Armil. suprà: sed posteà magis videtur inclinare in
sententiam Syluest. qui suprà, & verbo excommu-
nicatio, 1. quæst. 3. ad finem docet, etiamsi pœna
excommunicationis ferendæ imponatur ab ho-
mine, transgressionem mādati mortalem esse: quia
ille iam meruit excommunicari, & quia prudens
Rector nunquam pro leui culpa seriò minatur
mortem: & ita docent Ioan. Gutier. in quæst. cano.
tom. 2. cap. 7. num. 22. 25. 28. Petr. Nauar. 2. de restit.
cap. 3. à num. 301. Ludouicus Lopez 2. part. instru-
cto. conscient. cap. 31. Couar. cap. alma, part. 1.
§. 9. num. 1. Vazquez autem disp. 158. cap. 5. proba-
bilem indicat, vt diximus, illam limitationem Ca-
ietani, & Nauarri, quam confirmat ex eo, quod di-
cunt Maior 4. dist. 18. quæst. 3. Gab. quæst. 3. art. 2.
Couar. cap. alma, part. 1. §. 3. num. 3. communican-
tes cum excommunicatis, ab aliis iudicibus quàm
à Papa, quando sub excōmunicatione præceptum
illis est, vt communicent cum illis, non peccare
mortaliter, donec à iudicibus moneantur: quam-
uis Sotus suprà absolutè dixerit peccare mortali-
ter: addit tamẽ Vazquez, verùm quia quoties fer-
tur lex absolutè sub excommunicatione (quæ in-
telligitur ferenda) nunquam intelligitur præmit-
tenda monitio, nisi exprimatur in lege; sed iudex
statim potest excommunicare transgressorem: se-
quitur Driedonem, & recentiores absque funda-
mento dixisse legem latam sub tali pœna nō sem-
per ad culpam mortalem obligare. Sequitur etiam
immeritò excusatos fuisse à mortali à quibusdam
Theologis clericos in sacris, & beneficiarios, qui
spectaculis agitationis taurorum intererant, cùm
à Pio V. & Gregorio XIII. sub excommunica-
tione prohibebantur. Atque eadem ratione nunc
excusari non possunt religiosi, qui adhuc eodem
motu proprio spectaculis his interesse prohibiti
sunt, licet per Clementem VIII. clericis sit indul-
tum, vt taurorũ spectaculis interesse possint. Hæc
Vazquez; mihi verò neque illa moderatio Caie-
tani placet, quia monitio iudicis supra monitio-
nem legis (quidquid nonnulli dicant) non ita au-
get malitiam, vt quæ sine monitione iudicis esset
leuis ex leuitate materiæ, iam sit grauis, ac proin-
de digna excommunicatione maiori: ergo anteà
erat digna. Nec illud exemplum de clerico laxio-
rem comam ferente, certum puto. Nam in illis ca-
nonibus nulla petitur monitio prælati, sed tantùm
dicitur, si quis ex clericis relaxauerit comam, sit ana-
thema, quod glossa cap. siquis 23. dist. intelligit, si
fiat in contemptu Ecclesiæ, & Angelus verbo cle-
ricus 4. §. 5. ait, si comam relaxauit sine causa ratio-
nabili, peccauit mortaliter: quia meruit excommuni-
cari: idem Syluest. clericus 2. quæst. in fine. Armi.
verbo clericus num. 11. in fine. Tabien. clericus 2.
quæst. 7. num. 9. Rosel. clericus 1. nu. 1.
In illa verò quæstione de agitatione taurorum,
quæ plusquam tauri ipsi in Hispania agitata est,
Medina, Bannes, & alij docti iuniores verbo tenus
vel manuscriptis docuerunt, clericos in sacris, be-Clerici vel re-|ligiosi qui in-|tersunt agita-|tionibus Tau-|rorum nō sunt|excommuni-|cati: & quan-|tùm peccant.
neficiarios, & religiosos illis spectaculis assisten-
tes non peccare mortaliter: vel quia excommuni-
catio ferenda non indicaret obligationem sub
mortali, vel quia illud mandatum esset abrogatum
contraria consuetudine: vel quia eius materia fa-
cta esset leuis, postquam enim tauri ex permissio-
ne Gregorij III. agitantur, paràm referte vide-<-P>@@
<-P>tur, prædictos agitationi interesse: scandalum
autem si quod est, vitari potest occultè assistendo:
cæterùm hæc sententia, vt manifestè falsa reiecta
est peculiari tractatu à Patre Castanenda nostræ
societatis docto, & egregio concionatore, ab Al-
phonso Velazquez Theologo doctissimo Archie.
piscopo posteà Compostellano, à Nauarra & Lu-
douico Lopez suprà, & à Ioan. Gutier. illo c. 7. qui
num. 53. refert ita definiisse omnes Theologos &
Canonistas, capituli Ciuitatensis. Maior etiā pars
vniuersitatis Salmantinæ idem decreuit: & Hiero-
nymus Mantique Episcop. Salmantin. breui Apo-
stolico impetrato, quod ad verbum refert Gutier.
supra n. 7. grauiter clericos hac in re delinquentes
puniebat, & cæteri Episcopi. Maior etiam pars
capituli Burgensis, & Segobiensis hanc sentẽtiam
secuta est; pro qua probanda ad instantiam quo-
rundam prælatorum, & capitulorum tractatum
ego tunc feci: modò autem breuiter probo, quia
licet sententia illa non sit lata (vt falsò dixere qui-
dā relati à Nauarra supra) quos meritò impugnat
Gutier. num. 17. tamen sufficit esse ferendam, vt
indicet obligationẽ ad mortale, saltem cum nulla
alia exigitur monitio, vt hîc non exigitur. Nec
materia post illam Gregorij constitutionem facta
est leuis, clericis, beneficiariis & religiosis: quia sic
sustulisset Gregorius excommunicationem impo-
sitam à Pio. V. quam tamen reliquit, & confirma-
uit. Deinde Sixtus in illo motu proprio impetrato
à Salmanticensi Episcopo ait nonnullos Salman-
ticenses Theologos, & Iurisperitos docuisse præ-
dictos clericos assistentes agitationi taurorũ nul-
lum reatum committere: & dat Episcopo faculta-
tem, vt sub quibuscumque censuris, & pœnis sibi
visum fuerit, præcipiat doctoribus, & magistris,
ne id dicant, aut doceant, & vt clericos, qui assi-
stunt tali ludo contra motus proprios Pij & Gre-
gorij puniat tanquam sedis Apostolicæ delegatus:
& ipse Episcopus tanquam ordinarius & delega-
tus sub excommunicatione maiori, & aliis condi-
gnis pœnis præcepit clericis, vt obseruarẽt dictos
motus proprios, & simpliciter præcepit doctori-
bus, & cathedraticis Salmantinis sæcularibus, &
regularibus, ne docerent, vel dicerent non pecca-
re clericos his ludis vel spectaculis assistendo vllo
modo, forma, aut cautela, sed oppositum: vt peni-
tus hæc perniciosa opinio eradicaretur. Vnde con-
stat mandatum illud non esse abrogatum contra-
ria consuetudine, sed in suo robore permanere:
etiam nunc quoad religiosos constat etiam rem
esse grauem, & ideò peccatum esse mortale: de ve-
niali enim magistri, & doctores quorum opinio
damnatut, numquam dubitarunt. Confirmatur;
quia expedit maximè, ne sacerdotes, & religiosi
his spectaculis intersint, vbi tot peccata publica
committantut, vbi sanguis humanus à feris fundi-
tur: ergo est peccatum mortale post prohibitiones
pōtificias interesse, sicut exercere negotiationem,
vestibus certis indui, & alia facere clericis prohi-
bita, vt summistæ docent verbo clericus: imò
Chrysostomus, Cyprianus, Tertullianus: & alij
patres grauissimè reprehendebant Christianos,
qui gladiatorũ spectaculis interessent: vide plura
alia apud Petrum, Nauarram, Gutierrez suprà, &
Ludo. Lopez suprà: & 1. part. instructo. conscien.
cap. 70. Palac. 3. dist. 37. quæst. 7. & Suarez, suprà
docet clericos olim assistendo agitationi tauro-
rum peccasse mortaliter: quia sub excommunica-<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio IX. 249
<-P>tione ferenda illas fuerat interdictum.
Obijcies, quia in cap. 2. de vita & hones. cleric.
excommunicādi dicuntur clerici arma portantes,
& cap. si quis ex clericis, eod. tit. & cap. si quis 23.
dist. clerici comam laxantes, & cap. sacerdote de
consecr. dist. 1. ait Conc. Carthaginense, sacer-
dote verbum in Ecclesia faciente, qui egressus de audi-
torio fuerit, excommunicatur: & in cap. quæcumque
dist. 30. anathema dicitur mulieri comam ampu-
tanti: tamen hæc omnia leuia sunt: ergo pro pec-
cato veniali imponi potest excommunicatio. Item
secundùm illos, quos dicimus referri à Vazquez
disp. 158. cap. 5. ij qui communicant cum excom-
municatis ab aliis iudicibus quàm à Papa, excom-
municatione participantium, non peccant morta-
liter quoúsque à iudice moniti nō obediant; ergo
excommunicatio ferenda, quæ non potest incurri
nisi post monitionem; non indicat rem, quæ fit
ante monitionem, esse mortalem.
Ad cap. 2. de vit. & hon. cler. Ioannes Andreas
dicit clericum arma portantem non posse excom-
municari, nisi priùs moneatur, & sit cōtumax. Sed
non placet, quia si ob violationem legis in ea ma-
teria non potest excommunicari: ergo nec ob
violationem præcepti iudicis, secluso contemptu:
quia non maiorem vim habet notabiliter præce-
ptum iudicis, vel etiam iudicis & legis, quàm le-
gis solæ. Vnde falsò glos. cap. duo sunt, verbo vi-
debatur 96. dist. ait, quamlibet contumaciam in re
etiam leui contingentem dignam esse excommunicatio-
ne. Quam doctè impugnat Couarr. cap. alma part.
1. §. 9. nu. 3. etiam si contumacia sit in non comparen-
do. Placet ergo Panormitanus ad dictum cap. 2.
num. 2. asserens, clericos portantes arma offensiua
peccare mortaliter nisi ea portent, cùm ad pro-
priam defensionem necessaria sunt. Hoc enim
permissum illis est in cap. olim, de rest. spoliat. &
cap. dilecto de senten. excom. lib. 6. in quam sen-
tentiam conspirat, & communiter receptam testa-
tur Nauar. cap. 25. num. 110. & Suarez, suprà num.
19. eam armorum delationem materiam grauem
appellans: tum quia maximè decet clericum, & ad
ipsius status decorem pertinet, ne arma militum
more & laicorum deferat. Tum quia clericus ar-
ma sine iusta causa deferens, si tertiò admonitus
non resipiscat, priuatur priuilegio canonis, si quis
suadente 17. quæst. 4. vt liquet ex cap. in audien-
tia, de senten. excom.
Ad cap. verò si quis respondet Turrecremata59
ad illum locum 23. dist. clericum comam relaxantem,
non esse ipso iure excommunicatum: sed si admonitus
cessare noluerit, excommunicandum: quare sentire
videtur, solam comæ laxationem sine cōtumacia,
aut pertinacia non sufficere ad excommunicatio-
nem; cuius sententiam probare videtur Suarez su-
prà. Alij verò etiamsi sentiant, non esse ipso facto
excommunicatum, vt docet quoque glossa verbo
anathema, Innocentius & Panor. cap. si quis ex
clericis, de vita & honest. cler. & liquet ex tota
ferè 30. dist. tamen dicunt solam comæ laxatio-
nem sufficere posse ad excommunicationem: quia
alioqui nec monitio sufficere posset, cùm non ad-
dat deformitatem saltem notabiliter maiorem.
Vnde putant, clericos sacris initiatos, aut benefi-
ciarios sine iusta causa relaxantes comam, morta-
liter peccare, atque adeò sine noua contumacia
posse à iudice excōmunicari, vt docet Panor. dict.
cap. si quis num. 1. Angel. clericus 4. num. 1. Nauar.<-P>@@
<-P>sup. qui sententiam Panor. ad solos clericos bene-
ficiarios, vel sacris initiatos accommodant: &
quamuis hæc sententia dura videatur Syluestro
ver. clericus 2. nu. 1. mihi tamen vera videtur, tum
ex cap. Ioannes de cleri. coniug. vbi Innocentius
III. decernit, clericum coniugatum non esse obli-
gandum, vt tonsuram deferat clericalem, modò
nullum percipiat Ecclesiasticum beneficium, cu-
ius ratione teneatur, &c. tum etiam quia ea tem-
pestate, in qua clericalis argumentum erat status,
quem profitebatur, vt eruditè probat Baron. tom.
1. anno Christi 58. relaxatio comæ erat apostasia
quædam à clericatu, vt liquet ex cap. contingit 2.
de sen. excom. cùm enim (ait) super excessibus, quos
sæculari luxu committunt, ad publia iudicia pertrahun-
tur circuncisij crinibus, vt possint circunuenire vindi-
ctam, si pro clericis repræsentantur clericalis fori priuile-
gium labiis allegantes, qui factis paulò ante negauerunt
clericatum. Quare si tertiò ab Episcopo moniti, se
ipsos contempserint emendare, immunitate priuat
Innocentius, quæ pro clericorum tutela, & laico-
rum violentia coercenda instituta est ab Ecclesia.
Accedit caput illud, si quis ex clericis à Concilio
Carthaginensi 4. cap. 44. latum esse contra quos-
dam è Monachis, quos crinitos appellat Augusti-
nus 2. retra. cap. 21. & de opere Monach. cap. 31.
quòd intonsi procederent, & muliebrem comam
circunferentes vagari cōsueuerint, vt Epiphanius
etiā est auctor hære. 80. Hos autem germina fuisse
Eucaitarum & Messalianorum hæreticorum te-
statur Baron. tom. 5. anno Christi 398. quare mi-
rum non est, si in eorum detestationem, & ob cle-
ricalis status decorem clericis sub anathemate in-
terdictum sit, ne comam relaxent.
Ad cap. sacerdote respondeo, tempore Concilij
4. Carthaginensis interdum accidisse, quosdam di-
cendi arte peritos, ad Ecclesiam, vt Christiani fie-
rent, accedentes, cum impolitè & inconcinnè sa-
cerdotem de rebus sacris dicentẽ audirent, ipsum
contemnerent, & ludibrio haberent, & ne eius
concioni interessent extra Ecclesiam egrederen-
tur, vt constat ex August. (qui ea ætate floruit, vt
constat ex Baro. suprà) lib. de catechiz. rud. cap. 9.
& refertur cap. sedulò 38. dist. cum illis autem alij,
qui Christiani erant, egrediebantur: ideò ille ca-
non factus est, vt in illo c. sacerdote annotauit glo.
Ad cap. quæcumque respondeo, nullam diffi-60
cultatem habere: tantùm enim dicitur anathema
mulieri, quæ superstitionis, vel superbiæ causa co-
mam amputaret, quia nimirum religioni expedi-
re iudicaret, & ius subiectionis ad virum ea ratio-
ne euertere putaret.
Ad vltimum, quod in obiectione adducitur, re-
spondeo, vt iudex possit excommunicationem fe-
rendam reipsa ferre, non opus esse, vt moneat
reum, nisi id eadem lege, vel alia statutum sit, vt
notat Vazquez suprà num. 44. Tollet. 1. sum. cap. 9.
Ioan. Andr. cap. 2. ne clerici vel Monachi, Palac.
Rub. repet. cap. per vestras §. 18. num. 19. de donat.
inter vir. & vxo. Rota 19. in nouis de dolo & con-
tum. Couar. cap. alma part. 1. §. 9. num. 5. ipsa enim
lex monet: alioqui cum monitio requiratur ad ex-
communicationem, vt ostendit Gutierres 2. Ca-
non. quæst. cap. 16. à num. 2. nulla excommunica-
tio posset iure ipso infligi: quod est contra cap.
reprehensibilis, de appell. cap. à nobis 1. de senten.
excom. cap. statuimus, & cap. quia periculosum
eod. tit. lib. 6. cap. si quis suadente 17. quæst. 4. &<-P>
@@0@
@@1@250 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>Trid. Ses. 24. de reformat. cap. 9. & alia iura, sed
ex pietate aliquando Ecclesia vult præmitti mo-
nitionem iudicis, antequam excommunicatio-
nem ferat: illa verò sententia à Vaz. relata absolu-
tè est falsa secundum aliquos recentiores hîc: li-
quet enim excom. c. nuper & c. si cōcubinæ de sen.
exco. eos qui nominato excommunicato, scienter
in crimine communicant, cuius causa lata excom-
municatio est, excōmunicatos etiam esse ipso iure
excommunicatione maiori, quamuis nulla noua
monitio præmissa sit, quę decreta ad eos etiam ac-
commodāda putant, qui in crimine scienter com-
municant cum excommunicato ab aliis iudicibus
quàm à Pon. vt putant de amente cap. statuimus,
de sen. exco. in 6. quare cum in dict. cap. statuimus,
ab Innocentio IV. definitur, vt nullus iudicũ par-
ticipantes cum excommunicatis ab eo, in locutio-
ne & aliis, quibus ligatur participans excommu-
nicatione minori, ante monitionem canonicam
excommunicare maiori excommunicatione præ-
sumat: respondent id statui, quia seclusa contuma-
cia illa, non datur contemptus Ecclesiasticæ cen-
suræ, nec scandalum, & materia est leuis, ideò non
potest in eos excommunicatio ferri: sed meliùs
dicitur ex eod cap. statuimus, rectè deduci senten-
tiam illam relatam à Vaz. voluit enim Pont. ex
pietate saluis constitutionibus editis contra par-
ticipantes in crimine damnato, communicantes
excōmunicatis à Iudicibus inferioribus non posse
sine monitione ab ipsis excommunicari.
De excōmunicatione autem minori, certum estExcommuni-|catio minor|propter venia-|le incurri po-|test.
vt ait Vazquez, non indicare obligationem sub
mortali, quia propter veniale potest incurri: re-
ctè etiam Vazquez ait cum Castro 1. de lege pœ-
nali cap. 5. doc. 3. quoties legislator absque animo
infligendi pœnam excommunicationis, peccare
mortaliter subditum, cui de tali animo non con-
stat, non tamen incurrere censuram, etiam si ver-
bis lata sit. Addit bene Vazquez tunc iudicem in-
iustè inflicturum excommunicationem, si propo-
sito mutato vellet infligere pœnam, quam ad ter-
rorem tantùm adhibuerat: imò, nisi tunc aliunde
grauis appareret materia, si talem pœnam inflige-
ret, nulla esset.
De pœnis autem irregularitatis, & suspensio-62
nis, valdè dubitat Castro 1. de lege cap. 5. docum.
4. in fine, an sint sufficiens iudicium obligationis
ad mortalè, eò quòd hæ duę pœnæ propter venia-
le peccatũ: imò aliquādo irregularitas sinevlla cul-
pa incurritur, vt patet in bigamis toto tit. de biga-
mis: & in iudicibus, & aliis ministris iustitiæ cap.
petitio de homic. cap. sintne clerici, & cap. sæpe
Principes 23. quæst. vlt. cuius sententiam quantùm
attinet ad irregularitatem tenent etiam Caiet. 2. 2.
quæst. 64. art. 85. paulò antè confirmatur, & in sum.
ver. irregularitas §. Scito tamen, vbi Arm. num. 4.
Cord. lib. 2. quęst. 26. non longè à fine: idem quoad
irregularitatem & suspensionem docet Couarru.
Clem. si furiosus part. 2. §. 4. num. 9. Nauar. cap. 23.
num. 53. idem asserens de interdicto. Et de suspen-
sione suadetur, quia non videtur maior pœna,
quàm excommunicatio minor priùs receptione
sacramentorum: quæ tamen excommunicatio ob
veniale incurri potest. De irregularitate, quia mi-
nistri iustitiæ illam incurrunt, sine culpa. De in-
terdicto, quia ob delictum domini illud patiun-
tur oppidani. Ad hæc confirmanda adducit Na-
uar. cap. si ciuitas cap. si sententia de sent. excom.<-P>@@
<-P>in 6. & cap. si quis viduam, cum glos. dist. 55. pro
eadem opinione citatur cardi. Clem. fin. part. 2. §.
4. nu. 9. Vazquez autem disp. 158. cap. 5. nu. 47. & se-
quentibus communem sententiam approbat, quæ
has tres pœnas ait, esse euidens iudiciũ obligatio-
nis sub mortali. Syluest. verbo præceptum num. 6.
Ioannes Medina quæst. 7. de ieiunio §. si autem le-
gislatoris, idem tenent Les. Anto. Armil. & Vera-
cruz adducens multos canonistas. Probatur de ir-
regularitate, quia etiam si aliquando incurratur si-
ne peccato, quādo tamen incurritur ob peccatum,
& est verè pœna, numquam incurritur sine graui
culpa, vt patet in homicidio facto à priuata perso-
na, & in aliis. Item etiam quando sine culpa incur-
ritur, non sine graui causa imponitur: quia nimis
indecorum videbatur, iudices, qui causas sangui-
nis publicè executi sunt, ad ministerium altaris
admitti: ergo quando ob culpam similis pœna in-
fligitur, etiam ob grauem causam infligi debet,
grauis autem causa non erit, si culpa solum sit ve-
nialis: ergo debet esse mortale, vt tenent Vazq.
Ioan. Med. & alij citati, Sotus 5. iust. quæst. 2. art. 9.
§. secundus modus, & 4. dist. 22. qu. 3. art. 1. §. hinc
subsequitur, Suarez 3. part. tom. 5. disp. 40. sect. 3. n.
17. Azor tom. 1. lib. 5. ca. 6. qu. 5. Nauar. cap. 27. nu.
252. & 253. & cap. fin. num. 22. 14. quæst. 6. Confir-
matur, quia lex debet esse proportionata culpæ l.
respiciendum, aliàs perspiciendum ff. de pœnis: sed
irregularitas est grauissima pœna: ergo non in-
curritur pro culpa leui, secus excōmunicatio mi-
nor, quæ longè minor pœna est, vt rectè ostendit
Nauar. sup. vnde argumentum quo vtitur Caiet.
in summa suprà, ab excommunicatione minori ad
irregularitatem, nullum est. Decreta verò quæ abs-
que culpa mortali irregularitatem inducunt, lo-
quuntur de irregularitate ex defectu leuitatis ca.
autem cōtinebatur, de homicidio irregularitatem
inducit propter culpā mortalem homicidij casua-
lis. De suspensione etiam probatur Vazquez con-
tra Castrum & Azor suprà, & Nauarrum cap. 15.
num. 53. & cap. 27. num 151. 159. & 165. Caiet. &
Armil. ver. suspensio: quia etiam est grauis pœna
maior, quàm excommunicatio minor. Nam ex-
communicatio minor solùm priuat receptione sa-
cramentorũ, irritam faciens receptionem eorum,
quæ irritari possunt; non verò collationem ipso-
rum: at suspensio priuat receptione & collatione
sacramentorum, & vtramque irritat, quantùm ir-
ritari potest: priuat etiam aliis diuinis officiis, qui-
bus non priuat excommunicatio minor.
Hæc tolli potest ab omni sacerdote, potente63
absoluere à mortalibus in foro pœnitentiæ cap.
modum de sentent. excommunic. suspensio autem
non item: quis ergo dicat tam grauem pœnam im-
poni posse ob leuem culpam? Et ita non sine mor-
tali affirmat Sotus in 4. sup. Syluest. cum Archid.
præceptum num. 3. Ioan. Med. suprà: de interdi-
cto probatur, quia priuat diuinis sicut suspensio,
& sacramentorum receptione, & in sacerdote,
etiam administratione, & non minùs difficile ha-
bet temedium quàm suspensio: ergo est grauior
pœna, quàm quæ pro veniali possit infligi, loquen.
do de interdicto personali: nam locale imponi so-
let sine delicto subditorum, ob solam culpam ca-
pitis & superioris. Azor autem tom. 1. lib. 5. cap. 6.
quæst. 5. ait suspensionem interdum ob venialem
culpam imponi teste Caiet. verbo suspensio: inter-
dictum autem in vniuersitatem, communitatem,<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio IX. 251
<-P>siue collegium, positum, afficere etiam insontes
siue præsentes siue absentes, vt cum Ioan. Andr. &
Dostları ilə paylaş: |