Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə22/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   250

stans paruulis: veram sapientiam, simplices & idiotas

docens, & Psa. 118. num. 33. legem appellat prophe-

ta viam iustificationum Dei, & num. 86. omnia, in-

quit, mandata tua, veritas, & num. 105. lucerna pedi-

bus meis verbum tuum, & lumen semitis meis. Lex er-

go Dei dirigebat ad veram sanctitatẽ, & suo mo-

do bonos efficiebat. Vnde Clem. 1. Strom. nō lon-

gè à fine de ipsa scribit. Lex eorum, qui ei parent, cu-



ram gerens ad pietatem in Deum instituit, & dictat ea

quæ sunt facienda, & prohibet vnumquodque pecca-

tum, pœnas imponens eis, quæ sunt medicina, &c. De le-

ge autem Euangelica dicitur Matth. vlt. prædicate



Euangelium omni creaturæ, qui crediderit & bapti-

zatus fuerit, saluus erit. Ioan. 6. quæ ego locutus sum

vobis, spiritus, & vita sunt, & Petrus ibi, Adquem

ibimus? verba vitæ æternæ habes: id est, vt ait doctissi-

mus Maldonatus, quisquis crediderit, si velit, vitam



æternam habebit, & cap. 7 qui credit in me, sicut dicit

Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ viuæ, hoc

est auctore Maldonato, Anima eius qui in Chri-



stum, vt oportet, crediderit, fidei coniungens charitatem,

omni gratiæ copia abundabit, ita vt nihil illi desit: con-

sentit Ioannes ibi dicens, hoc autem dixit de spiritu,



quem accepturi erant credentes in eum. Rom. 1. nō eru-

besco Euangelium, virtus enim Dei in salute omni cre-

denti, hoc est, vt ibi Toletus interpretatur, res ipsa

quæ in Euangelio annũtiatur, per se necessaria est

& efficacitatem habet natura sua ad conferendam

æternam animæ & corporis fœlicitatem omni

credenti. Et Iacobi 1. Suscipies insitum verbum, quod

potest saluare animas vestras, id est, verbum fidei,

quod mentibus inseri debet, vt exponit Lyra Ma-

xim. Tyrius ser. 40. de lege diuina ait. Legis effectusLegis effectus|quid.

est libertas, est virtus, est vita molestia carens, est vera<-P>

@@0@

@@1@56 Quæst. XCII. Tract. XIIII.

<-P>fœlicitas, & non nullis interiectis ait. Harum legum

imperio virtus vnitur, animus disciplina impletur, do-

mus pulchrè disponitur, ciuitas optimis legibus funda-

tur, terra marique otium viget, & pax, nihil vel inhu-

manum, vel barbaricum dominatur, pacis omnia plena,

vigent fœdera, viget scientia, viget Philosophia, &c.

  De lege ciuili Plato. lib. 34. Dialog. 4. de legi-De lege ciuili|quid Plato|scribat.

bus, non longè à Principio, legum, inquit, sanctio, ci-

uitatisque institutio est ad virorum virtutem omnium

perfectissima, & dialog. 9. de legib. ante med. Profe-

ctò legum optimarum officium esse dicimus, ita animos

hominum instituere, vt obruatur iniustitia: Iusti verò

naturam vel diligant vel saltem non oderint, siue

operibus, siue verbis legislator id assequatur, siue

voluptate, siue dolore, vel honore, vel infamia, aut

pecunia mulctādo, aut donis, aut quouis alio mo-

do id faciat. Quos verò insanabiles legislator esse

sentiet, vltimo supplicio hos afficiet, nō ignorās,

satiùs fore iis, qui insanabiles sunt, mori, quàm vi-Satius est mo-|ri iis qui insa|nabiles sunt,|quàm viuere.

uere. Ac si vita priuẽtur dupliciter prodesse cæte-

ris: nam horum exemplo à peccato cæteri deter-

rentur, & improbis hominibus ciuitas ipsa mun-

datur. Arist. 2. ethic. cap. 14. videtur autem, inquit,

& quisquis verè ciuilis est, circa hanc maximè la-

borare, scilicet virtutem: vult enim ipsos ciues bo-

nos efficere, legibusque obtemperantes, atque eo-

rum exemplum legumlatorum tum Cretensium,

tum Lacedemoniorum habemus, & si qui alij ta-

les fuêre, & lib. 5. cap. 2. lex enim iubet vniuscuius-

que virtutis viuere ratione, & vetat vitij cuiusuis

viuere modo: necnon legitima, quæ ad publicam

pertinent disciplinam, ea sunt, quę virtutem totam

efficere possunt, & 7. Polit. cap. 2. studiosi legum po-



sitoris est, considerare vrbem ac naturam hominum, &

omnem aliam communionem vitæ laudabilis, quò parti-

cipent, quantùm fieri potest, fœlicitatem, & ca. 14. cùm

vero ciuis & præsidentis eamdem virtutẽ esse di-

xerimus, quæ optimi viri, & eundem prius parere

debere, postea imperare: Hoc vtique erit legum

positori intuendum, laborandúmque, vt boni viri

efficiantur, & per quæ exercitia, & quis finis opti-

mæ vitæ, &c. Et Ferrar. 3. contra Gen. cap. 115. ait

bonum legislatorem semper intendere, subditos

facere simpliciter bonos. Ratio etiam clara est:Cur lex simpli|citer bonos fa|cere homines|debeat.

nam lex suaptè natura debet esse ordinata in bo-

num commune, illique conducere, vt superius vi-

dimus: ergo cum subditus legi paret, bono com-

muni consulit, ergo si id faciat bono fine, & ho-

nesto motiuo, vt facilè poterit efficere, bene ope-

rabitur, & bonus fiet, iam bonitate vnius virtutis,

iam alterius: & tandem omnium, si leges omnium

virtutum aliquos actus præcipiant, vt præcipere

possunt etiam ciuiles leges, teste D. Thoma art. 2.

& Arist. 5. eth. cap. 1. & 2.

  Ad primum ergo argumentum, Respondeo, B.8

Paulum illis locis voluisse legẽ veterem, cùm nonAd 1.

daret gratiam, qua facilè ipsius præcepta impleriLex vetus|quomodo à B.|Paulo imper-|fecta dicatur.

possent, occasionẽ fuisse multorum peccatorum,

quæ illa sublata cessarent: quia vbi non est lex, nec



præuaricatio, vt dicit Rom. 4. vnde Rom. 7. Occa-

sione accepta per mandatum, peccatum operatum est in

omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mor-

tuum erat. Ego autem viuebam, sine lege aliquando: sed

cùm venisset mandatum, peccatum reuixit, ego autem

mortuus sum, & inuentum est mihi mandatum, quod

erat ad vitam, hoc esse ad mortem: nam peccatum occa-

sione accepta per mandatum seduxit me, & per illud oc-

cidit. Sed hoc nomine non posse legem accusari,<-P>@@

<-P>cùm id fuerit planè per accidens, non vitio ipsius

legis, rectè ostendit Paulus immediatè subiun-

gẽs, itaque lex quidem sancta, & mandatum sanctum,

& iustum & bonum, &c. & superius dixerat, quid er-

go dicimus, lex peccatum est? absit, sed peccatum non co-

gnoui, nisi per legem, &c. Deinde esse peccati occa-Occasionẽ esse|peccati legi no|uæ non conue-|nit.

sionem, minùs conuenit legi nouæ: quoniam ex

se est lenior, & suauior, & ratione spiritus, quem

copiosè Deus infundit cordibus fidelium per fi-

dem magis explicitam, abundantiorẽ doctrinam,

Sacramenta, &c. vnde Matth. 11. iugum meum suaue



est, &c. & 1. Ioann. 5. mandata eius grauia non sunt.

Vide Pereriũ Rom. 7. dis. 18. & Toletum annot. 7.

  Ad secundũ Resp. etiamsi lex suo modo efficiatAd 2.

homines moraliter bonos, id est, præditos omniSola fides ad|iustitiam non|sufficit.

virtute morali acquisita: tamen non iustificat, nisi

fides viua in Christum, saltem implicita: sola enim

opera supernaturalia sunt per se dispositio ad gra-

tiam: licet non omnia ad eam sufficiant: sed dile-

ctio Dei, vel contritio, aut cum Sacramento ali-

quo attritio, quamuis ad augmentum gratiæ qui-

dam arbitrentur sufficere opera moraliter bona

in habente gratiam.

  Ad tertiũ fatemur legem aliquam non suffice-Ad 3.

cere, etiamsi impleatur, vt homo bene moraliter

operetur, quia lex aliqua impleri potest per opus

factum malo fine, vel alia mala circumstantia: de

quo vide D. Thomam quæst. 100. art. 9. & 2. 2. qu.

44. art. 4. Valentiam disp. 7. quæst. 2. punct. 2. ad fi-

nem. Cœterum quælibet lex adiuuat, vt bene mo-Quælibet lex|adiuuat, vt be|ne moraliter|operemur.

raliter operemur: quoniam præcipuè honesta, vel

indifferentia conducentia ad honestum finem,

quem, vel alium honestum finem, facilè adhibere

solent, qui legem obseruāt, maximè quando non

est cur apponant malum finem, vel malam aliam

circumstantiam: quia verò omnis malus finis &

mala circumstantia est contra aliquam legem, qui

omnem legem seruauerit, moraliter bonus erit,

& sic lex efficit homines bonos moraliter.

  Ad quartũ, Respondeo, differre quidem virumAd 4.

bonũ à ciue bono, quia vt vir bonus sic debet ca-Vir bonus, &|ciuis bonus|quomodo dif-|ferant.

rere omni peccato externo, & interno: vt verò sit

bonus ciuis, satis est habere quamdam externam

virtutem, quæ ad societatẽ hominum fouendam,

& conseruandam, & ad bonum Reip. eiúsque pa-

cem, & tranquillitatẽ sufficiat, vt nō nocere aliis,

& similia. Cœterum lex ciuilis multà opera bona

præcipiendo multùm conducit, vt homo non so-

lùm sit bonus ciuis, sed etiam bonus vir. Nec aliud

voluit Caietanus, cùm dixit, solam legem ciuilem

non facere hominem simpliciter bonum, sed id

efficere aggregatum omnium legum.

  Ad quintũ, Respōdeo, licet lex ciuilis permittatAd 5.

mala aliqua opera non puniendo illa: tamen præ-

cipiendo multa bona opera, & omnia, quę expedit

eam præcipere, inducit hominem, vt bene opere-

tur moraliter, & sic adiuuat vt bonus moraliter

fiat, quamuis ad hoc non sufficiat legi ciuili ob-

temperare. An vero lex humana cohibeat omnia

vitia, & præcipiat omnes actus virtutum, tractant

D. Thomas, & alij quæst. 96. art. 2. & 3. Sebastianus

Medicis reper. cap. erit autem lex, dist. 4. num. 57. &

sequentibus vsque ad 63. Nos verò de hac re disse-

remus disputantes de materia legis humanæ.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Vtrùm obligare, sit effectus omnis legis.

@@0@

@@1@Disput. III. Sectio II. 57


IVstinianvs inst. de obligat. in9

Principio, Obligationẽ definit, vt sitQuid sit obli|gatio.



iuris vinculum, quo necessitate astringi-

mur alicuius rei soluendæ, secundum no-

stræ ciuitatis iura. Quæ definitio in

solam obligationem ex iure Romano ortam con-

nenit, ex ea verò definitione facilè colligimus

definitionem obligationis in communi, vt sitvin-

culum, quo astrigimur aliquid facere, aut omit-

tere, ita vt si illud non faciamus, vel non omitta-

mus, peccemus. Hoc supposito aliquibus argumẽ-

tis suaderi potest, obligationem non esse effectum

omnis legis: quia priuilegium est lex priuata, vt ait

Isidorus 5. Etym. c. 18. & refertur. c. priuilegia d. 1.

non obligat autẽ, quia quilibet priuilegio renun-

tiare potest. l. siquis in conscribendo. C. de pactis.Regula iuris,|vt omnes licẽ-|tiam habeant|suis priuilegiis|tenunciare.

Vbi dicitur, regula iuris antiqui est, vt omnes licentiā

habeant iis, quæpro se introducta sunt, renuntiare.

  Secundò, nam Consilium Euangelicum de ca-

stitate in religione seruanda, lex priuata appellatur

ab Alexandro 3. in ca. commissum de sponsalibus,

quod tamen Consilium non obligat.

  Tertiò, quia plures sunt leges Consilium tan-

tum dantes, vt patet ex l. pacto. Cod. de transactio.

l. 1. ff. de inofficioso testam. l. is qui, ff. de rei ven-

dic. cap. nisi cum pridem de renunt. sed Consilium

non obligat, ergo aliqua lex non obligat.

  Dico tamen, nullam posse esse legem, quæ non10

obliget, & ita obligationem esse effectum legis. S.Concl.

Thomas quæst. 90. art. 1. & art. 3. ad 2. 92. art. 1. 93.Nulla lex est|quæ non obli-|get.

art. 2. & 100. art. 9. Gabriel 3. dist. 27. quæst. vnic.

art. 1. Sotus 1. iust. quæst. 1. art. 1. Castro 1. de lege

pœnal. cap. 1. ad finem, seu §. vltimo, Valentia disp.

7. quæst. 1. punct. 2. & quæst. 2. punct. 2. Vega, 11. in

Trid. cap. 8. initio, Sayrus 3. Thesauri, cap. 2. num.

13. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 2. quæst. vltim. Bellarmi-

nus 3. de laicis cap. 11. Pererius Rom. 13. disp. 2.

Iurisperitis communiter, l. legis virtus, ff. de legib.

& cap. omnis dist. 3.

  Et præter illa quæ adducta sunt ad huius reiDecretum ne-|cessitatem fa-|cit, exhortatio|liberam volũ-|tatem excitat.

confirmationẽ disp. 1. sect. 1. n. 3. & n. 14. probatur

ex Gratiano dist. 4. ad finem dicente. Decretum

necessitatem facit, exhortatio liberam voluntatem exci-

tat. Similis sententia habetur sub nominibus præ-

cepti, & consilij cap. vlt. 12. quæst. 1. Sic Hierony-

mus 1. contra Iouinianum longè ante medium.

Quod præcipitur imperatur, quod imperatur necesse est

fieri, si non fiat, pœnam habet. & Ambr. lib. de viduis

versus finem, vbi præceptum ibi pœna peccati, ni-



si fiat, idem habet Aug. lib. de sancta virgin. cap.

14. Præcepto quisquis non obtemperat, reus est, & debi-



tor pœnæ. Et in id Psal. 80. Quia præceptum in Israel

est, & iudicium Deo Iacob: vbi præceptum, inquit, ibi

iudicium: qui enim in lege peccauerit, per legem iudica-

bitur. Rom. 2. Ad idem est quod dicitur cap. nisi

cum pridem; de renuntiat. Quoniam si pennas ha-

beas, quibus satagas in solitudinem auolare: ita ta-

men sunt strictæ nexibus præceptorum, vt libe-

rum non habeas absque nostra permissione vola-

tum. Propterea Rom. 4. dicitur, lex (scilicet viola-

ta) iram operatur, & cap. 5. lex subintrauit, vt abunda-

ret delictum. Faciunt quæ ex cap. 7. retulimus

sect. præced. in 1. arg. & eius solut. & quod habet

cap. 13. num. 2. qui potestati resistit, Dei ordinationi

resistit, a quo scilicet est potestas, vt dixerat num. 1.

qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt, &

num. 4. Dei minister est vindex in iram ei qui malum



agit, scilicet legem transgrediendo, & num. 5. ideo<-P>@@

<-P>necessitate subditi estote, non solùm propter iram: sed

etiam propter conscientiam. Quibus Pauli sententiis

euidẽter, (inquit Pererius ibi) ac fortiter argumẽ-

tātur Theologi Catholici, leges humanas à Prin-Leges huma-|næ à Principi|bus latæ obli-|gant subditos|in conscientia.

cipibus, siue sæcularibus, siue sacris, legitimè la-

tas, obligare subditos, non solùm in foro exterio-

ri, sed etiam in foro interiori conscientiæ, & de-

mum non solùm obligare ad pœnam, sed etiam

ad culpam: & Toletus ibi confirmat ex alio loco

Luc. 22. Venit dies azymorum, in qua necesse erat (sci-

licet necessitate præcepti, & legis, Exod. 12.) occidi



pascha. Lex ergo necessitat, obligat, constringit.

Vnde Gregorius lib. 12. epist. 17. Hanc sibi nobilitas



legem imposuit, vt debere se, quodsponte donat, existi-

met. Et Paulus 1. Corint. 7. distinguit consilium &

præceptum, dicens. De virginibus præceptum Domi-



ni non habeo, consilium autem do: & ibidem, Se-

cundum indulgentiam dico, non secundum imperium.

Quia videlicet consilium continet indulgentiam

& licentiam faciendi contrarium, imperium verò

non. Quo etiam modo sumitur indulgentia cap.

cùm ad monasterium de statu monacho. Propter-

eà etiam Aristot. 10. Eth. cap. 9. dixit, legem vim ha-



bere cogentem, id est, obligantem sub culpa, & pœna.Discrimen in|ter præceptũ,|& consilium.

D. Thomas quæst. 108. art. 4. discrimen ponit inter

præceptum, & consilium, quòd præceptum neces-

sitatem, & obligationem inducit, consilium verò

non: lex autem imperium est, & præceptum, vt do-

cet Martianus, ex Chrysippo. l. 1. ff. de legibus, &

Modestin. l. legis virtus, ff. eodem, ergo lex obli-

gationem inducit, vnde Martianus l. 2. ff. de legi-

bus, lex, inquit, est cui omnes obtemperare conuenit, &

ne intelligas de conuenientia decẽtiæ aut cogrui-

tatis absque necessitate, statim subiungit ex eo-

dem Demosthenes, Ad cuius præscriptum omnes, qui



in ea rep. sunt, vitam instituere debent. Et Vlpianus l.

Princeps, ff. de legibus, Princeps legibus subiectus non



est: Augusta autem licet, legibus soluta nō est: Princeps,

tamen eadem illi priuilegia tribuerunt, quæ & ipsi ha-

bent: ergo qui nec Princeps est, nec priuilegium

habet, legibus adstringitur, vnde Iulianus, l. de

quibus eod. tit. nam cùm leges hos teneant.

  Plato Dialog. 16. qui inscribitur, ciuilis, seu de

regno. Quapropter legibus constitutis altera iam,

quemadmodum dicitur, obligatio est, vt nemo quidquam

vnquàm præter illas facere permittatur, siue singuli, si-

ue populus hoc conetur, & Arist. 2. Polit. cap. 6. lex, in-

quit, nullam vim habet, vt ipsi parcatur nisi ex more,

id est, si contraria consuetudine fuerit abrogata:

ergo nisi sit consuetudine abrogata, vim habet co-

gentem & obligantem.

  Ad primum argumentum, Respondeo, priuile-11

gium non esse simpliciter, & absolutè legem: sedAd 1. arg.

secundum quid, & cum addito diminuente, vt do-Priuilegium|non est lex sim|pliciter.

cet Azor suprà cap. 22. quæst. 1. & nos diximus,

disp. 1. sect. 7. vel si priuilegium est simpliciter lex,

hoc debet intelligi, nō comparatione priuilegiati,

sed aliorum, qui tenentur non impedire vsum pri-

uilegij, l. neque Dorothæum, Cod. de Decurioni-

bus lib. 10. sic Concilia Castrum 1. de lege pœnali

cap. 1. & alios dicentes priuilegium non esse le-

gem, cum Glossa cap. priuilegia dist. 1. & cum aliis

dicentibus esse legem. Quamuis aduertendum est,Priuilegia|quædam leges|sunt, quibus|renunciare nō|licet.

quædam esse priuilegia perpetua, concessa in-

tuitu alicuius boni communis, quod pendet, ex

eo quòd nullus tali priuilegio renuntiet, & hæc

priuilegia etiam respectu priuilegiorum sunt veræ

leges, quia illis renuntiare non possunt, sed tenen-<-P>

@@0@

@@1@58 Quæst. XCII. Tract. XIV.



<-P>tur suo priuilegio vti: iuxta. cap. si diligenti de fo-

ro compet. & l. ius publicum, ff. de pactis. Sic cle-

ricus priuilegio fori renuntiare non potest. Alia

verò sunt priuilegia concessa intuitu commodi

priuati; & his renuntiare quisque potest, vt latè

Gloss. & alij cap. si diligenti, de foro comp. & cap.

quòd ob gratiā, de regulis iur. in 6. summistæ ver-

bo priuilegium, & nos infrà disp. de priuileg. &

hæc priuilegia comparatione priuilegiorum non

sunt veræ leges, secus respectu aliorum, qui te-

nentur eorum vsum non impedire.

  Ad secundum, Respondeo, Alexander III. in di-Ad 2.

cto cap. commissum, legis priuatæ nomine signi-

ficare internam Spiritus sancti inspirationem, qua

quis ad religiosum statum, & Euangelicam duci-

tur perfectionem, vt cōstat ex Vrbano II. qui in c.

duæ sunt 19. quæst. 2. ait. Duæ sunt leges: vna publica,Duæ leges sũt,|priuata, & pu|blica.

altera priuata. Publica lex est quæ à sanctis patribus

scriptis est confirmata, vt est lex canonum: lex ve-

rò priuata est quæ instinctu Spiritus sancti in corde

scribitur: & nonnullis interiectis, si quis, inquit,

horum in Ecclesiasua sub Episcopo populum retinet, &

sæculariter viuit, si afflatus Spiritu sancto in aliquo

monasterio, vel regulari canonia saluare se voluerit,

quia lege priuata ducitur, nulla ratio exigit, vt lege pu-

blica constringatur: dignior est enim lex priuata, quàm1. Tim. 1.

publica. Spiritus quidem Dei, lex est, & qui spiritu Dei

aguntur, lege Dei ducũtur, & quis est, qui Spiritui san-

cto possit dignè resistere? quisquis igitur hoc Spiritu du-

citur, etiam Episcopo contradicente, eat liber nostra au-

thoritate: iusto enim lex non est posita, sed vbi spiritus2. Cor. 3.

Domini, ibi libertas: & si Spiritu Dei ducimini, non

estis sub lege. Hæc Vrbanus, cui consentit Innocen-

tius III. ca. licet de regularibus, vbi eamdem Spiri-

tus sancti inspirationem priuatam legem appel-

lat, non quòd propriè sit lex, sed quia instar legis

illuminat, dirigit, & impellit mentem ad aliquid

faciendum. Dici etiam solet votum, vel promissio

lex priuata, quia per eam homo se obligat, vt per

legem obligatur à superiore, quamuis ea etiam ob-

ligatio ex lege naturali, vel etiam & alia oriatur,

qua tenemur votis promissis, & pactis stare: sic

enim in l. legitima, ff. de pactis dicitur. Legitima

conuentio est, quæ lege aliqua confirmatur; vnde nulla


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin