Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə86/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   82   83   84   85   86   87   88   89   ...   250

& promissionis. cuiusque obligatio consurgit ex

mera voluntate promittentis: ergo non excedit li-

mites ipsius. Confirmatur ex D. Thoma quæst.

189. art. 4. vbi ait, in tantum fertur obligatio voti,

in quantum se extendit voluntas & intentio vo-

uentis. Non autem quia ius naturæ sicut non obli-

gat ad implendum votum factum ab aliquo sine

animo se obligandi; ita neque obligat grauiter

sine animo se obligandi grauiter: quia supposita

materiæ capacitate, sicut obligatio, ita quantitasVotum est pri-|uata lex.

eius à voluntate pendet, sicut in lege; est enim

votum priuata lex. Non autem est idem in iu-

ramento promissorio, quia obligatio eius non

est ex voluntate se obligandi, quam homo habeat,

si enim seriò, & non iocosè iurat, etiam si nolit se

obligare ex iuramento, nihilominus manet obli-

gatus obligatione religionis ex ipso iuramẽto, sed

non obligatione iustitiæ ex promissione. Quam-

uis probabiliter Vazquez suprà, num. 34. & alij di-

cant, non solùm ex iuramento: sed etiam ex voto,

in materia graui non posse esse obligationem le-

uem, seu tantùm sub veniali.

  Dices, stultum, & inane est rem parui momenti36

omnibus pensatis, præcipere sub mortali: ergo &1. obiectio.

rẽ magni momenti sub veniali. Nego consequen-Solutio.

tiam: quia sicut ne illaqueentur conscientiæ res

magni momenti potest iniungi sine animo obli-

gādi: ita vt minùs illaqueentur, minúsque habeant

periculi, sine animo grauiter obligandi.

  Ius igitur naturæ ad implenda præcepta, & vo-

ta, supposita capacitate materiæ, obligat magis

aut minùs iuxta volũtatem legislatoris, & vouen-

tis: quia sicut obligatio, ita & quantitas obligatio-

nis, quam materia patitur, ab ipsorum pendet vo-

luntate.

  Secundò obiicies Bernardum lib. de præcep. &2. obiectio.

dispen. §. iam verò. Vbi ait, Iam verò de illo, qui præ-B. Bernardi|sententia ex-|plicatur.

cipit, & item de eo, quod præcipitur, aduertenda erit se-

cundum rationem distinctio, vt cuius inter præceptores

reuerentior verbis eminebit auctoritas, eius grauior for-

midatur offensio. At maioris cuiuscúmque mandati

transgressio dānabilior æstimatur, & §. porrò, tam

ergo qualitas præceptorum, quàm auctoritas præ-

cipientium obedientiæ præfigit metam, & inobe-

dientiæ terminat culpam: ergo secundùm Bernar.

ex quantitate materiæ sumitur quantitas culpæ.

Respondeo, verum esse, nisi legislator temperet,Solutio.

& minuat obligationem, quæ ex eius præcepto in

materia graui quasi naturaliter resultaret: volun-

tas enim præcipiendi, seu obligandi, quò maior

fuerit, in materia capaci, maiorem obligationem

inducet, & quò minor minorem. Vnde soluitur

tertia obiectio, quia posita causa non est in pote-

stare nostra impedire effectum, qui naturaliter, &

necessariò oritur ex illa: sed ex præcepto in mate-

ria graui naturaliter, & necessariò oritur grauis

obligatio: ergo posito præcepto in materia non

graui est in potestate legislatoris impedire grauẽ<-P>

@@0@

@@1@Disput. X. Sectio VIII. 237



<-P>obligationem, sicut posito sacramento in homine

capaci, & dispofito, non est in potestate ministri

minuere eius effectum. Respondeo, præceptum

in materia graui non esse causam, ex qua natura-

liter, & necessariò resultet grauis obligatio, nisi

cùm legislator præcipit sine intẽtione leuiter tan-

tùm obligandi: secus est in effectu sacramẽti: nam

taxatus est à Deo iuxta capacitatẽ & dispositionẽ

recipientis, non iuxta voluntatem ministri, quam-

uis in eius voluntate situm sit, conferre, aut non

conferre sacramentum. Similiter lex naturalis

non potest in materia graui leuem obligationem

imponere: quia agens naturale operatur secun-Agens natu-|rale operatur|secundum vl-|timum poten-|tiæ, non libe-|rum.

dum vltimum potentiæ: secus verò voluntarium,

quale est legislator respectu obligationis resultan-

tis per se ex eius lege, non tamẽ respectu eius, quæ

resultat per accidens, nimirum quæ violatur for-

mali inobedientia: non enim potest efficere legis-

lator, vt formalis inobedientia in materia alioqui

leui, non sit mortale peccatum, quia obligatio ab-

stinendi ab affectu formali inobedientiæ, proxi-

mè resultat ex ipsa natura, posita lege, sicut obli-

gatio iuramenti.

------------------------------------------------------------



SECTIO VIII.

Vtrum lex humana interueniente contemptu, obliget

ad culpam mortalem: numquam verò semoto

contemptu, & scandalo.



QVidam dixere, nũquam obligare sub

mortali culpa, nisi interueniente37

contemptu: ita Angelus verbo in-1. opin.

obedientia ex Collectario cap. 1. deQui docent|legem huma-|nam non obli-|gare sub mor-|tali.

const. & aliis, quos etiam refert &

sequi videtur Nauarrus cap. 23. num. 55. Vbi ait:

multi Catholici, in quibus sunt Imola repet. cap.

cum contingat de iureiuran. col. 17. & Felin. cap. 1.

num. 18. de sponsalib. Caietanus verbo, clericus, §.

verum, & verbo, ieiunium, §. quoad 4. tenuerunt,

nullas leges, quamuis pœnas temporales non sta-

tuant, quatenus sunt humanæ, ad mortale trans-

gressorem sine contemptu & scandalo obligare,

& Valentia disp. 7. quæst. 5. puncto 6. & quæst. 3.

ait, videri Caietano: sed immeritò pro hac opinio-

ne citatur Caietanus: nam in illis locis non lo-

quitur de omni lege humana, sed de quadam par-

ticulari, & 2. 2. quæst. 104. art. 2. versus finem ex-

pressè docet contrarium: citari etiam solet Bernar-

dus lib. de præcepto & disp. qui cap. 11. in fine,

seu cap. 12. non nihil fauere videtur: sed si attentè

legantur antecedentia, & consequentia capita, so-

lùm intendit, in materia leui peccatum non esse

mortale secluso contemptu, secus in graui. Qui-

dam verò ex auctoribus huius sententiæ addide-

runt, transgressionem legis humanæ non esse pec-

catum mortale, nisi fiat ex contemptu expresso,

vel ex consuetudine, quæ est tacitus, & interpreta-

tiuus contemptus: ita de præcepto audiendi Mis-

sam loquitur Richardus quodlib. 1. quæst. 19. An-

gelus idem tenet, & ad alia præcepta humana ex-

tendit: consuetudinem autem non esse verè con-

temptum, docet etiam verbo contemptus: Henr.

etiam quodlib 3. quæst. 22. ait transgressionem le-

gis humanæ non esse mortalem, nisi passim, aut ex

leui causa fiat: idem docuit Decius cap. nam con-

cupiscentiam de const. num. 19. Dom. cap. generali

de elect. in 6. Archidiaconus cap. vtinam 76. dist.

Ludouicus Gomez: cap. 2. de const. in 6. num. 2.<-P>@@

<-P>Calderi. apud Panor. rubr. de const.

  Communis, & vera opinio est, legem humanā38

secluso contemptu, scandalo, consuetudine, & pe-Communis|& vera opi-|nio.

riculo, aliquando obligare sub mortali: & ex con-

temptu illam transgredi esse peccatum mortale,

etiam si materia sit leuis. Priorem partem non so-

lùm tenent Caietanus & Nauarrus, vt retulimus,

sed etiam Valentia suprà, oppositum dicit esse fal-

sum, seu potiùs temerarium. Aut enim aduersarij

id dicunt, quoniam humanus magistratus num-

quam obligare possit per se sub mortali ad simpli-

cem rei præceptæ executionem. Aut quia num-

quam velit. Primum asserere est hæreticum, vt pa-

tet ex supradictis; secundum autem affirmare est

temerarium. Vnde enim scire quis potest, num-

quam legislatoris intentionem esse obligare sub

mortali, & demum pugnat hoc cum existimatio-

ne omnium fidelium, qui sentiunt aliquas leges

simpliciter obligare sub mortali, & illas obseruant

tanquam obligantes sub mortali: quare meritò

istorum opinionem reijcit etiam Nauarrus, loco

citato. Hactenus Valentia, & certè non satis essetNon esset sa-|tis prouisum|Ecclesiæ, &|reip. si non pos-|sent præcipere|sub mortali|peccato.

prouissum Ecclesiæ, & Reip. si non possent obli-

gare; & sæpè obligarent sub mortali ad simplicem

legum obseruationem: nam præcepta obligantia

leuiter facilèviolantur ex fragilitate, vel negligen-

tia, secluso contemptu propriè dicto. Vnde aliqui

recentiores, & multi referendi dicunt esse grauem

errorem putare trāsgressionem legis humanæ per

se, & secluso contemptu, non posse esse morta-

lem: & optimè D. Thomas, & Caietanus 2. 2. qu.

147. art. 3. nam tota Ecclesia voluntariam trans-

gressionem ieiunij, & violationem festi per omis-

sionem Missę, similiaque iudicat mortalia, etiamsi

conceptus non intercedat.

  Et quamuis aliqui dicant, hoc non esse certumEtiam ciuiles|leges quando-|que obligant|sub mortali.

in legibus ciuilibus, sed tantùm in Ecclesiasticis,

tamen etiam in ciuilibus certum iudico: esto sit

minus certum. Probatur, quia conceptus formalis

est quid extrinsecum, & accidentarium respectu

transgressionis, cùm non solùm obligemur ad non

contemnendum, sed etiam ad non violandum le-

gem, & hæc obligatio iuxta quantitatem materiæ

fit maior & minor, & similiter malitia transgres-

sionis secundùm se: nam secundùm exigentiam

materiæ est quantitas obligationis in lege, &

malitiæ in transgressione: ergo etiam secluso con-

temptu transgressio potest esse grauis propter

materiæ grauitatem, siue lex sit canonica, siue ci-

uilis: vt bene docet Valentia suprà, dicens. Secun-

dò ex dictis colligitur, etiam leges ciuiles obliga-

re sub mortali, quādo ille iusta intentione id vult,

quidquid contra insinuet Sotus 2. iust. quæst. 6. art.

4. probatur, quia legislator etiā ciuilis potest con-

dere leges, quæ obligent in conscientia sub mor-

tali: ergo ita prorsus obligant, quando iusta in-

tentione id vult: sed clariùs Vazquez disp. 158.

cap. 4. num. 26. dicens, esse certum apud doctores,

nec oppositum sensisse Bernardum: quod enim ait

lib. de præcepto & dispen. cap. 11. in fine pręcepta,

quæ ipse factitia vocat, id est, positiua, facere nos

obnoxios peccato: non tamen magno peccato, si

contemptus absit, intelligit de præceptis mediis,

& leuioribus, de quibus etiam antea dixerat, nec

contemni sine crimine, nec negligi sine offensa: vt

pręceptum silentij, & similia: item ait, contemptus

in omni genere mandatorum pari pondere grauis,

& communiter damnabilis est: conuertit in cri-<-P>

@@0@

@@1@238 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>men grauis rebellionis, culpam leuis transgres-

sionis.


  Secunda pars conclusionis, nempe quòd trans-39

gredi legem ex contemptu sit peccatum morta-2. pars con.|prob.

le, etiamsi materia sit leuis: imò etiam quando

lex ad nullam culpam obligat, est communis

doctrina D. Thomæ 2. 2. quæst. 186. art. 9. ad 3.

Bonauenturæ tom. 1. op. in pharetra lib. 2. cap.

44. Caietani verbo contemptus, & verbo præce-

ptum, & circa D. Thomā suprà, & quæst. 104. art.

2. versus finem, & quæst. 105. art. 1. & 2. vbi etiam

D. Thom. Gerson. alphab. 34. lit. M. & tract. de

vita spir. lect. 5. Vazquez hic disp. 158. cap. 5. num.

37. & 38. Syluest. verbo contẽptus §. 2. & verbo lex:

quæst. 8. & verbo obedientia quæst. 1. Angles in 4.

quæst. de voto à 1. diffic. 16. Palac. 3. dist. 37. quæst.

7. Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 4. Aragon 2. 2. quæst. 62.

art. 3. Altisiod. 2. sum. tract. 20. cap. 2. Anton. 2. part.

tit. 4. cap. 2. §. 3. Medin. 1. 2. quæst. 96. art. 4. Adrian.

quodlib. 6. art. 2. part. 1. & in 4. tract. de exco. agens

de communic. in humanis. Driedo 2. de libert.

Christiana cap. 1. in fine, Castro 1. de lege pœnali

cap. 5. documen. 2. & 6. Nauar. cap. 23. num. 41. &

42. Couarruuias cap. alma part. 2. §. 7. num. 6. &

Reg, peccatum part. 2. §. 5. num. 2. & 3. Bernar. lib.

de præcep. & dispen. cap. 11. & sequentibus, vt mo-

do referebamus.

  Difficilimum autem est explicare in quo con-40

temptus consistat, & quomodò transgredi le-Quid sit pec-|care ex con-|tẽptu & quo-|modo lethale.|1. opinio.

gem alioqui solùm obligantem sub veniali, vel

non obligantem sub culpa, sit mortale peccatum.

Quidam dixerunt, peccare ex contemptu, esse pec-

care ex certa scientia sine passione, vel causa. Cui

opinioni fauet Caietanus in summa verbo con-

temptus, condistinguens peccatum ex contem-

ptu, peccato ex ignorantia, & ex passione. Vnde

videtur sentire esse peccatum, quod vocatur ex

malitia; quod communiter peccato ex passione, &

ex ignorantia condistinguitur. Fauer etiam glossa

cap. Metropolitanus 2. quæst. 7. quatenus ait, non



parere ex contemptu idem esse, quod non parere sine cau-

sa: & D. Thomas 2. dist. 24. qu. 3. art. 5. argu. 2. cum

solutione, vbi videtur supponere, peccare ex con-

temptu esse peccare ex perfecta deliberatione.

  Sed hæc opinio proculdubiò est falsa, & contraQuid sit pec-|care ex con-|temptu iuxta|quosdam.

omnes relatos pro 2. part. con. & referendos.

Quamuis enim peccare ex contemptu latiori qua-

dam significatione sumatur pro eo, quod est pec-

care ex certa scientia, seu plena cognitione mali-

tiæ, sine impulsu, passione, & leui aliqua de causa

(ex nulla enim causa peccare nemo potest, saltem

peccato cōmissionis, quia nemo potest velle ma-

lum sub ratione mali) tamen in præsenti non po-

test ita sumi, quia etiam veniale potest fieri ex cer-

ta scientia, & perfecta deliberatione, & plena co-

gnitione malitiæ, & sine passione: tamẽ inde non

fiet mortale: quia carentia passionis, nec dat no-

uam speciem malitiæ, nec positiuè malitiam au-

get, sed non minuit eam, quam actus ex proprio

obiecto, & materia sumere potest. Sed ex mate-

ria leui per se spectata non potest duci malitia

grauis: ergo etiam in eo qui passione caret, non

erit grauis: similiter circunstantia scientiæ perfe-

ctæ solùm excludit ignorantiam, ideò ex se non

addit speciem malitiæ; quantitarem verò peccati

auget solùm, quatenus auget liberum, aut volun-

tarium. Hoc autem augmentum numquam exce-

dit capacitatem obiecti, & materiæ per se loquen-<-P>@@

<-P>do: ergo numquam ex eo capite præcisè sumpto,

peccatũ fit mortale: quod aliàs esset veniale. Quod

etiam inductione patet in mendacio leui, vel par-

uo furto, & similibus: quacumque enim scientia,

& voluntate fiant, si in eorũ materia sistatur, non

addendo circunstantiā, quæ mutet speciem, num-

quam erunt mortalia: ergo hic modus peccandi

non est peccare ex cōtemptu, & ita doeuit D. Tho.

loco proximè citato: & de verit. quæst. 15. art. 5. adPer veniale|peccatũ Deus|contemnitur.

2. ob hanc causam dixit, per veniale non contemni



Deum, etiamsi ex perfecta scientia & voluntate fiat.
41

  Alij dixêre peccare ex contemptu, esse, peccare2. opin.

ex consuetudine: tribuitur Angelo verbo inobe-Alij dicunt|peccare ex cō-|temptu esse|peccare ex cō-|suetudine.

dientia, & Richardo quodlib. 1. quæst. 19. sed male:

potius enim condistinguunt peccatũ ex contem-

ptu à peccato ex consuetudine: quamuis Rich. di-

cat, peccatum alioqui veniale ex consuetudine fie-

ri mortale; in quod etiā inclinat Angelus, quibus

fauet Bernar. lib. de præcep. & dispen. cap. 14. di-

cens, quædam esse venialia peccata excepto cum

per contemptum vertuntur in vsum & consuetu-

dinem. Quæ doctrina etiam est falsa, & reproba-

tur à D. Thoma, & Caietano 2. 2. qu. 186. art. 9. ad

3. Nauar. cap. 23. nu. 42. & à nobis tract. de peccatis.

  Et ratio est, quia consuetudo de se, & per se lo-

quendo, non affert nouam speciem malitiæ, vt pa-

tet: neque verò auget præcedentem, nisi interdum

quatenus auget intensionem propter habitũ prio-

ribus actibus acquisitum: quod augmentum num-

quam facit mortale, quod aliàs esset veniale. Nu-

merus etiam peccatorum, licèt consuetudine au-

geatur, non facit peccatum mortale: quia plura ve-

nialia non faciunt mortale; neque vltimum in ali-

qua multitudine redditur mortale ex eo, quòd alia

præcesserint, vel præcessisse cognoscantur, nisi

quando obiecta faciunt vnum, & eodem actu in-

terno attinguntur, vt in furtis minimis: cum enim

peruentum fuerit ad magnam quantitatem, si eo-

dem actu velit aliquis illam retinere, inuito Do-

mino, peccabit mortaliter; aliàs verò non, vt loco

citato dictum est: & fortè sic potest intelligi Ber-

nard. alij verò notant nō dixisse absolutè, consue-

tudinem ex veniali facere mortale, sed quando ex

contemptu procedit, vt solet, & ideò solet esse si-

gnum contemptus: vnde Nauarrus cap. 23. nu. 42.Ex consuetu-|dine præsumi|tur cōtemptus|in foro ex-|terno.

dixit consuetudinem non esse contemptum, sed ex

ea præsumi contemptum in foro externo: in inter-

terno autem nihil facere: quia in hoc sola veritas

consideratur cap. tua de sponsalib. cap. humanę 22.

quæst. 5. & sic etiam intelligit glossam cap. metro-

politanus 2. quæst. 7. asserentem: eum qui sine iu-

sta causa transgreditur, videri contemnere, scilicet

in foro externo non in interno. Addit Nauarrus,

consuetudinem multùm incitare, & inducere ad

contemptum; quod etiam docet D. Thomas 2. 2.

quæst. 186. art. 9. ad 3. ex illo Prouer. 18. impius cùm



in profundum malorum venerit, contemnit. Ratio au-

tem esse videtur, quia magna illa inclinatio ad

malum sub aliis motiuis consuetudine acquisita

iuuat maximè, vt ex pessimo contemptus motiuo

delinquatur: qui enim aliquid vult vno motiuo,

facilè adducitur ad idem amplectendum ex alio.


42

  Tertia, & vera opinio est, transgredi legem ex3. opi. auctor.|Quid sit verè|ex contemptu|legem trans-|gredi.

cōtemptu esse eam, transgredi ex imperio alicuius

actus, qui dicitur contemptus: indicat Caietanus

verbo, contemptus: sumitur ex D. Thoma locis

citatis, attigit Bernar. illo cap. 14. dicens: Tunc non



peccati species, sed peccantis intentio pensatur. Nec mi-<-P>

@@0@

@@1@Disput. X. Sectio VIII. 239

<-P>rum, quia actus imperatus ab imperante mali-

tiam capit, propria retenta: vt furari obolum in-

tentione homicidij, licet veniale sit in genere fur-

ti; tamen ex intentione homicidij capit eius mali

tiam: fic ergo contemptus mortalis, si imperet

actum alioqui venialem, imò etiam non malum,

faciet illum mortalem.

  Sed quis actus sit iste cōtemptus varij sunt mo-Notab. 1.

di dicendi, in quibus consistit tota difficultas. ProContemptus|partim in in-|tellectu, par-|tim in affectu|esse potest.

cuius resolutione aduerte, contemptũ partim esse

posse in intellectu, partim in affectu, partim in ex-

terno opere, vt notauit Altis. 2. sum. tract. 20. c. 2. q.

1. Primus contemptus dici potest intellectualis, &

consistit in iudicio, quo res aliqua, vel persona in

parua æstimatione habetur, seu parui penditur: si

autem res, vel persona maiorem æstimationẽ non

poscat, nec mereatur: vt cũ quis intellectu cōtem-

nit diuitias, honores humanos, &c. iste contem-

ptus intellectualis vitiosus non est, imò est virtus

seu perfectio intellectualis iudicare de rebus, vt in

se sunt: vnde siquis legem trāsgrediatur in se, quia

non magni momenti videatur, si reuera leuis est,

non est peccare ex contemptu vitioso, aut facien-

te de veniali mortale: vt rectè Vazquez disp. 158.

cap. 4. ad finem. Quando verò quis intellectu rem

minùs æstimat, quàm illa mereatur, & ratio po-

scat, & ipsi rei debeatur, contemptus intellectualisContemptus|vitiosus.

vitiosus est: est enim inæqualis, iniusta, & iniqua

æstimatio, sed vt talis contemptus sit mortaliter

vitiosus, debet esse voluntarius, & liber, & contra

dictamen rationis iudicātis debere rem illam plu-

ris in intellectu æstimari, & haberi. Secũdus con-

temptus est affectiuus, seu in affectu, nimirũ vel-

le habere vilem æstimationem intellectualem de

re, aut etiam velle illam ostendere, aut etiam in

aliis generare. Tertius est in opere externo, facien-

do aliquid ad ostendendum, vel generandum in

aliis illum vilem conceptum, quem de re habeo,

vel habere simulo, aut fingo. Nota secundò, hæc

tria contemptus genera, & circa personas, & circaCantemptus|rerum impro-|portionatus|vitiosus.

res alias versari posse. Quando versatur circa res

alias, & est illis improportionatus, quia videlicet

minores æstimantur, quàm par est, dicunt aliqui

pertinere ad vitium contrarium illi virtuti, quæ

inclinat ad seruandum medium, & moderandum

affectum circa talem materiam: verbi gratia, ni-

mius contemptus honoris, & famæ potest esse vi-

tiosus, & contra illud Eccle. 41. curam habe de bono



nomine: habebit ergo contemptus eius malitiam

contrariam magnanimitati, vel humilitati, quæ

moderantur affectus circa honores: & contemne-Contemptus|nimius rerum|necessariarũ,|quibus virtu-|tibus aduerse-|tur.

re plùs iusto diuitias necessarias vitæ humanæ esse

poterit contra liberalitatem, & in prodigalitatem

declinare, & sic de aliis. Sed hoc falsum est, licet

enim defectus in amandis, & comparandis hono-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   82   83   84   85   86   87   88   89   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin