datur, & quamuis daretur, non noceret reis, quia
iudices communiter sequuntur opinionem asse-
rentem actus internos puniri non posse. Ideò vt
vim habeant rationes illæ, aliquid addendum est,
quod & D. Thomas, & Durādus, aliiq́ue auctores
secundæ sententiæ apertè in sinuant: nempe homi-
nes habere facultatem valdè limitatam ferendi le-
ges, & obligandi per illas, vnde communiter non
possunt præcipere ea, quæ sint valde difficilia, nec
obligare cum periculo vitæ, nec leges imponere,
nisi necessarias, vel satis vtiles Reip. leges autem
de actibus internis per se sumptis nō sunt neces-
sariæ, nec essent simpliciter vtiles Reip. sed noxiæ.
Ergo non possunt tales leges imponere. Minor
probatur, quia omnes actus, quos expediret bono
communi esse præceptos, vel prohibitos, sunt
præcepti, vel prohibiti iure naturæ, vel simpliciter
procedente, vel ex suppositione alicuius institu-
tionis diuinæ, & supernaturalis: vt patet de amo-<-P>@@
<-P>re, contritione, odio, inuidia, ira, &c. Aut certè si
aliqui tales non sunt præcepti, nec prohibiti iure
naturali, satis erit præcipi, vel prohiberi indirectè:
vt præcipiendo adesse Sacro, prohibetur nolitio
audiendi Sacrum: & satisfaciendi tali præcepto,
per auditionem alicuius Sacri, & præcipiendo ie-
iunium, prohibetur nolitio satisfaciendi pręcepto
per ieiunium, & multò magis nolitio ieiunandi:
ergo leges humanę directæ de actibus internis nō
sunt necessariæ, nec si ferrentur, essent vtiles; imò
essent noxiæ, quia cùm homines propter peccata
interna, ex defectu probationis puniri nō possint,
facilè leges violarent, & contemnerent.
Nam communiter homines ad custodiam le-Homines ad|custodiam le-|gum humana-|rum magis mo|uentur pœna,|quam amore.
gum humanarum magis timore pœnarum tem-
poralium, quam amore, aut æternarum pœnarum
timore ducunturiuxta id:
Oderunt peccare boni virtutis amore,
Oderunt peccare mali formidine pœnæ.
Vnde Isidorus 1. etymolog. cap. 19. vim puniendi
tribuens legi rationem reddit: quia præmio, &
pœna vita moderatur humana: & refertur cap.
omnis autem d. 4.
Adiungit Vazquez rationem, lex est Imperium5
superioris, cui conformari subditi tenentur iuxta modũ3. Ratio.|Quid sit lex.
suum: cùm ergo proprium sit hominum inter crea-
turas rationales esse corporeos, in corporeis, & ex-
ternis debent conformari cum suis superioribus,
per se loquendo, non in internis, in quibus com-
municant cum Angelis: ergo in internis non te-
nentur homines hominibus obedire, quando di-
rectè & per se præcipiuntur, vel prohibentur.
Confirmatur, nam mensura debet esse homo-Mensura de-|bet esse homo-|genea mensu-|rato.
genea mensurato 10. Met. cap. 3. lex autẽ est men-
sura & regula humanarum actionum, vt testatur
Basilius, in id Isa. 1. Audite sermonem Domini Prin-
cipes Sodomorum, & D. Tho. qu. 90. art. 1. ergo, cùm
lex humana sit visibilis, & externa, solùm metitur
actiones externas. Confirmatur etiam ex Arist. 10.
eth. cap. 9. dicente, pars ciuilis est ipsa ferendarum
legum facultas. Sed ciuilis potestas est externa, &
ad communitatem externam regẽdam ordinatur:
ergo non debet ad internas actiones directè se ex-
tendere: sicut nec potestas Domini in seruum ad
eius actiones internas producitur, teste Seneca 3.
de benefic. cap. 10. apud D. Tho. 2. 2. qu. 104. art. 5.
errat, si quis existimat seruitutem in totum homi-Errat si quis|existimat ser-|uitutem in to|tum hominem|cadere.
nem descẽdere: Pars enim melior excepta est, cor-
pora obnoxia sunt, & ascripta dominis, mens qui-
dem est sui iuris. Vide Caietanum & Valẽtiam in
hunc locum D. Thomæ: vbi Valẽtia addit potuis-
se Deum conferre directam potestatem in actus
internos conferre: sed non contulisse, nisi aliam
alterius rationis, quæ directè solùm respicit actus
externos: si in internos potestatem contulisset, il-
lam agnoscerent, & extollerent Sancti: quod fal-
sum est.
Quartò probatur, quia Resp. ciuilis, & Eccle-
siastica est visibilis, seu sensibilis, neque habet po-
testatem in nostras animas, nisi vt coniunctas cor-
poribus: ergo nec habet per se potestatem in actus
purè internos, & spirituales, sed indirectè, quate-
nus coniunguntur actibus externis, quibus red-
duntur sensibiles.
Quintò, quia tam liberum fecit Deus cor hu-
manum, vt per se eius cogitationes, & affectus
nulla creatura cognoscere valeat, sed solus Deus
1. Cor. 4. & alibi sæpe. Itẽ, vt nulla creatura possit<-P>
@@0@
@@1@196 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>ipsi aliquid directè imprimere, vt tract. 4. vidimus:
nil ergo mirum, si etiam dicamus per se esse libe-
rum ab omni hamana lege, ita vt nulli legi huma-
næ disponenti directè de actibus internis subii-
ciatur.
Sextò, homo homini non potest obligari ex6
promissione, vel voluntate purè interna, nec acti-Actibus mere|internis obli-|gationes fieri|non possunt.
bus merè internis possunt fieri inter homines do-
nationes, transactiones, contractus, electiones, &
similia, nec legislator actu purè interno potest
subditum obligare: ergo similiter non potest dire-
ctè illum obligare ad actum purè internum, neq;
ad eius omissionem, neque pro internis punire.
Septimò, patet ex ipso iure humano. Nam in l.Cogitationis|pœnam nemo|meretur.
cogitationis 18. ff. de pœnis dicitur cogitationis pœ-
nam nemo meretur: vbi glossa rectè addit, si intra
terminos cogitationis sistatur. Nam si aliquo mo-
do prodeat in exteriorem actum, conando illum
efficere, licet illum non efficiat, sed tantùm ten-
tet, puniri poterit. Quomodo in iure aliquando
dicitur aliquis puniri, quia cogitauit scilicet exte-
rius inchoando, vel per cōsilium, vel per aliquam
actionem, quæ casu non habuit effectum, vt in l.
quisquis C. ad legem Iuliam maiestatis, & l. is qui
cum telo ff. ad l. Corneliam de sicariis: quibus lo-
cis alia iura notantur. Vide etiam l. si quis 5. C. de
Episcop. & cleri. quam cum aliis refert Gratianus
cap. si quis de pœnit. d. 1. Ratio est, quia tunc actus
est exterior, licet non consummatus: ergo prohi-
beri, & puniri poterit lege humana, vel leuiori
pœna, vel aliquando etiam ordinaria, iuxta mate-
riæ grauitatem. Secus actus interni, qui sunt per se
occulti. Vide cap. tua nos, & cap. sicut tuis de si-
monia dicitur, Ecclesia non iudicat de occultis: & ca.Ecclesia non|iudicat de oc-|cultis.
erubescant d. 32. Deus secretorum cognitor, & iudex
est. Idem cap. si quando 15. qu. 6. cap. consuluisti 2.
qu. 5. cap. si omnia 6. qu. 1. cap. Christiana 32. qu. 5.
& c. cogitationis de pœnit. d. 1. dicitur cogitationis
pœnam nemo patiatur. Idem habetur l. 2. tit. 31. par-
tita 7. vnde est axioma iuris, non habent latentia pec-
cata vindictam, cap. Christiana, 32. q. 5. l. confratrẽ.
C. de iis, qui vt indigni. Fauet Paulus 1. Cor. 4. No-
lite ante tempus iudicare quousque veniat Dominus,
qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manife-
stabit consilia cordium, & tunc laus erit vnicuique à
Deo, vbi significatur iudicium omne de internis
actibus esse proprium Dei, quia homines vident ea
quæ parent: Deus autem intuetur, Cor. 1. Reg. 16.
vers. 7. Confirmatur ex Augustino l. de lib. arbitr.
c. 5. approbante, quod Euodius dixit, legem huma-
nam solùm vindicare quæ satis sint ad cōciliandam pa-
cem hominibus. Ad hoc autem satis est punire pec-
cata externa. Et Azor supra ait, Nec est quod Al-
bertinus dicat, canonici iuris interpretes in hac quæstio-
ne cum Theologis pugnare: nā reuerà solùm docere
vidẽtur. Gloss. Clem. 1. de hæret. verbo, eo ipso, &
ibi Cardinalis, Imola, & cæteri, hæreticum exte-Ex terior hæ-|reticus pœnā|incurrit non|interior.
riorem etiam omninò occultum excommunica-
tionem incurrere, quod idem Theologi tradide-
runt, non autem hæreticum interiorem. Nam
Cardinalis Clem. de vsur. qu. 3. post Matth. apertè
docet, voluntatem, si ad opus non peruenit, ab
Ecclesia non puniri. Idem ait in clem. 1. de pœnis
qu. 3. & Hostien. cap. mulieres de sent. excom. Al-
beric. par. 2. statutorum qu. 168. Salicetus l. is qui
cum telo. C. de sicariis ex Baldo l. si quis non di-
cam rapere C. de Episc. & cler.7
Pro declaratione autem huius rei, & solutio-<-P>@@Not.
<-P>nibus argumentorum quidam notant, legem hu-
manā, posse prohibere actus interiores, qui con-
iuncti sunt cum exterioribus, & eos moraliter af-
ficiunt, modificant, seu informant, corrumpunt, &
deprauant, vt ita ostendant, qua ratione excom-
municatio ferri potuit in inquisitores, qui odio,
vel amore, vel spe aliqua lucri contra hæreticos
non processerunt: & vt defendant præceptum at-
tentionis in horis canonicis, ita docent Caiet. in
summa, verbo excommu. cap. 3. & verb. hora §. 3.
Sotus 10. iust. qu. 5. art. 5. Azor supra inter certa &
comperta hoc numerans, Sayrus, & Valentia, &
Siluester suprà.
Vazquez autem hîc disput. 160. cap. 3. vt horumActus exte-|rior cum inte|riori duplici-|ter comparari|potest.
doctrinam falsam ostendat, notat, actum interio-
rem dupliciter posse comparari cum exteriori,
primum vt est solùm voluntas quædā efficax fa-
ciendi aliquid exteriùs, quod lege humana præce-
ptum est: & hoc modo nullus dubitat, actus inte-
riores lege humana prohiberi, ita vt solùm pro-
positum faciendi quod lege humana interdictum
est, peccatum sit contra illam, non quia lex per se
& directè prohibeat talem volũtatem: illam enim
per se nec prohibere potest, nec punire. Sed quia
ex opere externo prohibito deriuatur malitia in
illum, ideò enim voluntas hęc mala est, quia opus
cuius est causa efficax, malum est, & prohibitio,
quæ per se fertur in opus externum, secundariò
fertur in eius voluntatem efficacem. Verùm quia
affectus simplicis delectationis non est causa ope-
ris externi, ac proinde ab externo deriuatur in il-
lam malitia, sed ipsa delectatio secundum se con-
siderari debet, an sit contra rationem: ideo talis af-
fectus hac lege, nec secundariò prohiberi potest.
Deinde comparantur affectus quidam interiores,
qui coniunguntur externis operibus, non vt per
se causæ illorum, sed sicut circumstantiæ, & causæ
accidentariæ. Talis est voluntas finis, vt in exem-Voluntas quā|do puniatur.
plo illo Monachi, qui intentione accusandi supe-
riorem, sine licentia se contulit in curiam regiam.
Eodem modo se habet affectus odij, aut amoris in
inquisitore cum voluntate non inquirendi contra
hæreticos: & attentio in recitandis horis Canoni-
cis cum ipsa recitatione: nam omnes hæ operatio-
nes, vel omissiones exteriores ex se solùm postu-
lant simplicem voluntatem, vt causam per se: ac-
cidit autem, vt voluntas omittendi vel faciendi,
sit cum odio, vel amore, cum tali intentione vo-
luntatis, vel attentione intellectus. De his igitur
actibus internis ait Vazquez nec secundum se,
nec vt afficiunt, vel informant accidentariè ex-
ternos actus, non posse ab Ecclesia prohiberi, nec
puniri, nisi aliquo externo signo manifestati fue-
rint, quia nec vt informant actus externos, cadũt
sub iudicio, seu cognitione Ecclesię, nec per solos
ipsos actus externos, quos afficiunt, sufficienter
manifestantur. Nam ire monachum ad curiam re-
giam sine licentia superioris, commune est inten-
tione accusandi superiorem, & aliis intẽtionibus.
Recitatio similiter fieri potest cum attentione, &
sine illa. Vt ergo hi affectus subdantur legi huma-
næ, debẽt aliquo alio signo manifestari, & vt sic,
possunt prohiberi, & puniri, quod est prohibere
& punire ipsum opus, non tamen sine manifesta-
tione vera talium affectuum: vt in solutionibus
argumentorum explicabitur.
Ita tenent Castro 2. de iusta hæret. pun. c. 18. &8
Simancas de instit. Catho. tit. 42. nu. 11. imò Azor,<-P>
@@0@
@@1@Disput. IX. Sectio I. 197
<-P>Sayrus & Valentia supra videntur dicere non pos-
se illos affectus prohiberi, nec puniri etiam excō-
municatione, nisi peculiari aliquo signo externo
sint manifesti. Tota hæc doctrina Vazquez proba-
bilis est, & quòd attinet ad delectationes, non
contrahere malitiam ex obiectis prohibitis iure
positiuo, latè docuimus tract. de peccatis, & de
hoc casu non differunt Caietanus, Sotus, & alij
paulò ante hanc Vazquez doctrinam relati, quo-
rum sententia, quomodo defendi possit dicam in
solutionibus argumentorum.
Addit Vazquez duo alia; primum est affectumAffectus qui|adiungitur|actus externo|potest prohibe|ri.
illum, qui per accidens adiungitur actui externo,
prohiberi secundariò posse per legem humanam,
quatenus est causa efficax alterius actus mali, vt
prohibendo accusationem superioris in curia re-
gia, prohibetur intentio accusandi ipsum in tali
curia, non tamen posse prohiberi, aut puniri, vt
afficit actum externum, cuius est causa per acci-
dens, nec ipse actus externus, verbi gratia, profe-
ctio in curiam, vt informatur tali affectu, sed tan-
tùm, vt indicatur aliquo sufficienti indicio, sed op-
positum huius vltimæ partis in solutione 1. ar-
gumenti constabit esse probabilius.
Secundum est, affectum efficacem, qui est perAffectus effi-|cax prohiberi|potest, sed pœ-|na non potest|infligi propter|illum.
se causa operis externi, prohiberi quidem per ac-
cidens, & secundariè, vt suprà explicatum est: ta-
men non posse infligi pœnam propter illum, nisi
prodeat in opus; quia sicut nulla humana potestas
potest sentẽtiam ferre de tali proposito, nec pro-
pter illud pœnam infligere, sic etiam nec lex po-
test imponere pœnam ipso facto; eiusdem enim
potestatis est per sententiam infligere pœnam, &
per legem, nulla autem sententia ferri potest con-
tra peccata cordis, etiam si sint proposita efficacia
circa opus. Hoc dictum verum est.
His suppositis ad primum & sextũ, quod eamdẽ9
continet difficuliatem, possumus respondere cumAd 1. Argu.|1. Solutio.
Vazquez illa d 160. c. 5. ad 6. Monachum Benedi-
ctinum, qui sine licentia sui Superioris se con-
fert ad curiam regiam, animo illum accusandi, nō
esse excommunicatũ, nisi aliquo exteriori opere
talem animum indicet ob rationes dictas. FortèCur Benedi-|ctini euntes in|curiam excō-|municabātur.
etiam tempore illius clemẽtinæ propter nimiam,
& frequentem fratrum consuetudinem eundi in
curiam regis hoc animo, illud opus per se solùm
erat sufficiens indicium talis animi, & ita posset
absque alio signo sententia excommunicationis
ab eis incurri; quo forsan pacto intelligitur Na-
uarrus cap. cogitationis nu. 8. de pœnit. d. 1. vbi
ait talem Monachum excommunicari propter
malam profectionem in curiam, qui est effectus
externus, comitans, & prodens vitiosam intentio-
nem accusandi Prælatum. Nunc tamen, cessante
tali præsumptione opus est, vt alio signo indice-
tur: alioqui pœna illa locum non habebit. Eodem
modo philosophatur Vazquez, de excommuni-
catione lata contra inquisitores: nec enim talis
excommunicatio ipsos comprehendit, si odium,
vel amor, vel spes lucri sit omninò occulta, & nul-
lo signo, aut opere externo manifestata, vel indi-
cata. Quocircà in illa clem. non excommunica-
tur, qui odio, vel amore, vel gratitudine simplici-
ter omiserit inquirere: sed is, qui obtentu amoris,
odij, &c. Hoc est, prætextu aliquo non inquirit:
prætextus autem est, quando aliquo signo talis
animus iudicatur, quare si talis affectus omninò
maneret secretus, nullam excommunicationem<-P>@@
<-P>incurrerent inquisitores, in opinione Vazquez, &
nostra, secus secundum Caietanum, Sotum, & Sil-
uestrum locis citatis ante solutionem huius argu-
menti.
Sed obserua, in his euentibus non puniri pro-
priè malum animum affectum, & intentionem:
cùm sint merè interna, nec eius manifestationem
in opinione Vazquez: quia manifestare malā in-
tentionem, seu voluntatem accusandi superiorem,
vel quid aliud malum faciendi, non est mala, sed
indifferens de se. Sed opus ipsum malum, nempe
ire ad curiam, sine licentia, vel omittere sine cau-
sa sufficienti debitam inquisitionem: punitur ta-
men tale opus cum hac conditione, quod habeat
malum animum adiunctum, & exterius significa-
tum, sicut quādo homicidium factum à proiiciẽte
sagittam, qui iam animum reuocauit, quādo alter
moritur, non punitur secundum se; cùm non sit
peccatum, sed punitur proiectio illa sagittæ, cum
hac tamen conditione, quod effectum intulerit.
Posset dici secundò, & meliùs, etiam si malus10
ille animus omninò sit secretus, prædictos delin-2. Solutio.
quentes pœnam incurrere, quia non est impositaNon punitur|malus animus:|sed actio &|omissio per se|mala.
pro malo animo, vel eius manifestatione: sed pro
actione, vel omissione externa in se prohibita, &
mala, cùm hac tamen conditione, quod habeat il-
lum prauum animum adiunctum: & hic modus
dicendi est securior, tum quia videtur communis
opinio, quod in eo euentu incurratur pœna: quā-
uis falsò dicatur tunc puniri; vel prohiberi actum
internum: tum quia certum est, Ecclesiam posse
excommunicare pro praua omissione, vel actione
digna tali pœna, ponendo pro conditione quod
habeat adiunctum illum prauum affectum, siue
explicetur exteriùs siue non: ergo cum nullā po-
nat limitationem de expressione affectus, non est
censenda necessaria: sed nota, Suarez 3. par. tom. 5.
disp. 4. sect. 2. nu. 18. & sequentibus, docere; primò,1. Dictum Sua|rez.
quando actus exterior non est malus, nec absolutè
prohibitus, non posse Ecclesiam prohibere, ne ex
praua intentione fiat, & consequenter, nec posse
censuram ferre in eum, qui praua intentione ta-
lem actũ effecerit: in quo sensu, sine dubio putat,
locutum fuisse Nauarrum cap. mandato, de simo-
nia nu. 20. dum dixit, Ecclesiam non posse excom-
municationem, vel aliam censuram imponere pro
aliquo actu, qui solum sit malus ex praua inten-
tione, & affectu accidentario, & extrinseco. Quo
fit, quòd male Nauarrus tribuit Almaino tract.
de potest. Eccles. cap. 3. cùm solùm dicat, hæreticũ
non esse excommunicatum, donec suam hæresim
manifestet. Idem probat Nauarrus ex d. cap. man-
dato, in quo Pontifex declarat, Simoniacos men-
tales, seu ex solo affectu, sine facto externo reci-
pientes, vel dantes spirituale pro temporali, non
esse excommunicatos, nec incurrere aliàs pœna
iuris. Et significare videtur Pontifex, non posse abSimoniacos oc|cultos Eccle-|sia nō excom-|municat.
Ecclesia tale peccatum puniri, cum ait, In quo ca-
su delinquẽtibus sufficit, per solam pœnitentiam suo sa-
tisfacere creatori. Quod expressiùs significatur cap.
tua nos eod. tit. vbi dantes, & accipientes tali in-
tentione, dicuntur culpabiles apud strictum Iudi-
cem, qui scrutator est cordium, nō verò apud Ec-
clesiam, vt clarè ibidem supponitur, dum dicitur,
Nobis datum esse de manifestis tantummodò iudicare.
Idem probat Suarez, quia tam occultum est per
se, hunc actum externum manare ab illa inten-
tione, quàm ipsa intentio; sed ipsa intentio, quia<-P>
@@0@
@@1@198 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>est per se occulta, non subiicitur legibus, censuris,
aut pœnis Ecclesiæ: ergo neque actus externus, vt
subest tali intensioni. Confirmatur, nam hîc actus
externus in foro Ecclesiæ est bonus, vel præsumi-
tur bonus, etiamsi ab operante ex praua intentio-
ne fiat: ergo non potest Ecclesia illum punire, nec
prohibere, præcisè, vt subest illi intentioni; sed ad
summũ poterit declarare, & proponere, esse ma-
lum, vt ea intentione fit.
Antecedens probatur, quia hic actus vel est bo-Quì malus|non probatur,|bonus præsu-|mitur.
nus ex obiecto, vel indifferens, & in eo nullæ cer-
nuntur malæ circumstantiæ: ergo debet presumi
bonus: qui enim malus non probatur, bonus præsumi-
tur, iuxta regulas iuris. Eadẽ ratione putat Suarez,
si iudex reuerà seruet iustitiam cum reo, licet ex
odio illi imponar pœnam iuris etiam rigorosam,
non incurrere censuras latas in eos, qui ex odio,
vel alio prauo affectu procedunt. Quod probat
ex illa Clem. 1. §. verum, de hæret. ibi Graue est quo-
que & damnatione dignissimum, malitiosè in fontibus
eandem imponere prauitatem, & infrà. Quod malitio-
sè aut fraudulenter tantam labem, aut quod ipsos in
executione officij inquisitionis impediat, falsò alicui non
imponat. Item, Quod si odij, gratiæ, vel amoris, lucri aut
Dostları ilə paylaş: |