Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə75/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   71   72   73   74   75   76   77   78   ...   250

constituti, & beneficiarij, & Episcopi recitẽt, quia

debent, & clerici: qui non sunt in sacris non reci-

tent, quia non debent recitare, si in aliis sunt ne-

gligentes, tenentur pro rata restituere: quod ne-

mo dixerit, & nemo quantumcumque timoratus

facit, aut ex necessitate sibi faciendum iudicat.

Confirmatur, nam parochus, qui dicit Missam, vel

officium defunctorum sine attentione pro popu-

lo, quando tenetur iure diuino vel humano, nihil

debet restituere pro omissa attentione: ergo idem

esset in recitatione officij, si Ecclesia pœnam nul-

lam adiecisset. Tota igitur hæc pœna restituendi

fructus est Ecclesiastica, & ideò, si incurritur ab

iis, qui recitant sine attentione, eò quòd sic reci-

tare est quasi non recitare: & qui non recitant, de-

bent restituere omnes fructus, etiam recitantes si-

ne attentione debẽt omnes restituere, neque quo-

ad hoc vllum erit inter eos discrimen.

  Septima, si fructus dantur qua si pretium recita-

tionis attentæ, qui inculpabiliter omisit attentio-

nem, quia merè naturaliter distractus fuit in offi-

cio, teneretur repetere; quia quamuis sine culpa,

tamen non dedit, quod debebat dare, & ideò tene-

tur illud dare, cum possit: imò si nullo modo po-

tuit recitare, non poterit fructus percipere, quia

non fecit illud, pro quo conferuntur.

  Octaua, videtur simonia, quòd fructus dentur

pro recitatione cum interna attentione, quia da-

retur temporale pro spirituali. Non ergo sic dan-

tur, sed in sustentatione ministri, & ante Conci-

lium Lateranẽse, & Pium V. cum onere recitandi,

sed non cum conditione propriè sumpta, ita vt

aliter esset irrita donatio fructuum; post Latera-

nense verò Concilium, & Pium V. cum tali con-

ditione adiecta, vt qui nō recitauerit, fructus non

faciat suos, sed teneatur restituere illos pro rata.

  Nona, iuxta hæc omittere attentionem in offi-

cio Canonico non erit peccatum mortale contra

religionem: sed contra iustitiam.

  Tertia soutio est Ioannis Medinæ suprà, Ec-22

clesiam non obligare ad attentam recitationem3. Sol.|Opinio. Ioan-|nis Medinæ.

horarum, non est per modum præcepti, sed cuius-

dam pacti impliciti, quo Ecclesia confert benefi-

cia clericis cum hac conditione, vt ipsi se obligent

ad attentè, & deuotè recitandum. Quod displicetReiicitur à|Suarez.

Suarez supra.

  Primò, quia illo modo etiam potest homo se

obligare ad puram orationem mentalem, tunc

enim non obligaretur ab alio, sed ipse se obliga-

ret sua voluntate, & pacto: at verò Ecclesia ita

obligat ad attentè, & deuotè recitandum, vt non

posset obligare ad orationem mentalem: ergo alio

modo obligat.

  Secundò, quia illud pactum sine vllo funda-

mento est excogitatum, præsertim cùm talis obli-

gatio non solùm sit annexa beneficiariis; sedenim

habentibus sacrum ordinem, & professis ferè om-

nium religionum. Quod si in omnibus dicatur

interuenire hoc pactum, oportebit aliquod eius

signum ostendere, nullum autem esse videtur:

quia quantumuis is, qui sacrum ordinem susci-

pit, nolit consentire tali pacto, nec se obligare ad

recitandum attentè & deuotè, obligatus manet:

ergo signum est hanc obligationem non oriri ex

propria voluntate, sed superioris, qui potest illam

imponere.


@@

  Tertiò, inde etiam posset Ecclesia aliquid simi-

le absolutè præcipere, aut iniungere, vbi nullum

posset fingi pactum, vt præcipit audire Missam

attentè; & eodem modo posset fidelibus præcipe-

re aliquo die recitare attẽtè rosarium, vel litanias.

  Confirmari hæ rationes possunt.

  Primò, quia si tali pacto datur beneficium, &23

non impleatur conditio, quia homo nec attentèCōfirmat au-|thor.

recitat, nec vult se obligare ad attentam recitatio-

nem, non acquiret, vel posteà amittet beneficiũ:

hoc autem est falsum: ergo non datur cum tali

pacto & conditione.

  Secundò, quia sic non recitare attentè, erit con-

tra iustitiam, non contra religionem.

  Tertiò, priuatio fructuum, si dantur cum illo

pacto, non erit pœna, & iustitia vindicatiua aut

punitiua, sed commutatiua.




§. Resolutio authoris.

  Propter has igitur difficultates secundæ, & ter-24

tiæ solutionis, priorem retinendam puto cum ali-

qua explicatione, iuxta mentem auctorum ipsius,

quam multi eorum non satis expressere, confun-

dentes intentionem cum attentione, & attentio-

nem cum deuotione: addendo etiam sufficientem

probationem doctrinæ.

  Dico ergo primò, loquendo de intentione pro-1. Concl.

priè dicta hęc nō cadit, nec cadere potest sub præ-Intentio non|potest cadere|sub præcepto|Ecclesiæ.

cepto Ecclesiastico, etiam vt est coniuncta operi

externo, quia intentio propriè dicta fertur in fi-

nem, & sic, & propter se, aut propriam bonitatem:

finis autem operis non cadit sub præcepto operis.

Ad hoc sunt multa dicta §. præcedenti circa pri-

mam solutionem.

  Dico secundò, loquẽdo latè de intentione, prout2. Concl.

dicit volitionem alicuius obiecti, siue propter seQuando in-|tentio cadit|sub præcepto.

amati, siue propter aliud, quamuis non sit necessa-

ria ad actum externum secundùm se, potest cade-

re sub præcepto, si intentio est necessaria ad valo-

rem humanorum actuum in ratione cōtractuum,

vel Sacramẽtorum, vel cæremoniarum, aut huius-

modi rerum, in quibus consistit exterior commu-

nicatio hominum inter se & cum Deo: in quibus

euentibus intentio latè dicta, est de substantia

horum actuum externorum, non secundum se, sed

vt sunt contractus, Sacramenta, cæremoniæ, vel

cultus Dei.

  Patet, nam Ecclesia, etiam vbi nullum est præ-

ceptum diuinum dandi, vel recipiendi Sacramen-

tum, potest pręcipere alicui, vt recipiat, vel confe-

rat Sacramentum, ac proinde vt materiam & for-

mam applicet cum animo, & intentione latè di-

cta efficiendi Sacramentum, quoniam hæc est ne-

cessaria, vel vt causa, vel vt pars, ad rationem Sa-

cramenti: sed Sacramentum vt sic, est materia po-

testatis Ecclesiasticæ: ergo sub ea cadit intentio ef-

ficiendi, vel recipiendi Sacramẽtum, quam inten-

tionem voco latè dictam, quia per eam non opor-

tet amari, vt finem ipsam bonitatem Sacramenti,

sed satis est amari Sacramentum, vel constitutio-

nem Sacramenti, vt medium ad sanctificandum,

vel ad aliquid aliud siue bonum, siue malum, &

eadem ratione potest Ecclesia prohibere, & puni-

re fictionem, & defectum prædictæ intentionis in

Sacramentis. E contrario cùm prohibet rebapti-

zationem sub irregularitate, adhibens omnia ex-

teriora sine intentione baptizandi, non incurreret

irregularitatem, quia non confert quantum in se<-P>




@@0@

@@1@Disput. IX. Sectio I. 205



<-P>est secundum baptismum. Similiter potestas poli-

tica potest præcipere, vt quis promittat, donet,

emat, vendat, mutuo det, vel vt alium contractum

faciat, cum animo & intentione necessaria ad sePotest punire|falsos contra-|ctus.

obligandum, ad transferendum dominium, & po-

test prohibere, & punire fictos contractus matri-

monij, emptionis, &c. in quibus desit animus seu

intentio se obligandi, & hoc est necessariũ ad re-

ctam gubernationem reip. & occurrendum frau-

dibus, & ita à iure & ab homine contra eos, qui fi-

ctò, & fraudulenter agunt, & homines decipiunt,

pœnæ quotidie feruntur: ergo actus externi, vt

subsunt alicui dispositioni internæ, qua redduntur

validi, vel inualidi apud homines, subduntur legi-

bus humanis: idem patet in electionibus, nomi-

nationibus: & pręsentationibus, potest enim prin-

ceps Ecclesiasticus, & sæcularis præcipere, vt seriò

& ex animo fiant, & nō fictè, &c. sic quia proferre

verba, quæ sunt in breuiario, verbi gratia, non ha-

bẽt rationem orationis & cultus diuini, nisi certo

animo proferantur, nimirum exhibendi cultum

Deo, vel petendi aliquid ab illo, siue hic cultus, &

petitio propter propriam bonitatem expetatur, si-

ue non: ideo humana potestas, quæ verum cultum

Dei, & veram orationem, & actum externum reli-

gionis cũ necessariis ad rationẽ actꝰ imperati reli-

gionis præcipere potest, poterit præcipere, vt ver-

bis apponatur prædicta intentio, & hęc latè est de-

uotio, quoniam est voluntas obiectiua religionisQuam deuo-|tionem præci-|pere possit Ec-|clesia.

sufficiens, vt religiosè amari possit, & iste modus

deuotionis implicitè pręcipitur, eo ipso quòd præ-

cipiatur oratio, Missa, susceptio, vel administratio

Sacramenti, vel sacrificij, &c. quia est de eius ra-

tione: expressè autem, & sub proprio nomine præ-

cepta est clericis in recitatione officij in illo c. do-

lentes. Attentio autem aliqua, vel actualis, vel quā-

tùm est ex parte subiecti, est de ratione diuini cul-

tus, quia de eius ratione est assistere Missæ, vel

proferre verba orationis, non tanquam psitacus,

vel dormiens, sed modo humano, nimirum atten-

dendo ad sensum verborum, vel ad id quod peti-

tur, aut tractatur, vel ad Deum aliqua ratione. Alij

verò actus interni, sine quibus cultus Dei, & com-

municatio externa cum Deo, & hominibus seria,

vtilis, & valida, esse potest, nec per se vt coniuncti

actibus externis, subduntur humanæ iurisdictio-

ni, neque id expediret, quia ex natura sua sunt lon-

gè occultiores, quàm hi, de quibus proximè lo-

quebamur, qui multis modis se produnt, vt notat

Suarez suprà num. 27. & ideo sæpè puniri possunt,

quare leges de illis, tum ex timore, tum quia faci-

les sæpè seruabuntur: & ideò non sunt inutiles, aut

noxiæ, sicut quæ essent de aliis actibus internis: &

alioqui sunt valdè necessariæ, vnde credendum in

humana Rep. vel Ecclesia esse potestatem ferendi

illas.


  Dico tertiò, priuatio fructuum non est ex natu-

ra rei annexa omissioni diuini officij, nec omissio-Priuatio fru-|ctuum non est|annexa omis-|sioni fructuũ|iure diuino|sed Ecclesia-|stico.|

ni attentionis in eius recitatione, ex iure diuino,

naturali, aut positiuo, sed ex mero iure Ecclesiasti-

co nouo, à tempore Concilij Lateranensis & Pij

V. Patet, quia ius naturale de hac re nullum est, vt

§. præcedẽti circa secundam solutionem diximus:

positiuum autem diuinum nullum extat, nec hu-

manum ante Concilium Lateranense, & Pium V.

quorum dispositio licet expressè solùm sit contra

omittentes officium, tamen, quia carentes atten-

tione, & deuotione superiùs explicatis censentur<-P>@@



<-P>non orare, nec recitare officium diuinum, eadem

pœna comprehenduntur. Quomodo autem intel-

ligenda sit tract. de horis canonicis explicabitur:

sunt enim variæ opiniones, quas hîc non possu-

mus examinare.

  Dico quartò, qui dicit officium sine dicta at-4. Conci.

tentione, & deuotione, tenetur illud repetere: quiaQui dicit of-|ficium sine at-|tentione de-|bita, tenetur|iterum reci-|tare.

verè non fecit orationem præceptam ab Ecclesia:

similiter qui sine eadem attentione, & deuotione,

Missæ astitit, tenetur aliam audire, quia non astitit

Missæ more humano: & vt sacrificans, sed vt ad-

esse posset vel brutum, vel paganus aliquis.

  Ad quartum respondeo, in illis locis vbi agitur25

de fide, sermonẽ esse de credentibus in foro Eccle-

siæ, seu per errorem aliquo externo signo manife-

statum, & assertum: distingui autem solent in iura

duplices credentes contra fidem Catholicam; qui-

dam docentes, & dogmatizantes: alij assentientes,

qui etiam sunt hæretici, cap. vlt. §. vlt. de hæreti. &

de eisdem loquitur c. excommunicamus, 2. de hæ-Credentes hæ-|reticis dupli-|cis sunt gene-|ris, & qui nā|illi.

reti. Alij sunt qui non credunt doctrinam hæreti-

cam, sed credunt se hæreticis, conseruantes quan-

dam confidentiam, & familiaritatem cum illis,

communicando cum illis, vel eis subueniendo, vel

eorum sermones audiendo, hi non sunt hæretici.

De hac distinctione Suarez 3. p. to. 5. disp. 4. sect. 2.

nu. 10. ait, legi posse, quæ traduntur in Directorio

Inquisitorum, 2. p. in gloss. Ioan. And. ad titulum

de hæreti. circa dictum. c. excommunicamus 2. &

in quæst. 50. Eymerici, & in annotationibus Pen-

næ, vide etiam Turre. 4. sum. Eccl. part. 2. cap. 21.

  Sed specialem difficultatem habẽt verba Con-26

cilij Gangrensis, quæ sic refert Io. Medina ex Gra-

tiano, cap. si quis eorum dist. 30. si quis eorum, qui in



proposito sunt continentiæ, propter necessitatẽ corporalem

superbiat, & ieiunia communia (seu Ecclesiæ) putauerit

esse contemnenda, toties Ecclesiæ perfectam in sua con-

scientia iudicans rationem, anathema sit, sed in cano-

ne 19. illius Concilij per Dionysium Exiguum è

Græco in Latinũ translati, sic legitur; Si quis eorum,

qui cōtinentiæ student, absque necessitate corporea, tradi-

ta in cōmune ieiunia, & ab Ecclesia custodita superbiẽ-

do dissoluat stimulo suæ cogitationis impulsus, anathema

sit. Sed eundẽ sensum habẽt verba relata à Gratia-

no si, propter, mutetur in, præter, & quod in Gratia-

no legitur, putauerit contemnenda, non accipiatur

pro sola existimatione interiori; sed cum exteriori

expressione. Quod & phrasis latina cum elegantia

significat, & ad litteram habent verba Græca, vt

notatur ad illud, ca. in decreto Gregoriano: & illa

vltima verba relata à Gratiano sic intelliguntur,



perfectam Ecclesiæ rationem in sua conscientia iudicans,

id est damnans, vel in illis, vt ait Suarez, notan-

tur hæretici Eustachiani, qui dicebant contemniEustachiani|hæretici qui|essent.

posse ieiunia Ecclesiæ postquam quis peruenit ad

quendam gradum perfectionis, & illis præferri

quædam ieiunia, quæ ipsi instituebant, vt etiā ad-

uertitur in codice Gregoriano. Vnde in illo c. non

fertur directè anathema in habentes talem erro-

rem; sed in contemnentes ieiunia ex tali errore, &

qui ex illo errore, & contemptu ac superbia ieiu-

nia Ecclesiastica dissoluebant, & non ex necessita-

te corporis, & per eadem exponitur, cap. 20. eius-

dem Concilij, relatum cap. si quis per superbiam,

30. dist.

  Ad id verò quod habetur in Concilio Toleta-

no 1. in confessione fidei. Si quis dixerit, vel credide-



rit Christum innascibilem esse, anathema sit, & ad alia<-P>

@@0@

@@1@206 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>multa similia, quæ habentur in eodem Concilio,

vbi videtur distingui actus interior ab exteriori, &

sub disiunctione proponitur: & sic quilibet eorum

per se sufficere videtur ad incurrendam excom-

municationem. Respondeo, intelligenda esse de

actu credendi expressè si non verbis, aliis signis, &

aliquando ipsum Concilium loquitur copulatiuè,

siquis dixerit, atque crediderit, quia non sufficit dice-

re ex timore: sed oportet dicere ex errore, vt ex-

communicatio incurratur. Sic etiam expone

quod ibidem dicitur, si quis Astrologiæ, vel Ma-



thesi existimat esse credendum, anathema sit. Quod

etiam dicitur in Concilio Constantiensi, sess. 45.



examinandos esse aliquos, an credant hoc vel illud, vt si

fateantur, puniantur: non est intelligendum, vt pu-

niantur pro errore præterito, quem referant, & di-

cant se habuisse; sed quem referant vt præsentem:

sic enim profitentur errorem, illúmque affirmant,

& ideo puniri possunt.

  Neque obstat, quod obiicit Medina, quia ille

tunc obedit iusto præcepto, manifestando, quod

habet in mente, & verum dicit: nempè se habere

in mente illam existimationem: ergo non pro actu

externo punitur, sed præcisè pro actu interno.

Nam licèt non mentiatur, & verum dicat quan-

tum ad expressionem actus, quem habet: tamen

dicit falsam propositionem, quam mente tenet, &

hoc est illam affirmare, & in hoc peccat, & Eccle-

sia non ei præcipit, vt dicat errorem, quem habet:

sed potiùs, vt bene sentiat, & id exprimat, & erro-

rem præteritum, errorem esse fateatur, & de illo se

accuset, ipsúmque retractet, vnde per cōfessionem

erroris, vt præteriti, non contrahere excommuni-

cationẽ, sicut nec quando illum exprimeret relati-

uè in confessione Sacramentali: sic Suarez suprà,

& alij quos ad septimum referam.

  Ad Concilium Basilęense, sess. 38. vbi sub pœna

excommunicationis prohibetur, nequis quendam

libellum legat, aut assentire, credereve audeat. Re-

spōdeo, Concilium illud in eo articulo schismati-

cum fuisse, sed verum esse quod supponebat, Ec-

clesiam pro errore (scilicet exteriùs expresso) posse

excommunnicare. Per hæc explicabis alios cano-

nes Concilij Bracharensis, & Concilij Romani, &

aliorum Conciliorum, & hæ explicationes sunt

Suarez suprà Azor libro 5. capit. 10. & Vazquez

infrà.

  Quod verò ex Concilio Gangrensi refertur dist.



30. cap. si quis eorum, c. si quis per superbiam, c. si quis

extra Ecclesiam, si quis per superbiam vel contemptum,

hoc vel illud egerit, anathema sit, significat nō incur-

ri pœnam, si ex ignorantia, vel timore, aut alia ra-

tione id fecerint, benéque notat Vazquez, disp.

160. cap. 5. num. 20. vt incurratur excommunicatio

lata contra hæreticos, & reseruata Papæ in BullaQuid opus sit|vt incurratur|excōmunica-|tio contra hæ-|reticos in Bul-|la cœnæ.

Cœnæ, non satis esse dare aliquod signum indiffe-

rens ad assensum hæreticũ & Catholicum, quam-

uis animo hæretico datum vel factum sit: sed opus

esse, vt determinatè hæresim significet, quapro-

pter si quis credens in Deo, verbi gratia, non esse

tres personas, post aliquam cogitationem de hac

re, quasi concludens exteriùs diceret, profectò ita

est, non incurreret hanc pœnam: quia hæc verba

sola non indicant animum hæreticũ potiùs quàm

Catholicum. Sumitur ex Castro 2. de iusta hære-

ticorum punitione, capit. 18. non longè ab initio,

& Simanc. in institut. titulo 42. numero 11. &

sic intelligendi sunt Syluester excommunic. 7.<-P>@@



<-P>casu 2. parte prima, Nauarrus capitulo 11. nume-

ro 17. & alij asserentes, hæreticum illum esse ex-

communicatum, qui aliquoverbo, opere, vel signo

externo, suam hæresim sibi expressit: debet enim

esse tale signum, quo viso, vel audito, alij possint

animum eius hæreticũ intelligere. Ad locũ autem

Martini V. in 4. arg. citatum, Respondeo, tantùm

conuincere ius esse prælatis, exigere ab homini-

bus, vt suā fidem manifestent: quod etiam patet ex

Leone Epist. 3. ad Ianuar. alias Iulian. & refertur,

cap. saluberrimum. 1. quæst. 7. & epi. 85. alias 87. ad

Episcopos Africanos, c. 3. refertur, cap. donatum, 1.

quæst. 7. Aug. epist. 95. ad Innoc. & ex praxi inqui-

sitorum, de qua Simancas tit. 1. num. 4. & 7. Ad ca.

vnicum de schismaticis in 6. Respondeo excom-

municari eos, qui cum vero honore, reuerentia, &

obseruātia eos pro Cardinalibus haberẽt. Ad cap.

cum quis absque tuo, & similia: Respōdeo intelli-

gi de ratihabitione externa. Ad l. quisquis intelligi

de voluntate per externum conatum manifestata,

quam iura punire solent, cap. 1. de homic. in 6. l. si

quis non dicam, C. de episc. & cler. l. 2. titul. 31. par-

tita 4. Cicero orat. pro Milone dicens, mala consilia

etiam si exitum non habuerint, legibus vindicari.

  Ad quintum quantùm attinet ad vota interna,27

respondent aliqui, dispensationem, commutatio-Vota interna|quomodo irri-|tentur.

nem, & irritationem in votis internis fieri non

posse nisi exteriùs explicentur. Probabilius tamen

est oppositum, vt ait Vazquez disp. 160. c. 4. nu. 17.

Potest enim superior sub conditione dicere, si tale

votum emisisti, ego tecum dispenso, vel illud irrito, vel

commuto, licèt præcipere non possit actus internos.

Quia dispensatio fit ab eo, qui nomine Dei habet

potestatem remittendi promissionem, ad quod

non est necesse votum innotescere, vt quisque

posset promissionem sibi factam, vel Deo etiam

iuratam, siue internam siue externam remittere, si

facta est in eius vtilitatem, non acceptando elee-

mosynam, quam alius promisit, vouit, vel iurauit

se illi daturum: quisque enim potest cedere iuri

suo, vel non acceptare, quod illi offertur. In com-

mutatione, & irritatione aliam rationem adducit

Vazquez: quia hæc facultas conceditur superiori

ratione materiæ voti, quæ si subditur voluntati il-

lius, potest proutlibet vnam substituere loco alte-

rius, vel omninò impedire: nec enim votum ser-

uandum est contra voluntatem superioris; vt au-

tem superior impediat materiam, non opus est, vtVotum seruā-|dum non est|contra volun-|tatem Supe-|rioris.

priùs sciat votũ. At verò vt iubeat actum, vel pro-

hibeat, necesse est vt de illo possit iudicare pro-

pter rationes superiùs adductas: & ideo quamuis

in votis internis possit homo dispensatione, irrita-

tione, aut commutatione vti, non tamen potest

actus internos præcipere, prohibere, aut punire.

Breuiùs dico, porestatem leges ferendi in actibus

internis non esse necessariam, nec expedientem in


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   71   72   73   74   75   76   77   78   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin