Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə70/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   66   67   68   69   70   71   72   73   ...   250

sed etiam in quolibet Episcopo, nam principes

temporales etiam supremi, si in eius diœcesi sint,

sunt ipsi subiecti iure ordinario, & seclusis priuile-

giis, & exemptionibus à sede Apostolica cōcessis.<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XXI. 189



<-P>Eandem conclusionem tenet Driedo 2. de libert.

Christi. cap. 2. Turrecremata 2. summæ cap. 93. &

sequentibus, & cap. 113. & sequentibus, Valdẽsis

2. doctrinalis cap. 76. Pyghius 5. Eccles. hierar.

cap. 14. & 15. Sanderus 2. Monarch. ca. 40. Caieta-

nus apolog. pro Pontifice ca. 13. ad 8. Sotus 4. dist.

25. quæst. 2. art. 1. Bellarminus lib. 5. de Rom. Pon.

cap. 6. & sequentibus, & lib. 2. c. 26. & sequentibus.

  Probatur primò, quia summus Pontifex est pa-112

stor vniuersalis Ecclesiæ, & ouium Christi Ioan.

vlt. pasce oues meas, sed omnes Christiani principes

sunt oues Christi, & partes Ecclesiæ: ergo sunt ei

subiecti: & similiter Episcopo, in cuius diœcesi sũt;

quia Petrus, & alij Apostoli auctoritate diuina

diœceses diuiserunt, & Episcopos constituerunt,

quibus subiecti essent, quicunque ad tales diœce-

ses pertinerent: confirmatur, quia tota Ecclesia est

vnum corpus 1. Cor. 12. & Rom 12. vna Resp. vnum

regnum, & vna ciuitas subiecta vni Principi, &

capiti: nempe Romano Pontifici: nam vnum cor-

pus, vnum caput habere debet, sed Principes sunt

membra huius corporis mystici, seu politici. Ergo

sunt subiecti Pontifici, tanquam capiti. Vnde Bo-

nifacius extrauag. vnam sanctam de maior. & obe.

dixit, oportet gladium esse sub gladio, & temporalem



authoritatem spirituali subiici potestati, quod ante eũ

docuit Bernardus 4. de consid. & Gelasius Papa

epist. ad Anastasium Imperatorem, relata cap. duo

sunt d. 96. ait, Imperatorem ex Pontificum pendere iu-



dicio, non illos ad Imperatoris posse redigi voluntatem,

& addit: Talibus igitur institutis, talibus́ fulti aucto-



ritatibus plerique Pontificum, alij reges, alij Imperato-

res excommunicauerunt: & adducit exemplum In-

nocẽtij, qui Arcadium Imperatorẽ propter Chry-

sostomum excommunicauit, & Ambrosij, qui

Theodosium excommunicauit, & legem quādam

ciuilem facere coegit. Ioan. XXII. extrauag. licet

iuxta doctrinam Apostoli, quæ refertur c. si Impe-

rator ead. d. 96. docet Imperatores debere Pōtifici-

bus subesse, non præesse: & in Concilio Sinuessa-

no dicunt Patres, prima sedes à nemine iudicabitur,

vt refert Nicolaus Papa epist. ad Michaelem, & in

Concilio Roman. sub Syluestro can. vltimo dici-

tur, Neque ab Augusto, neque à Regibus, neque ab om-



ni clero, neque à populo iudicabitur prima sedes. Huius

decreti meminit Nicolaus supra, & in Synodo Ro-

mana sub Sixto III. cap. 5. dicitur. Non licet in Pon-

tificem sententiam dicere. Et Sixtus, qui accusabatur,

respondit: & si in meo arbitrio sit, iudicer, aut nō iudi-



cer, tamen non abscōdatur veritas. Et in 5. Syno. Gen.

sub Symacho recipitur liber Ennodij diaconi, in

quo inter alia scriptum erat, aliorum hominum cau-

sas Deus voluit per homines terminari, sed sedis istius

præsulem suo sine quæstione reseruauit arbitrio. Et Cō-

cilium Romanũ sub Adriano Papa II. cuius ver-

ba referuntur in 8. Syno. Gen. actione 7. ait: Ro-

manum Pontificem de omnium Ecclesiarum præsulibusRomanus Pō-|tifex de omni|bus præsuli-|bus iudicat,|de eo nullus.

iudicasse legimus: de eo verò quemquam iudicasse (scili-

cet legitimè) non legimus. Et ipsa Synod. 8. actio.

10. can. 21. ait, non licere vlli Christiano principi iudi-

care Patriarchas, & in primis Romanum. Nicol. I.

illa ep. ad Michaelẽ. Satis (inquit) euidenter osten-



ditur àsæculari potestate, nec ligari prorsus, nec solui pos-

se Pontificem, id est, nec damnari, nec absolui. Et mul-

tis allatis testimoniis probat pios Imperatores

numquam Pontificibus imperasse, sed obsecrasse

solùm, vt patres, si quid ab eis fieri voluissent. Idẽ

ex professo docet Innocentius III. cap. solitæ de<-P>@@

<-P>maiorit. & obed. & de Constantino Imperatore

refert Ruffin. 10. histo. cap. 2. eum noluisse Episco-

pos iudicare, sed dixisse, se potiùs ab Episcopis iu-

dicari debere. Similis est confessio Basilij Impera-

toris oratione, quam habuit in fine 8. Synodi, &

inter cætera monet omnes laicos, in quorum or-

dine se anteposuerat, ne velint iudicare iudices,

aut pascere suos pastores. Et Ambrosius oratione

de tradendis Basilicis, Bonus Imperator intra Eccle-Bonus Impera|tor est intra|Ecclesiam non|supra.

siam est, non supra Ecclesiam: Ergo multò minùs est

supra pastorem vniuersalis Ecclesiæ. Nazianzenus

oratione, qua se excusat, quòd tamdiu ab Ecclesia-

stica functione se abstinuerit, ait. Vos oues, nolite pa-



scere pastores, neque super terminos eorum eleuemini: sa-

tis enim est vobis, si rectè pascimini; nolite iudicare iudi-

ces, nec leges feratis legislatoribus: Sed Principes sæcu-

lares sunt oues Pontificis, & Episcopi: ergo. Vnde

idem Naziāzenus oratione ad popul. timore per-

culsum sic alloquitur Imperatorem. Num vocem



suscipitis liberam, & quod lex Christi vos meæ potestati,

meo subiecit tribunali? Imperamus enim & ipsi. Ad-

do & Imperio maiori, & perfectiori. Suscipe igitur vo-

cem liberiorẽ, scito te esse ouem gregis mei, &c. Bernar-

dus ep. ad Conradum Imperatorem ait: Legiom-



nis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quam

sententiam cupio vos custodire in exhibenda reuerentia

Petri Vicario, sicut ipsam vos vultis ab vniuerso serua-

ri Imperio. Et Bonifacius Martyr apud Gratianum

cap. si Papa d. 40. de Romano Pontifice ait, cunctos



iudicaturus, à nemine est iudicādus. Hugo de sacram.

part. 2. ait, spiritualis potestas iudicat terrenam: ipsa ve-



rò à Deo primũ instituta est, & cum deuiat, à solo Deo

iudicari potest.

  Ex quibus & nonnullis aliis Bellarminus 2. de113

Romano Pontifice ca. 26. reiicit duos errores, vnũDuo errores|contra Ponti-|ficem redar-|guuntur.

Marsilij de Padua, apud Turrecrematam 4. summę

part. 2. cap. 37. qui docuit Pontificem ab Impera-

tore iudicari, puniri, & deponi posse, si nō funga-

tur rectè suo munere: quem errorem prolixè refel-

lit idem Turrecremata lib. 2. cap. 93. & sequẽtibus.

Alterum Nili lib. de primatu, dicentis, non ab Im-

peratore aut Principe sęculari, sed tamẽ à Cōcilio

Episcoporum iudicari, & puniri posse, quos erro-

res coniungunt Caluinus 4. institut. cap. 7. §. 19. &

cæteri huius temporis hæretici, dicẽtes, tam prin-

cipum sæcularium, quam Concilij iudicio Roma-

num Pontificem subiectum esse. Et capitibus se-

quẽtibus soluit Bellarminus horum hæreticorum

argumenta.

  Adducta autem non solùm probant potestatemPotestas sæcu|laris est subie-|cta, & subor-|dinata Eccle-|siasticæ.

Ecclesiasticam non esse subiectam, aut subordiua-

tam sæculari, sed etiam sæcularem esse subordina-

tam, & subiectam Ecclesiasticæ. Quod confirmo,

nam ad Ecclesiasticam potestatem pertinet pro-

curare etiam iustis legibus, & præceptis, vt Chri-

stiani suis obligationibus satisfaciant: vna autem

ex obligationibus Christiani Principis est Eccle-

siam, & religionem defendere, tueri, propagare, &

protegere, puniendo hæreticos, schismaticos, &c.

vt docet Augustinusep. 50. ad Bonifacium, & 5. ci-

uit. cap. 24. Leo epist. 75. ad Leonem Augustum,

Gregorius lib. 2. epist. 61. ad Mauritium, ergo po-

test, & debet Pōtifex regibus iubere, vt hoc faciāt,

& nisi hoc fecerint, etiam cogere per excommu-

nicationem, aliasq́ue commodas rationes, vt do-

cet Bellarminus 5. de Pontif. cap. 7. in fine, cum Sā-

dero 2. Monarchiæ cap. 4.

  Idémq; Bellarminus eod. lib. ca. 6. ait, Pontificem<-P>

@@0@

@@1@190 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>posse, si aliqua lex ciuilissit necessaria ad salutem ani-Pōtifex potest|legem ciuilem|ad salutẽ ani-|marum neces-|sariam conde-|re, & contra-|riam abroga-|re.

marum, & tamen reges nolint eam facere, ipse eam con-

dere: & si alia lex sit noxia animarum saluti, & reges

nolint eam abrogare, ipse eam abrogare poterit: & op-

timam esse regulam gloss. c. possessor, de reg. iur. in

6. quando de eadem re contrariæ inueniuntur le-

ges Imperatoriæ, & Pōtificię, si materia legis con-

cernit animarũ periculũ, abrogatur lex Imperato-

ria per Pontificiā: vt lex Pōtificis c. fin. de præscri-

ptione abroget l. codicis de pręscriptione triginta

vel quadraginta annorum. Sed quādo materia est

merè tẽporalis, non cōcernens periculum anima-

rum, seruanda est lex sæcularis principis. Similiter

quædam causæ pertinent ad tribunalia sæcularia,

aliæ ad Ecclesiastica, vnde Bernardus 1. de consid.



Habent hæc infima, & terrena iudices suos, reges &

principes terræ. Quid fines alienos inuaditis? Quid fal-

cem vestram in alienam messem extenditis? in crimini-

bus, non in possessionibus potestas vestra, scilicet dire-

ctè, & per se: per accidẽs tamen ob commune bo-

num spirituale potest Pontifex in temporalibus

disponere. Ideo Innocentius III. cap. per venera-

bilẽ qui filij sint legitimi dicit, iurisdictionem tem-

poralem solũ casualiter à Pontifice exerceri. Sed ex di-

ctis cōstat, spiritualem iurisdictionẽ directè habe-

re in principes sæculares, non verò illos in ipsum.

  Secundò probatur, quia non esset sufficienter114

prouisum Ecclesiæ, si in ea non esset potestasNon esset suf-|ficienter proui|sum Ecclesiæ,|si in ea non es-|set potestas ad|cont inendos in|officio princi-|pes sæculares.

ad continendos in officio principes sæcula-

res Christianos, vtendo gladio spitituali. Dices;

eodem argumento probaretur, necessariam esse

aliam spiritualem potestatem, quæ spirituales pa-

stores in officio contineat. Respondeo, cæteros

spirituales pastores subiectos esse summo Pontifi-

ci, & ab illo posse emendari, atque puniri, summũ

autem Pontificem nulli alteri subesse: (nisi fortè

Concilio generali, in casu hæresis vel schismatis,

aut alio simili) quia procederetur in infinitum,

ideo Deus alio altiori modo prouidit Ecclesiæ suę

quoad hanc partem. Nam Papæ assistit, vt etrareProuidentia|Dei erga sum-|mum Pontifi-|cem.

non possit contra fidem, saltem definiendo, nec

contra bonos mores, & specialem habet prouidẽ-

riam, ne sua gubernatione, aut exemplo notabile

damnum inferat Ecclesiæ, & in ordine ad damna

spititualia minor est potestas in Pontificibus, quā

in principibus sæcularibus in ordine ad dāna tem-

poralia: priuari siquidẽ possumus vita, honore, fa-

ma, & facultatibus inuiti, & iniustè à Regibus, sed

Pontifices non possunt nos inuitos priuare bonis

interms spiritualibus, imò nec iniustè fructu suf-

fragiorum per excommunicationem. Quod si Pa-

pa abutatur potestate indirecta, quam habet in tẽ-

poralibus, & iniustè velit aliquos priuare bonis

tẽporalibus, licitum, & semper facile est se per se,

vel per amicos defendere: quia Pontifex non ha-

bet magnas vires ad exequendum voluntatem suā

iniustam extra terras Ecclesiæ: vnde non oportuitPontifex non|debuit esse sub|iectus princi-|pibus in pro-|pria persona.

etiam in temporalibus esse subiectũ principibus

sæcularibus: imò nec in propria persona: quia cum

sit vicarius Christi, hoc esset valde indecens, &

ansam præberet principibus sęcularibus moliendi

multa iniustè contra Pontifices; sed de hoc plura,

cum disputabimus, an Ecclesiasticæ personæ sint

subiectæ legibus, & præceptis principum sæcula-

rium. Accedit, quod potestas spiritualis nō defer-

tur iure hæreditario, sed electione prudentissimi

Collegij Cardinalium: vnde ad eum eliguntur vi-

ri pij, & docti, vitæ diu probatissimæ, qui filios nō<-P>@@

<-P>habent, ratione quorum indigna faciant. Vnde nō

opus fuit, vt Pontifices possent à Principibus sæ-

cularibus cogi, aut corrigi, sufficit posse charitati-

uè admoneri, cum expediat qui facilè audiẽt, cùm

ad multa indigeant principibus sæcularibus: ideó-

que cōmuniter velint eorum gratiam, & beneuo-

lentiam acquirere, & conseruare.

  Item conclusio probatur ex omnibus adductis

dispu. præcedenti sectio. 4. ad ostendendum Pon-

tificem posse in temporalibus indirectè leges fer-

re, nimirum in ordine ad spiritualia, & ad bonum

animarum.

  Sed contra prædicta argumentor primò, in lege115.

veteri potestas regia non subordinabatur Ponti-Argumenta|quæ probant|regiæ potesta-|ti subiectam|esse Pōtificiā.

ficiæ, sed è contrà: vt paret 3. Reg. 2. vbi Salomon

deposuit Abiathar, & loco illius creauit Sadoch.

& ex historiis habemus etiam in lege noua Ponti-

fices esse depositos ab Imperatoribus etiam Chri-

stianis. Deinde sicut temporalia possunt conduce-

re ad spiritualia: ita spiritualia ad temporalia: ergo

sicut Princeps spiritualis potest condere legem in

temporalibus, in ordine ad spiritualia, & dire-

ctam habet iurisdictionem in personas laicas in

ordine ad spiritualia, ita etiam princeps sæcularis

indirectam iurisdictionem habebit in spirituali-

bus, & directam in personas ecclesiasticas, etiam

in summum Pontificem in ordine ad temporalia.

  Ad primum, aliqui volunt etiam in lege veteriRespondetur|ad argumẽta.

potestatem regiam fuisse subordinatam Pōtificiæ,

vt Bellarminus 2. de Ponti. cap. 29. ad. 4. quod col-

ligit ex Leuit. 4. vbi nobilior victima pro Pontifi-

ce quàm pro rege offerri pręcipitur, in quo Ponti-

ficiæ dignitatis excellentiam commendari, nota-

runt Procopius in Leuit. & Theodoretus quæst. 1.

in Leuit. & Philo lib. de victimis. Affert etiam il-

lud Num. 27. vbi ad verbum Pontificis, tam popu-

lus, quàm princeps egredi præcipiebantur.

  Contrarium tenet expressè D. Thomas op. 20.

de regim. princ. lib. 1. ca. 14. Abulensis 3. reg. 1. qu.

28. & 31. Bonauentura 4. d. 24. in littera. Cordubẽ-

sis lib. 4. quæst. 1. arg. 2. §. ad vltimum. Victoria re-

lect. 1. de potest. Eccles. Turrecremata 2. summæ c.

96. ad 4. obiectionem, & cap. obedientiam d. 93. a.

2. ad 2. vbi citat Bonauenturā, & D. Thomā colli-

gitur ex 2. Paral. 19. vbi Iosaphat rex optimus ait,

Amarias Sacerdos, & Pontifex, in omnibus, quæ ad

Deum pertinent præsidebit: porrò Zabarias super ea

opera erit, quæ ad regis officium pertinent. Idem colli-

gitur secundò ex illo facto Salomonis, in quo,

quod non vsus fuerit tyrannide, nec peccauerit,

omnes fatentur, & ex ipsa Scriptura cōstare vide-

tur. Quod verò dicunt aliqui, id fecisse speciali au-

ctoritate, & reuelatione diuina, nō vt Regem, sed

vt Prophetā, & executorem diuinæ iustitiæ: nam

3. Reg. 2. dicitur, Dauidem amouisse Abiathar, vt

impleretur sermo Domini, non habet fundamen-

tum in Scriptura, quod verba illa solùm significāt,

id anteà prædictum à Domino, non præceptum.

  Id etiam colligunt Bonauentura & alij, exim-

perfectione illius legis. in qua promissiones erant

temporales & carnales. Hieronymus 1. contra Pe-

lagian. & ep. ad Dardanum de terra promissionis,

Aug. qu. 33. in Num. & lib. 19. contra Faustum cap.Regnum|tus popul$unclear.|cebatur S$unclear|dotale, &|uum sacer$unclear|tium di$unclear|regale.

31. Ideò temporalis princeps præferebatur, & spi-

ritualis illi erat subiectus, & subordinatus: Ideò,

inquit Bonauentura illud regnum dicebatur Sa-

cerdotale: Sacerdotium autem nouæ legis regale;

1. Pet. 2. Vos autem genus electum regale Sacerdotium,<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XXII. 191

<-P>vt non ad singulos fideles referatur, sed ad statutũ

legis nouæ, cui proprium est habere Sacerdotium

regale, id est, cum potestate etiam in reges, & non

è contrà. Qua fortè ratione Epiphanius hæresi 29.

& Hiero. 3. in Ierem. cap. 13. omnes Episcopos re-

ges vocat. Et hanc sentẽtiam probabilem quoque

censit Bellarminus suprà. Nec ex locis in contra-

rium citatis aliud colligitur, quàm dignitatem Pō-

tificiam tunc fuisse in aliquibus excellentiorem,

scilicet in iis, quæ ad Deum pertinebant, offeren-

do sacrificium, consulẽdo ipsum, eiusque responsa

accipiendo, quæ sequi cæteri tenebantur, quia te-

nebantur Deo obedire: nec poterat Princeps per

se exercere munera Sacerdotalia, vt docet Bellar-

minus 1. de Pontifi. cap. 7. ex 2. Paralip. 26. vbi cum

Ozias Rex vellet thus adolere, prohibuit eum Pō-

tifex dicens, non est tui officij Ozia adolere incẽ-

sum Domino, sed Sacerdotum, & cum ille perse-

ueraret, continuò grauissima lepra diuinitus per-

cussus est, & in dubiis de religione homines, non

ad regem, sed ad Sacerdotem Leuitici generis re-

mittebantur, Deut. 17. non tamen habebat Sacer-

dos iurisdictionem in Principem tẽporalem. Idem

dicendum in statu legis naturæ, si Sacerdos, &

princeps temporalis erant diuersæ personæ, tamẽ

iidem tunc erant Reges & Sacerdotes, vt in disp.

præced. dictum est, & colligitur ex Genes. 14. &

Heb. 7. & est commune Sanctorum.

  Est ergo hæc excellentia, & peculiaris institu-

tio legis nouæ, vt in ea Sacerdos, saltem summus

non subiiciatur Principi sæculari, sed è contrà.

Quod verò afferebatur de factis aliquorum Impe-Peculiare est|legi nouæ, vt|Sacerdos sum-|mus non sub-|iiciatur Prin-|cipi.

ratorum. Respondeo ea per iniuriam facta esse ab

hæreticis vel schismaticis, vt ait Bellarm. illo cap.

29. ad 5.

  Ad secundum respondeo, licet spiritualia possint

ad temporalia conducere, & ideò ex natura rei

possent Principes temporales cōdere leges in spi-

ritualibus in ordine ad temporalia, tamen ex in-

stitutione Christi hæc cura commissa est Pontifi-

cibus, & prælatis Ecclesiasticis, vt magis patebit

sectio. seq. ideò in his non debent Principes dispo-

nere, nisi de eorum consensu saltem tacito, impli-

cito, seu virtuali, siue in ordine ad finem tempo-

ralem, siue in ordine ad finẽ spiritualem, nisi fortè

admoniti prælati Ecclesiastici fuerint negligẽtes,

tunc enim si non repugnẽt, fortassis poterũt Prin-

cipes sæculares disponere in casibus, qui stando in

solo iure naturæ, ad ipsos pertinere potuissent.

------------------------------------------------------------



SECTIO XXII.

An suprema potestas ferendi leges Ecclesiasticas sit in

omnibus, & solis Principibus sæcula-

ribus pro sua ditione.



BRentivs, & Rex Anglię Henricus116

VIII. quem Regina Elisabetha, &

præsens Rex Angliæ secuti sunt,

censuere supremam potestatem fe-

rendi leges in aliqua ditione esse

Penes solum supremum Principem sæcularem il-

lius: ita vt Rex, vel Regina Angliæ sit caput supre-Rex Angliæ|sibi vsurpat|nomen capitis|Anglicanæ Ec|clesiæ.

mum Ecclesiæ Anglicanæ, & sic de reliquis, ac

proinde Pontificem Romanum non posse legem

Ecclesiasticam ferre, nisi pro terris temporaliter

ipsi subiectis. Hi hæretici præter appetitum li-

bertatis à Romano Pontifice nullum aliud ha-

bent fundamentum, quàm quòd in lege naturæ<-P>@@

<-P>Reges, & supremi Principes temporales habebant

supremam potestatem ferendi leges ad religio-

nem spectantes, quisque pro sua ditione, & nullus

pro alia, & nihil altius sentiunt de potestate spiri-

tuali in lege Christi, sed in ea putant seruandum

esse, quod in lege naturæ: hunc errorem refert &

refellit Bellarminus 1. de Pontif. cap. 7.

  Reiicitur ergo hic error primò, nam multo1. Confutatio.|Hic error re-|fellitur.

tempore fuit Ecclesia sine vlla potestate tempora-

li, priùs videlicet quàm Reges cœpissent ad fidem

conuerti, tunc autem non erat in Principibus sæ-

cularibus facultas ferendi leges Ecclesiasticas, sed

in Petro & eius successoribus, quibus in Petro di-

xit Christus Ioann. vlt. Pasce oues meas: & in cæte-

ris Apostolis, ergo & modò suprema hæc potestas

est in Petro, & eius successoribus, à quibus vel à

Christo quamdam participationem habent Epi-

scopi, & nō à sæcularibus Principibus, neque ipsi

sunt Principes sæculares, vt ea ratione in sua diœ-

cesi leges spirituales ferre valeant.

  Secundò omnia, quæ probant Petrum, & alios

Apostolos habuisse iurisdictionẽ in totum Chri-

stianum orbem, destruunt hunc errorem: & spe-

ciatim id Psalm. 44. Pro Patribus tuis nati sunt tibi



filij: constitues eos Principes super omnem terram,

vbi Chrysostomus, Theodoretus, & alij Gręci, per

Patres Patriarchas, per Principes Apostolos intel-

ligunt. Nec est extra rem expositio Hieronymi di-

centis, fùerunt ô Ecclesia, Apostoli Patres tui, quia ipsi

te genuerunt, nũc autem quia ipsi recesserunt à mundo,


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   66   67   68   69   70   71   72   73   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin