ait Suarez sup. nu. 6. lex enim inconsulta & impru-
dens, non esset vera lex, neque obligaret. Orige-
nes verò loquitur de confessione non sacramen-
tali, facta pro arbitrio pœnitentis, & consilio con-
fessoris, audita prius confessione sacramentali se-
creta. Historia verò illa Cassiodori aliter à Nice-
phoro, & Sozomeno narratur: lib. enim 12. cap.
28. ait, graue autem Episcopis, qui proximè post
Christum fuere, visum est, in media plebe velut in
Theatro noxam confiteri. Sed quia Bellarminus
3. de pœnit. cap. 14. non leuibus argumentis du-
ctus Cassiodori lectionem probat. Respondeo
Cassiodorum disserere de publica peccatorũ con-
fessione, quæ sacramentalis non erat, & ad consi-
lium sacerdotis pro voluntate pœnitentis de non-
nullis peccatis interdum fieri solebat.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
An lex humana possit aliquos actus indifferentes præci-
pere, aut prohibere, id est, nec bonos nec malos
ex genere suo.
PRo parte negante argumentor pri-45
mò, quia ad indifferentia non potest1. argument.|Indifferentia|an lege huma-|na prohiberi|possint.
quis obligari voto, aut promissione:
ergo nec lege: quia eadem est ratio,
maximè cum votum sit lex priuata,
quam homo sibi imponit. Secundò, quia lex so-2. argument.
lùm potest præcipere honesta, & consentanea ra-
tioni, sed indifferentia non sunt huiusmodi: ergo.
Tertiò si indifferentia possent prohiberi, maxi-
mè quando bono communi nocent, vel nocere
possunt, quia lex respicit bonum commune: sed
hoc non, quia interdum actus de se bonus & ho-
nestus, nocet bono communi, tamen nec tunc pro-
hiberi potest: ergo neque indifferentes, quando
nocet communi bono, prohiberi potest.
Pars tamen affirmans est communis, certa, &46
perspicua, de qua Valentia disp. 7. qu. 5. ponct. 7. inIndifferentia|lege humana|prohiberi pos-|se demonstra-|tur.
fine, quamuis D. Thomas quæst. 92. art. 2. de indif-
ferẽtibus solùm dixerit permitti, quod verum est,
si secundum se præcisè considerentur, vt media
tamen ad bonum commune præcipi possunt, & vt
noxia prohiberi, quod enim secundum se est in-
differens, potest esse vtile ad honestum finem, &
sic inducere honestatẽ, potest etiam obesse com-
muni bono, & vt sic potest prohiberi, & reddi ma-
lum: imò si infallibiliter inferat commune dam-
num, etiamsi non prohibeatur lege humana, erit
malum ex circunstantia euentus, & vitandum: vn-Bonus actus|propter aliud|maius bonum|prohiberi po-|test.
de quando est periculum, licet non sit infallibile
euenturum malum, quod imminet, prohiberi so-
let: imò bonus actus propter aliud bonum maius,<-P>
@@0@
@@1@216 Quæst XCV. Tract. XIV.
<-P>cui est in compatibile, potest prohiberi, vt sunt
prohibita ieiunia communia in die dominica pro-
pter meliorem representationem lætitiæ resurre-
ctionis Christi, & peccarent Episcopi, si illa die ie-
iunium iniungerent fidelibus.
Similiter actus indifferens ex se, si est necessa-
rius aut vtilis ad bonum finem, potest cadere sub
voto. Imò, & omissio actus indifferentis, aut etiam
boni impedientis maius bonum, potest cadere sub
merito.
Et quamuis legislator non intendat actu illum
finem bonum, ratione cuius indifferens obiectum
præceptibile est, lex obligat, quia ex se est vtilis
ad talem finem, licet legislator ipsum non inten-
dat. Subditi etiam præcepto satisfacient, faciendo
quod præcipit, licet non eo fine, sed alio, siue bono
siue malo id faciant: vt docet D. Thomas quæst.
100. art. 9. & omnes recentiores ibi, Sotus 2. iust.
quæst. 2. art. 9. & 10. & 4. dist. 13. quæst. 2. Nauarrus
c. 21. n. 7. Sebastianus Medicis repet. c. erit autem
lex dist. 4. n. 63. & alij cōmuniter. Nec enim legis-Legislator hu|manus non in-|tendit obliga-|re ad operan-|dũ hac vel illa|intentione.
lator humanus intendit obligare ad operandum
hac vel illa intentione: imò nec potest, vt constat
ex dictis sectione prima; nec potest prohibere, vt
actus fiat hac vel illa intentione, etiamsi alioqui
sit mala, nec punire pro illo actu, ex eo quòd fiat
illa intentione, licet possit non punire actum alio-
qui malum, nisi quando fit illa intentione.
Vnde falsa est opinio asserentium non impleri
legem humanam, nisi actus fiat recta intentione:
pro qua opinione refertur Dionysius Cistertien. 1.
dist. 17. art. 3. & Antoninus 2. part. tit. 3. cap. 10. §. 2.
qui exemplum ponit in præcepto audiẽdi Missam,
quod negat ab eo impleri, qui turpi intẽtione, vel
ex odio, vt ibi de inimico vindictam sumat, Eccle-
siam adit, etiamsi integram Missam voluntariè, &
attentè audiat. Ratio eius est, quia lex præcipit
actum bonum, ille autẽ actus non est bonus, item
lex præcipit cultum Dei: ille autem actus non est
cultus, sed offensa Dei.
Sed his rationibus facilè occurritur, nam lex
præcipit actum bonum ex se, vitiantur autem ma-
la circunstantia: sed qui illam apponit, facit quod
ei præcipitur, ideo præceptum integrè implet, li-
cet malè, & ille actus audiendi Missam cultus Dei
est, si homo velit assistere, vt cęteri Christiani for-
mali vel virtuali voluntate offerendo sacrificium
Deo per sacerdotem, siue hoc velit malo fine, siue
bono. Contingere enim potest, vt malo fine in-
gressus sit, & maneat in Ecclesia; bono autem fine
exhibendi cultum Deo, audiat sacrum: sed demus
malo fine velle talem cultum, adhuc satisfacit
præcepto.
Sed rogas, quidnam sibi velint Caietanus qu.47
100. art. 9. Azor to. 1. lib. 5. cap. 5. quæst. 2. Sotus, &
alij suprà, & alibi dicentes legẽ constituere actum
in specie virtutis? Respondeo velle, quòd in actum
ponitur obligatio illius virtutis, in cuius materia
versatur: ita vt omittere illum actum pertineat ad
vitium oppositum tali virtuti, qua ratione violare
ieiuniũ est contra virtutem temperantiæ, pollutio
vel effusio humani sanguinis in Ecclesia, contra
religionem, &c. efficere autem actum præceptum
pertinebit ad virtutem, cuius honestas in eo in-
tendatur, & propter se ametur, vt latè tractatur
de bonitate, & malitia humanorũ actuũ, & tract.
de peccatis: vbi etiam alia maior difficultas est,
quando actus qui præcipitur, vel prohibitur, non<-P>@@
<-P>pertinet magis ad vnam materiā, quàm ad aliam,
nec ad honestarem, vel turpitudinem vnius virtu-
tis, vel vitij, quàm alterius, ad quod vitium perti-
nebit violatio illius pręcepti affirmatiui, vel nega-
tiui: & quando lex vnum tantùm finem respi-
ceret, non est tanta difficultas, quia dici potest
pertinere ad vitium contrarium virtuti respicien-
ti per se, & intendenti tale bonum: sed summa dif-
ficultas est, quando præceptum respicit diuersos
fines ad varias virtutes spectantes, vt si religioso
prohibeatur exitus à monasterio propter pericu-
lum fornicationis, homicidij, furti, simoniæ, &c.
dicere enim, exitum habere tot malitias, specie
distinctas, quot sunt fines legis, & eas omnes in-
terrogandas à confessario, & explicandas à pœni-
tente, videtur durum, & insuetum: non est autem
maior ratio de vna, quàm de alia: ergo vel ab om-
nibus vel à nullo illorum finium speciem capit.
Ego credo, à nullo specificari, sed actum tunc so-
lùm esse contrarium virtuti obedientiæ, non ta-
men ita directè & formaliter, sicut quando violo
præceptum ex sola libidine libertatis à lege, &
quia dedignor subesse, & subijci alteri.
Posset etiam hîc quęri, an lege humana possint
præcipi actus indifferentes, id est, non præcepti
nec prohibiti à Deo, in quo sensu hęc quæstio tra-
ctatur disp. 10. sect. 1.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
An legis canonicæ, & ciuilis, eadem sit materia.
RAtio dubitandi est, quia vtraque, vt48
vidimus sect. 2. versatur circa mate-
rias omnium virtutum: ergo ex parte
materiæ non differunt. Nec verò id
est necessarium ad earum distinctio-
nem: nā diuersæ facultates circa idem versari so-
lent sub diuersa ratione, vt intellectus versatur cir-
ca omne ens sub ratione veri, & voluntas sub ra-
tione boni: & Physicus probat rotunditatẽ terræ
vno modo, Astrologus alio: & videmus aliquas
causas esse mixti fori, & à præueniente iudicari, si-Caussæaliqus|sunt mixti fo-|ri quæ possunt|à diuersis iu-|dicari.
ue ille sit Ecclesiasticus, siue sæcularis Iudex: & in-
ter sæculares iudices aliquando in populo sunt
duo æqualis potestatis, ad quorum quemlibet po-
test causa deferri, & ab illo iudicatur. Sic ergo pos-
semus imaginari potestatem ciuilem, & Ecclesia-
sticam habere eandem materiam, sed in ea dispo-
nere potestatem politicam, cùm expedit ad finem
temporalem, & Ecclesiasticam, cùm expedit ad fi-
nem spiritualem. Vnde videmus vtrámque versa-
ri circa matrimonia, iuramenta, vsuras, & similia,
& quod difficilius videtur, in Codice Iustiniani
habentur leges de Episcopis, clericis, Monachis,
Ecclesiis: quæ materiæ videntur maximè propriæ
legum Canonicarum: nulla igitur est materia pro-
pria legum canonicarum. Accedit, canones ipsos
disponere, aliquando leges ciuiles posse vim ha-
bere in foro Ecclesiæ, c. certum cum aliis, dist. 10.
& cap. 1. de noui oper. nunciat. & de legibus cano-
nicis non est dubium, quinetiam circa personas
sæculares, & in temporalibus disponere possunt in
ordine ad spiritualem: ergo etiam ciuiles possunt
disponere de personis, & rebus spiritualibus in or-
dine ad finem temporalem.
Respondeo tamen, materias proportionatas,Facultates di-|uersæ versan-|tur circa di-|uersas mate-|rias.
quodammodò diuersas habere; nam in artificiali-
bus, moralibus, & naturalibus frequens est, facul-
tates diuersas similiter versari circa diuersas ma-<-P>
@@0@
@@1@Disput. IX. Sectio V. 217
<-P>terias, maximè si sunt diuersi ordines, sicut pote-
stas ciuilis, & Ecclesiastica: quia vna est materia-
lis, & naturalis: altera ciuilis, & spiritualis: item vbi
sunt opera valde distincta, & ad distinctos fines
facta, materia ex qua, & circa quā solet esse diuer-
sa: quidam laborāt in ferro, alij in ligno, alij in au-
ro, alij in argento; vnde quidam sunt fabri ferrarij,
alij lignarij, argentarij, aurarij, &c. ergo cùm finis
harum facultatũ ferendi leges valde diuersi sint, &
leges ipsæ sint valde diuersæ, materia circa quam
versantur, saltem communiter & per se loquendo,
debet esse valdè diuersa. Prætereà intra latitudinẽ
legum temporalium iuxta diuersos fines solent
materiæ esse distinctæ, & ita distinguitur ius mili-
tare à iure proprio ciuitatis, vt fignificauit Isidor.
5. Etymolog. cap. 7. & habetur. c. ius militare dist.
1. sumitur ex Aristo. 7. polit. cap. 8. & 9. Platone 2.
de Rep. & 8. de legibus: ergo à fortiori in præ-
senti: & ita doctores tanquam in re certa conue-
niunt, materias harum legum, & facultatum diuer-
sas esse, & ideò aliquando dicunt legem aliquam
ciuilem, vel etiam Ecclesiasticam, nullam esse, quia
mittit falcem in messem alienam, in quam non
habet iurisdictionem, sed in modo explicandi
differunt.
Et in primis cauendus est vel error, vel modus49
procedendi quorũdam, qui modò politici dicun-Politiciquales|sint.
tur, & Atheistæ esse solent, aut Dei prouidentiam,
aut animæ immortalitatem negare, qui de iustitia
legum non curant, & modò Principes eis indigere
videantur ad sui status, vel Reip. in temporali-
bus conseruationem, & augmentum. Quorum vel
error, vel praxis suaderi potest, quia leges ciuiles
interdum fouent, vel iustificant actus prauos, pro-
pter temporalem commoditatem: vt in l. dolo. C.
de inutilib. Stipul. sustinetur contractus dolo fa-
ctus, & §. 1. insti. de actionib. admittitur actio aliàs
iniusta, & ita loquuntur etiam nōnulli iurisperiti,
vt videre licet apud Couarruniam Reg. peccatum
parte 2. §. 6. nu. 3. & Reg. possessor parte 1. §. 1. nu. 1.
5. Item contractus factus contra legem approbari
videtur l. pacisci. ff. de pactis.
Hæc praxis, aut doctrina reijciẽda est omninò:Politicorum|ratio omninò|explodẽda est.
nam de ratione legis est, esse honestam seu honesta
iubere, qualia sunt omnia, quæ ex se sunt indiffe-
rentia, quando conducunt ad conseruationem, aut
augmentum Reip. seu boni communis, vt patet ex
prima disp. vbi vidimus legem iniustam, legem
non esse: quia nequit obligare: tradit Aug. 1. de lib.
arb. cap. 5. & iniusta est, ac proinde nulla, quæ est
lata ab inferiori contra legem superioris. ca. super
his, de maior. & obed. Clem. ne Romani, de elect.
c. qui resistit. 11. quæst. 3. l. 2. C. de officio Præfecti
prætor. l. cassa. C. de sacrosanct. Eccles. ergo si Prin-
ceps aliquid statuat contra legem Dei, constitutio
etit nulla, quia Deus superior est. Hoc ipsum do-
cent. l. 1. cum aliis. ff. de iust. & iure: & toto tit. de
legib. vnde l. hac lege C. de sacrosanctis Eccles. C.
de pactis conuentis, dicitur, conditores legis, æquita-
tis conuenit esse fautores. Nec leges ciuiles in con-Leges cùm ali|quid minus|iustum præci-|piunt, id tan-|tum permit-|tunt.
trarium adductæ quicquam probant; nam & si ali-
quando sustinent aliquid minùs iustum, non est
præcipiẽdo, sed permittẽdo iusta de caussa. Neque
dolosè factum sustinent, vt effectum suum conse-
quatur, nam potius est regula iuris, dolus & fraus
nemini debent patrocinari: sed volunt contractum
dolo factum, non propria læsi, sed iudicis auctori-
tate rescindi: quod ad pacem Reip. & maiores<-P>@@
<-P>fraudes vitandas cōuenit. Hac ratione concedunt
actionem ciuilem ex vi talis contractus, quia ge-
neraliter oportet concedi in contractibus huma-
nis: nec poterat ille excludi, ne iudicium eius com-
mittere contrahenti prętendenti se esse læsum, qui
mentiri, aut falli potest. Concessio autem huius
actionis, licèt obliget Iudicem ad admittendam
actionem, tamen dolosum non excusat, & malè
agit litem mouendo aduersus alium, cui ne dam-
netur iniustè, datur exceptio doli. Vnde nihil ini-
quitatis lex illa continet. Nec alia lex adducta ap-
probat contractum factum contra legem: sed con-
tra formam legis, quando contrahentes volunt
cedere iuri sibi concesso per talem legem: quod
possunt facere, quādo lex respicit primariò & im-
mediatè commodum illorum, nec ex eo quòd
alia forma seruetur consensu partium, derogatur
bono communi.
Lex ergo canonica & ciuilis cōueniunt in hoc,50
quòd est versari circa materiam honestam vel deLex Canoni-|ca, & Ciuilis|in quo con-|neniunt, &|differunt.
se, vel ratione finis, ad quem conducit. Discrimen
autem ex parte materiæ inter eas meritò consti-
tuunt aliqui hoc modo, vt materia legis canoni-
cæ sit spiritualis, ciuilis verò temporalis: adducunt
Canonistas, cap. Ecclesia sanctæ Mariæ, de constit.
Legistas, l. omnes populi, ff. de iust. & iure, & sumi
putant ex cap. bene quidem, cap. si Imperator, cap.
duo sunt, 96. dist. cap. quoniam, dist. 10. cap. solitæ,
de maior. & obedien. & rationem assignant, quia
omnis potentia debet habere materiam sibi pro-
portionatam, & nulla potentia excedit suos limi-
tes: potentiæ autem spirituali materia spiritualis
proportionata, & accommodata est: & temporali
temporalis, &c. vtraque autem potestas (inquiunt)
versatur circa aliquos actus omniũ virtutum, sed
non circa eosdem: nam in materia virtutum duo
sunt, nempe actus virtutum, & res circa quas ver-
santur, vel ad quas pertinent, vt est persona ope-
rans, vel materia, aut persona, circa quam fit ope-
ratio: actus virtutis est proxima materia legis prę-
ceptiuæ: actus verò vitij est proxima materia le-
gis prohibitiuæ, & ratio legis punitinæ: remota
autem est res, vel persona, circa quam exercetur
actus virtutis, vel vitij, aut punitio. Materia proxi-
ma legis canonicæ, primaria, seu præcipua, est
actus supernaturalis, vt actus fidei: ideo omnes le-
ges, quæ pertinent ad fidem, seu causas, & negotia
fidei, sunt canonicæ, quia tota illa materia spiri-Materia legis|Canonicæ quæ|sit.
tualis est. Deinde in eodem ordine collocantur
actus sacramentorum, quia illa etiam supernatu-
ralia sunt. Vnde & contractus matrimonij qui se-
cundùm se est contractus naturalis, & alioqui ad
ciuilem potestatem spectans, propter eleuationem
ad esse sacramentale (nam inter Christianos sem-
per est sacramentum) pertinet ad leges canonicas.
Idem est de sacramentalibus omnibus, & de con-
secrationibus, & benedictionibus Ecclesiarum,
altarium ornamentorum, virginũ, Abbatum, Ab-
batissarum, de templis, & aliis locis sacris, & piis,
de Episcopis, clericis, religiosis, beneficiariis, offi-
ciis, & beneficiis Ecclesiasticis, de bonis Ecclesia-
rum, & religionum, hospitalium, piarum congre-
gationum, & confraternitatum, de officio diuino,
de libris canonicis, de reliquiis & veneratione
Sanctorum, de eorum canonizatione, de votis, &
iuramentis, de censuris, & pœnis Ecclesiasticis, de
irregularitatibus, de impedimentis matrimonij,
de iure patronatus, de foro Ecclesiastico, de crimi-<-P>
@@0@
@@1@218 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>nibus personarum Ecclesiasticarum, de quibus
quo iure sint exemptæ à Principibus, & iudicibus
sæcularibus: & quomodo, exponetur inferius. Imò
quia omne vitium, & peccatum, quatenus auertit
à supernaturali fine, & est contrarium gloriæ, &
honori Dei, & saluti spirituali animæ, pertinet
aliquomodo ad legem canonicam, si externa sint,
& expediat de illis leges ferre, & pœnis Ecclesia-
sticis punire: vt si Principes temporales in hoc
essent remissi & negligentes.
Materia autem legis ciuilis sunt omnes actus51
morales, qui ad humanam societatem naturaliterMateria legis|ciuilis quæ sit.
necessarij sunt, præter eos, qui ad cultum Dei spe-
ctant, qui olim etiam ad Principes tẽporales per-
tinebant, sed Christus sacerdotalem potestatem
independentem à regali instituens, hanc potesta-
tem sacerdotalem à Principibus sæcularibus ab-
stulit, & nec per se nec per alios auctoritatiuè pos-
sunt in rebus, & negotiis sacris disponere.
Et quod diximus, omne peccatũ, quatenus con-Omne pecca-|tum quatenus|concernit sa-|lutem animæ|est materia iu|ris Canonici.
cernit salutem animæ, esse materiam iuris canoni-
ci, & sub ea ratione leges ciuiles canonicis subor-
dinari, docent Iurisperiti vt ex Bartolo, & aliis vi-
deri potest Fortunio tract. de vltimo fine vtrius-
que iuris, num. 151. vnde sicut in naturalibus po-
tentia superior interdum versatur circa totam ma-
teriam inferioris sub altiori ratione, & prætereà
circa aliam excellentiorem, vt patet de intellectu
respectu sensuum: ita lex canonici versatur circa
totam materiam iuris ciuilis, & circa aliam altio-
rem: & in primariis materiis differentia est, nam
principalis materia legis ciuilis, & magis per se in-
tenta est, quæ pertinet ad iustitiam humanam; le-
gis autem canonicæ, ad fidem, & religionem: nam
ferè reliqua ad hanc refert.
Et interdũ duæ leges, vna canonica, & alia ci-Leges ciuilis|& Ecclesia-|stica in vna|materia con-|currunt.
uilis concurrunt in eadẽ materia, idem disponen-
tes ob varios fines, vt etiam quædam delicta sunt
mixti fori, & in eis datur locus præuentioni: nec<-P>@@
<-P>mirũ, quia idem delictũ potest perturbare Remp.
Ecclesiasticam, & sæcularem: & Pōtifex nō solùm
potest declarare aliquā materiam esse canonicam,
sed etiam facere eam merè canonicam, vel mixti
fori. Patet ex vsu: sic enim personæ clericorum
& religiosorum exemptæ sunt, non iure diuino,
sed per potestatem canonicam, vt infrà dicemus.
Vide Couarruuiam in practicis cap. 31. Sotum 4.
distin. 25. quæst. 2. art. 2. Victoriam relect. 1. de
Ecclesia.
Ratio est, quia potestas canonica est superior,
& in ordine ad suum finem potest disponere de
inferiorum materia, prout expediens fuerit: ergo
multò magis potest sibi appropriare materiā com-
munem, si ad decentiam rerum sacrarum iudica-
uerit oportunum.
Leges verò, quas de Ecclesiis, Monachis, Epi-Leges ciuiles|de Ecclesiis &|aliis quomodo|vim habeant.
scopis, & clericis fecit Iustinianus, fortè latæ sunt
priùs, quam personę clericorum, & Monachorum:
& earum bona & causæ essent exemptæ à potesta-
te ciuili: quod si ita est, in principio validę fuerunt,
& ita referuntur à Gregorio, & aliis Pontificibus
cap. nulli 16. quæst. 3. cum similibus. Potuerunt
etiam fieri, non tam ad obligandos, vel cogendos
Ecclesiasticos, quàm ad dirigendos, & cogendos
iudices sæculares, ne se intromitterent in causas
Ecclesiasticas, & vt opem ferant Ecclesię, si eorum
ope & auxilio Ecclesia velit vti. Nunc verò leges
illæ tantùm sunt validæ, quatenus per Ecclesiam
sunt receptę, seu canonizatę: vide Rebuffum tract.
de nominationibus quæst. 5. num. 17. vel quia Ec-
clesia vult leges ciuiles obseruari etiam in foro
Dostları ilə paylaş: |