Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə14/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   10   11   12   13   14   15   16   17   ...   250

9. in Genes. Pererius in id Gen. 1. Fiat lux, ex Scri-

ptura eodem loco, & Iudith 16. vers. 17. Psal. 32.

v. 9. Ps. 148. ver. 5. & quamuis lex æterna non co-Lex æterna|non cognosci-|tur ab homi-|ne, in se, sed in|suo effectu.

gnoscatur ab homine in se, sed in suo effectu, vt

ait D. Thommas quæst. 43. art. 2. habet promul-

gationem sufficientem, vt sit lex, & obliget: quia

non obgligat immediatè, & quod ait Aug. 1. de

lib. arb. cap. 6. Notionem legis æternæ esse hominibus<-P>

@@0@

@@1@Disput. II. Sectio I. 33



<-P>impressam, non indicat nos statim cognoscere na-

turaliter legem æternam in se: sed in suo obiecto,

iudicamus enim non esse furandum, sicut Deus

id iudicat ab æterno. Et rectè ferè omnes ex variis

locis Scripturæ colligunt rationem gubernandi

creaturas, etiam irrationales, quæ est in Deo ab

æterno, dici legem, imò & præceptum quatenus

ad aliqua necessitas, & astringit creaturas: nam

Psal. 48. dicitur, Præceptum posuit, & non præteribit,

& verba illa, Iob 38. Hucusque venies & nō procedes



amplius, imperium & præceptum continent dire-

ctum ad creaturas irrationales, vide dicta disp.

præced. sectione 4. & disp. 4. sect. 1.

  Aduerte autem, præter illā promulgationem5

virtualem æternam à nobis propositam admit-

tendam esse illam quam retulimus ex D. Thoma:

nam Deus ab æterno dicit, non esse furandum &

hoc habet in mente sua scriptum: vnde quantùm

in se est, promulgat suam legem, quæ est illudmet

dictamen commune tribus personis: sed obiicies,

quia solus Pater producit Verbum: ergo solus di-

ctat & dicit: ergo solus promulgat legem: ergo

solus est legislator & non Filius, nec Spiritus san-

ctus: quod est absurdum; ad hoc potest dici, Primò

cum Conrado quæst. 91. art. 1. ad secundum, licèt

solus Pater producat Verbum, & eo promulget

rationem rerum agendarum, tamẽ eam rationem

expressam, & quasi promulgatā Verbo, esse com-

munem omnibus personis, & sic omnes habere

rationem legislatoris, sicut apud nos, si tres ho-

mines conderent aliquam legem, licèt aliquis nō

promulgaret illam, nihilominus esset legislator,

quia sufficit promulgari ab alio. Sed adhuc res nō

caret difficultate, quia licèt sic saluetur, legem

esse quid cōmune tribus personis, tamen non sal-

uatur esse quid omninò absolutũ & essentiale in

Deo: sicut habere subsistentiam personalem est

commune tribus personis, tamen inuoluit rela-

tiones, secundũ quòd sunt subsistentię personales;

eodem modo iudicium Dei esse expressum verbo

personali, inuoluit aliquam relationem: ergo si

lex æternam includit expressionem in tali Ver-

bo, lex æterna inuoluit relationem non, vt

communem omnibus personis, sed vt coniun-

ctam omnibus illis. Vnde meliùs dicitur secun-

dò, Verbum, vt latè docuitnus in materia deVerbum dici-|tur dupliciter|personaliter|& essentiali-|ter.

Trinitate 1. part. quæst. 34. artic. 1. dici dupliciter,

& essentialiter, & personaliter siue vtraque acce-

ptio verbi sit propria, siue non: personaliter sum-

ptum est id, quod constituitur ex cognitione diui-

na, & relatione filiationis: essentialiter verò est so-

la cognitio, vt nostro modo intelligendi emanat

ex intellectu diuino: qua ratione omnes diuinæ

personæ dicuntur interiùs loqui, & dicere atque

concipere has vel illas veritates; sic de ratione le-

gis æternę est esse verbo diuino expressam & qua-

si promulgatam.

  Porrò liber vitæ, qui est mens diuina, potest su-Vitæ liber du.|pliciter dici-|tur.

mi dupliciter, vno modo formaliter, vt est liber

vitæ, & sic lex æterna, qua creaturas rationales &

irrationales regit, non dicitur scripta in libro vitę:

quoniam ad librum vitæ formaliter & vt sic so-

lùm pertinent prædestinati ad vitam gloriæ; &

media, quibus ad illam̃ perducuntur, vt docet D.

Thomas 1. par. quæst. 24. art. 2. & de verit. quæst. 7.

art. 6. & 3. dist. 31. quæst. 1. artic. 2. gloss. 2. Secundò

sumitur liber vitæ materialiter: & sic omnia scri-

pta in mente Dei, dicuntur scripta in libro vitæ,<-P>@@



<-P>& in hoc sensu D. Thom. hac quæst. 91. art. 1. ad

secundum, dixit, legem æternam esse scriptam in

libro vitæ: vt docet Conradus ibi.

  Tertiò diuiditur lex diuina, tam creata, quàm6

increata, tam æterna, quàm temporalis in natura-3. Diuisio le-|gis.

lem & positiuam. De naturali dicemus disp. 5.

  Quartò diuiditur lex diuina positiua in vete-4. Diuisio.

rem & nouam, seu scriptam & non scriptam, quæLex diuina|positiua dici-|tur in veterẽ|& nouam.

etiam appellatur lex Spiritus & gratiæ: & quidem

Deum esse auctorem legis veteris, patet Exod. 20.



Ego sum Dominus Deus tuus, &c. non habebis Deos

alienos, &c. Deut. 1. Locutus est Moyses ad filios Israël

omnia quæ præceperat illi Dominus, vt diceret eis. Nec

obstat quod ait Stephan. Act. 7. Accepistis legem



in dispositione Angelorum, & Galat. 3. Ordinata per

Angelos: nam Angelus, à quo Moyses legem acce-

pit, personam Dei gerebat. Nouæ autem legis

Deum esse auctorem, patet Matth. vlt. Docentes eos

seruare omnia, quæcumque mandaui vobis. Ioann. 13.

Mandatum nouum do vobis, vt diligatis inuicem. Sic

exponunt aliqui id Iacobi 4. Vnus est legislator &



iudex, qui potest perdere & seruare: Quod de Christo

speciatim intelligi putant aliqui eo quod Ioan. 5.

dicitur, Omne iudicium dedit Filio: Ergo Filius estFilius est iu-|dex & legis-|lator legis no-|uæ.

iudex, ergo & legislator nouæ legis, quam in car-

ne tulit. Sed alij ad totam S. Trinitatẽ id referunt

& ad omnem legem diuinam. Licèt autem spe-

cialiter Christus sit auctor legis nouæ, vt his ver-

bis indicat Trid sect. 6. can. 21. Si quis dixerit, Chri-



stum Iesum à Deo hominibus datum fuisse, vt redem-

ptorem, cui fidant; non etiam, vt legislatorem, cui obe-

diant, anathema sit: tamen ea lex etiam est Patris &

Spiritus sancti, qui per Christum eam tulerunt.

Præterea, Deum esse auctorem quarundam legum

patet ex Osee 8. Scribam eis multiplices leges meas,



quæ velut alienæ computatæ sunt: Quod refertur cap.

scribam, de præsumptionibus. Ex dictis inferes,

ineptè Rebuffum in proœmio reg. const. num. 51.

dixisse, legem Moysi abrogatam per legem Christi

cap. gaudemus, de diuortiis: cap. si dominus & seq.

11. quæst. 3. quia erat minoris, & maiori potiùs

obediendum, ca. quæ contra mores, dist. 8. vbi sup-

ponit autorem veteris legis fuisse Moysem, & nō

Deum. Hæc diuisio intelligitur de lege positiua

diuina, data post lapsum: nam in statu innocentiæIn statu inno-|centiæ lex fuit|peculiaris, de|cibi abstinen-|tia.

peculiaris lex positiua fuit de abstinentia à fructu

ligni scientiæ, & fortassis de aliis, vt in tractatu de

statu innocentiæ tractari debet. Et sub lege veteri

comprehendimus legem positiuam circumcisio-

nis, quæ fuit quasi inchoatio, & præambulum le-

gis veteris & eius professio. Galat. 5. Testificor omni



circuncidenti se, quia debitor est vniuersæ legis facien-

dæ: quamuis circumcisio antiquior fuerit lege

Moysis: nam, non ex Moyse, sed ex Patribus, Ioan. 7.

in lege autem naturæ nullum fuit præceptum po-

sitiuum; sed vel naturale simpliciter, vel secundùm

quid, id est, connaturale gratiæ, quale erat præce-

ptum applicādi paruulis Sacramentum, quo iusti-

ficarentur: nam supposita necessitate & institutio-

ne talis Sacramẽti connaturale erat, parẽtes obli-

gari ad applicandum illud aliquando paruulis: si-

cut etiam supposita necessitate & possibilitate cō-

tritionis, & dilectionis supernaturalis naturaliter

obligabantur adulti ad procurandum iustificatio-

nem & salutem æternam per illos actus. Deinde,

si quod fuit præceptum Dei positiuum in lege na-

turæ, mansit in veteri. Vnde quoad hoc lex naturæLex naturæ|in veteri in-|cluditur.

in veteri includitur & sic lex noua, & vetus ad-<-P>

@@0@

@@1@34 Quæst. XCI. Tract. XIIII.



<-P>æquatè diuidunt legem diuinam positiuam. Lex

vetus lex factorum appellatur: quia multa æterna

præcipiebat: lex autem noua lex gratiæ: quia eiusLex noua cur|lex gratiæ di-|catur.

auctor Christus gratiam nobis meruit & copio-

sè communicat, qua eam impleamus: & quia con-

tinet præcepta Sacramentorum conferentia gra-

tiam ex opere operato. Vbi obserua, nomine legis

absolutè sumptæ in Scriptura interdum significa-

ri veterem legem, eo quòd tunc non esset alia lex

diuina positiua: vel quia scripto tradita est, & plu-

ra habuit præcepta, & ideo licèt imperfectior, ma-

gis participat nomen legis: vel quia præcisè habet

id quod est de ratione legis, nempe ostendere vo-

luntatem, qua Deus nos vult obligare & obligat;

non autem sicut lex noua, gratiam ad sui imple-Lex vetus|quid sub se|cōprehendat.

tionem confert. Obserua etiam, nomine legis ve-

teris interdum significari omnes libros veteris le-

gis; in quibus non solùm continentur præcepta:

sed etiam variæ obseruationes; figuræ, historiæ,

exempla, miracula, & similia, quæ pietatem fouẽt,

& mẽtem in rebus diuinis, & diuinitus instruunt:

quo pacto intelligi potest id Matth. 5. Non veni



soluere legem: sed adimplere, & Rom. 10. Finis legis

Christus ad salutem omni credenti: de qua re plura

dixi disput. præced. sect. 4. num. 15. Sic etiam lex

gratiæ includere potest non tantùm præcepta; sedLex gratiæ|quæ cōtineat.

etiam consilia, & omnia alia quę Christus docuit,

& dixit: & sic intelligi potest id Isaiæ 2. De Sion

exibit lex, sed de lege veteri & noua ad finem hu-

ius tractatus ex professo disseremus.

  Quintò, lex humana diuiditur in Ecclesiasti-7

cam & sæcularem: quāuis enim lex humana pressè5. Diuisio.|Lex humana|in sæcularem|& Ecclesiasti|cā diuiditur.

sumpta, solam sæcularem significet, & sic vulgo

distinguantur leges, & canones, legistæ & canoni-

stæ tamen latiùs sumendo nomen legis, diuiditur

lex in Ecclesiasticā, & sæcularem, seu canonicam

& ciuilem. Ecclesiastica per potestatem spiritua-

lem, & supernaturalem fertur, sæcularis verò ferri

potest, & solet sola potestato naturali, licèt inter-

dum feratur per supernaturalem, vt cùm Deus su-

pernaturaliter facit aliquem Regem.

  Adduntur aliæ diuisiones, quæ vel per omnes8

supra dictas vagantur, vel magis pertinent ad le-Aliæ diuisio-|nes.

gem humanam prioris generis est diuisio legis,

seu præcepti in affirmatiuum & negatiuum. Psal.

36. Declina à malo, & fac bonum: posterioris verò

est diuisio legis in pœnalem, & non pœnalem; ir-

ritantem, & non irritantem; Democraticam, Ari-

stocraticam, & Monarchicam; scriptam in tabulis

ligneis, vt leges duodecim tabularũ Draconis, &

Solonis; & scriptam in tabulis æreis, vt leges duo-

decim tabularum apud Romanos, & scriptam in

tabulis eburneis, vt apud Carthaginenses: & in la-

pideis, vt lex Moysi Exod. 31. & quædam leges di-

cebantur agrariæ ab agris: aliæ sumptuariæ à sum-

ptibus: aliæ munerales à muneribus: aliæ fœne-

bres, aliæ ambitus, aliæ maiestatis, & aliæ similiter

à materia, circa quam versabantur denominatæ:

sic lex Cornelia de sicariis, lex Iulia de adulteriis,

&c. vide D. Thomam quæst. 95. art. 4. qui ex Isido-

ro aliquas ex his diuisionibus legem ponit & expli-

cat, & Valentia disp. 7. quæst. 5. puncto 2. Vazquez

disput. 157. cap. 5.


------------------------------------------------------------



SECTIO II.

An ius gentium, naturale, & ciuile sint diuersa legum

genera; & quomodo differant inter se.
@@


GRatian. dist. 1. in princip. ait, Ius na-9

turale est quod in Euangelio continetur:Quid sit ius|naturale.

circa quæ verba multùm laborant

interpretes, vt videre licet in Turre-

cremata ibi, art. 2. quia in Euangelio

potiùs continetur ius supernaturale, & diuinum

positiuum.

  Sed facilè respondeo Gratianum non ponere

illa verba tamquam definitionem, sed vt explicet,

in Euangelio summatim contineri legem natura-

lem: nam in eo recensentur & confirmantur om-

nia præcepta Decalogi, & illud, ad quod ferè om-

nia reducuntur: Quod tibi nō vis fieri, alteri ne facias,

seu quæcumque vultis, vt faciant vobis homines, &

vos facite illis.

  Vlpianus autem l. 1. §. ius naturale, ff. de iustitiaQuid sit ius|naturale ex|Vlpiano.

& iure, Ius, inquit, naturale est, quod natura omnia

animalia docuit: nam ius istud non humani generis

proprium, sed omnium animalium, quæ in terra, mari́

nascuntnr, auium quoque commune est: in exemplum

huius adducit coniunctionem maris, & fœminæ,

& liberorum procreationem, & educationem:

idem habet Iustinianus Inst. de iure naturali, gen-

tium & ciuili, in principio; Alphonsus Rex Hispa.

l. 2. tit. 1. part. 1. D. Thomas quæst. 95. art. 4. ad pri-

mum, in fine, & quæst. 94. art. 2. ex quo loco Tho-

mas Bozius lib. 6. de iure, cap. 1. non solùm ponit

in homine vnum ius naturale commune cum bel-

luis: sed etiam aliud commune cum omnibus na-

turis: brutis etiam ius tribuit Albertus Bolognet.

lib. de lege, iure, & æquit. to. 1. tractatuum, quam-

uis dicat, nomen esse æquiuocum, & primò acci-Ius est nomen|æquiuocum.

pi pro eo, quod natura omnia animalia docuit, se-

cundò pro illis principiis honestatis, & iustitiæ,

atque seminibus, quæ animis nostris natura inse-

ruit, tertiò pro illis quę initio conditi orbis in au-

reo illo sæculo seruabantur, vt erat rerum com-

munio, vnaq́ue omnium libertas: quartò pro om-

nibus, quibus humanæ gentes vtuntur, quamuis

non à sola ratione naturali fuerint commonstra-

ta: sed ab hominibus ipsis fuerint introducta. Sed

Paradulphus Prateius in lexico iuris verbo, ius.

ait, hos valdè abusos verbo Iuris: nam in brutis sicutIn brutis nec|ius nec lex re-|peritur.



non est ratio, vt notat Castro 1. de legibus: ita nec ius,

nec lex; sed hæc sunt propria hominum, vt idem Cicero

satis indicat. Addit Prateius, ineptissimè distinxisse

Iurisconsultos inter ius naturale primarium, & secun-

darium, volentes vtique vt aliquod ius habeamus cum

brutis commune, scilicet, vt egregiè obbrutescamus. Ne-

que verò rarum est, vt verba aliquantò crassiùs acci-

piantur in iure ciuili, l. cùm vnus in princip. ff. de alim.

& cib. lega. Iurisconsultis verò, quòd aliquando in hac

materia licentiosè sint locuti, fortè vt deseruirent tene-

ris studentium ingeniis, & rem populariter explicarent,

facilè condonandum esse, præsertim quòd hanc sermonis

inconcinnitatem, & abusum aliis responsis grauiter re-

sarciant, & ad verum sensum reforment, sicut Paulus

longè aliter sentit de iure naturali, l. si vnus, §. pactus,

ff. de pactis. Qua in re cùm superioris temporis inter-

pretes nullam phrasis certam rationem obseruarent, in-

finitis erroribus inuoluti sunt, inquit Prateius: eun-

dem loquẽdi abusum reprehendũt Oldendorpius

lib. 1. variarum lection. in princip. & Antonius

Vacca in expositione locorum obscuriorum, tit. 1.

de iustitia & iure, l. 1. §. ius naturale. Couarr. regul.

peccatum, part. 1. §. 11. num. 4. & 5. Molina tractat.

1. de iust. disput. 6. Franciscus Conannus 1. libr.

commentariorum iuris ciuilis, cap. 6. Laurentius<-P>




@@0@

@@1@Disput. II. Sectio II. 35



<-P>Valla 4. elegantiar. cap. 48. Vazquez 1. 2. to. 2. disp.

157. cap. 1. num. 4.

  Et ratio est perspicua: quia belluæ, vt nullum10

possunt habere dominium; ita nullum ius, siue inBestiæ nullũ|possunt habe-|re dominium,|neque ius.

re, siue ad rem, & alioqui fieret illis iniuria, si im-

pedirentur ab illis operationibus: nam impedire

id, quod habet ius ad aliquid, iniustum est: conse-

quens est falsum: ergo ius propriè non est in bel-

luis.

  Modum loquendi Iurisperitorum temperant,Quale ius in|brutis repe-|riatur.



vel excusant Turrecremata cap. humanum genus,

dist. 1. art. 5. & Albertus 5. ethic. cap. 7. dicentes, ius

naturale propriè & formaliter in brutis non repe-

riri: sed tantùm opus ipsum iuris naturalis quod

appellāt ius naturale materialiter: sed cùm in bru-

tis nulla opera sint materia iuris, comparatione

ipsorum: non debet dici ea habere ius naturale:

sed habere actiones similes illis, ad quas homines

habent ius naturale: & agentes de iure vel debe-

rent nullum ius tribuere belluis, vel explicare, il-

lud esse impropriè dictum, metaphoricum, seu

analogicum, quo pacto concedendum est brutis,

imò & inanimatis ius iustum, siue quasi facultas

aliquid agendi, cuius vsum impedite iniustum sit.

Nam suo quasi iure exigunt, quæ illis sunt natura-

liter debita & proportionata, vt in bono statu

sint, & conseruentur, & in prole quamdam perpe-

tuitatem habeant, & hominibus, in quorum com-

modum producta sunt, deseruiant: habent etiam

suas regulas, quibus subiacent, & quibus regun-

tur, & gubernantur à Deo, nempe inclinationes,

& instinctus proprios.

  Iam videamus, quid sit ius naturale propriè di-11

ctum quod in solo homine reperitur inter omnia

corporea, vt Angelos, & Deum interim omitta-

mus. Bozius, & D. Thomas vt referebant, triplexTriplex ius|naturale in|homine.

constituit ius naturale in homine. Primum qui-

dem ad actiones inclinationis naturalis commu-

nes illi cum cæteris rebus etiam inanimatis, vt ad

sui conseruationem in bono statu naturali, & ad

tuendam vitam secundùm ea ad quæ est homini

naturalis inclinatio communis speciatim cum

belluis, vt est commixtio maris & fœminæ ad ge-

nerationem, educatio liberorum & similia. Ter-

tium ad ea quæ sunt propria hominis, in quæ so-

lus homo naturaliter inclinatur, secundùm ratio-

nẽ, cuiusmodi sunt cognoscere diuinas veritates,

socialiter viuere, &c. præcepta rationis in ordine

ad ea, quæ sunt secundùm tres istas inclinationes

naturales vocant D. Thomas & Bozius præcepta

& leges naturales: sed non opus est considerare

inclinationes, vt præcepta dicantur naturalia: namPræceptum|naturale quod|nam sit.

omne præceptum, quod in sola ratione fundatur

sine vlla lege positiua & arbitraria naturale dici

debet, siue iubeat ea, quæ sunt secundùm inclina-

tionem naturalem, siue non: & illa diuisio iuris se-

cundùm inclinationes magis pertinere videtur ad

ius sumptum pro facultate aliquid faciendi, quàm

ad ius sumptum pro lege, iussu, seu præcepto: de

quo solo nunc loquimur. Ius igitur sumptum proIuris diuisio|primaria est|ius naturale,|& positiuum.

lege, seu præcepto, diuiditur in naturale, & posi-

tiuum: naturale est cuius obligatio sufficienter

fundatur in natura, siue pura, siue eleuata, aut illu-

minata supernaturaliter, nulla existente voluntate

obligandi in superiore: positiuum autem est, cuius

obligatio fundatur in voluntate obligandi, quæ

sit, vel fuerit in Superiore, & non sit reuocata. Sic

ius in naturale & positiuum diuidit D. Thomas<-P>@@



<-P>2. 2. quæst. 57. art. 2. & 3. & 1. 2. quæst. 95. art. 4. Al-

bertus 5. ethic. 7. Turrecremata cap. 1. & 2. dist. 1.

ex Gratiano ibi. Sotus 3. iust. quæst. 1. art. 2. Molina

1. iust. disput. 4. Vazquez hîc disp. 157. nec aduer-

satur Isidorus 5. etym. cap. 4. relatus cap. ius natu-

rale, dist. 1. dicens, ius naturale esse, quod est com-

mune omnibus hominibus: intelligit enim, esse

commune per se, & necessariò, quia instinctu na-

turæ non humana constitutione habetur, vt ipse

dicit: nam licèt ius positiuum posset esse commu-Ius positiuum|potest esse cō-|mune omni-|bus homini-|bus.

ne omnibus hominibus, vt præceptum Baptismi;

tamen est per accidens: quia posset imponi vni

priuato, vel communitati, & non alteri: iuri autem

naturæ omnes necessariò debent subiacere. Sed

meliùs ius naturæ explicuit Cicero 2. de inuentio-Ciceronis de-|finitio iuris|naturalis pro-|batur.

ne, dicens, Ius naturale est quod non opinio genuit, sed



quædam vis innata inseruit, vt religionem, pietatem,

gratiam, vindicationem, obseruantiam, veritatem: cui

consonans Clemens Alexandrinus 1. stromatum,

& Plato in Minoë legem positiuam appellantes,

bonam opinionem, id est, decretum liberum & arbi-

trarium Superioris, & D. Thomas 4. dist. 33. art. 1.

dicens, Ius dici naturale, quasi insitum à natura, ad-

de, & non à voluntate formali obligandi, quæ sit, vel


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   10   11   12   13   14   15   16   17   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin