@@1@18 Quæst. XC. Tract. XIIII.
REspondeo affirmanter ex Isidoro,47
2. etymol. cap. 10. in fine, & 5. etymol.Conclus.
cap. 21. refertur, cap. erit autem lex,
dist. 4. vbi ait, Erit autem lex honesta,
iusta, possibilis, secundùm naturam, se-
cundùm patriæ consuetudinem, loco, temporí conue-
niens, necessaria, vtilis, manifesta quoque, ne aliquid
per obscuritatem in captione contineat, nullo priuato
commodo: sed pro communi ciuium vtilitate conscripta:
circa verbum, in captione, non esse legendum, in-
cautum, notatur & bene probatur in decreto Gre-
goriano, idem sumitur ex l. nulla, ff. de legibus. De
hac conditione tractant D. Thomas 3. de regim.
Principum cap. 11. & 3. de eruditione Principum,
cap. 3. infrà, quæst. 96. artic. 4. & 6. & hac quæst. 90.
art. 2. vbi Caietanus, Conradus, Medina, Valentia,
disput. 7. quæst. 1. punct. 2. §. 4. Vazquez dispu. 191.
cap. 2. & sequentib. Castro 1. de lege, cap. 1. ante
medium, & cap. 5. documento 2. Syluester verbo
lex, in princ. & quæst. 1. & 5. Caietanus & Armilla
nu. 1. Adrianus quodlib. 6. art. 1. Antoninus 1. part.
tit. 17. cap. vnico, §. 3. Sotus 1. iust. quæst. 1. artic. 2.
& quæst. 6. art. 8. conclusione 1. & quæst. 5. art. 3. ad
finem. Bellarminus 4. de Rom. Pont. cap. 15. Pala-
cius 3. dist. 37. disput. 1. §. porro autem. Toletus lib.
de septem peccatis mortalib. cap. 17. & 18. Andr.
ab Exea cap. 1. de const. §. 2. num. 319. citans Pa-
normitanum, Calderinum, Imolam, Angelum,
verbo lex, quæst. 9. Anton. 1. part. tit. 18. cap. vnico,
Nauarrus de finib. num. 28. Turrecremata & alij
Iurisperiti dict. 1. erit autem lex, Angelus & Iason
l. 1. & 2. ff. de legib. Alex. l. 4. col. 5. ff. de iureiur. An-
tonius Gomez l. 1. Taur. num. 5. Burg. in proœ-
mio legum Tauri, num. 440. Gregorius Lopez, l. 9.
titul. 1. part. 1. vbi Alphonsus Rex Hispaniæ hanc
conditionem posuit; & Quintilianus his verbis,
lib. 2. cap. 4. Vitium legis in verbis, aut in rebus est; in
verbis quæritur, an satis signíficent, an sit in eis aliquid
ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in
populum ferri debeat, an in singulos homines? maximè
verò commune est quærere, an sit honesta, an vtilis. Nec
ignoro, plures fieri à plerisque partes; sed nos pium, iu-
stum, religiosum, cæterá his similia honesto complecti-
mur: iusti tamen species non simpliciter exquiri solet: aut
enim de re ipsa quæritur, digna ne præmio, an pœna sit?
aut de modo pœnæ, præmiíve, qui tam maior, quàm mi-
nor culpari potest. Vtilitas item: nam discernitur inte-
rim tempore; quædam an obtineri possit, ambigi solet.
Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando to-
tas, aliquando ex parte reprehendi solere.
Hæc Quintilianus, cui consonant quæ ex For-
tunacian 2. Rhetoricorum referam sectione seq.
cond. 4. Isocrates verò in Parænetico laudat leges,
quæ sunt faciles cognitu, claræ, & manifestæ, vtiles, in-
ter se se congruentes, ad publica, non ad priuata com-
moda constitutæ. Arist. 1. Rhet. cap. 4. docet, salutem
Reipub. in legibus sitam esse, & legislatorem mul-Salus Reip. in|legibus sita|est.
ta debere attendere, vt leges ad salutem Reipubl.
ferre possit, & 3. ethic. cap. 7. in fine, ait, Leges quæ
ad rectas gubernationes accommodatæ non sunt, iniu-
stas esse, & cap. 8. Quæritur, inquit, à nonnullis num
legum conditor in rectissimis legibus ferendis ad nullo-
rum commodum debeat, an ad plurium vtilitatem spe-
ctare: nam fortasse quod rectum est, suscipi debet: forsi-
tan autem rectum est, vt totius ciuitatis commodum, &
ciuium commune bonum legumlator sibi proponat; &
lib. 5. cap. 1. Ipsæ leges de omnibus dictant, coniectantes,
aut communem omnium vtilitatem, aut optimorum,<-P>@@
<-P>aut Principum, vel virtute, vel aliquo alio tali modo,
&c. Quare vno modo dicimus, iusta, quæ fœlicitatem,
eiuś partes societatis ciuilis efficiunt, & conseruant,
&c. Nota ex Quintil. lib. 3. institutio. coniecturam
ductam esse à coniectu, id est, directione quadamConiecturæ|vnde dicatur.
ad veritatem indagandam. Vnde etiam diuinato-
res atque somniorum interpretes, coniectores
vocantur, propterea ergo dicit Aristoteles loco
citato leges coniectare communem vtilitatem,
& cætera, quia illā quærunt, idem Arist. 4. pol. c. 1.
ait, Leges esse ad Remp. accommodandas, non Remp. ad
leges. Vide etiam lib. 5. c. 9. & 10. lib. 6. c. 2. & 7. item
10. ethic. c. 9. Plato dial. 1. de legib. ait, Leges debere
fieri cōmunis pacis, beneuolẽtiæ, trāquillitatis, ac fœlici-
tatis gratia, & dialogo politico, longè post mediũ
de legislatore ait: Atqui, vt arbitror, quiquid & plu-
ribus, & plurimùm conducit, communiter instituat, &
in Critia: Neque censemus, rectas esse eas leges, quæ non
sint communiter totius ciuitatis gratia positæ; qui autem
aliquarum partium gratia leges condunt, eos non ciues,
sed seditiosos putamus, & iura sua frustra sic ab eis vo-
cari censemus, & epist. 8. docet, Leges non tam propter
pecunias vel bona corporalia subditorum, quàm propter
eorum virtutem ferendas esse, & in politico seu ciuili
longè à medio, Arbitrantur illi quidem, fieri non pos-
se, vt quod sigillatim & vnicuique seorsum conuenit,
præcipiatur: itaque quod cōmunius est, quódque & plu-
rimis & plurimum conducere putant, instituendum
censent. Cicero 2. de legibus: Constat profectò ad sa-
lutem ciuium, ciuitatuḿ incolumitatem, vitaḿ om-
nium quietam, & beatam conditas esse leges, eoś qui
primùm eiusmodi scita sanxerunt, populis ostendisse, ea
se scripturos, eá laturos, quibus illi ascriptis, susceptís-
que honestè, beaté viuerent; quæ ita composita san-
ctá essent, ea videlicet, leges nominarunt, & 1. de in-
uentione, Ea, inquit, virtute & sapiẽtia maiores no-
stri fuerunt, vt in legibus scribendis nihil sibi, nisi salu-
tem & vtilitatem Reip. proponerent; nec enim ipsi, quod
obesset scribere volebant, & si scripsissent, cùm esset in-
tellectum, repudiatum iri legem intelligebant, & in Va-
tinium ait, Amaioribus nostris nulla alia de causa le-
ges sunt inuentæ, nisi vt ciues suos incolumes conserua-
rent. Archita lib. de lège, & iustitia: Ad ciuilem com-
munionem conducit, si lex non monarchia fuerit, neque
ad priuatam quorundam; sed ad communem vtilitatem
instituta, & ex æquo ad omnes pertinens: oportet autem,
vt lex locorum, ac regionum rationem habeat. Nam nec
omne solum fert omnia, nec omnium hominum animiOmnium ho-|minum animi|earundem vir|tutum capaces|non sunt.
earundem virtutum capaces sunt. Liuius lib. 4. Nulla
lex satis accommodata omnibus est, id modò quæritur, si
maiori parti, & in summam prodest: leges conquire, quæ
& iustæ sint, & Reip. conducibiles, & inter se consen-
tientes, deinde, quæ lites quàm paucissimas pariant, &
exortas, quàm fieri possit, ocyssimè finiant. Concilium
Toletanum 8. cap. 10. Eos Reges eligendos esse, ait,
non qui sint prospectantes proprij iura commodi, sed
consulentes patriæ, atque genti, & in decreto ipsius
Concilij edito nomine Principis, carpuntur Re-
ges, qui in proprietatis, illa conantur redigere sinum,
quæ pro solo constat illos, imperij percepisse fastigio, &
illud in iuris proprij collocant anno, quod publicæ vtili-
tatis acquisitum esse constat obtentu. Hoc Concilium
adducens Vazquez disput. 151. num. 8. rectè docet,
eum, qui iure belli principatum alicuius ciuitatis
consecutus est; si tamquam ciues reliquit, quos
seruos facere potuisset, non posse eos in suam vti-
litatem, quasi seruos conuertere: secus si eos in
seruitutem redegit: tunc enim plenum in eos ha-<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio VIII. 19
<-P>bet dominium, vt notat Medina art. 2. ad vlt. sed
hoc omisso, pro conclusione nostra est Basilius
initio Prouerb. dicens, Leges debere esse ad conse-
quendam in communi bono vtilitatem, & non ad pri-
uata commoda respicientes. Et Chrysostomus in id,
2. Corinth. 4. Habentes eumdem spiritum, ait, illæ po-
tissimùm leges hominem similem Deo reddunt, quate-Leges hominẽ|Dei similem|reddunt.
nus Deo similem fieri hominem licet, quæ ad publicam
vtilitatem faciunt. Meritóque id docet Chrysosto-
mus: nam Deus in omni lege sua non solùm pro-Deus in lege|ferenda non|solùm propriā|gloriam, sed|& bonum sub|ditorum in-|tendit.
priam gloriam, sed etiam bonum subditorum in-
tendit, vt docet Suarez tom. 1. opusculorum, op. 6.
quod est de iust. sect. 4. num. 2. vnde de quadam le-
ge Dei dicitur Isaiæ 51. Lex à me exiet, & iudicium
meum in lucem populorum requiescet: ergo Reges, &
alij Principes, qui ministri Dei sunt, Rom. 13. Sap.
6. & alibi sæpe, si ei assimilari volunt, debent in
omni sua lege subditorum bonum intendere: ideo
Biesius 4. de Republic. ait, Leges sunt publica vitæ
præcepta, quibus nos omnes obtemperare semper oportet,
siquidem commune bonum, & æquitatem ipsam perpe-
tuò spectant, atque ab eo, qui iubendi & iussa exequen-
di potestatem habet, proponuntur. Demosthenes con-
tra Aristogitonem: Leges cōmunes & ordinatæ sunt,
& eædem vniuersis, æqua, honesta, & vtilia spectant,
& ad illa referuntur, quæ inuenta si fuerint, commune
mandatum iam inde proponitur pax & æquale, &c. Et
quod dicitur l. 1. ff. de legibus: Lex est commune præ-
ceptum, interpretatur gloss. id est, communis vtilita-
tis statutum; vel communiter toti vniuersitati factum.
Et sanè cùm lex, vt dixi sectione præcedenti, sit
præceptum communitati impositum, vtile com-
munitati esse debet; nam contra rationem esset
pro bono priuato alicuius, quod in commune nō
redundaret, communitatem lege grauare: certè si
Rex sua tantùm commoda attenderet, tyrannus
esset. Hoc, inquit Basilius suprà, tyrannus à Rege dif-
fert, quòd ille sua ipsius quomodocumque, & vndecum-
que respicit, ac tuetur: hic subditis cōsulere tantùm quæ-
rit, item docet Aristoteles 8. ethicor. cap. 10. & 3.
politic. cap. 5. & lib. 5. ca. 10. Andreas ab Exea, cap.
1. de const. num. 320. & 321. cum Francisco Patri-
cio lib. 1. de regno, tit. 3. D. Thom. 2. 2. quæstio. 42.
art. 2. ad tertium, & 3. de regim. Princip. cap. 10.
Augustinus 6. ciuit. cap. 11. vbi ait: Quando legisla-
tor prætermisso communi bono, proprium quærit, tyran-
nus est: à fortiori autem tyrannus esset, qui ob pro-
prium commodum iniusta præciperet, vel proba-
ret, & communi bono perniciosa, vt si legem fa-
ceret, qua vsuræ probarentur, lex esset tyrannica,
Clem. vnic. de vsuris.
Sed contra conclusionem obiicies, 1. nam, si lex48
debet ad commune bonum ordinare, peccabit1. arg.
Princeps, qui intuitu boni priuati legem alioquiContra concl.
iustam, & Reip. vtilem efficeret: quod videtur fal-
sum. Secundò, quia multæ sunt leges omnibus2. arg.
probatæ, quæ in bonum particulare ordinantur, vt
viduarum, pupillorum, orphanorum, minorum,
seruorum, militum, &c. vt videri potest per totum
titulum de testam. mili. & C. qui militare possunt,
& de re militari, lib. 12. & ff. & C. de minoribus, &
ff. ad senatusc. Velleia. vnde l. 1. §. huius studij, ff. de
iustitia & iure, & §. iuris præcepta seu huius studij
Instit. eod. tit. duplices distinguuntur leges; quæ-
dam, quæ ad commune bonum ordinantur, vt ad
constituenda sacra, erigendos magistratus, & si-
miles: aliæ verò, quæ sunt circa priuatorum bona,
& iura priuata dicuntur. Priuilegium etiam lex<-P>@@
<-P>priuata dicitur cap. priuilegium, dist. 3. ex Isidoro
5. etymol. cap. 18. tamen in priuatum commodum
priuilegiati ordinatur, & leges tuendi propriam
vitam, vel alienam corporalem vel spiritualem, &
dandi eleemosynam aliis, & aliæ huiusmodi in
bonum priuatum, proprium, vel aliorum ordi-
nantur: ergo non omnes leges debent ad commu-
ne bonum ordinari, quod expressè etiam docuit
Baldus l. 1. ff. de legibus. Tertiò, quia legi inutili3. arg.
parendum est: ergo est lex valida, ac proinde non
est cōditio essentialis legi esse vtilem bono com-
muni, imò neque vtilem simpliciter. Antecedens
probatur, quia communis sententia est, vt lex, si
non aduersetur iuri naturali, diuino, vel gentium,
non desinat valere; vt ex Aristotele, & Soto, se
docuisse refert Menchaca 1. controuersiarum illu-
strium cap. vltimo, num. 1. ergo etiam lex inutilis
valere potest.
Confirm.
Confirmatur: nam lex captionibus plena valet,Lex captioni-|bus plena va-|let.
l. vnica, in principio, C. de caduc. tollend. ibi, Suis
machinationibus, & l. inuidiosa. §. 1. & l. perquam
dura, & l. prospexit, ff. qui, & à quibus: elegans tex.
in l. 1. §. initium, ff. de postul. ibi, Quia moderatam
hanc ætatem prætor ratus est. Quam rationem mira-
bilem esse, clamat Accursius ibi, & Tiraquellus
multa ad hanc rem congerens, de retract. in præfa.
num. 75. & Baldus in l. non omnium, per textum
ibi, ff. de legibus, & in l. de quibus, ff. eodem, ergo à
fortiori valet lex inutilis, & alioqui, eo ipso quòd
quis sciret, legem esse inutilem, licèt nondum sit
reuocata à legislatore, poterit eam non seruare, &
multò meliùs, si omnibus pensatis, nosset esse Rei-
publ. incommodam: item si cogeretur ad eam ser-
uandam, posset appellare: quæ non videntur con-
cedenda.
Ad primum arg. respondeo si lex ex se est iu-Ad 1.
sta, & vtilis Reip. & Princeps id nouerit, licèt nonPrinceps le-|gem condens|pro suo com-|modo, si vtilis|sit Reipu. non|peccat eam|condendo.
intendat bonum Reipubl. sed proprium, ad quod
etiam lex conducit, non peccat mortaliter: imò
nec venialiter, si habeat honestum aliquẽ finem:
& lex illa seruanda est, vt notat Vazquez disp. 151.
num. 13. Si verò careat honesto fine, erit pecca-
tum veniale otiositatis. Si verò lex sit incommo-
da vel saltem inutilis Reipubl. peccat mortaliter
ex genere actus Princeps, qui ob suum vel alterius
priuatum commodum eam statuit, vt docent Syl-
uester, verbo lex, quæst. 5. & 9. Nauarrus cap. 23.
num. 40. Sotus 1. iust. quæst. 1. art. 2. quæst. 5. articu-
lo 3. ad fin. Castro 1. de lege cap. 1. ante medium
in vltima conditione legis iustæ, & cap. 5. docum.
2. D. Thomas 3. de regim. princip. cap. 11. & 3. de
erudit. princi. cap. 3. Medina quæst. 90. art. 2. con. 2.
Caietanus ibi, Vazquez disp. 151. c. 2.
Ad secundum varia respōderi solent, vt videreAd 2.
licet apud Nauarrum de finib. num. 28. & 29. SedBonum com-|mune duplex,|secundùm se|totum, & se-|cundùm par-|tes.
facilè respondeo distinguendo duplex bonum
commune, vnum commune secundùm se totum,
& secundùm partes; quia nec secundùm se totum,
nec secũdùm partes est sub dominio alicuius per-
sonæ priuatæ, cuiusmodi sunt templa, res sacræ,
pascua communia, & similia, de quibus loquuntur
iura in argumenta citata. Aliud est bonum com-
mune secundùm se totum, sed non secundùm par-
tes, vt diuinæ, vel honores plurimorum, quorum
vnus habet dominium in vnam partem, alius in
aliam; sed in totum cumulum sola communitas &
aggregatum illorum hominum. Non omnes le-
ges conducunt ad bonum commune, 1. modo, sed<-P>
@@0@
@@1@20 Quæst. XC. Tract. XIIII.
<-P>vel primo, vel secundo modo: sic bonum commu-
ne est quòd Iudices sine quoquam suffragio fiant,
auth. vt Iudices sine quoquo suffragio fiant, §. cō-
siderandum, colla. 2. & nequis re sua etiam ob de-
fectum scientiæ malè vtatur, §. sed hoc tempore,
Insti. de iis, qui sunt sui, vel alieni iuris. Sic etiam
bonum est commune, vt quisque propriam vitamQuæ perti-|nent ad com-|mune bonum|primo modo.
tueatur, & vt eleemosyna detur pauperibus, tum
quia hoc per se ad multos pertinet, quorum vnus
vnam vitam, alius aliam tuetur, & sustinet: tum
quia etiam si non posset aliis prodesse, pertinet ta-
men ad decorem, & ornatum ciuitatis, vt iustitia,
charitas, & misericordia in illa exerceātur. Eodem
modo ad bonum commune pertinet, vt militibus,
clericis, religiosis, & doctoribus priuilegia aliqua
concedantur: & licèt ex legibus interdum sequa-
tur incommodum alicui, vel aliquibus priuatis, si
sunt necessariæ vel valdè vtiles bono communi,
feruntur: quia, vt dicitur in cap. scias, 7. quæst. 1.
Plurimorum vtilitas vnius vtilitati vel voluntati præ-Plurimorum|vtilitas vnius|vtilitati præ-|ferendæ est.
ferenda est: Cui contrarium non est, quod dicitur,
cap. locupletari, de regulis iuris in 6. Non esse quos-
dam locupletandos cum detrimẽto aliorum: Hoc enim
verum est, nisi oppositum expediat communi bo-
no, & propterea lege sancitum sit, vt in legibus
præscriptionis, vsucapionis, & confiscationis, &
similibus, in quibus quod vni detrahitur, additur
alteri, vt præscribenti, accusanti, vel pauperibus.
Sed quæres, an quando duo regna sunt sub eo-49
dem Rege, ita tamen, vt vnum regnum non con-An Rex duo-|rum regnorũ|possit condere|legem in vnius|bonum, & de-|trimentum al-|terius.
stituant, possit Rex condere legem in bonũ com-
mune vnius cum detrimento alterius? omnes re-
centiores secuti Sotum 1. iust. quæst. 1. art. 2. ad fi-
nem respondent negatiuè: quia licèt particulares
communitates proprias requirant leges, quibus
conseruentur, 4. politic. cap. 1. fine: tamen non po-
test Rex vnius, etiam si simul sit Rex alterius, co-
gere vnam communitatem, vt sine sua vtilitate
& bono communi prospiciat bono alterius, neque
facultatem dare vni, vt aliam suis bonis vel iuri-
bus priuet: secus, vt priuet alteram commoditate
aliqua, ad quam ius nō habebat, nisi dependenter
à permissione huius: vt cùm Rex in bonum vnius
regni statuit, ne tale commercium cum alio ha-
beat: ex quo aliud regnum vtilitatem percipiebat.
Sed quando duæ communitates vnam cōstituunt,
vt ciuitates regnum, potest Princeps cum com-
muni detrimento vnius, imperare, quod alteri,
cuius pars est, vtile sit: debet enim pars propter
totum incommoditatem aliquam pati.
Ad tertium, & eius confirmationem respondeo50
legem omninò inutilem communitati, legemAd 3. cum suæ|confirmatione.
non esse: vt docent Castro, Medina, Vasquez, So-
tus ad 1. citati, & omnes recentiores Theologi, &Lex omnino|inutilis com-|munitæti, non|est lex.
Menchaca 1. controuersiarum illustrium cap. 50.
seu finali à num. 2. quod confirmat, quia lex iniu-
sta nulla est; lex autem eo ipso quòd est inutilis,
iniusta est; quia sine causa imminuit libertatem
ciuium: leges enim constringunt hominum vitas,
l. leges sacratissimæ, C. de legibus: sicq́ue onerant
libertatem, vt ibi, & l. 1. §. quæ onerandæ, ff. qua-
rum rerum actio non datur: inducuntq́ue quan-
dam imaginem seruitutis, quæ morti æquipara-
tur, l. seruitutem, ff de regulis iuris, iuncta l. liber-
tas, ff. de statu hominum, & §. libertas, Instit. de iu-
re personarum, facit quòd apud Terẽtium Simon
ad Sosiam dicebat, Quòd habui summum pretiumIn Andria|actu 1. sc. 1.
persolui tibi: hoc est, libertatem; & illud vulgare,<-P>@@
<-P>Non bene pro toto libertas venditur auro.
$unclear
Confirmari idem potest ex Isidoro cap. erit autem
lex, dist. 4. vbi inter conditiones legis ponit, quòd
sit vtilis &c. ex cap. cor Episcopi, 68. dist. & ca. om-
nia, dist. 12. vbi dicitur, legem inutilem abiicien-
dam esse: si cui ergo constat, legem esse inutilem,
non tenetur illi obedire, nisi ad vitandum scanda-
lum vel aliud simile incommodum. Sed in dubio,
an esset inutilis vel non, dicendum est sicut de du-
bio iniustitiæ legis diximus tractatu de conscien-
tia, & dicemus inferiùs. Sed non est censenda lex
inutilis, aut nulla, etiam si esset finis eius in aliquo
casu particulari, vt notat Medina artic. 2. ad quar-
Dostları ilə paylaş: |