis tenent Salon & alij multi. Sed de his
ex professo disseremus disp. 15. de lege pœnali.
Quinta conditio legis est, vt sit iusta, & hone-57
sta. Isidorus 5. etym. cap. 21. relatus cap. erit autem5. Conditio.
lex, dist. 4. in cuius cap. repetitione idem docet Se-
bastianus Medicis, & omnes decreti interpretes
eod. cap. & Panormitanus cum aliis cap. 1. de con-
stit. & l. 1. ff. de iustitia & iure, D. Thomas, quæst.
90. art. 1. ad tertium, & latiùs quæst. 96. artic. 4. vbi
omnes recentiores, Augustinus 2. ciuit. cap. 21. &
clariùs libr. 19. cap. 21. & 1. de libero arbitrio
cap. 5. Cicero 2. de legibus, Plato in Minoë, Cle-
mens 1. stromatum non procul à fine, Castro 1. de
lege cap. 1. & 5. Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 4. Victoria
relect. de potestate Pap. num. 18. Syluester, Ange-
lus, Rosella, Tabiena, Armillasa, Caietanus & alij
summistæ verbo, lex. Rebuffus in proœmio const.
reg. gloss. 1. num. 17. Probatur: quia lex est ius: iusLex debet esse|iusta, & ho-|nesta.
autem iniustum esse non potest; cùm ius dicatur,
quasi iustum, cap. ius generale, distinct. 1. & in iure
non tam desideratur iustitia, quàm honestas cap.
porro, 35. quæst. 3. ergo lex debet esse iusta & ho-
nesta, scilicet ex parte obiecti, præcipiendo rem
honestam vel de se, vel ex fine, ad quem conducit:
item lex iniusta vel inhonesta obligare non po-
test, ergo non est lex. Item omnis alia lex debet
esse participatio æternæ, D. Thomas quæst. 93. art.
3. atqui æterna iustissima est: ergo. Item potestas
legislatiua non est data in destructionem, sed in
ædificationem: quia non est potestas, nisi à Deo: &
quæ à Deo sunt, ordinata sunt, Rom. 13. item quia lex
est opus iustitiæ legalis; quæ non potest iniustum
facere, & lex est actus prudentiæ, quæ iniustum non
dictat. Vnde Sap. 8. Per me Reges regnant, & legum
conditores iusta decernunt.
Aduerte tamen ex D. Thoma quæst 96. artic. 4.58
& ex aliis, communiter, legem dupliciter posse es-Lex duplici-|ter potest esse|iniusta.
se iniustum. Vno modo, quia præcipit rem tur-
pem, & moraliter malam. Alio modo, quia licèt
Princeps præcipiat rem bonā, non tamẽ potest eā
præcipere. Si primo modo iniusta sit, & de hoc
constet saltem moraliter, non solùm possum, sed
etiam debeo eam transgredi, quia obedire oportet
Deo magis, quàm hominibus, Act. 5. si verò lex secũ-
do modo sit iniusta & de hoc constet, licèt possim
legem seruare, non teneor, iuxta hæc Baldus l. si-
cut, C. de seruit. & aqua, & l. vnica, C. de confess. &
cap. 2. de probat. & l. 1. ff. de constit. princip. dicit,
legem malam esse diabolicam, & tyrannicam, necLex mala est|diabolica.
ligare: & Bartolus, l. vectigalia, ff. de public. &
vectig. dicit, non esse peccatum fraudare vectiga-
lia iniustè imposita: hos citat & sequitur Rebuff.
proœm. const. reg. gloss. 1. num. 21. numero autem
23. adducit Felinum cap. nihil, colum. 3. vers. 33. de
præscript. D. Thom. illo art. 4. Panormitanum, Fe-
linum, & alios cap. 1. de constit. Augustinum 1. de
lib. arb. cap. 5. si verò dubium est an lex aliquo ex
his modis iniusta sit, Vazquez disput. 151. in fine
ait, si cōstat legislatorem esse verum Regem, pro-
culdubiò obediendum illi est: secus si est dubium;
an ille sit Rex, vt tractat. de conscientia dixerat:
idem tenent aliqui, & probant, quia si constat, esse<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio IX. 23
<-P>Regem: constat esse in possessione: in dubiis au-Regi quem|constat esse|Regem, obe-|diendum est,|in dubio.
tem melior est conditio possidentis, si verò non
constat, esse Regem: cùm ego sim in possessione
meæ libertatis, possum non obedire. Sed hæc ra-
tio non placet: quia Rex quantumcumque certus,
non est in possessione imperandi, nisi iusta: ergo
cùm sit dubium, an hoc sit iustum, dubia est pos-
sessio & facultas præcipiendi hoc: cur ergo tene-
bor ei obedire? Præsettim, si quod præcipit, verbi
gratia, occidere hunc hominem non multi refe-
rat: ex occisione verò impendeat magnum pericu-
lum Reipubl. vnde dico, si dubito, an quod præci-
pit, turpe sit, siue quia pro neutra parte sunt ratio-
nes probabiles, siue quia pro vtraque sunt: siue
vna pars appareat probabilior, siue non: siue po-
sitiue iudicem, siue sim suspensus omnino, debeo
obedire, modò sine notabili meo, & aliorum de-
trimento possim id facere, & modò in omissione
tale detrimentum non sit, neque sit longè maioris
peccati periculum in obedientia, quàm in trans-
gressione: quia in dubio præsumẽdum est pro Su-In dubio præ-|sumendum est|pro Superiore.
periore, & obediendum illi est, quando alia non
præponderant: si enim ex quolibet rationabili du-
bio posset subditus negare obedientiam Superio-
ri, sępe eam negaret, eò quòd Superior nec potest,
nec tenetur semper rationes honestantes id, quod
præcipit, subdito manifestare, & sic sequeretur
magna inordinatio & confusio in communitati-
bus, & hoc sensu intelligendi sunt, qui dicunt, in
dubio parendum esse Superiori, Augustinus capit.
quid culpatur, 23. quæst. 1. Canonistæ cap. quæ in
Ecclesiarum, de constit. præsertim Panormitanus
& Felinus, Turrecremata cap sententia, & cap. Do-
minus, 11. quæst. 3. Castro 1. de lege, cap. 5. & alij
tractatu de bello, & alibi sæpe, vt tract. de con-
scien. vnde Medina quæst. 19. art. 6. §. ex his Prin-
ceps, inquirens, quid faciendum subdito, cui ali-
quid præcipitur, quod videtur esse contra Dei le-
gem, ait, varias distinctiones excogitatas esse à
Theologis, nominatim ab Adriano, quodlib. 2. So-
to de secreto mem. 3. quæst 2. sed diligentiùs rem
tractari à Syluestro verbo, conscientia, ver. inqui-
sitio, §. 3. verb. obedientia, §. 4. vbi ait, Primò, si sub-
ditus dubitat, an prælatus iure præcipiat, tenetur
obedire; Primò, quia in dubiis Superior debet esseIn dubiis Su-|perior esse de-|bet prælati|auctoritas.
Dostları ilə paylaş: |