non vtendo magis peccaret.
Verùm hic distinguenda est duplex malitia: al-Duplex mali-|tia tyranni|Principatum|retinentis.
tera est in retentione principatus: hæc est eiusdem
speciei cũ inuasione: sed notabiliter maior ob ma-
gnam continuationem in re grauissima, imò esset
peccatũ numero distinctum, si post pœnitentiam
facti iterasset voluntatem retinendi, & idem est
in qualibet retentione rei alienæ. Alia est malitia
in vsu necessario, vel vtili subditis, & hanc mali-
tiam hic esse negamus, si re illa vtatur ex volunta-
te interpretatiua Reip. sicut in vsu vestium neces-
sario vel vtili ex formali, vel interpretatiua volun-
tate Domini idem credimus. Vnde ille non est
perplexus etiam supposita malitia retinendi prin-
cipatum, ita vt & iudicando, & non iudicando
peccet, sed bene facit iudicando ex illa suppositio-
ne. Et confirmatur: nam inferiores iudices à Ty-
ranno constituti, si eius tyrannidem non susten-
tent, aut iuuent, non peccant ius dicendo, modo
alioquin omnia iure agant, vt probat Leonardus:<-P>
@@0@
@@1@228 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>quia nullam Reip. faciunt iniuriā, & ipsa Resp. po-
sito hoc rerum statu tacitè in illos consentit, cum
illorum administratio in bonum commune cedat:
ergo similiter, quamuis Tyrannus retinendo re-
gnum peccet: tamen supposita retentione non
peccat ex tacita voluntate Reip. iustas leges, &
sententias ferendo. Confirmatur etiam: nam vt
optimè docet idem auctor, tyrannus non peccat
peccato homicidij, si sontes secundum ordinem
iuris interficiat, aut bonis spoliet, eò quòd Resp.
tacitè ad hoc tribuit illi auctoritatem, dum con-
sentit, & cupit, vt ita faciat: & ideò non tenetur ad
restitutionem, & solùm peccat in eo actu, quate-
nus in ipso se gerit, vt Princeps, operando quasi
auctoritate propria, qua vtitur non excludens
tamen auctoritatem, quam Resp. ad huiusmodi
actum illi concedit, sed intendens vti omni sua
auctoritate: ergo, si tantùm vellet, in ferenda lege,
vel sententia vti auctoritate Reip. non peccaret:In quo peccet|Tyrannus iu-|dicando.
& ita quod ab eo petunt ciues, cum petunt legem
fieri, vel ius dici, licitè præstare posset, & per se
est licitum: licet ipse illud efficiat mala circun-
stantia modi, gerens se interius, & exterius, quasi
verus Dominus, & Princeps, cũ animo illud idem
faciendi, etiamsi Resp. omninò nollet: similiter
peccare solent iudices constituti à Tyranno, vt aitIn quo peccẽt|Tyrannorum|iudices.
Leonardus, quia tyrannidem iuuant, & fouent, &
quasi à solo Principe potestatem habentes iudi-
cant, cùm tamen habeant illam à Rep. mediante
Principe tyranno.
Ex his conciliantur opiniones dicentium pec-
care, & dicentium non peccare tyrannum, & eius
ministros in ferendis sententiis & legibus.
Ad argumentum pro Soto factum respondeo,17
sententias illas non esse validas, vt sunt à tyranno,Ad argum.|pro Soto.
sed quatenus sunt à voluntate Reip. saltem inter-
pretatiua, seu implicita: ita Bannes, Lessius,
Victoria.
Vbi non intelligas leges, & sententias non va-
lere à principio, sed postea, cùm Resp. nouerit esse
latas, & eas ratificet: hoc enim etiam esset in ma-
gnum Reip. detrimentum: sed à principio valent:
quia feruntur auctoritate tacita, implicita, & in
terpretatiua Reip. vt expressè docent Salon, Leo-
nardus, & alij.
Ex his infert Leonardus, quid dicendum sit de
legibus & sententiis latis ab illis, qui in Hollan-
dia tyrannicè gubernant.
Ex his etiam intelligitur, quantum veritatis ha-
beant, quæ dicit Gabriel 4. dist. 15. quæst. 5. art. 2.
con. 1. vbi ait, tyrannum peccare mortaliter actus officijTyrānus quo-|modo suo prin|cipatui cede-|re teneatur.
exercendo, & teneri cedere, si potest sine notabili periculo
animarum, corporum, rerum: puta, quia populus per
eius dimissionem poneretur in seditionem, aut se-
queretur destructio Reip. vel depopulatio patriæ,
aut eiusmodi: sed cessante causa debẽt cedere cum
effectu, & ca. 3. dub. ait, subditos non teneri ei obe-
dire, nisi ex inobedientia immineret scandalum,
vel periculum sui, vel aliorum, quibus cessantibus
non tenerentur obedire.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
Vtrum lex humana, fundata in falsa præsumptione,
obliget in conscientia.
AZor tom. 1. lib. 5. cap. 6. quæst. 4. inter ea,18
quę omnibus sunt comperta, partem af-
firmātem huius quæst. numerat, dicens.
Quartò similiter in eo omnes consentiunt, leges<-P>@@
<-P>humanas, siue canonicas, siue ciuiles, si ob solamLeges huma-|næ ob solam|præsumptionẽ|delicti latæ nō|habet vim.
suspitionem, vel præsumptionem delicti sint latę,
non habere vim obstringendi conscientiam, &
quamuis ille auctores non referat, ita tenent cō-
muniter Iurisperiti, cap. 1. de constit. vbi Panorm.
num. 10. Decius lectu. 1. num. 18. colum. 8. Felinus
num. 4. & cap. sicut dignum, de homicid. Dinus,
reg. locupletari de reg. iur. in 6. Innocentius capit.
quia plerique de immunit. Eccles. Panormitanu s
in proœm. decretal. & cap. tua de vsuris. Syluester
verbo lex, quæst. 9. Soto 1. iust. quæst. 6. art. 4. in fin.
& 4. dist. 22. quæst. 1. art. 3. Castro 1. de lege pœna-
li, cap. 5. Nauarrus in summa, cap. 17. nu. 283. lit. A,
ex commentar. cap. fin. de vsuris, num. 6. & nu. 106.
& in summa cap. 23. nu. 62. Couarruuias 1. 4. ca. 4.
§. 1. & cap. cum esses, de testam. num. 9. Vazquez
disp. 163. cap. 2. & 3. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 6. qu. 4.
Sayrus tomo 1. lib. 3. cap. 7. num. 8. Tabienna verb.
lex, num. 28. quæst. 27. circa medium. Angelus eo-
dem verbo, nu. 4. Andreas ab Exea, cap. 1. de consti.
con. 8. num. 332. Adrianus quodlib. 6. artic. 1. lit. B,
vers. ex quo infero, Driedo 1. de libert. Christiana,
cap. 16. Castro 1. de lege pœnali, cap. 5. docum. 1.
in fine, Guillerm. de Monte Ferrato 2. part. super
pragmat. sanctionem. Baldus auth. ingressi. C. de
sacrosanct. eccles. & fusiùs l. cum quis. C. de iuris &
facti ignorantia, Iason l. certum est. C. vnde legiti-
mi, & rubr. ff. de acquirend. hæred. colum. penult.
Valentia disp. 7. quæst. 5. punct. 6. & 2. 2. disp. 5. q. 6.
punct. 5. & quæst. 22. punct. 2. in fine, sumitur ex
cap. is qui fidem, & cap. tua nos de sponsalib. &
cap. humanæ aures, 22. quæst. 5.
Sed aduerte, dupliciter legem fundari in præ-Dupliciterlex|fundatur in|præsumptione.
sumptione. Primò, præcipiendo aliquid, quod prę-
sumitur licitũ, tamen re vera est illicitum, & tunc
clarum est, non posse obligare, quia ad malũ obli-
gare non potest. Imò tunc tenetur homo talem le-
gem transgredi, quia id iubet lex diuina. Sic maxi-
mè procedunt dicta iura, vt quando aliqui con-
traxerunt in facie Ecclesiæ, cum impedimento se-
creto, vel sine consensu requisito: in quo euentu
coniuges non debent reddere, nec possunt petere,
etsi Ecclesia id præcipiat sub censura, quia malè
facerent; patet cap. literas de restit. spoliat. & cap.
inquisitioni, de sent. excomm. Alio modo lex fun-
datur in falsa præsumptione præcipiens aliquid,
quod non est malum: & tunc non obligat, quia
deest intentio legislatoris, & secundùm rectam
rationem veritas præfertur præsumptioni: cap. ve-
ritatem, dist. 8. ideo etiam in foro externo contra
præsumptionem admittitur probatio.
Sed obiicies, nam lex irritans professionem fa-19
ctam ante legitimā ætatem, fundatur in præsum-
ptione, quòd in minori ætate non fit cum perfe-
cto iudicio, & deliberatione: tamen etiam si tunc
homo habeat perfectissimum iudicium, & delibe-
rationem, professio erit nulla; ergo assertio est fal-
sa. Idem argumentum fit in lege prohibente, & ir-
ritāte venditionem factam à minori. Respondeo,
duplicẽ esse præsumptionem, vt notauit D. Tho-Duplex est|præsumptio.
mas 2. 2. quæst. 60. art. 4. ad 3. Caietanus ibi, Sotus
3. iust. quæst. 3. art. vlt. in fin. vnam vocat D. Thom.
præsuppositionis, aliam definitionis. Prima est,
quando supponitur in tali casu, vel cum talibus
circumstātiis hoc, vel illud solere accidere; etiamsi
non definiamus, hîc & nunc ita accidisse. Secunda
est, quando in tali casu definitur, hoc ita factũ esse,
& ex hoc præiudicio lex, aut præceptum fertur.<-P>
@@0@
@@1@Disput. X. Sectio IV. 229
<-P>Vnde clariùs dici posset, priorem esse pręsumptio-
nem periculi, aut potentiæ, quæ vt in plurimũ re-
ducitur in actum; posteriorem autem esse præ-
sumptionem facti: quando ergo lex fundatur tan-
tùm in præsumptione præsuppositiua seu periculi,
quamuis factum in particulari cesset, non cessat
obligatio legis, & ita contingit in exemplis addu-
ctis: nam lex irritans votum non fundatur in hoc,
quòd votum in particulari sit factum sine suffi-
cienti iudicio, sed in periculo, & in eo, quòd regu-
lariter euenire solet in tali ætate; & ideo quicquid
accidat in particulari casu, nō cessat eius effectus,
vt notat D. Thomas 2. 2. quæst. 88. art. 10. idem est
in aliis exemplis, secus quando fundatur in præ-
sumptione definitiua facti, quæ solùm est verè
præsumptio; prior enim potiùs est iudicium pru-
dens, verum, graue, & euidens de tali re periculo-
sa: vnde prior lex fundatur in veritate, & quia
est regula moralis, attendit ea, quæ frequenter
accidunt, & non cessat in particulari propter par-
ticularem mutationem; posterior autem fundatur
in præsumptione, cui aliquando non respōdet ve-
ritas: & ideò cessat obligatio eius, quia non est
mens legislatoris obligare, nisi quādo veritas præ-
sumptioni respondet.
Pro huius maiori declaratione Vazquez in illo20
cap. 3. notat duplex esse genus præsumptionis, al-Duplex genus|præsũptionis.
terum, quo legislator in quouis casu singulari ali-
quid suspicatur, & ratione illius legem constituit,
quia in singulis cafibus ita præsumit, & huiusmo-
di est, quam habuit Pontifex cap. veniens 2. & cap.
is qui fidem, de sponsalib. vbi statuit, sponsalia de
futuro in matrimonium legitimum transire per
copulam carnalem subsecutam: non quia illa sine
nouo cōsensu sufficiat; de ratione enim matrimo-
nij est absolutus consensus de præsenti: sed quia,
vt optimè obseruauit Couarruuias 1. 4. cap. 4. §. 1.
num. 4. Ecclesia ne præsumat sponsos in copulam
conuenisse cum peccato mortali, legitimum con-
sensum coniugalem præsumit, non solùm vt plu-
rimum, sed in quouis casu singulari: quia non est
maior ratio, cur de vno, quàm de alio præsumat.
Hanc verò præsumptionem appellat Couarruuias
ibidem num. 2. & plerique Iurisperiti, iuris, & dePræsumptio|iuris & de iu|re quæ sit.
iure. Quæ quidem hoc modo vocatur, quia ius ita
præsumit, & ea præsumptione supposita, ita ali-
quid statuit, vt probationẽ in contrarium non ad-
mittat. Vtrùm verò illius confessio, & probatio,
quæ pro matrimonio contendit: an illius tantùm,
qui contra matrimonium agit, admittenda nō sit,
disputat ibidem Couarruuias. Cùm igitur in tali
præsumptione fundata lex aliquid statuit, illa non
obligat in cōscientia, si præsumptio illa vera non
est; neque mandatum iudicis, qui hac lege nixus
procedit: & de hoc genere præsumptionis intelli-
gitur axioma illud commune, Lex fundata in præ-
sumptione, non obligat, cùm constat de veritate. Quare
cùm quis accessit ad sponsam de futuro, sine ani-
mo coniugali, sicuti ipse optimè nouit, etiamsi iu-
re ipso cogatur cum illa habitare, si postea aliam
duxit, in conscientia non potest ad priorem redi-
re: quia solùm secundum matrimonium validum
fuit: imò postquam ad priorem animo fornicario
accessit, posset liberè cum alia contrahere, non ob-
stante hac lege: nisi aliàs iure naturali ratione fidei
præstitæ, & damni illati deberet cum priori con-Altera species|præsumptionis|quæ sit.
trahere. Huiusmodi autem leges pauciores sunt.
Alterum genus est, quo legislator non præsu-<-P>@@
<-P>mit fraudẽ, vel quid simile in singulis casibus: sed
quia prudenter iudicat in re aliqua non rarò frau-
des contingere, aliáve incommoda, legem vniuer-
salem constituit, qua fraudes, & incommoda, quò
fieri potest, impediantur Et si hæc præsumptio sit
falsa, lex eius non obligat, quia deficit ratio eius.
Cæterùm quia hæc præsumptio non est de singu-
lis casibus, sed de maiori parte, etiamsi in hoc vel
illo casu deficiat, non cessat lex, siue sit irritans si-
ue non. Hæc ille, quæ latiùs prosequitur, sed alij
quos supra secuti sumus, dixêre, quando Rex pro-
pter generalem apprehensionem fraudium, & in-
commodorum, quæ communiter in aliqua re cō-
tingunt, legem generalem irritantem, vel non ir-
ritantem statuit, qua incommodis occurratur, non
dici propriè fundari in præsumptione: alioqui
omnes leges, vt ipse Vazquez fatetur, fundarẽtur
in præsumptione, quod est falsum; & prætereà iu-
dicium euidens illius periculi vocaretur præsum-
ptio, quod etiam est falsum: quia præsumptio in
rigore sonat iudicium ineuidens, & incertum. Di-
citur ergo propriè lex fundata in falsa præsum-Quæ lex in|falsa præsum-|ptione funda-|ta dicatur.
ptione, quando statuit aliquid fieri, sub conditio-
ne tamen tacita, si interuenit culpa, vel fraus, aut
quid simile, quod interuenire solet: quodq́ue cō-
muniter à iudicibus debet præsumi: & hoc dupli-
citer potest statuere, vel admittẽdo probationem
in contrarium ex vna parte tantũ, vel ex vtraque.
Inter leges autem, quæ in falsa præsumptione21
fundantur, multi numerant l. fin. C. de fideicomm.
& alias, quæ irritant testamenta minùs solemnia,
& proptereà docent, hæredem ex testamento
minùs solemni, si ei constat euidenter, vt facilè cō-
stare potest, nullam vim, nullam fraudem, nullúm-
ve alium defectum naturalem in eo contigisse,
posse accipere sibi ac retinere bona testatoris: te-
neriq́ue in conscientia soluere legata: ita Ioannes
Medina C. de rest. quæst. 23. in fine, Adrian. quod-
lib. 6. art. 1. concl. 2. coroll. 2. Syluest. verb. hæredi-
tas, 3. q. 7. & alij multi, quos refert Couarr. c. cum
esses, de testam. à num. 4. quam opinionem sequi-
tur Sayrus suprà, num. 9. citans Panormitanum,
cap. quia plerique de immun. eccle. num. 9. (qui ci-
tat Antonium) Iason l. nemo potest, in 1. lect. col.
9. & in 2. lectur. col. 15. Ripam ibidem col. 19. ff. de
legat. 1. Adrian. quodlib. 6. art. 1. concl. 2. vers. 2. in-
fero, in fine lit. k, Andreas ab Exea, cap. 1. de const.
num. 337. con. 8. qui argumentantur ex l. cum am-
plius, §. is natura. ff. de re iudic. similia docent alij
in fine huius sectionis referendi.
Ipse autem Couarruuias licèt concedat legesTestamenta|minùs solem-|nia valent in|conscientia.
irritantes testamenta minùs solemnia fundari in
falsa præsumptione, tamen putat ea esse nulla in
foro interno; quod vt defendat, ait num. 9. legem
fundatam in falsa præsumptione, tunc non ligare
in animæ iudicio, quando præsumit propter de-
fectum probationis: tunc enim in foro interno
haberi potest certitudo legitima ipsius actus, &
ideo legi locus non est, lex autem infirmans con-
tractus defectu solẽnitatis; nō præsumit fraudem
defectu probationis, sed defectu solennitatis Hũc
modum dicendi reiicit Vazquez, quia in quo illa
duo differant, nō explicat Couarruuias: & si vtro-
que modo lex præsumeret fraudem, in quolibet
casu singulari, nulla profectò esset ratio differen-
tiæ. Potest etiam impugnari Couuarruuias: quia
legislator nunquam præsumit defectu probatio-
nis, cùm eo tempore, quo lex cōditur, nihil sit pro-<-P>
@@0@
@@1@230 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>bandum: ergo impropriè loquitur. Meliùs diceret,
quando lex testamenta, vel pacta minùs solemnia
irritat, non fundari in præsumptione, sed in iudi-
cio euidenti, quòd communiter in istis fraudes
euenire soleant: & ideo ita velle ipsa irritare, vt
etiamsi probetur, nullam fraudem interuenisse,
adhuc irrita esse censeantur, & declarentur. Alia
verò velit irrita censeri, modò non probetur, frau-
dem intercessisse: & hoc innuit Couarruuias ad-
dens, quando præsumptio fraudis fuit causa im-
pulsiua ad faciendam legem, licet fraus cesset, le-
gem valere, & obligare in foro animæ, & contra-
ctus, ac testamenta minùs solennia per ipsam irri-
tata esse nulla in conscientia, vt constat ex l. 1. §.
sexum, ff. de postulando: secus quando fuit causa
finalis, explica, id est, quando fraus præsumpta ita
est ratio dispositionis, vt legislator nolit legẽ vim
habere, nisi in casu, in quo fuit fraus, & necesse sit
hoc remedium fraudi adhibere: qui est totus finis
legis: Magis accedit ad proprietatem sermonis
Gomezius l. 3. Tauri, num. 123. quem sequitur ibi
Burgos de Paz par. 5. num. 1471. dicens, leges quæ
irritant testamenta, & cōtractus minùs solemnes,
non fundari vllo modo in præsumptione, & in ca-
su incerto: sed potiùs in casu certo, & minimè du-
bio: quod tamen malè probat, quia istæ leges exi-
gunt certum numerum testium, vt de voluntate
testatoris meliùs constet, in quo nulla est pręsum-
ptio, sed res certa statuitur, & ex determinato
fine. Nam hoc probat quidem valorem testamen-
ti solemnis non fundari in præsumptione: non ve-Testamenta|minùs solem-|nia cur à lege|irritentur.
rò quod irritatio, aut lex irritans non fundetur in
falsa præsumptione: meliùs probasset, quia talis
fundatur in hoc iudicio, in testamentis minùs so-
lemnnibus solent contingere fraudes, quod iudi-
cium est certum: ideo non potest dici pręsumptio,
nisi latè; & existimo id tantùm velle Vazquez illis
cap. 2. & 3. dum ait fundari in præsumptione, sed
non in falsa præsumptione, eò quòd tale iudicium
verissimum est.
Cæterùm quia ex illo iudicio potuit legislator
pro communi bono diuersa statuere. Primò, quòd
testamenta minùs solemnia sint irrita in foro tan-
tùm externo, quando in eo non constaret, quòd
sine vi, aut fraude, & cum omnibus naturaliter re-
quisitis facta sint: vel etiam si constaret: vel quòd
etiam in foro interno sint nulla, etiā si nulla fraus
interuenerit, & ex verbis legis nō colligitur aper-
tè, in quo sensu irritentur ista testamenta minùs
solemnia: ideo sunt variæ opiniones, quas nō pos-
sumus modò examinare. Aliquid dicemus infrà
disputantes de lege irritante: modò satis fuerit in-
telligere, si leges eiusmodi dicantur propriè fun-
dari in falsa præsumptione, non obligare, seu irri-
tare in foro animæ: Vnde Azor tom. 1. lib. 5. ca. 6.
quæst. 4. inter ea quæ omnibus comperta sunt, po-
nit quarto loco leges humanas, siue canonicæ
sint, siue ciuiles, si ob solam suspicionem, vel, vt
aiunt, præsumptionem delicti, sint latæ, non habe-
te vim obstringendi conscientiam: præsumptioPræsumptio|ad forum iu-|diciale perti-|net, non con-|scientiæ.
enim, siue suspicio ad forum iudiciale pertinet, nō
conscientiæ.
Quapropter inter leges fundatas in falsa præ-
sumptione, non numeramus legem Concilij Tri-
dentini de matrimonio clandestino: quia constat
esse irritum in foro animæ: nec leges de adhiben-
da certa solemnitate in alienatione bonorum Ec-
clesiasticorum.
@@
An verò leges de censibus sint fundatæ in falsa
præsumptione, de quo tractat Valentia 2. 2. disp. 5.
quæst. 22. punct. 2. in fine, cum Nauarro, quem ci-
tat, & alij in materia de censib. nos in eadem latè
discussimus.
Prætereà quod dictum est de lege fundata in22
falsa præsumptione, non obligare in conscientia,
dicendum est de sententia, vt docent ferè omnes
initio citati: vnde colligunt Adrianus, Castro,
Driedo, & Sayrus, iniustè condemnatũ secundùm
veritatem ad restituendum aliquid, quod non ab-
stulit, aut non debet, seu ad possessionem rei re-
linquendam: iustè tamen secundùm allegata, &
probata, puta conuictum per falsos testes, aut falsa
instrumenta, quæ seruato iuris ordine, repelli non
potuerunt, non teneri in foro conscientiæ solue-
re: quia sententia sustinetur sola pręsumptione iu-
stitiæ, vt notatur l. iulianus, ff. de cond. indebit. vn-
de cui talis iniustitia est manifesta, non tenetur illi
sententiæ circa scandalum obedire. Imò Innocent.
cap. quia plerique, num. 31. & ibi Hostiensis, & Pa-
normitanus, num. 19. & 24. de immunit. eccles.
Alexander l. nemo potest, & ibi Iason colum. 9. in
1. lectu. & in 2. lect. colum. 27. ff. de lega. 1. docent,
non licere sic condemnato sponte soluere, quia
induceret victorem ad peccandum. Victor enimVictor peccat,|quod iniustè|ei adiudicatũ|est capiens.
peccat recipiendo, quod iniustè ei adiudicatũ est:
nunquam autem debet quis facere, quod fratri
suo sit causa peccati. Limitat Panormitanus dicto
num. 24. nisi qui soluit donare velit: nam alter li-
citè potest accipere donatum, & ideò ille potest
licitè donare. Cæterùm verius est, quod Sayrus &
Adrianus docent, etiam sine animo donandi licitè
soluere posse: tum ad redimendam vexationem,
quam verisimiliter timet: tum ne videatur contu-
maciter nolle parere sentẽtiæ, & subterfugia quæ-
Dostları ilə paylaş: |