etiam de fine proprio illius operis omnes intelli-
gunt, non potest princeps siue secularis, siue Ec-
clesiasticus præcipere, vt dem eleemosynam affe-
ctu misericordiæ, vt restituam affectu iustitiæ, vt
pugnem in bello affectu fortitudinis, vt sacrum
dicam, vel audiam affectu religionis propter pro-
priam veritatem diuini cultus, quamquam Suarez
suprà nu. 28. dicat intẽtionem honestam primam,
& substantialem, à qua pendet actus exterior, vt
est materia talis præcepti, posse præcipi eodem
præcepto, & de extrinseca, ait, non esse improba-
bile; quod loquendo de vera intentione, nescio
quo pacto defendi possit, nisi tenendo posse præ-
cipi actus internos: nam moraliter idem est præ-
cipere, vt dem eleemosynam affectu misericordię,
& præcipere ipsum affectum, & qui potest vnum
præcipere, potest aliud. Sed non sic videtur sume-
re intentionem: nam addit, voluntatem orandi es-
se intentionem: quæ tamen non dicit intentio-
nem: sed quod commune ad intentionem, & ele-
ctionem, quocumque fine fiat: neque ergo verum
est, nec de mente Suarez, veram intentionem re-
ligionis, vel alicuius alterius virtutis cadere, aut
posse cadere sub humano præcepto orandi, vel
aliud opus honestum faciendi. Sed si ita est, sequi-
tur, quòd si quis attentè legeret vocaliter Breuia-
rium nō sola intentione sciendi, reuerà oraret vo-
caliter, & satisfaceret præcepto: quia ille attentè
recitaret, licet non intentione diuini cultus, seu
religiosa: de ratione autem recitationis seu ora-
tionis vocalis non est intentio religiosa, sed ad
summum attentio: ergo ille reuerà satisfaceret
præcepto Ecclesiæ, imò & diuino. Confirmatur;
nam Suarez fatetur, quando intentio est extrin-
seca operi externo, ita vt sine illa posset esse hu-
manus, & studiosus, & virtutis actus, non cadere
sub præcepto, nec propter omissionem illius in-
tentionis esset omissio illicita, incurri posse cen-
suram Ecclesiæ. Sed omnis intentio est extrinseca
operi externo, & circumstantia accidentaria respe-
ctu illius, vt nos docuimus, & omnes docent
agentes de bonitate, & malitia humanorũ actuum:
ergo nulla intentio propriè sumpta cadit sub præ-
cepto, nec ab Ecclesia præcipi, prohiberi, aut pu-
niri potest. Declaratur magis, nā totum quod est
externum in illo opere, posset fieri etiam volunta-
riè, liberè, laudabiliter & meritoriè ob alios fines,
qui non essent cultus Dei: ergo talis intentio: &
idem est de quacunque alia in particulari, quæ est
extrinseca, & accidentaria actui. De attentione au-
tem posset dici includi intrinsecè in oratione vo-
cali, aut saltem carentia distractionis voluntariæ:
& quamuis id diceretur (quod tamen non credo,
quia Doctores distinguunt orationem vocalem à
mentali, & mixta) sic autem omnis orationis at-
tentionem cadere posse sub præcepto Ecclesiæ,
sed id quod est externum in oratione vocali, &
ideò per solam positionem illius satisfacere ho-
minem præcepto metè Ecclesiastico orationis.
Prætereà quidquid sit de attentione, tamen con-<-P>@@
<-P>stat, deuotionem internam distinctam ab atten-
tione, & propriè dictam, non esse de essentia, vel
substantia orationis, nam propriè deuotio, vt pa-
tet ex D. Thoma. 2. 2. qu. 82. est promptitudo ani-Deuotio quid|s$unclear
mi seu, paratum te offerre ad diuinũ obsequium:
quæ non est de ratione orationis, & ideò fatetur
Suarez sic sumptam non posse cadere sub præce-
pto Ecclesiæ, sed sub consilio, & his modis posse
exponi illud c. dolentes: cur ergo non poterimus
illud interpretari de attentione propriè dicta, seu
interiori cadente tantùm sub consilio, vel de at-
tentione impropriè dicta, seu exteriori cadente
sub pręcepto; maximè cum ipse dicat admitti pos-
se, quòd attentio exterior ibi præcipiatur, modò
non excludatur interior? Hæ sunt difficultates hu-
ius primæ solutionis.
Secundò responderi potest ad tertium argu-17
mentum, Ecclesiam eo. c. dolentes non præcipere2. Solutio.
directè, vt cum attentione, & deuotione interiori
recitetur officium, sed directè pręcipere externam
attentionem & deuotionem, quæ consistit in hoc,
quòd interim non faciat homo aliqua externa, ex
quibus distractio interna oriatur, & sit cum qua-
dam decenti corporis compositione, & cum ea
modestia, habitu, & modo, quem verè attenti, &
deuoti habere solent, & deuotionem internam
non impediat, sed iuuet: vnde præceptum Ec-
clesiæ violaret, qui inter recitandum horas, lege-
ret, aut alia scriberet, aut misceret colloquia, &
confabulationes cum aliis, &c.
Indirectè autem præcipere attentionem inte-
riorem, quia qui orat ex præcepto diuino, tene-
tur saltem sub veniali attentè orare, & ideò qui
pręcipit orationem, virtute pręcipit attentionem,
sine qua licèt orare posset: non tamen licitè.
Hanc sententiam tenet Vazquez disp. 160. cap.
5. nu. 15. & sequentibus, citans pro ea Paludanum
4. dist. 15. q. 5. art. 2. cons. 4. Durandum quæs. 12. nu.
6. Gabrielem lect. 62. in can. lit. K. Syluestrũ verb.
hora, qu. 11. Angelum num. 27. idem tenet Ioan-
nes Medina c. de oratione quæst. 15. ex supposi-
tione, quòd Ecclesia non possit præcipere, nec
prohibere, nec punire internos actus in se ipsis:
idem absolutè tenent Antoninus 3. parte, titu-
lo 13. capitulo 4. §. 3. & 8. Gerson 3. parte, lect. 4.
de vita spirituali, coroll. 2. Ioannes Andreas, ca-
pitulo dolentes, de celebrat. Missar. si obiicias,
ergo qui oraret sine attentione interna cum sola
externa, non peccaret mortaliter, sed venialiter
tantùm: Respondent auctores huius sententiæ, vt
refert Vazquez, peccare mortaliter; quia, licèt cō-
cedatur orare sine attentione, quando non est
orandi præceptum, dumtaxat esse peccatum ve-
niale, tamen quando est præceptum orandi ab Ec-
clesia impositum, Deus sub mortali præcipit at-
tentionem. In qua opinione siquis oraret sine at-
tentione, non faceret propriè contra præceptum
humanum, sed cōtra diuinum annexum humano:
vt si Ecclesia præcipiat alicui, vt profiteatur in re-
ligione, sicut promisit, & ille posteà violet pau-
pertatem, non dicitur propriè peccare cōtra præ-
ceptum Ecclesiæ: sed contra diuinum, quod fuit
consequens ad præceptum Ecclesiæ, seu eius im-18
pletionem. Ex quo insurgit difficultas contra hācDifficultates|2. solutionis.
secundam solutionem, quia ad præcipiendam hoc
modo indirecto attentionem, non oportebat Ec-
clesiam iniungere, vt orarent attẽtè: sed satis esset
præcipere vt orarent: ergo alio modo & directè<-P>
@@0@
@@1@202 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>voluit præcipere attentionem. Maximè cùm iste
modus præcipiendi indirectè attentionem sit im-
propriissimus: propriè enim loquendo cum indi-
rectè aliquid ab aliquo præcipitur, si id non fiat,
violat eius præceptum: siquis autem oret sine at-
tentione, non violat præceptum Ecclesiæ: ergo
propriè, nec indirectè ei attentio ab Ecclesia præ-
cipitur. Item eodem modo præcipitur deuotio,
& attentio: sed deuotio non præcipitur indirectè,
cùm non teneamur ex diuino iure, quando ora-
mus, habere deuotionem: ergo intentio Ecclesiæ
non fuit attentionem internam præcipere indire-
ctè modo dicto, sed alio modo, nempe directè:
Nam explicare de sola attentione, & deuotione
exteriori, est improprium modum loquendi Ec-
clesiæ simpliciter loquenti adscribere, quoniam
id non esset præcipere attentionem, & deuotio-
nem: sed signa externa ipsius: & quando illa non
haberet clericus, peccaret mortaliter, etiam si ha-
beret internam attentionem; quod est absurdum.
Vnde Suarez suprà ait iuxta veram, & sanam do-
ctrinam, qui voluntariè distrahitur, etiam si ha-
beret signa attentionis, & deuotionis, non imple-
re præceptum Missæ vel horarum.
Deinde difficile creditu est, quòd sit præce-
ptum naturale, diuinum ad attentionem obligans
sub veniali, quando non est præceptum huma-
num: & sub mortali, quando est præceptum hu-
manum recitandi: quia præceptum diuinum non
obligat magis, vel minus ratione humani, sed ra-
tione irreuerentiæ, quæ est alloqui Deum sine at-
tentione: ad eum autem irreuerentia est sic loqui,
quando teneor loqui, & quando non teneor lo-
qui: ergo si in vno casu est veniale vel mortale,
erit etiam in alio.
Deinde quod addit Paludanus, quem sequitur
Adrianus citatus, nu. 1. & Vazquez illo cap. 5. Ec-
clesiam non præcipere simpliciter recitationem:
sed modificare, & determinare præceptum diui-
num de orando, & attentè orando: quod habent
clerici, ad tale genus, taléque tempus orationis at-Præcepta di-|uina de acti-|bus internis|modificari nō|possunt ab Ec-|clesia.
tentæ, difficultatem etiam habet: nam præcepta
diuina de actibus internis non possunt modificari
ab Ecclesia, designando, verbi gratia, tempora in
quibus homo teneatur credcre, sperare, amare,
conteri, &c. quomodò ergo poterit modificare,
& determinare præceptum diuinum de attentio-
ne habenda in recitatione? cùm, qua parte iniun-
git attentionem, sit de opere interno. Confirma-
tur, quia præceptum diuinum de confessione non
potest ita modificare Ecclesia: vt peccata, quæ se-
mel iure diuino tenemur confiteri, ipsa præcipiat,
eadem pluries confiteri, & repetere. Ergo simili-
ter cùm clerici, & alij Christiani ex iure diuino
non pluries teneantur orare cum attentione, non
poterit Ecclesia sola potestate præceptum diui-
num modificandi, & determinandi, præcipere, vt
toties sic orent: sed ex potestate directa, quam
habet in tali materia, ad superaddendam longè di-
uersam, aut longè maiorem obligationem ad
ius diuinum. Confirmatur etiam, quia si Ecclesia
potest modificare, & determinare præceptum di-
uinum de habenda attentione in oratione: ergo
si esset præceptum diuinum de confessione fidei
cũ actu interno seu de actu interno, cùm confite-
mur fidem, etiā posset illud determinare ad certa
tempora, & punire censuris, & aliis pœnis nō ha-
bentes tũc actum internum, quod videtur falsum.
@@
Præterea ex doctrina adducta de modificatio-19
tione præcepti diuini duo colligit Vazquez, quæ1. Corol. VaZ.
difficultatem habent. Primum est, si attentio ho-
rarum requiritur solùm ex præcepto diuino pro-
hibente distractionem animi, Sacerdotem qui re-
citat sine attentione, peccare solùm peccato com-
missionis, non omissionis, quia præceptum affir-
matiuum solùm est recitandi exteriùs: attentio
autem non est præcepta per se, nisi quatenus præ-
cepto negatiuo prohibetur distractio: si verò
præceptum orandi est diuinũ affirmatiuum, quia
Sacerdos, aut beneficiarius ratione ordinis, vel be-
neficij debet pro populo orare, & Ecclesia solùm
determinauit hoc genus orationis: dicendum est,
sacerdotem peccare peccato omissionis non reci-
tando cum attentione, & si Sacerdos solùm pec-
caret peccato cōmissionis, quia irreuerenter ora-
ret, non deberet repetere horas: sed accusare se di-
stractionis: nec deberet restituere quicquam ex
fructibus, quia hæc pœna punitur ab Ecclesia pro
omissione officij, ad quod præcepto tenebatur: si
autem obligatio attentionis est præcepti affirma-
tiui determinati ab Ecclesia: beneficiarius, qui re-Beneficiarius|qui recitauit|horas sine at-|tentione, tene-|tur eas repe-|tere.
citauit horas sine attentione, tenetur eas repetere,
& nisi repetat, tenetur fructus restituere: quia non
implet officium, propter quod datur beneficium.
Et hoc mihi probabilius fit, quia nullus damna-
tur peccati mortalis, qui recitauit sine attentione,
modò repetat horas cum attentione: quod verum
non esset, si defectus attentionis solùm esset pec-
catum commissionis: hoc enim tunc committere-
tur, cùm recitaretur sine attentione, & deinceps
nihil esset repetendum. Quocirca existimo in hac
re duo esse præcepta diuina: alterum negatiuum
non recitandi sine attentione propter irreueren-
tiam, & contra hoc solùm peccari peccato com-
missionis: quod numquam est nisi veniale, etiam
si oratio sit ex præcepto: alterum affirmatiuum
nempè recitandi cum attentione, & hoc posse esse
mortale, quando omittitur notabilis aliqua mate-
ria orationis præceptæ. Et de præcepto negatiuo
constat, quia aliqua irreuerentia est alloqui Deum
sine attentione. De affirmatiuo verò, quia alioquiIrreuerentia|est alloqui|Deum sine at-|tentione.
non deberet officium repetere, quod semel distra-
ctus recitauit. Peccatum autem commissionis cō-
tra præceptum affirmatiuum, solùm esse venia-
le, etiam si oratio sit in præcepto, constat; quia is
qui recitaret vt impleret præceptum, distractus
voluntariè, si posteà repeteret officium, nullius
motralis reus esset: nisi eo animo sic recitaret, vt
decerneret nihil repetere: tunc autem peccatum
mortale non esset commissionis, sed omissionis.
Et in Missa idem in omnibus dicendum est.
Secundum, quod ex dictis colligitur, est, bene-20
ficiarium, qui non recitat cum attentione, nō fa-2. Corol.
cere fructus suos nouo iure Ecclesiastico Conci-Beneficiarius|qui non reci-|tat cum attẽ-|tione non fa-|cit fructus|suos.
lij Lateranẽsis, & Bullæ Pij V. quatenus merè Ec-
clesiasticum est: sed iure diuino, ac proinde pœ-
nam hanc non esse purè Ecclesiasticam: quia hoc
ipso, quòd alicui datur beneficium, iure naturali
incumbit ei onus orandi populo: qui enim de al-
tari viuit, & metit temporalia, tribuere debet spi-
ritualia, & altari seruire. Quocirca nisi hoc expleat
officium, carebit fructibus. Cúmque Ecclesia hāc
obligationẽ determinauerit ad horas canonicas,
efficitur, vt qui eas non recitat cum attentione,
non expleat officium debitum, ac proinde nec
fructibus frui debeat.
@@0@
@@1@Disput. IX. Sectio I. 203
Et hanc pœnam non esse putè Ecclesiasticam
probatur, quia iure Ecclesiastico ea non potestHæc pœna nō|est purè Ec-|clesiastica.
imponi propter defectum interioris attentionis:
attentio enim non subditur præcepto Ecclesiæ, vt
probatum est, ac proinde nec defectus attentionis
prohibitioni, & pœnæ illius. Est igitur pœna, quæ
ex natura rei sequitur obligationem iuris natura-
lis. Nam cùm redditus dentur propter officium
iure naturali, debebat beneficiarius orare attentè
pro populo, quod nisi faceret, non faceret fructus
suos: id quod eodem modo seruandum est nunc,
postquam Ecclesia determinauit genus officij: vn-
de beneficiarius, qui recitauit sine attentione, si
non habeat aliud officium annexũ beneficio, præ-
ter horarum recitationem, debet omnes fructus
restituere, quia non est officium, propter quod
partem illorum iure naturali retinere possit: si
verò habeat aliud officium, aut institutum, vt ad-
ministrationem sacramentorum, &c. non omnes
fructus restituere debet, sed partem aliquam con-
gruæ respondentem recitationi retenta alia parte,
quæ respondet aliis ministeriis. Neque refert,
quòd Ecclesia decreuerit restitui omnes fructus,
etiamsi debeantur ob alia ministeria, quādo præ-
termissa fuit horarum recitatio: hæc enim pœna,
cùm sit humana, solùm potest habere locũ in reci-
tatione, & omissione exteriori, quæ subditur Ec-
clesiæ iudicio & legi: non autẽ in attentione, quæ
solo diuino iure naturali præcipitur, aut in distra-
ctione, quæ solo naturali iure prohibetur, de quo
latius suo loco. Hæc totidẽ ferè verbis Vazquez,
quæ licet subtiliter dicta sint, difficultatẽ habent.
Primam, quia distractio non videtur prohibita21
per se, seu præcepto directè negatiuo, cùm solùm1. diffi. huius|doctrinæ.
prohibeatur propter attentionem, quam in ora-
tione exigit Deus, vt circumstantiam sine qua
ei non placet. Vnde quotiescunque quis orat, vi-
detur violare pręceptum affirmatiuum habẽdi at-
tentionem, supposito quòd oret, licet vltra hoc
sit aliud præceptum orandi aliquando, ac proinde
cum attentione, seu orandi cum attentione, quod
tamen sic debet intelligi, vt non procedat, quando
orauit sine attentione, inculpabiliter tamen, eò
quòd fuerit inuoluntaria: tunc enim non tenetur
iure diuino, vel humano repetere orationem cum
attentione: imò siquis cum distractione veniali
officium dixit, non tenetur posteà repetere illud,
nec amittit fructus, si non repetat. Vnde Sa verboQui orauit|sine attentio-|ne inuolunta-|ria non tene-|tur repetere|officium.
horæ in fine, Vagari mente ex negligentia in of-
ficio, veniale solùm peccatum est, nisi ex proposi-
to id fiat, nam tunc etiam officium repetendum:
et si quidam negẽt: sed quæstio est de nomine, &
parui momenti, an hîc sit admittendum aliquod
præceptum merè negatiuum: an verò loco illius
negatiui, quod ponit Vazquez de non habenda
distractione, sit ponendum cum aliis præceptum
affirmatiuum habendi attentionem, supposito
quòd quis oret.
Secunda tamen est difficultas, cur cùm eiusmo-
di præceptum solùm obliget sub veniali, præce-
ptum tamen orandi aliquando attentè in quoli-
bet Christiano, & orādi attentè pro populo in be-
neficiario, aut habente sacrum ordinem, obligetCur præceptũ|orandi cũ at-|tentione obli-|get sub mor-|tali aliquādo.
sub mortali? Ad quam difficultatem respondere
possumus, id esse, quia non est notabilis indecen-
tia alloqui Deum distractè, numquam verò illum
orare, vt decet, pro se, aut pro aliis, à quibus, vel
pro quibus recipit fructus, aut est minister, ma-<-P>@@
<-P>gna indecentia videtur, ac proinde mortalis.
Tertia autem, & maior difficultas est, Quomo-
do Ecclesia, si non habet directam potestatem in
actus interiores præceptũ de attentione aliquan-
do habenda in oratione potuerit determinare ad
habẽdam eam toties: nam est imponere magnum
onus vltra impositum iure naturæ, & in actibus
internis, qui non subduntur eius potestati, etiam
cum coniunguntur externis secundum Vazquez,
& ideò affirmat defectum attentionis in horis,
non posse puniri ab Ecclesia in priuatione omniũ
fructuum, sed solùm puniri à Deo iure naturæ in
priuatione fructuũ respondentium defectui attẽ-
tionis, cōcessis aliis fructibus propter alia officia,
& ministeria. Sanè si Ecclesia potest præceptum
diuinum attentionis habendæ determinare, etiam
poterit condignè punire eius violationem, ac
proinde priuatione omnium fructuum. Maximè
quòd priuatio respondens soli attentioni, non po-
test dici propriè pœna, quia Deus non punit sem-
per peccata in hac vita pœnis temporalibus: hæc
autem priuatio fructuum iuxta hanc opinionem
semper iure naturali est annexa omissioni debitæDeus non pu-|nit semper pec|cata in hac|vita pœna|temporali.
attentionis, & à simili res est nota conuenire cum
aliquo de faciẽda realiqua pro certo pretio, quam
si non facio, priuor pretio: hoc non est pœna,
sed effectus, vel natura contractus, vt qui non fa-
cit obsequium, non possit retinere pretium.
Quarta difficultas est, quia licèt fideles tenean-
tur iure naturæ sub graui culpa orare aliquando
attentè pro se ipsis, & clerici in Sacris, ac benefi-
ciarij pro aliis: tamen huic præcepto satisfacerent
per puram orationem mentalem; ac proinde iure
diuino nō tenentur ad vocalem: ergo præceptum
absolutum de oratione vocali cum attentione ha-
benda nō tam est determinatio iuris diuini, quàm
additio noui præcepti.
Quinta, quia si stando in iure diuino fructus
dantur pro recitatione horarum externa cum at-
tentione interna, ergo pars fructuum debet re-
spondere recitationi externæ, & pars attentioni
internæ. Vnde etiam si beneficiarius nullum ha-
beret aliud ministerium, deberetur ei pars fru-
ctuum, recitando merè externè, aut merè internè.
Imò videtur quòd stando in iure naturæ posset
omnes fructus percipere pro sola recitatione, aut
alia oratione omninò mentali, & interna: hac e-
nim satisfit diuino iuri, ac proinde ante Conci-
lium Lateranẽse, & Pium V. quando Ecclesia nul-
lam imposuerat pœnam omittentibus officium,
poterant beneficiarij omnes fructus, vel partem
eorum retinere orando merè internè, aut merè
externè, quantùm satis esset ad merendum omnes
fructus, vel partem aliquam ipsorum. Nec valetOratio exter-|na sine atten-|tione est ali-|cuius valoris.
dicere orationem merè externam nullius esse va-
loris, ideò ex illa nihil recipere posse: tum quia
saltem merè interna est alicuius valoris, tum quia
externa, vt fit nomine Ecclesiæ, etiam si minister
sit distractus, est alicuius valoris apud Deum, &
simpliciter est alicuius momẽti apud homines: &
licèt nullius dicatur esse valoris, illa tamen sola est
nullius valoris, quæ fit praua intentione, vel à mi-
nistro existente in mortali, quatenus nomine pro-
prio orat, tamen nec iure diuino nec humano est
priuatus fructibus: ergo idem esset de oratione
facta sine attentione, si Ecclesia pœnam priuatio-
nes fructuum non apposuisset.
Sexta, si omissio debiti cuiuscunque officij iure<-P>
@@0@
@@1@204 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>diuino annexam habet priuationem fructuum illi
proportionatorum: ergo quamuis clerici in sacris
Dostları ilə paylaş: |